91. [1539. november 12. Krakkó.] Zsigmond király levele Ferdinándhoz, amelyben tájékoztatja, hogy a török szultán meghívta őt leánya esküvőjére és fiai körülmetélésére, s ő követséget küld erre az ünnepségre. Tájékoztatja továbbá, hogy még nem kapott választ Szapolyai Jánostól.

LL. VIII. kötet, 163b-164a. fol.

Ferdinando

Serenissime, etc.

Memoria tenemus promisisse nos maiestati vestrae, si quem aliquando ad caesarem Turcarum nunctium essemus missuri, prius nos illam hac de re certiorem esse facturos. Quamobrem cum hisce diebus nunctium ad nos suum caesar Turcarum miserit, nosque ad filiae suae nuptias invitaverit atque una postulaverit, ut eum quoque diem praesentia nostra honestaremus, quo duos suos filios circumcisurus est, ita ut ex litterarum ipsius exemplo, quod maiestati vestrae versum ex Arabica lingua mittimus, uberius cognoscet. Visa est nobis temporum istorum ratio postulare, ut ne petitum a nobis quod est [procul], id prorsus repudiemus, sed legatum nostrum mittamus, qui loco nostri ad nuptias veniat, quem suae profectioni nullam moram interponere opportebit, cum dies nuptiis dictus sit proximo mense Januario, quem si obire volet, mature hinc exeat, necesse est. Haec ut nos facturos recepimus, scribenda maiestati vestrae duximus.

Quae acta sunt in comitiis Glogoviensibus, non est nobis dubium, quin maiestas vestra iam cognoverit. Per nos non stetit, neque per homines nostros quo minus fierent omnia, quae ad sedandas discordias et vicinorum utrinque animos tranquillandos pertinerent. Sed qui fuerint ei rei impedimento, ex iis intelliget maiestas vestra, quos eo miserat, ingentes utriusque nostrum conatus in nihilum reciderunt. Datum ut supra.

Sceda praesentibus inclusa

Mittimus maiestati vestrae exemplum litterarum ad nos serenissimi domini Joannis Hungariae regis, quibus respondet ad ea, quae cum maiestate illius egeramus, ut promulgaret pacis conditiones inter vestram et ipsius maiestatem. Nullum quidem adhuc certum responsum nobis dedit, quid facere statuerit, sed quoniam iam legatus, qui nuper huc applicuit illius, discesserat, antequam nostrae illi litterae essent redditae, per nunctium suum certius se suam nobis voluntatem declaraturam pollicetur, quemadmodum ex hoc ipso litterarum maiestatis illius exemplo maiestas vestra uberius cognoscet.

 

92. [1539.] november 16. Krakkó. Zsigmond király levele Szapolyai Jánoshoz, amelyben pártfogását kéri egy krakkói kereskedő érdekében.

LL. VIII. kötet, 166b. fol.

Hungariae regi

Serenissime princeps et domine, affinis noster tanquam fili charissime!

Qui has litteras perfert maiestati vestrae, Joannes Glywycz civis et mercator Cracoviensis, subditus noster, habet isthic certa quaedam negotia, ad quae conficienda necessaria est illi gratia et favor maiestatis vestrae, quam ut illi nostra causa benigne praestet, petimus, illumque et negotia illius diligenter maiestati vestrae commendamus. Quae nobis rem gratissimam fecerit, si hoc egerit, ut subditus hic noster rebus absque ulla mora ex sententia confectis, ad nos celeriter redire queat. Id, quod mutuis officiis compensare maiestati vestrae studebimus. Datum Cracoviae, sedecima mensis Novembris, anno, quo supra.

Sigismundus rex scripsit

 

93. 1539. november 16. Zsigmond király levele Szapolyai Jánoshoz, amelyben támogatását kéri egy másik krakkói alattvalója számára.

LL. VIII. kötet, 167a. fol.

Eidem

Serenissime, etc.

Galacius hic civis noster Cracoviensis, subditus noster deberi sibi dicit certam isthic peccuniam, ad quam exigendam proficiscitur. Pergratum nobis fecerit maiestas vestra, si gratiam illi, favoremque suum praestiterit, quo possit absque mora ad suum pervenire. Datum XVI. Novembris, anno Domini M-o D-o XXXIX-o.

 

94. 1539. november 22. Krakkó. Zsigmond király levele Izabellához, amelyben megköszöni az általa küldött ajándékot.

LL. VIII. kötet, 167a-b. fol.

Isabellae reginae Hungariae

Serenissima, etc.

Redditum est nobis donum maiestatis vestrae, quo quidem admonitos nos ab illa interpretamur, ut quod ipsa etiam nobis suadet, aetas nostra ingravescens, in praecibus ad Deum fundendis simus magis seduli. Nos vero et de munere, et de hac quasi admonitione agimus maiestati vestrae gratias, quodque a nobis postulare videtur, id libenter facturi sumus et pro vestrae maiestatis, et pro serenissimi coniugis illius salute et felicitate Deo supplicamus diligentius. Spes est in infinita Illius misericordia, quod praeces nostras auditurus atque aliquid eis loci sit daturus. Qui vestram maiestatem quam longissimo tempore servare dignetur incolumem et felicem. Datum Cracoviae, vigesima secunda Novembris, anno Domini Millesimo quingentesimo trigesimo nono.

Sigismundus rex scripsit

 

95. 1539. november 27. A Frangepán Ferenc kalocsai érsek által vezetett követséggel kapcsolatos iratok: a lengyel fél válaszai (a) és a követ elismervénye (b).

LL. VII. kötet, 26b-32b. fol.

(a) Responsio reverendissimo domino Francisco de Frangepanibus archiepiscopo Colocensi, etc. et serenissimi Joannis Hungariae regis oratori data

XXVII. Novembris

Non potest serenissima maiestas regia non dolenter ferre, quod serenissimus dominus Hungariae rex non modo non adduci in hunc usque diem, ut conventis staret, verum etiam postulet nunc per reverendissimam dominationem vestram, ut ei a pactis discere liceat, neque eo adigatur, ut a serenissimo domino Romanorum rege consensum petat, quo dotis nomine certae possessiones tuto queant obligari. Cumque data sit ei optio, illudne malit, an 70 milia deponere, prius illud facere recusat: hoc vero alterum non minus esse contra dignitatem suam asserit, quod ab iis demum quasi pignoris loco accipi solet pecunia, qui nihil possident rerum immobilium. Qua se ignominia adspergi nolit. Quasi vero recens hoc inventum sit, ut pignoris loco pecunia deponatur. Non est longius abire necesse: Maximilianus imperator quo firmius redderet matrimonium inter nepotem suum et serenissimi maiestatis regiae neptem contractum, certo in loco deposuisse dicitur trecenta mili aureorum, neque quicquam ea re suam violari dignitatem existimavit. Itaque salvo honore, dignitateque sua regia, posset serenissimus dominus Hungariae rex quandoquidem animus illius a priore conditione tantopere abhorret, hanc saltem posteriorem complecti. Certe sacrae maiestati regiae non esse fas videtur oblivisci se esse patrem serenissimae filiae suae, neque paterno animo rationibus illius ita prospicere, ut in tuto collocari possint. Deinde vero et de ipso serenissimo Hungariae rege qui futuri essent hominum sermones, si palam istud fieret maiestas illius duobus conditionibus propositis, cum alterutram se accepturam per legatos suos sancte promiserit, nunc neutri velle satisfacere. Multis proculdubio secus de illa existimandi occasio daretur, essentque iustae causae, quamobrem suam erga serenissimum dominum Hungariae regem voluntatem serenissima maiestas regia immutaret. Sed ea tamen quomodo semel illius fidei tradidit pignus suum charissimum, nullam esse putat satis iustam causam, quam ob rem ab illius amicitia disiungeret. De vestra vero reverendissima dominatione eam opinionem concepit, etsi ita, ut eam facere par est, serenissimi sui regis est studiosissima atque illius commodis quam maxime prospectum velit, non ideo minus velle serenissimae quoque coniugis illius, sacrae maiestatis huius filiae dulcissimae rationibus provisum, cum caro utriusque una sit, unum corpus, unus animus. Itaque plurimum momet serenissimam maiestatem regiam tanta haec contentio serenissimi domini Hungariae regis, sed monet etiam authoritas reverendissimae dominationis vestrae, de cuius egregia in se voluntate prolixe sibi omnia pollicetur, neque abhorret ab iis rationibus, quae sunt ab illam propositae modo, ut nihil inde detrimenti accipiat, sacratissima domina Hungariae regina nihil de illis explicat. Sed exactius rebus consideratis, missi moram in praesens condonat consensus petendi obligationem remittit, ea conditione adiecta, si iam tandem citto promissis satisfiat castra proposita nec reiicit, nec aprobat et hoc ipso tempore missura est brevi legatum suum, per quem rebus iis tandem aliquando extrema manus imponatur, a vestra reverendissima dominatione magnopere postulat, quandoquidem et apud hanc, et apud illam maiestates magna est illius authoritas, ut omnem suam operam et studium interponat, quo res ad eum exitum perducatur, nihil ut praetermissum videri posset, quod ad rationes serenissimae dominae Hungariae reginae in tuto collocandas pertinuerit. Qua in re quo fuerit diligentius elaboratum a reverendissima dominatione vestra, haec sibi magis utriusque maiestatis huius gratiam demerebitur, futurumque est utrique curae, ut gratum suum et memorem animum erga reverendissimam dominationem vestram testentur.

De Petro vayvoda nihil adhuc habet deliberati sacra maiestas regia. Res est ardua et quae longioris consultationis indiget, per legatum, quem missura est, suam ea de re sententiam explicabit.

Quod vero serenissimi regis sui nomine postulavit reverendissima dominatio vestra, quandoquidem constituit serenissima maiestas regia legatum suum ad imperatorem Thurcarum mittere, ut ei negotium daret, quo serenissimum dominum Hungariae regem apud caesarem in gratia ponere conaretur atque omnia faceret, quae ad voluntatem illius reconciliandum pertinerent, id lubenti atque alacri animo se facturam offert serenissima maiestas regia. Atque inter ea mandata, quae datura est serenissima maiestas regia legato suo, erit hoc non postremum. Quid est enim, quod malit serenissima maiestas regia, quam ut serenissimus dominus Hungariae rex omnium sibi studia adiuncta habere queat, ut pace et tranquillitate fruatur atque regnum suum quam diutissime feliciter moderetur. Ad eam rem quicquid consilii et auxilii adferre poterit, nunquam opem atque operam suam frustra requiri patietur.

Quae serenissimi domini Hungariae regis nomine recens attulit reverendissima dominatio vestra, quamobrem nondum pax sit promulgata, ea serenissima maiestas regia tenet memoria, deque eis serenissimum dominum Romanorum regem faciet certiorem, quod pro virili sua contendet et elaborabit, ut si alienior est a serenissimo domino Hungariae rege serenissimi Romanorum regis voluntas, ea reconciliari possit, neve ulla de re quicquam statuat serenissimus dominus Romanorum rex, quod quidem ad Hungariae regnum pertinet, nisi communicato cum Hungariae maiestate consilio, vique amoris et benevolentiae cum ea certamen suscipiat, communem defendendi regni curam gerat atque omnibus vicini et amici regis officiis fungatur.

Quae vero de domino Laski quaeritur reverendissima dominatio vestra, perspectior est integritas serenissimae maiestatis regiae, quam ut cadere in eam possit ulla suspicio profectionem hanc ad Turcam illius voluntate esse susceptam. Proinde recte facit serenissimus dominus Hungariae rex, quod ipse quoque serenissimam maiestatem regiam hac suspicione liberat. Caeterum quando dominus Laski senator est regni huius et consiliarius, simulat, quae serenissimae maiestati regiae praesentis eius potestas dabitur, volet ex eo causam profectionis cognoscere, planumque faciet hoc illius tam audax facinus sibi vehementer displicere.

Eidem publice responsum est

Quae sunt a reverendissima dominatione vestra allata ad moram serenissimi domini Hungariae regis excusandam, ea sacra maiestas regia libenter accepit, sed vellet quidem quamvis aliam potius morae istius causam fuisse, quam eam, de qua tam copiose, tamque diserte verba fecit reverendissima dominatio vestra magno cum audientium dolore. Nam certe quae suo ipsius regno, eadem omnia vicino quoque Hungariae regno evenire optat, maioremque opinione omnium ex eo dolorem haurit, quod id ad has esse videt angustias redactum. Sed solet interdum noster ille caelestis pater, quibus filiis magis est propitius eos ita castigare, ut misericordiam tamen suam non auferat ab eis, ut qui non in aeternum irascitur, sed placabilem se cunctis praebet ad se revertentibus, non delectatur in perditionibus nostris, sed post tempestatem tranquillum facit et post lachrimationem et fletum exultationem infundit, ut qui seminant in lachrimis, in exultatione metant. Ipse est, qui soluit compeditos et erigit elisos, ipse est, qui humiliat et sublevat, ipse tandem aliquando respiciet aflictionem populi sui et eum castigatum in gratiam recipiet, ut qui paulo ante tot fuit incommodis affectus atque afflictus, is brevi omnium rerum affluentibus copiis ditetur, bonoque pacis et tranquillitatis quam longissimo tempore perfruatur. Hoc regno illi serenissima maiestas regia ex animo praecatur.

Quas vero laudes tribuit serenissimae maiestati regiae reverendissimus dominatio vestra, eas facile perspicit ex summo illius erga se studio profectus esse, deque hoc tam propenso illius erga se animo agit gratias. Caeterum si quae sunt in illa, quae laudem hominum et approbationem merentur, de iis Deo gloriam dari vult, cuius ea sunt munera, illius gratuitae beneficentiae accepta refert omnia. Quodque regni sui status tolerabilior esse videtur, quam vicinorum quorundam, id quoque non viribus atque opibus, non consilio prudentiaeque suae tribui vult: sed illius solius misericordiae, qui nisi aedificaverit domum, in vanum laborant, qui aedificant eam, nisi custodierit civitatem, frustra vigilat, qui custodit eam. Nunquam serenissima maiestas regia in curribus aut in equis, sed in solo Dei nomine spem et fiduciam suam habuit collocatam. Non qui sedulo curaverit omnia, quae ad regni sui fines tuendos atque ad hostium vim arcendam pertinere indicasset: sed quoties de hostibus suis victorias et triumphos deportavit, qui quidem Deo sit gratia satis et frequentes, et insignes contigerunt, nunquam eos aut militum robori, aut suae, ducumve suorum virtuti, sed soli divinae misericordiae voluit assignari. Atque hoc agit sedulo, ut eum sibi quam maxime placatum et propitium habere possit, in cuius manu sunt omnes victoriae et triumphi. Ei gratias agit, quod et se, et regnum suum in hunc usque diem voluerit conservatum: et porro praecatur, ut qua usus est adhuc misericordia in regno suo protegendo, ea deinceps quoque uti non intermittat. Neque vero suo magis id, quam vicino Hungariae regno praecatur: quod et ipsum cupit esse quam florentissimum atque illud a Deo supplex petit, ut serenissimum dominum Hungariae regem, filium suum charissimum quam longissimo tempore sanum, incolumem et felicem ad regni sui gubernacula sedere faciat atque id ita moderetur, ut cum ad homines illi subiectos ingens commodum, tum ad Deum omnis boni authorem laus, honor et gloria perveniat.

Haec sunt, quae serenissima maiestas regia senior serenissimo domino Hungariae regi per vestram reverendissimam dominationem verbis suis renuntiari vult. Sed et serenissimus rex adolescens eadem omnia, quae serenissimus parens maiestati eius praecari iussit, a vestra reverendissima dominatione postulat, ut serenissimum regem suum salute plurima impartiat, deque animo maiestatis huius erga illam prolixe omnia polliceatur.

(b)

Cum a serenissimo domino Joanne Hungarorum rege duabus potissimum de causis ad serenissimum dominum Sigismundum Poloniae regem legatus essem, ut et excusarem maiestatem domini mei, quod pactis perficiendis mora nonnihil interposuerit et rogarem una, ne adigere vellet maiestatem ad petendum a caesarea et catholica maiestate serenissimo domino Romanorum rege consensum, quae posset dotis, contradotis nomine serenissimae coniugi suae, dominae Isabellae Hungariae reginae certas arces et possessiones, quod id neque necessarium esset, neque cum serenissimi domini mei dignitate coniunctum. Maiestas regia Poloniae pro suo paterno erga serenissimum dominum meum animo et excusationem meam lubens accepit, et nichil se a serenissimo domino meo postulaturum respondit, in quo salvis serenissimae filiae suae rationibus dignitas illius violari possit. Caeterum qui fuerunt arces nominatim per me conscriptae, ut eae dotis et contradotis nomine absque consensu serenissimorum caesarae et Romanorum regiae maiestatum obligarentur, de iis sententiam suam suspendit, neque aut probavit eas, aut reiecit, sed se legatum suum missuram respondit, qui non discedendo ab ea obligatione, quam fecerant oratores serenissimi domini mei, qui ad conficiendum matrimonium missi erant et quae obligatio erit in literis reversalibus, quas serenissimum dominum meum mox a reditu meo huc missurum promitto. Id cum serenissimo domino meo constituat, quot esset e re serenissimae dominae Hungariae reginae atque rationes illius in toto collocet ac quantum possit, securitati illius prospiciat. Ego benigno isto responso accepto a serenissimo domino Poloniae rege, vicissim me maiestati literis hisce meis obligavi tanquam is, qui personam serenissimi domini mei gererem et sufficiens mandatum illius haberem, quod serenissimus dominus meus facturus esset omnia cum oratore serenissimi domini Poloniae regis ad se venturo, quae ad securitatem serenissimae coniugis suae pertinerent atque ei de dote et contradote ita prospecturus, ut quantum humano consilio providere potest, nullum sit ei periculum pertimescendum. Quod si vero inter maiestatem domini mei et serenissimi domini Poloniae regis legatum praedictum non convenisset de ratione aliqua, qua posset securitati serenissimae dominae Hungariae reginae aliter, quam prius conventum est, prospici: tum vero obligo me praesentibus in loco serenissimi domini mei, quod alterutram conditionem, quae est perscripta in iis literis, quibus obligarunt se serenissimi domini mei legati ad matrimonium conficiendum missi intra certum tempus, de quo inter maiestatem domini mei et serenissimi Poloniae regis legatum convenerit, sit impleturus. Atque huic negotio ante manum extremam impositurus, quam serenissimus dominus Poloniae rex in Lithvaniam proficiscatur, sub poenis in his literis expressis, quibus se praefati oratores obligarunt. Et ego praesentibus in eo casu, ubi ad priorem contractum redire fuerit necesse, me nomine serenissimi regis mei obligo. In cuius rei fidem literis his manu mea subscripsi et eas signo meo obsignari iussi.

Ego Franciscus de Frangepanibus archiepiscopus Colocensis et episcopus Agriensis fateor et recognosco per praesentes literas meas, quod cum serenissimus princeps, etc. misisset me ad serenissimos principes etc. ut ea, quae per reverendissimos, spectabiles et magnificos dominos etc. acta, transacta nomine et in persona suae maiestatis vigore pleni mandati eis ad hoc dati fuerant, mitius deberem cum earum sacris maiestatibus transigere et tandem negotium illud dotis et contradotis bono fine concludere, cumque maiestatibus earum nomine sacrae maiestatis domini mei clementissimi obtulissem et obligare voluissem nomine dotis et contradotis arces Solmos, Lyppa, Deva, Chicho et Kikellew, oppidum Debreczen et tricesimam Cassoviensem, rogam earum maiestates nomine serenissimi domini mei regis, ut essent contentae inscriptione harum arcium, oppidi et tricessimae et non cogerent maiestatem domini regis mei ad aliqua, quae suae maiestati videntur indigna et periculosa, ut est petitio, consensus et depositio pecuniarum. Rogam itidem, ut maiestati suae haec mora, quae intervenit, non verteretur vitio, nec per eam iudicaretur incidisse in poenam in literis obligatoriis inscriptam et conclusam, cum non sine causa intercesserit. Et licet istis maiestatibus non visum est in omnibus condescendere, propter rationabiles causas petitionibus meis volentes tamen rem istam amice compositam iri, tanquam parentum cum filio, remiserunt obligationem ad petitionem consensus, item pronunc poenam, quam ob moram serenissimus rex, dominus meus incurrit. Statuerunt autem oratorem suum, virum ex primoribus mittere ad suam maiestatem pro finali conclusione huius negotii. Volueruntque eae maiestates, ut ego vigore pleni mandati ad hoc mihi dati, quem in specie exhibui eorum maiestatibus, suam maiestatem obligarem, sicut per praesentes obligo, ut sua maiestas debeat cum isto oratore, qui ad suam maiestatem iturus est, finalem et realem conclusionem in hac re facere. Alioqui rursum incidat in culpam et poenam in prioribus obligationibus scriptam et declaratam.

 

Arces, in quibus debetur dos obligare serenissimae Hungariae reginae, per reverendissimum dominum archiepiscopum Colocensem nominatae.

Arx Solmos

Arx Lippa

Arx Tokay media

Arx Deua in Transilvania

Arx Kikellew in Transilvania

Arx Chicho in Transilvania

Oppidum Debreczen

Tricesima Cassoviensis.

 

96. 1539. december 4. Krakkó. Zsigmond király levele Thurzó Elekhez, amelyben kéri, utasítsa Szepes várának parancsnokát, hogy ne alkalmazzon erőszakot embereivel szemben.

LL. VIII. kötet, 174a. fol.

Alexio Thurzoni

Magnifice, sincere nobis dilecte!

Praefectus arcis spectabilitatis tuae Scepusiensis hominem quendam nostrum ad se per speciem amicitiae vocatum in arce detinet, neque liberum dimittere vult. Hortamur spectabilitatem tuam, ut eum ne diutius detineri, sed liberum e custodia dimitti iubeat atque servitori illi suo edicat, ut ne vi contra nostros homines utatur, a nobis ius petat, si quid sibi deberi existimat. Nam si qua cepit via ire perrexerit, vim vi repulsam iri sentiet, ac temeritatis suae debitas paenas persolvet. Datum Cracoviae, quarta Decembris, anno Domini Millesimo quingentesimo trigesimo nono, regni vero nostri trigesimo tertio.

Ad mandatum sacrae maiestatis regiae propriae

 

97. [1539. december 4. Krakkó.] Zsigmond király levele a szepesi vár tiszttartójához, amelyben kéri, hogy bocsássa szabadon letartóztatott emberét.

LL. VIII. kötet, 174b. fol.

Provisori arcis Scepusiesis

Egregie, grate, dilecte!

Delatum est ad nos, quod hominem quendam nostrum in arce Scepusiensi detineas, quem per speciem amicitiae ex suburbio nostro venire ad te iusseris. Est nobis id valde molestum. Nam si qua in re iniurius tibi homo noster fuisset, a nobis petenda erat iustitia. Quare hortamur te, ut eum quamprimum dimittas et coram nobis convenias, si quid tibi cum eo est negotii. Si secus feceris, vide, ne sero te postea temeritatis tuae poeniteat. Nos nostris iniuriam per te fieri non ferremus. Datum loco, anno, die, quibus supra.

 

98. 1539. december 6. Krakkó. Zsigmond király levele Ferdinándhoz, amelyben kéri emberének szabadon bocsájtását, valamint menlevelet kér Piotr Kmita számára; egy, a levélhez mellékelt cédulán támogatást kér egyik alattvalója számára is.

LL. VIII. kötet, 175b-177b. fol.

Ferdinando

Serenissime princeps, etc.

Cum ultro maiestas vestra ipsa a nobis postulasset, ut in Scepusium iudices aliquos commissarios mitteremus, qui controversias, quae sunt, disceptarent, quod se quoque suos esse missuram diceret, nos, qui quae nobis cum maiestate vestra amicitiam intercedit, eandem esse inter utriusque nostrum homines velimus, fecimus cupide et libenter, ut nostros ad constitutum diem mitteremus. Qui cum profecti iam essent, venerunt a maiestate vestra litterae, quibus non posse se suos mittere certiores nos reddidit. Illi quoniam non longe aberant a finibus atque eos quoque, qui erant designati a maiestate vestra, non procul abesse sciebant, coeptum iter sunt prosecuti. Cumque in praesentem rem venissent, inspectis diligenter locis iis, de quibus ambigitur, cum neminem eo a maiestate vestra legatum invenissent et rebus infectis magno sumptu incassum facto ad nos sunt reversi. Id, quod nos pro studio eo, quo sumus erga maiestatem vestram, tulimus animo aequissimo, facilique passi sumus tantas nos impensas frustra fecisse. Ita enim nobis persuademus nisi magna aliqua ratione adductam, quae quidem nos adhuc latet, non commissuram fuisse maiestatem vestram, ut cuius rei ipsa fuit author, ad eum, quem condixerat, diem suos non mitteret. Caeterum quae postea sunt consecuta, ea nobis minime ferenda visa sunt. Nam praeter alias multas iniurias, quas nostris hominibus inferre non intermittunt ii, qui sunt ditionis maiestatis vestrae, accidit nuper, ut praefectus arcis Scepusiensis vocato ad se per speciem amicitiae ex suburbio nostro Andrea homine nostro, eum in arce detinuerit, neque in hunc usque diem dimiserit. Facilis esset nobis ratio iniuriae huius ulciscendae, sed non patitur amor noster erga maiestatem vestram atque tot tam arctae necessitudinis vincula, quibus illi copulati sumus, secus ut aliquid faciamus, quam coniunctio nostra mutua requirere videtur. Quamobrem rogamus maiestatem vestram, ut contineat suos in officio, ut nostrum hominem restitui suis iubeat atque e custodia liberum dimitti. Nam si perrexerint isti tot in iniuriis nostros lacessere, veremur, ut ipsi quoque homines nostri teneri possint, quo minus par pari referre conentur. Non desunt fortasse, qui nos quo animo inter nos sumus, esse nolint vel non credunt potius eo esse amore et benevolentia erga nos maiestatem vestram, quo et fuit, et est et futura est semper Christo bene iuvante atque inde animum sumunt nostros homines iniuriis provocandi, qui etiam nescio, quasi conspirationes facere dicuntur ad nostros ex improviso adoriendos. Iterum atque iterum maiestatem vestram petimus, det illis non obscuram significationem benevolentis animi erga nos sui, seque severe vindicaturam ostendat, si qua illi nos vel nostros iniuria fuerint afficere conati. Rem fecerit mutua nostra coniunctione dignam, magnoque cumulo auxerit eum amorem, quo maiestatem vestram prosequimur.

Quoniam vero mittere decrevimus ad serenissimum dominum Joannem Hungariae regem magnificum Petrum Kmyta, palatinum et capitaneum Cracoviensem, regni nostri marsalcum, qui sibi quosdam iniquiores habet in Hungariae finibus propter fidem, quam praestat nobis in nostris tuendis et propugnandis, petimus a maiestate vestra, ut ei per nostrum cubicularium litteras mittat publicae fidei, quo tutius ei ad constitutum locum pervenire liceat. Quam bene valere optamus. Datum Cracoviae, sexta die mensis Decembris, anno Domini Millesimo quingentesimo trigesimo nono, regni vero nostri trigesimo tertio.

Sceda praesentibus inclusa

Supplicavit nobis generosus Joannes Zukowszky, ut causam eius maiestati vestrae commendaremus. Itaque petimus ab illa, quo possit tandem aliquando ad id, quod suum est pervenire.

 

99. 1539. december 8. Krakkó. Zsigmond király levele Szapolyai Jánoshoz, amelyben tájékoztatja, hogy követségbe küldte hozzá kamarását.

LL. VIII. kötet, 186a-b. fol.

 

Hungariae regi

Serenissime, etc.

Quod tam longo temporis intervallo nullas a maiestate vestra litteras accepimus, quibus de statu illius certiores redditi essemus, pro nostro erga illam studio tenere nos non potuimus, quin hunc nostrum ad illam cubicularium mitteremus, qui nostro nomine maiestatem vestram viseret ac rediens aliquid nobis de statu illius renunctiaret. Hoc illi significandum in praesentia duximus nudius septimus misisse nos legatum nostrum in Turciam, id scire interesse maiestati vestrae putavimus, ut ne ignoraret legatus illius, ad quod tempus congredi cum nostro liceret. Caetera ex oratore nostro, qui brevi isthic proficiscitur, maiestas vestra cognoscet. Quem bene valere optamus. Datum Cracoviae, octava mensis Decembris, anno Domini Millesimo quingentesimo tricesimo nono.

 

100. [1539. december 8. Krakkó.] Zsigmond király levele Izabellához, amelyben tájékoztatja kamarása követségbe küldéséről, valamint ír betegségéről.

LL. VIII. kötet, 186b. fol.

Isabellae Hungariae reginae

Serenissima princeps, filia nostra charissima!

Longum iam tempus est, cum nullas a maiestate vestra accepimus, neque passus est amor in illam noster paternus, ut hanc moram ferremus diutius, sed cubicularium hunc nostrum misimus, qui nos de statu illius faceret certiores. Nos septimum iam diem ex pede laboramus, verum Deo sit gratia, factus est iam dolor noster remissior, spes est fore melius. Apud vestram quoque maiestatem recte esse omnia optamus. Cui ineuntem hunc annum prosperum et felicem praecamur. Datum loco, anno, die, quo supra.

 

101_110