101. 1539. december 22. A török portára küldött lengyel követ, Tomasz Sobocki számára kiadott instrukció (részlet). - A követutasítás a kötetben lengyelül és latinra lefordítva is megtalálható. LL. VII. kötet, 39a-40a. fol. [...] Absolutis negotiis nostris, in hanc sententiam fidelitas tua verba faciet. Quod visum est nobis in memoriam reducere maiestatem eius, quod reditus legatus noster, qui nostro illam nomine per Ayassi bassam rogaverat, ut eo, quo coeperat favore et benevolentia serenissimum dominum Joannem regem Hungariae, filium nostrum charissimum prosequi pergeret, hoc nobis responsum attulit maiestas eius, etsi offensa sit a rege Joanne, non detractare tamen, quin eum in gratiam suam recipiat: si modo rex ea, quae par est ratione in gratiam se a maiestate eius recipi postulaverit atque id quidem tempori, quod nobis responsum gratum accidit, cum serenissimi regis Joannis, filii nostri causa omnia volumus atque illi honestissime cupiamus, cui quod filiam nostram collocavimus, hac una re adducti sumus maxime, quod non minori esse eum gratia apud maiestatem eius persuasum habebamus, quam quae fuit illo tempore, cum rebus eius magno fuit praesidio maiestatis eius, cumque literis suis saepe nobis cum magno studio commendavit. Cum itaque responsum hoc nobis gratum nuntius noster attulisset, cum ipsum ut primum rediit, ad serenissimam regem Joannem missimus, ut ipse quae audivisset, illi refferret. Is cum plurimi faciat favorem et gratiam maiestas eius atque omni honesta ratione conciliatam illam cupiat pro virili sua, significavit nobis se legatum suum mittere, qui constituant rationes suas atque hoc agat maiestas eius, ut gratiam illi reconciliet. Atque una nos quoque petiit, ut intercederemus pro eo apud maiestatem eius, ut nuntium ipsius benigne accipiat et eorum, quae petierit, compotem faciat. Nos quibus et olim cum rege Hungariae constituta fuit necessitudo, cum sororem eius in matrimonium accepissemus et nunc ea magis est aucta et confirmata, posteaquam filiam illi nostram collocavimus, in quam suavissime effusi nihil optandum nobis magis existimamus, quam ut generum nostrum ita, ut antea gratia florentem apud maiestatem eius videre possimus atque pace in regno suo et tranquillitate fruentem. Itaque studium hac in re atque operam nostram prolixe illi promisimus, quo magis ex animo petimus maiestatem eius, ut eum gratia sua prosequatur: neque pristinam erga illum voluntatem suam immutet, nihil nobis hoc tempore maiestatem eius facere possit gratius. Si postulabitur a fidelitate tua, ut praesens adsit, cum regis Joannis orator legationem suam exponet: decet, licet, non facta sit a nobis certior, an ei adesse liceat. Quod usum fore fidelitas tua non putabat atque ideo quae esset voluntas ea de re nostra, percontata non est, tamen si ita visum sit, maiestati eius nobiscum amicitiam intercedere non recusat, quo minus legationi intersit (quomodo quidem scit fidelitas tua magnum ei). Quod si quid quaerere velint ex fidelitate tua praesente nuntio regis Hungariae quod coram illo dicere tutum non esset, deliberationis se dicet indigere ac deinde absente oratore id, quod dignum videbitur, respondebit. Non aliud erit officium fidelitatis tuae, quam ut regem Joannem apud maiestatem eius in gratia ponat: praeterea nostro nomine neque aget, neque spondebit quicquam. Quicquid aut quaesitum, aut postulatum a fidelitate tua fuerit sive per maiestatem eius, sive per basschas, sive per legatum regis Hungariae, de quo mandatum nostrum non habeat, fidelitas tua honeste se excusabit paucis verbis, ut ne sit disputationi locus, neque se quicquam in mandatis habere dicet. Quod vero mandatum est a nobis fidelitati tuae de gratia reconcilianda, id quoties usus erit, vel potius quoties volet orator regis Hungariae, fidelitas tua vel coram maiestate eius, vel coram basschis oportuno tempore itinerabit. [...]
102. 1539. december 30. A Ferdinándhoz küldött Jan Wilamowski kamieneci püspök számára kiadott követutasítás. LL. VII. kötet, 44b-47b. fol.
Legatio ad serenissimum dominum Romanorum regem domino Camenecensi episcopo Joanni Vilamowski data anno Domini 1539. die penultima Decembris Principio maiestatem eius nostro nomine plurima salute impartiat atque prospera omnia ac secunda praecabitur, sibique semotis arbitris dicendi potestatem dare postulabit, nisi si quos maiestas eius adhibendos putaverit. Postea narrabit maiestati eius, qua de re legatum ad nos suum miserat magnificum Sigismundum ab Erberstein, eam nobis vehementer curae fuisse, scripsisseque nos serenissimo domino Joanni Hungariae regi, filio nostro charissimo legationis eius summam, et ut pacem tandem aliquando promulgaret, diligenter eum hortatos esse. Qui quod antea se facturum literis suis receperat, nuntium ad nos suum misit, per quem pacis non promulgatae causas exponi nobis iussit. Nos praemissi nostri memores ea omnia, quae per legatum dicta sunt, maiestati eius summatim referri voluisse. Narrabit itaque summam legationis eiusmodi. Quod miretur serenissimus dominus Hungariae rex et dolenter ferat se per maiestatem eius apud nos delatum esse, quod stare nolit pactis et pacem promulgare recuset, cum id ne cogitare quidem ei in mentem venerit. Nunquam enim animum sibi defuisse pacem istam promulgandi, sed ista quoad sine regni Hungariae periculo id facere possit, quando quidem et in caesareae maiestatis literis scriptum id esset non prius pavem hanc in publico proponi oportere, quam provisum esset, ne quid ex eo detrimenti caperet regnum Hungariae. Multa se pericula adiisse ante etiam, quam ad regni gubernaculam accessisset: saepe se telis hostium, saepe dimicationi capitis, saepe morti pro regni salutate obiecisse. Posteaquam vero rex factus est, multo magis se in eam curam incubuisse, ut quoad posset, incolume regnum conservaret. Nullis se sumptibus pepercisse, nullos labores refugisse, nulla pericula declinasse. Nunc a se postulari, ut quod adhuc regnum summo studio tutatus est, id in maximum periculum et extremum pene discrimen adducat ac modo non suis ipse manibus in hostium potestatem tradat. Quid enim esse posset certius, quam simul ut pax esset promulgata, irruptores hostes in Hungariam ferroque et igni longe, lateque vastaturos omnia. Hoc esse, quod postulet maiestas regia Romanorum, dum pacem prius promulgari vult, quam exercitos ullos confecerit, quam ullis eam praesidiis muniverit. Et interea quaeri maiestatem eius, quod caveat serenissimus Hungariae rex, ne reliquias regni sub ditionem atque imperium suum caesar Thurcarum subiungat, quod nolit universum id perditum. Appareant modo praemisso, existant exercitus, qui si non ultro hostem bello lacessere, saltem lacessentis impetum queant sustinere ac vim ab afflicto et calamitoso regno propulsare, se ea ipsa hora, qua id viderit, pacem lubenti atque alacri animo promulgaturum. Sed hoc petere, ut quoad nudum est praesidiis regnum Hungariae atque omni mortalium ope destitutum, ne postuletur a se, ut sciens, prudensque ad ultimam id vocet perniciem. Ad extremum quandoquidem futura est nunc in Germania inferiore maiestas imperatoria, se illius arbitrio rem permissurum. Quod si author sit, ut pacem promulget et Thurcarum contra se, regnumque suum furorem provocet, ipse ab omnibus rebus egregie imparatus facturum se, quod postulatur. Hanc fuisse summam, dicet, responsi, quod nobis legatus serenissimi Hungariae regis attulit adversus ea, quae maiestas eius de illo coram nobis quaesta est. Qui hoc insuper addidit multo se causam habere iustiorem de maiestate eius quaerendi, quae non contenta eo, quod contra existimationem illius venerit, misit praeterea legatum suum ad caesarem Thurcarum ita, ut renuntiatum illi est, non aliam ob causam, quam ut illum magnis promissis sollicitaret, ut expulso ex regno Hungariae serenissimo Hungariae rege, sibi id traderet, a singulis capitibus mercedis loco singulos aureos oblaturus. Haec vero multo esse graviora: et quae si vera sint, non modo fracta foedera, verum etiam ipsa sit Christiana pietas violata. Ipsa posteaquam sanctitas tua recensuerit, tum demum videri nobis iusta et aequa dicet, quae sunt per serenissimum Joannem regem responsa. Atque rogabis maiestatem eius, ut in iis acquiescat, neve alieniore sit ab illo animo, sed in medium consulat potius, quemadmodum si minus recuperari, quae erepta sunt, saltem reliquiae regni Hungariae servari possint. Quod si priusquam generum eum nobis adscivissemus, dignum eum duxit, quem quasi in fratrem cooptaret, quod sponte sua fecit antea, id nunc nostra causa uberius faciat, quicunque nobis filii nunc loco esse videt, eum ob hoc ipsum tanto maiore benevolentia prosequatur, omnes inimicitiae causas praecidat, suisque interminetur, ut ne qua vi utantur, ne quibus illum aut homines illius iniuriis afficiant. Nos ut ille pari ratione suos contineat, misso ad eum legato nostro, admonuisse ac diligenter esse cohortatos, ne quid prius aut antiquius durat maiestatis eius amicitia, sed eam non solum retinendam, sed etiam augendam curet ac amplificandam. Commemorabit postea sanctitas tua, quemadmodum res acta sit, cum illam una cum magnifico Petro Cmitha, palatino Cracoviensi etc. regundorum finium causa Scepusium misissemus, conatus nostros et sumptus, quos fecimus, in nihilum recidisse. Id nos pro amore nostro erga serenissimum Romanorum regem aequo animo tulisse, cum scripsisset ad nos maiestatem eius se arduis rebus praepeditam suos commissarios mittere non potuisse. Caeterum quae postea acciderunt, ea nobis ingentem molestiam attulisse. Nam praeter alias iniurias, quibus homines nostri affecti sunt, praefectus arcis Scepusiensis per amicitiae speciem hominem quendam nostrum ex suburbio ad se cum vocasset, eum custodiae tradidit, neque in hunc usque diem liberum dimisit. Id nos nisi tanti faceremus amicitiam, maiestati eius ferre nequaquam possemus. Neque vero dubium nobis est, quin haec praeter scientiam et voluntatem maiestatis eius facta sint, sed rogamus tamen, ut in officio suos contineat, ne scintilla initio neglecta maius excitet incendium, quam quod restingui postea facile queat. Authorem omnis dissidii esse ferunt Loboczski, cum qui oppido Kyeszmark praeest, qui cum nostro quoque iurisditioni subsit, patrimonii sui ratione facile ulcisci iniuriam nobis liceret. Sed cum in ditione maiestatis eius sedem suam fixisse videatur, nihil faciendum duximus, quod coniunctioni nostrae mutuae rescindendae locum dare possit. A maiestate illius postulamus, ut cum huic, cum aliis quibusvis, qui dissidium aliquod excitare velint, edicat atque interminetur, ut ab omni turbulenta ratione se contineant atque hoc agant, ut utriusque nostrum homines benevolentiam potius inter se, quam litium certamen suscipiant. In primis autem nostrum hunc hominem e custodia liberum dimitti iubeat. Qui si cuiquam iniurius esse videbitur, ad nos nomen eius deferat, facile ius quisque suum obtinebit. Commemorabit sanctitas tua, quanta totae reipublicae Christianae pericula immineant ab immani Thurcarum tyranno, cuius viribus unus aliquis princeps Christianus resistere nequaquam potest, sed necessarium esse, ut syncretismo, quod aiunt, facto in unum omnes conspirent et coniunctis cum viribus adoriantur. Itaque nulla debet esse Christianis regibus cura prior et antiquior, quam ut ipsi nullas inter se inimicitias habeant, nullas exerceant simultates, nulla bella gerant, neque se tantum quisque ab iis rebus immunem praestare debet, sed contendere insuper et elaborare, ut eorum, qui dissident inter se animos, in gratiam, concordiam et amicitiam reducat et quantum potest, prohibeat, ne mutua caede se Christiani conficiant, sed integros potius ad vim Thurcarum arcendam se conservent. Nulla est res principe Christiano dignior, nullum Deo sacrificium gratius, quam exturbare quoad possit ex animis, hominum Christianorum praesertim, odia, simultates ac inserere pro his amorem, amicitiam et fraternam charitatem. Tum autem si salvi esse volumus, si salvam rempublicam Christianam conservari, hanc nobis pacificationem inprimis curae esse oportet. Cum itaque inter serenissimum Daciae regem et illustrem Rheni palatinum non obscurae simultates intercedant, inter quos cum pactae essent triennales induciae, vere proximo tempus earum exhibet. Ac periculum est, ne nova bella excitentur, quae iucundum communi Christiani nominis hosti spectaculum, nobis vero, qui uno omnes inter se animo esse vellemus, acerbum essent praebitura. Visum est nobis admonere maiestatem eius, tanquam Christianum principem et pacis a Christo nobis testamento relictae amatorem, ut ipsa se in pacificationem istam interponat atque hoc agat una cum serenissimo fratre suo, ut uterque principum istorum omnem ex animo suo offensionem deponat et amore potius, quam odio inter se certent. Quod si pax et concordia conciliari non potest, saltem induciae prorogentur, ne quo tempore magnum in discrimen vocatur tota respublica Christiana, eo ipsi inter se principes digladientur et quantum in ipsis est, rempublicam prodant. Scripsimus hac de re ad ipsam quoque imperatoriam maiestatem, quam facturam non dubitamus omnia, quae sunt Christiano imperatore digna. Sed maiestatem eius petimus, ut ipsa quoque suam authoritatem interponat et currenti, quod aiunt, imperatoriae maiestati caldar addat: ita facilius res ad optatum exitum Christo duce perducetur. Dicet etiam maiestati eius, quantum ex eo dolorem accepimus, quod cum alii nonnulli principes, tum etiam illustrissimus gener noster relicto ritu veteri, prophanas quasdam novitates sunt amplexi. Nobis aliud magis opportunum remedium non videri, quam ut toties prorogatum concilium tandem aliquando congregetur. Ea de re sanctitatem tuam per nos ad serenissimum dominum nostrum mitti, ut advigilet serenitas eius, neque coactetur diutius. Rogabit sanctitas tua maiestatem eius, ut suas praeces cum nostris coniungat, ita enim facilius quod volumus, impetratum iri. Hic recensebit sanctitas tua, quae in Hungaria quoque agantur cum domino abbate Andrichoviensi, qui a ducibus Olesznicensibus est in vincula coniectus, quem liberari petet. Una et hoc dicet sanctitas tua mulierem quandam miseram et calamitosam, Annam Plechovam Jerzikowam sibi quendam Gwilelmum Zoraczniski, maiestatis eius subditum bona esse adempta, itaque petit ad eum maiestatis eius literas, quibus edicat, ut si quae per iniuriam ademit, ea restituat. 103. 1539. december 31. Zsigmond király utasítása Szapolyai Jánoshoz kiküldött követe, Piotr Kmita krakkói vajda számára. LL. VII. kötet, 47ab-53b. fol. Instructio ad serenissimum Hungariae regem Ioannem magnifico Petro Kmitha comiti a Visnicze, palatino et capitaneo Cracoviensi anno Domini 1539. die ultima Decembris data Sacra maiestas regia et domine, domine clementissime! Serenissimi domini Sigismundus primus et secundus, pater et filius, Poloniae reges atque una serenissima regina Bona, domini mei clementissimi mandare mihi dignati sunt, ut sacram maiestatem vestram quam officiosissime salutarem atque ea omnia maiestatum earum verbis deferrem, quae a parentibus indulgessimis filio dulcissimo deferri par est, pacem praecipue, tranquillitatem. Nemini dubium est, quanti maiestatem vestram semper fecerit serenissimus princeps et dominus meus, qui cum sororem prius eius in matrimonium accepisset, simul ut intellexit sacram maiestatem vestram ad serenissimam filiam suam animum adiicisse atque eam uxorem sibi dari voluisse: etsi non ignorabat, qui esset regni Hungariae status, quae non modo unius imperio non subesset, verum etiam in lubrico versaretur atque in maximum periculum et extremum pene discrimen adducta esset: tantum tamen indulsit amori erga maiestatem vestram suo, ut oblitus incommodorum et periculorum omnium, id, quod habuit in terris pignus charissimum, filiam suam dulcissimam maiestati vestrae lubenti atque alacri animo tradiderit. Quo quidem tempore quae pacta intercesserint inter serenissimorum dominorum meorum et vestram maiestatem, sive legatos potius a maiestate vestra missos, tenet procul dubio memoria sacra maiestas vestra. Ac erat constitutum tempus, quo praestari pacta opporteret, id iam pridem praeteriit et quidem prope duplicatum neque dum tamen eorum, quae pacta sunt, quicquam apparet. Habet maiestas vestra, quod tota mente petivit, habet in matrimonio magni regis filiam, quae non rationum magis, quam suis ipsa virtutibus clara est et conspicua, haud facile, ut quisquam statuere possit, quid in ea commendet potissimum, eximium ne oris decorem, an gratiam quandam et venustatem singularem et prudentiam admirabilem, an modestiam incredibilem, an summam pietatem, totiusque vitae integritatem. At illa et talis ipsa et talibus prognata et tali ac tanto regi annum iam prope vertentem coniuncta non habet adhuc, ubi pedem in suo ponat, non habet ubi, quod Deus quam diutissime prohibeat, si quid humanitas accidat, dotem suam et contradotem repetere possit. Misit maiestas vestra legatum suum, qui nunc lateri illius assidet, reverendissimum dominum Franciscum a Frangepanibus archiepiscopum Colossensem et episcopum Agriensem, qui et moram excusaret causa in eas angustias et difficultates collata, quibus nunc Hungariae regnum premitur et pacta quaedam ex parte mutari postularet, quod essent in iis quaedam, quae salva dignitate sua maiestas vestra facere non posset. Intelligebant serenissimi principes et domini mei morae causam istam, non fuisse pericula ista et difficultates regni huius, cuius durior etiam fuit conditio, quo tempore facta est obligatio, quod multo tum ei et maiores metus impendere videbantur. Iam enim ver appetebat, quod bellis gerendis maxime est idoneum. Iam ingens Turcarum exercitus adventare in Valachiam dicebatur et non mediocres terrores iaciebantur, qui extrema aetate, quo tempus prostare pacta opportebat, quasi sopiti omnes fuerunt. Quid itaque impedire potuit, quominus quae difficiliore tempore sunt promissa, ea minus difficili praestarentur, aut quid attinebat tum promittere, si quid postea praestari non posse videbatur. Quamvis autem intelligerent hoc serenissimi domini mei, quamvis nullam iustam causam viderent, quamobrem iis, quae pacta fuerunt, morae aliquid esset adferendum, pro eo tamen quanti faciunt, maiestatem vestram tulerunt moderate excusationem, qua legatus maiestatis vestrae usus est, libenter acceperunt, culpam condonaverunt, poenis, quibus tenebatur, maiestatem vestram liberaverunt. Ac expectabant serenissimi principes et domini mei, ut post excusatam tarditatem tandem aliquando fieret aliquid et ad optatum res exitum perduceretur. Ecce autem disputari de pactis, qui praestare pacta visum est potius, durior esse dicebatur obligatio. Quare nonnihil remitti postulatum est et dignitatis maiestati vestrae rationem haberi. Concedamus hoc esse aliquid in obligatione scriptum durius, atqui alienum nunc tempus est, ea de re disputandi: tunc id facere licebat, cum scriberetur obligatio, tunc omnia diligenter expensa opportuit, tunc adimi quaedam circumduci, mutari fas erat, postquam vero semel scripta est obligatio per oratores maiestatis vestrae approbata, qui fidem suam interposuerunt, iusiurandum dederunt maiestatem vestram aliter non facturam, non iam disputandi, sed promissa faciendi tempus est. Sed quid tandem est, quod adeo durum visum fuit et maiestati vestrae indignum, data fuit optio maiestatis vestrae legatis, utrum vollent eligendi, an ut certa bona, quae iudicio suo serenissimi principes mei probavissent, dotis et contradotis nomine serenissimae coniugi suae de consensu et voluntate caesareae et regiae Romanorum maiestatis obligaret, an tuto potius aliquo in loco septuaginta aureorum millia deponeret, quo sic eiusdem serenissimae reginae rationibus satis esse prospectum videri posset. Legati utrumque scribi maluerunt, ut maiestati vestrae integrum esset, utrum vellet eligere, alterutrum autem eam facturam, cum personam vestrae maiestatis sustinerent fidem, illius loco suam obstrinxerunt. Nunc utraque conditio tanquam dura repudiatur. At quam tandem ob causam, quod non sit personae, dignitatisque regiae aut ab alio rege consensum petere, aut perinde nisi nichil rerum immobilium possideret, numeratam pecuniam deponere, at qui multo est istud durius, in eam suspicionem a maiestate vestra vocari, cum serenissimos dominos meos, tum eos etiam, quos misit maiestas vestra legatos, quasi aut illi postulare, aut hi concedere aliquid in animum induxerint, in quo labefactari dignitas maiestatis vestrae posset. Quod quidem ab utrorumque natura videtur esse alienissimum. Nam et serenissimorum dominorum meorum amor et benivolentia erga maiestatem vestram testatior est omnibus, quam ut ambigi de eo possit, qui si vel minima ex parte perspicere potuissent postulandis iis, quae promissa sunt, violari dignitatem maiestatis vestrae, nunquam ad ea postulanda adduci potuissent. Cum alterum se esse maiestatem vestram neque separatim ei quicquam a se accedere posse persuasum habeant atque illius iniuriam suam iniuriam, illius indignitatem suam esse indignitatem interpretentur. Et quos misit ad eam rem legatos maiestas vestra, eorum spectata magis est et probata fides erga maiestatem vestram integritas, prudentia et rerum usus, quam ut ulli de eis suspicioni locus esse possit, quod aut imprudentia peccaverint, aut consulto, cogitatoque ad ea voluntatem suam aggregaverint, quae praeter decorem, praeterque dignitatem essent maiestatis vestrae. Verum ut serenissimi principes mei, ita et legati maiestatis vestrae facile perspiciebant nichil esse in obligatione ista, quod vel minima cum indignitate maiestatis vestrae sit coniunctum. Quod si deduci non potest de eo maiestas vestra, quin laesam existimet dignitatem suam eo, quod in literis contractus scriptum est, ut voluntas et consensus imperatoriae et Romanorum regiae maiestatis requiratur, ita existimare debet maiestati vestrae non tum eam laesam esse, cum ista scriberentur, sed tum potius, cum eas pacis conditiones, quae perscriptae sunt, quasque servari iam necesse est, maiestas vestra susceperet. Quae si non putat aliquid de dignitate sua detractum esse, quo tempore regnum Hungariae Germano, Romanorumque rege partita est, quo tempore capita ista, sive articulos confoederationis, secundum quos obligatio ista facta est, approbavit. Nichil est, quod sibi persuadeat, nunc eam demum violari. Quod si ipsa caesarea maiestas aut serenissimus frater eius iisdem se conditionibus maiestati vestrae obligassent et serenissimi domini mei cum alterutro eorum eiusdem modi postea contractum fecissent, ipsi vero minime dubitassent. Ab eorum alterutro postulare, ut consensum vestrae maiestatis requireret atque ita sibi persuadent de utraque maiestate, quod nichil ea re contra dignitatem suam fieri existimaturae essent. Sed si usque adeo indignum hoc videtur maiestati vestrae, ut ad obliganda bona consensum postulet serenissimorum fratrum, quodquidem cur indignum censeri debeat, neque serenissimi principes mei, neque oratores maiestatis vestrae, viri prudentes et non mediocri magnarum rerum usu praediti perspicere potuerunt. Sed si ita maiestati vestrae videtur, an non licet ad alteram conditionem accedere, ut pecunia numerata tuto aliquo in loco deponatur? Verum et hoc alienum esse a maiestatis vestrae dignitate putatur, quod praesens pecunia ab iis demum deponi consueverit, qui certas possessiones nullas habeat, quae ignominia maiestatem vestram adspergi aequum non sit. Quasi vero novum hoc et inusitatum et non saepe ab aliis magnis regibus factitatum postuletur, non est necesse aut plures connumerare, aut abire longius: Maximilianus imperator nonne longe, lateque multis regnis, provinciis, civitatibus imperabatur et tamen cum ipsum quamvis imperatoria dignitate fungeretur, simili tamen in causa trecenta aureorum millia certo in loco deposuisse in confesso est. Quare non vident serenissimi principes et domini mei, quamobrem ea duriora cuiquam videri debeant, de quibus inter eum et maiestatis vestrae oratores convenit? Quod si quaeri liceret, multo iustiorem quaerendi causam habituri essent serenissimi domini mei, quod tanto studio ab eorum maiestatibus contenditur, ut priore contractu mutato ad novas pactiones veniant. Quod dum ab eorum maiestatibus postulatur, quid aliud postulatur, quam ut illi se parentes esse serenissimae filiae suae, adolescens vero rex se fratrem esse sororis suae dulcissimae, obliviscatur, ut ne paterna, fraternaque cura et sollicitudine rationibus illius prospiciant, quemadmodum in tuto collocari possint. Quae res quam digna sit maiestatibus eorum, vestrae maiestatis iudicium faciunt. Propositae quidem sunt per legatum vestrae maiestatis arces quaedam, sed cum earum nonnullae alieni iuris sint, quaedam aliis obligatae, aliae in his locis sittae, ubi Turcarum semper infestae sunt latrociniis, ut periculum sit, ne, quod Deus omen obruat, in eorum quandoque potestate perveniant: non satis tutum visum est eas arces dotis et contradotis nomine serenissimae coniugi maiestatis vestrae obligari. Sed si quae fuerint aliae liberae, nemini obligatae et tutioribus in locis sittae, eas non reicient serenissimi domini mei, modo ut ea lege serenissimae reginae obligentur, ut fructus ex eis ipsa percipiat. Sumptus vero ad eas propugnandas vestra maiestas faciat. Et quando tantopere id cupere vident maiestatem vestram, ut magis etiam testentur studium erga illam suum, liberant maiestatem vestram molestia petendi consensus a Germaniae, Romanorumque rege: arces et quae sunt obligandae absque hoc ipso consensu tuto obligari quant. Id nisi sit veniam sibi dari petunt serenissimi domini mei, si pro eo, ut parentes et fratrem facere opportet, serenissimae filiae suae rationes in tuto collocare cupiunt atque magnopere postulant a maiestate vestra, ut prioribus pactis maneat et quo exemplo scriptae sunt literae serenissimi domini mei, eodem exemplo scriptas literas, quas reversales vocant, michi dari iubeat ad maiestates dominorum meorum perserendas. Dies quin adscribatur longior causam non dicunt serenissimi principes mei, dummodo ante ipsorum in Lithvaniam profectionem rebus his omnibus extrema manus imponatur. Quod si tantopere sollicita est maiestas vestra, ne quia in re dignitas illius violetur, ilud secum diligenter expendat, quod non alia re violari possit magis, quam si palam istud factum sit, quod pacta servare, quod fidem semel datam liberare recuset. In sermonem hominum magnamque vituperationem ventura esset maiestas vestra et secus de se multis existimandi locus datura. Iam vero quae solent esse alia malorum semina, unde inimicitiae, unde bella proficiscuntur nisi dum conventis non statur, nullam hostibus dant laeticiam maiorem: nullum amicis inurere posset maiestas vestra dolorem acerbiorem. Quare ne dubitet maiestas vestra primo quoque tempore finem his rebus optatum imponere, serenissimaeque coniugis suae rationes ita stabiliat, ut quantum humano consilio provideri potest, in tuto collocatae videri queant. Meminerit illam unum corpus, unum esse animum cum maiestate vestra: sibi cavebit, dum illi cavebit, suis rationibus prospiciet, dum illius rationibus prospiciet, omnia cum illa sit, cum maiestate vestra communia semper habitura. Caeterum quo celerius et diligentius id erit a maiestate vestra curatum, hoc magis illi pertinebit non modo ad retinendam, verum etiam ad augendam et amplificandam non animorum minus, quam sanguinis arctissimam coniunctionem, quae cum maiestate vestra serenissimis dominis meis intercedit, quorum senioris ingravescens aetas cum in serenissimae filiae huius suae amore conquiescat, non alia, quam hac de stabiliendis rationibus eius cura magis angitur, qua si pre[ssione]m maiestas vestra liberaverit, magnam pietatis laudem consequetur. De Petro vaiwoda, qui ex terris a ditione sua profugit et nunc apud maiestatem vestram exulat, ita prius erat per maiestatis vestrae legatum serenissimo domino meo renunctiatum, quod iam statutum habuerit cum animo suo et deliberatum maiestas vestra eum ad caesarem mittere, immo sub id tempus fortasse iam miserit. Itaque supervacaneum visum est serenissimo domino meo post actam rem consilium dare, sed cum acceperit postea integra adhuc de eo esse omnia, anceps et perdifficilis ei visa est esse haec deliberatio, nam neque quemadmodum dimitti, neque quemadmodum retineri possit sine periculo perspicit et quo magis mores hominis habet exploratos, hoc magis distrahitur in deliberando animus eius, scit illum vaphro quodam veteratorio et malitioso esse ingenio, qui si dimissus sit, quieturus procul dubio non sit, sed aut maiestati vestrae, aut serenissimae dominae reginae pericula erraturus. Sin autem contra caesaris voluntatem retrutus sit, futurum prospicit, ut eum tibi, maiestas vestra, inimicum cupiat et quibus de causis nunc ad eum legatum suum misit, eae minime obtineri queant, quin periculum potius sit, ne illae irritatus regnum maiestatis vestrae grandi aliquo mactet infortunio. Sed in duobus malis cum fugiendum maius sit, levius est eligendum: utrum itaque ex duobus his malis levius esse, intellexit maiestas vestra, id eligat, licet quod si vero aeque magnum utrumque malum est, neque satis extat, utrum sit minus existimandum, tum tercium aliquid inveniri opportet, quod solent in consimili casu principes, cum regni et populorum incolumitatem unius alicuius saluti anteponendum esse censent. Quod vero postulavit a serenissimo domino meo maiestas vestra, ut illam per legatum suum, quem in Turciam mittit, apud caesarem in gratia ponere coneretur, id illi pro eo, ut esse debuit, curae fuit. Deditque ea de re mandata legato suo, ut quoad possit, absque cuiusquam incommodo maiestati vestrae commodaret et summum in reconcilienda illi caesaris voluntate studium collocaret. Bona spes tenet animum serenissimi domini mei fore, ut ad aequitatem caesar delabatur, seque maiestati vestrae praestet placabilem atque omnem ex animo suo offensionem deponat. Ad serenissimum quoque Romanorum regem legatum suum misit maiestas domini mei, qui quas attulit causas orator maiestati vestrae, quamobrem in hunc usque diem pax promulgata non sit, eas maiestati illius exponeret atque ea omnia diceret, quae ad pacem, concordiam et amicitiam inter vestram et illius maiestatem conciliandam vel retinendam potius et stabiliendam apta essent et accomodata. Ei legato suo dedit etiam negotium, ut hortaretur maiestatem illius, quo suos in officio contineret, neve pateretur homines maiestatis vestrae iniuriis affici, neve ullam daret rescindendae concordiae huius occasionem. Quaquidem ipsa de re vestram quoque maiestatem per me voluit admoneri, quo et ipsa pari suos ratione contineat, omnique cura provideat, neque scintilla culpa illius oriatur, quae maius postea excitet incendium, quam quod facile restingui possit, utque capita, sive potius articulos confoederationis diligenter observet, neque promulgare pacem recuset, cum se id absque suo, regnique sui periculo facere posse existimaverit. Nam si inter privatos, multo magis inter reges et principes pacta servari opportet. Inter quos nisi ultro citroque promissa, quae sunt, ea suo tempore appareant, magna solet existere rerum omnium perturbatio. Quod attinet ad dominum Hieronimum a Lasko palatinum Siradiensem, facit maiestas vestra pro eo, ut facere par est regem ex animo amicum, quod serenissimum dominum meum ista suspicione liberat, certum enim est, quod praeter scientiam et contra voluntatem profectus est. Hoc ipsum persuadere sibi potest maiestas vestra de magnifico domino Ioanne comite a Tarnow castellano Cracoviensi, quod et ipse de hac sit profectione celatus. Nam quae est viri illius integritas, si id scisset, fecisset proculdubio omnia, ut ne dominus a Lasko provinciam hanc susciperet atque eum obstricte maiestati vestrae fidei obtinuisset. Serenissimo domino meo facinus hoc illius tam audax minime probatur, vel potius displicet maxime. Id, quod tum declarabit, eum ille reiecit et quoniam ex corpore regni est serenissimi domini mei atque inter senatores et consiliarios illius non postremum locum obtinet. Vellet ex eo causam profectionis serenissimus dominus meus cognoscere, neque obscure foret magnam se ex hac illius audacia molestiam capere. Dixi. Perquiret diligenter magnificus dominus orator et investigabit, si quae fuerint aliae arces, possessionesque liberae, nemini obnoxiae et obligatae, tutioribusque in locis sittae, eas serenissimae filiae nostrae dotis et contradotis nomine obligare postulabit, etsi viderit non esse necessarium serenissimi Romanorum regis consensum, tutoque eas absque hoc obligari posse, ab eo petendo supersedebit. Sin aut eorum ipsorum bonorum causa negotii nobis aliquid exhiberi posse a serenissimo Romanorum rege perspexerit, omnino in eo praestabit, ut eodem, quae nostrae scriptae sunt exemplo, literas accipiat, quas reversales vocant. Tempus, quo datae sint scribi, longius permittet, sed ut ante nostrum hinc discessum confectum nobis detur negotium. Si arces et possessiones eiusmodi reperiet, quae tuto possint absque cuiusquam consenso obligari, postulabit quoad eius fieri possit, ut praesente se possessio serenissimae filiae nostrae detur atque ut praefecti earum arcium serenissimae filiae nostrae iusiurandum dent se in fide illius et potestate semper futuros. Si contendet serenissimus rex Hungariae, ut ex eorum bonorum, quorum possessionem acceperit serenissima filia nostra, proventibus et se, et familiam suam sustentet atque annuam singulis mercedem persolvat, non repugnavit dominus orator modo, ut suppeditet domino suo serenissimus dominus Hungariae rex, si quid fortasse non suffecerit ex illis vectigalibus ad serenissimam filiam nostram et familiam eius pro dignitate alendam. Et nichilominus arces illas, castella et oppida suo itidem sumptu praesidio firmet ac comeatu, rebusque omnibus necessariis instruat, id si difficile visum erit maiestati eius, neque ad onera ista consentire voluerit, tum instabit atque urgebit, ut prioribus pactis maneat, neque ab eis discedat. Praecibus minas addit atque omnia faciet, ut serenissimae filiae nostrae rationes in tuto collocare queat. Poterit istud etiam coram ipso serenissimo domino Hungariae rege dicere, quod nos minime necesse habituri essemus bello ius nostrum aut filiae nostrae persequi atque sumptus aliquod in eam rem facere: sed non defuturos esse cum alios nonnullos, tunc ipsum serenissimum Romanorum regem, qui duplo etiam quantum serenissimae filiae nostrae debetur, ius a nobis illius emat ac multum maiestati eius negotii facessat, sed nos Deum praecari, ut ne eo necessitatis adigamur, ut vi potius, quam amore et benevolentia ea, quae iuris nostri sunt, extorquere nos oporteat. Denique quaecunque ad persuadendum apta esse putaverit, his libere utatur. Omnia scripta mandari non possint, cum e re nata pleraque dici sit necesse. Atque ideo mittitur is, cuius et prudentiam, et fidem erga se perspectam habet serenissima maiestas regia et exploratam, illius iudicio atque arbitrio permittit omnia: quaecunque facta per eum fuerint, ea rata, grataque habitura, dummodo eiusdem sint, ut probari queant. Certo autem sibi persuadet de domino oratore sacra maiestas regia, quod pro industria sua, proque studio erga nichil ulla de re constituet, quod non sit e re futurum serenissimae filiae suae, neque curae quicquam et diligentiae praetemittet, quo possit rationes illius in tuto collocare. De praeposito quoque Ledenk spectabiltas tua meminerit, qui quaeritur tres villas sibi ademptas esse per magnificum Hieronimum a Lasko palatinum Syradiensem, ut eas maiestas eius restitui faciat. Subest enim praepositus is Miechoniensi praeposito, cuius cum nos pronus simus, nostri officii esse putavimus authoritatem nostram interponere, ut ne bonis suis contra ius evertatur.
104. 1540. január 8. Krakkó. Zsigmond király levele Homonnaihoz, amelyben kéri, hogy alaposabban nyomozza ki azok nevét, akik ellen panasza van. LL. VIII. kötet, 195b. fol. Domino Humenszki Magnifice, etc. Detulit ad nos magnificus Nicolaus Wolszky schedam quandam spectabilitatis tuae, in qua perscripta fuerunt eorum nomina, quos suis et fratris sui subditis iniuriam fecisse quaeritur. Quae cum non satis clare scripta sunt, ut cognosci ii nequaquam possint. Si vult spectabilitas tua iustitiam sibi et suis per nos administrari, necessarium est, ut nomina diligentius cum fratre suo cognoscat et mittat ex suis aliquem, qui clarius ea nobis nomine suo et fratris exponat ac enarret, qui sunt illi, qui iniurias istas fecerint. Nos vel commissarii nostri quod iuris est et aequitatis, spectabilitati tuae praestare curabimus. Datum Cracoviae, octava die mensis Januarii, anno Domini M-o D-o XXXX-o.
105. 1540. január 8. Krakkó. Zsigmond király levele Ferdinándhoz a szepesi viszályok elsimítása és általában is a határok kijelölése dolgában. LL. VIII. kötet, 198a-200a. fol.
Ferdinando Romanorum regi Serenissime princeps et domine, frater et consanguinee noster charissime et honorande! Cum proximis superioribus diebus ad maiestatem vestram scripsissemus de iniuriis, quibus homines nostri ab iis afficiuntur, qui subditi sunt maiestatis vestrae, ea opinione fuimus facturam illam omnia, quae ad controversias tollendas et ius cuique suum tribuendum pertinerent. Fere autem longe nos fefellit expectatio nostra. Ex litteris enim illius cognovimus non modo non coerceri eos, a quibus nostri homines vexantur, verum etiam deffendi et modo non facinus eorum approbari. Ita enim scribit maiestas vestra nihil mirum videri debere, si in subditos nostros conspirationes fiant, quis enim non commoveatur, etc. Et paulo post: iura nostra et regni nostri negligere non possumus, quod si nos ipsi negligeremus, subditorum manus contineri non poterunt et forte ea facient, quae maioris mali erunt causa et materia. Quibus verbis quid aliud, quam quasi classicum cani videtur. Quod si haec scripta maiestatis vestrae in alium incidissent, fortasse totidem verbis rescripsisset. Sunt enim asperius scripta, quam vel mos maiestatis vestrae, vel nostra dignitas, aut potius mutua nostra fert coniunctio. Sed quod merito in litteris maiestatis vestrae nos offendit, id ipsi imitari neque aetatis, neque personae et dignitatis nostrae esse putamus, multo autem minus arctae necessitudinis, quae nobis cum maiestate vestra intercedit, cuius memores de more atque instituto nostro non decedemus, neque contra quam decet, quidquam faciemus. Illud non possumus quin cum maiestate vestra expostulemus, quod faciles praebet aures iis, qui fidei atque officii sui obliti, frigidam suffundunt atque omnia faciunt, ut nos cum maiestate vestra committant. Cum legerentur nobis litterae illius, fuimus non mediocriter perturbati, quod aliter scriptum a maiestate vestra accepimus, quam esset nobis a nostris commissariis relatum. Misimus volucrem nostrum nunctium ad regni nostri marsalcum, ut significaret nobis, num ita res acta esset, quemadmodum maiestati vestrae fuit delatum? Num complanati essent limites antiqui, novi constituti, numque secus dicta, quam maiestatis vestrae dignitas postularet? Negat ille quidquam horum factum esse, negat ullos se fines terminasse, quin potius amice cum Loboczki negotium esse transactum, quo authore dies aliquot se expectasse, dum venirent commissarii maiestatis vestrae. Quoniam vero reverendus in Christo pater dominus Joannes Camenecensis Episcopus alia erat legatione nostra impeditus, cuius obeundo tempus iam instabat, illo urgente coactum se fuisse rebus infectis ad nos reverti. Haec ille nobis et multa alia rescripsit, quae longa essent nos scribere, sed narrabit, si praesens adhuc isthic fuerit legatus noster, qui cum non interfuerit modo, verum etiam praefuerit rebus iis omnibus, ex eo maiestas vestra quomodo res acta sit, uberius cognoscet. Quam rogamus, ut falsis deinceps delationibus ne quid loci det, neque aures suas iis praebeat, qui quo animo sumus inter nos, ferre non possunt, sed quantum in ipsis est, incendium excitare velint, quod postea restingui facile non posset, quod nos quidem pro virili nostra prohibere semper conabimur. Vestram quoque maiestatem facturam confidimus, ut in eandem curam incumbat. Caeterum quod cupit maiestas vestra diem iterum finibus regundis praefiniri et iudices ad eam rem commissarios designari, ab eo voluntas nostra non abhorret non solum, quod primo quoque tempore controversiis istis finem imponi volumus, verum etiam quod cupimus liquide, dilucideque cognoscere maiestatem vestram cum in rem praesentem ventum erit, quam ficta sint ea omnia, quae sunt ad maiestatem vestram delata. Sed cum bonorum nostrorum Scepusiensium praefectus sit magnificus Petrus Kmytha palatinus Cracoviensis, res absque eo confici non potest. Visum itaque nobis, ut interim iudices commissarios designaret maiestas vestra, qui sub reditum ex Hungaria magnifici palatini ad fines terminandas venirent. Fient autem aliquanto ante certiores, quam reversus noster fuerit, modo nobis maiestas vestra nomina commissariorum perscribat atque una illis mandet, ut cum de tempore fuerint admoniti, venire ne cunctentur, ut tanto celerius ista transigantur et nos, vel potius uterque nostrum istis molestiis liberatur. Illud ante omnia petimus maiestatem vestram, ut interea hominem nostrum Stephanum dimitti liberum iubeat, neque credat in malevolis, qui eum nostrum esse negant, cum certum istud sit nullam eum in maiestatis vestrae ditione possessionem habere, sed in oppido nostro Varalia. Fecerit nobis maiestas vestra rem valde gratam, si hoc postulationi nostrae dederit, quod ipsa aequitas flagitare videtur. Datum Cracoviae, octava die Januarii, anno Domini Millesimo quingentesimo quadragesimo.
106. [1540. január.] Jan Wilamowski követ levele Zsigmond királyhoz azzal a válasszal, amelyet Ferdinándtól kapott az utasításában foglaltakra. LL. VII. kötet, 53b-57b. fol. Responsum serenissimi Romonaroum regis ad legationem reverendissimi domini Joannis Vilamowski episcopi nominati Camenecensis Sacratissime rex! Serenissimus Romanorum, Hungariae, Bohemiae, etc. rex exaudita legatione vestrae sacrae regiae maiestatis per me sibi iuxta praescriptum vestrae maiestatis explicata ad primum legationis articulum, qui est de serenissimo domino Joanne rege Ungariae, ad eum fere modum respondit: se non eo animo misisse oratorem suum ad vestram maiestatem, ut abalienaret animum vestrae maiestatis a serenissimo Joanne rege, neque propterea se quaestum fuisse de eodem serenissimo rege, ut ipse rex accusationem aliquam vel delationem prae se ferret, sed hoc saltim quaesivisse, ut admoneretur a vestra maiestate ipse serenissimus rex Joannes, ut pacta et conditiones initas et receptas custodiret, vel (ut maiestatis suae verbis utar) ut pax ipsa interteneretur. Nam videtur sua maiestas conditiones descriptas plurimas violare, nonnullas non adimpleri. Bona nonnulla, quae tempore confectae concordiae et confoederationis fuerunt in potestate huius maiestatis, in ditionem et potestatem ipsius serenissimi regis Joannis rursus appropriari ac multa alia contra canones concordiae committi. Cumque sua maiestas ab ipso serenissimo rege Joanne requireret et postularet, ut pacem et concordiam publicaret, suaque serenitas causas adferret, propter quas id tutum non videretur, dicit se maiestas sua in ea re tempori ita favisse, ut de pace hoc tempore publicanda serenissimum regem urgere noluisse, nisi illud postulasse, ut conditiones et capitula nonnulla, quae adimpleri sine publicatione pacis et concordiae poterant, adimplerentur et in suum statum tanto quoddammodo reducerentur, utque etiam pacem ipsam et conditiones soli hoc tempore consiliarii et officiales serenissimi regis Joannis iuramento suo firmarent. Neutrum tamen istorum ipsum serenissimum regem Joannem facere voluisse, sed causas tantum et moras quasdam nectere, ex quibus in suspicionem veniebat de pace ipsa et concordia violanda, quam sua maiestas ait se non aliam ob causam fecisse, quam amore reipublicae Christianae, et ne regnum illud Hungariae ad extremum discrimen pervenerit, quod futurum fuisse, sua maiestas perspiciebat, nisi hac concordia tantae littes conquievissent, quam sua maiestas neque satis honestam, neque utilem sibi esse dicit, nihil enim lucri ex ea reportat praeter meram spem futurae aliquando successionis. Nam ea bona, quae habet in Hungaria, vix tantum vectigalium habent, ut eorum onera possint ex eis sustineri. Contra vero serenissimus rex Joannes ea, quae sunt magis optima et utilia, possidet, ex quibus vel pauca admodum, vel nulla onera ferre solet. Accedit etiam, quod maiestas regia de serenissimo rege Joanne quaeritur, quod post eam cladem, quae facta est inter communes subditos apud Cassoviam, in qua Lascanus concidit, tentatum per commissarios eius rei iudicium ad effectum pervenire non potuit, quos sua maiestas ad condictum locum et terminum mittebat, contra vero a serenissimo rege Joanne nemo comparebat. Multi subditi, nobiles viri suae maiestatis captivi tenentur, pro quibus dimittendis toties frustra sollicitavit serenissimum regem Joannem et rogavit, ut fide sua dimitterentur, ob causam dimissi dicerent potius, quam ex carcere, hoc ipsum tamen obtineri non potuit, cum maiestas regia non recusare se dicit, quin de eorum causa iudicium fiat. Ait etiam sua maiestas sollicitatos fuisse eosdem captivos, ut si vellent vitam liberare, ut sese in libertatem asserere, curarent per suos amicos, ut nonnulli civitates et castra in potestatem serenissimi regis Joannis perveniant et tradantur, tamen illi ipsi captivi vitam hac ratione, neque libertatem comparare sibi volebant. Multa et alia referebat sua maiestas cum magno dolore, quibus se et subditos suos per omnem iniuriam affici ab ipso serenissimo rege Joanne et eius subditis quaerebatur, quae omnia ferre se usque adhuc ferebat propterea, ut principes Christiani intelligunt se talem esse pacis et concordiae Christianae amatorem, ut propter eam multa perferre possit, se nichil periculorum, nihil laborum, neque sumptuum vitare velle, quoad prosit reipublicae Christianae et hoc regnum tam afflictum aut restituat, aut conservet una cum ipso serenissimo Joanne rege, qui si aperte et synceritate cum sua maiestate agere volet, promittit sua maiestas supra pectus suum regium nullum fratrem germanum suo fratri fieri posse amiciorem, quam ipse futurus est ipsi serenissimo regi Joanni, seque omnia bona sua et suorum promoturam esse non secus atque priori modo, ut illius serenitas se et suos in officio contineat et pacta et conditiones observet, deque illius regni commodis uno et concordi animo cum sua maiestate consulat. Si enim antea ipsum serenissimum regem in amorem et confoederationem fraternam adoptavit, multo nunc etiam magis eum amaturam se dicit maiestas sua, cum serenissimam filiam vestrae sacrae maiestatis accepit uxorem, de cuius virtute, prudentia, dignitate et moribus ea sibi praedicari ab omnibus dicit sua maiestas, quae optaret etiam liberis suis omnibus a domino Deo concedi. Quamobrem etiam tanto plus datura est sua maiestas operam, ut hoc tam dignissimum matrimonium in sua maiestate conservetur et vestra sacra maiestas ac serenissima eius filia intelligat tanti se ab hac maiestate haberi, quanti merito debet. Sed et illustrissimorum liberorum, qui ex hoc matrimonio enascentur, curam sibi futuram esse sua maiestas quam maximam pollicetur, solum illud rogat, ut maiestas vestra sacra dignetur ipsum serenissimum regem Joannem cohortari, ut se in amore, benevolentiaque fraterna ita vicissim conservare studeat, ut ad eum amorem certamen officiorum accedat, quibus si certare cum sua maiestate ipse serenissimus rex Joannes potius, quam simultatibus maluerit, non patietur se vinci ab eo sua maiestas. De regni vero defensione iam nunc curam, cogitationemque sua maiestas suscepisse se ait, ut confidat eam fructus suos consecuturam, quam etiam ob causam nunc celeriter ad imperatoriam maiestatem proficiscitur, speratque maiestas sua, quod extabunt illi ipsi exercitus, qui esse debent, sed ita tamen, ut ipse serenissimus rex Joannes etiam ex parte sua invigilet et virtutem, potentiamque suam contra hostes communes explicet. Ait enim sua maiestas, quod si ipse deberet solus regnum Hungariae tueri et serenissimus rex Joannes colligendis tantum thesauris vocare, illud ipsum non esset par pari referre. Hic recensebit vestrae maiestati frater meus, quae sit opinio serenissimi huius regis, etc. Illud rogat serenissimus Romanorum rex, ut quandoquidem nunc in penitiorem Germaniam discedit et regnum Hungariae non sine ordine, neque sine praesidiis relinquet, ne quid amplius iniurii sibi vel suis interim ex parte serenissimi Joannis regis inferatur, alioquin se iam ferre non posse diutius, sed ita ordinasse, ut si quid huiusmodi innovatum fuerit, vis ipsa vi per suos repellatur. Interim vero et de publicatione pacis, et de aliis rebus maiestas sua regia remittit ad cognitionem caesareae maiestatis, quemadmodum et serenissimus rex Joannes eodem provocare videtur. Itaque si eo miserit ipse serenissimus rex Joannes aliquos oratores suos, tractabitur de iis rebus omnibus, quemadmodum perfici debeant. Quod vero accusata est Romanorum maiestas apud serenissimum Joannem regem, quasi ipsa oratorem suum ad tyrannum Turcarum misisset, qui eum sollicitaret, ut pulso inde serenissimo Joanne rege universum regnum Hungariae sibi per manus traderet, ablaturus pro eo mercedis loco ex singulis capitibus unum ducatum: ad hoc sua maiestas ita respondit profectum quidem esse suo nomine dominum Laskonem ad tyrannum Thurcarum, sed ei nullam legationem commisit sollicitandam sua maiestas, quae esset contra bonum et commodum reipublicae Christianae, neque in perniciem alicuius, neque contra principes, amicos aut confoederatos, neque hoc, in quo accusatur sua maiestas, aliquando apparere poterit adeo, ut nunquam se pudebit huius legationis, neque apud Deum, neque apud homines. Haec fere fuerunt, sacratissima regia maiestas, quae mihi ipse serenissimus rex Romanorum eodem tempore, quo erant a me explicata omnia debita, ista ratione respondit. De finibus Scepusiensibus narravi omnia, quibus interfui, cum essem commissarius vestrae sacrae maiestatis ad locum differentiae dimissus, explicavique causam non esse dissidiorum ex parte subditorum vestrae sacrae regiae maiestatis. Obtulit se mihi sua maiestas responsum in scriptis daturum, dedit autem huiusmodi: datas fuisse ad se non multos ante dies literas a sacra maiestate vestra de eisdem negotiis, ad quas dicit se abunde respondisse vestrae maiestati. Nam quemadmodum maiestas vestra libenter tuetur subditos suos, ita etiam ipse serenissimus rex nollet suis deesse, neque pati, ut limites regni sui minuantur. Non recusat tamen maiestas sua dare literas et mandata ad subditos suos, ne in negotio metarum aliquid innovent, quousque res per commissarios revideatur. Ita tamen, ut signa et cumuli terrarum, quemadmodum ipsi appellant, quos comissarii vestrae maiestatis fecisse dicuntur, nulla iuris revisione expectata mox aboleantur per subditos vestrae maiestatis, antequam iuris revisio fiat. Ad quam rem ego suae maiestati replicavi, quod nulli cumuli sine scopuli illic erecti sunt a nobis, nihilque innovatum, nisi quod pro more limitum obequitavimus circum circa limites bonorum vestrae maiestatis et iuxta descriptionem literarum, quas subditi vestrae maiestatis habent, signa ipsa limitum revidebamus, ut cum ad rationem commissariorum iudicium perveniretur, possemus tanto facilius de omnibus rebus edoceri. Video autem maiestatem suam a nostris Polonis male edoctam, idque suae maiestati et coram dixi, et in scriptis de hoc solo negotio dedi. Tamen maiestas sua nihil certi statuere de hoc voluit, nisi prius cognitio commissariorum praecedat. Quae cum facta erit, prodebunt fortasse nonnullae res in lucrum. Quod ad Sthephanum captivum attinet, quamquam maiestas sua nuper se abunde etiam respondisse vestrae sacrae maiestati per literas ait, tamen nunc etiam mihi respondit se illum detineri iusisse tanquam officialem et servitorem suum, notarium videlicet capituli ecclesiae Scepusiensis et qui in certas suspiciones non parvi momenti incidisset. Quod si sua maiestas intellexerit illum directe subditum vestrae maiestatis esse et iis culpis carere, ob quas captus est, non recusabit maiestas sua vestrae sacrae maiestati morem gerere et eum dimittere. Hic ego replicavi videri mihi eundem Sthephanum desiisse longe ante notarium capituli fieri, quod tamen certo nesciebam et rogam, ut saltem sub cautione fideiussoria dimitteretur et causam non vinctus diceret, sed extorquere a sua maiestate nihil aliud potui. Intelligo tamen eum ab Polonis hoc nomine delatum esse et quaecunque nesciuntur ex illis regionibus in hac aula suspiciones ex illis ipsis ea prodire. De serenissimo rege Daniae et illustrissimo palatino Rheni cum ad eum modum verba facerem, ad quem maiestas vestra praescripsit, videbatur mihi sua maiestas ad eundem modum hoc negotium cordi habere, quemadmodum de vestra maiestate dicebam. Itaque cum indolentia quadam subito mihi sua maiestas respondit dicens sibi hoc negotium maxime curae fieri, seque daturum operam una cum serenissima caesarea maiestate, ut si non certa pax saltem induciae belli prorogentur, iussitque consignari literas vestrae maiestatis magnifico domino Sigismundo de Erberstein, ut per primam postam ad caesaream maiestatem perveniant. Hic quoque vdebatur aliquid sua maiestas innuere se cupere quoddammodo, ut illic etiam oratores vestrae maiestatis adessent. De tribus villis per dominum Laski monasterio in Landek ademptis ita mihi sua maiestas in scriptis respondit. Quod attinet de tribus villis, quas per subditum nostrum Hieronimum Laski occupatas esse, ait maiestas regia Poloniae. Respondit serenissimus Romanorum etc. rex, ut de ea re cum Hieronimo Laski viae iuris agatur et quicquid iure compertum fuerit, sua maiestas exequuntioni demandari iubebit. De literis ad capitulum Scepusiense, ut perquiri permittant literas et inscriptiones in libris ecclesiae Scepusiensis suis pro parte bonorum et subditorum vestrae maiestatis in Scepusio, respondit sua maiestas se daturum mandatum ad capitulum, ut literae huiusmodi et inscriptiones adiunctis hominibus suae maiestatis perquirantur et quae iuste vel ad maiestatem vestram, vel ad subditos vestrae sacrae maiestatis pertinebunt, eorum exempla sub sigillo capituli dari iubebit. De deffectione a religione illustrissimi marchionis Joachimi magnum se dolorem accepisse sua maiestas ait, de qua priusquam publicaretur, cum intellexisset, dederat ad eum literas, quibus obtestabatur eum per Dei voluntatem et per foedera benevolentiae et amicitiae suae, ne faceret. Quae priusquam pervenissent ad eum, iam erant omnia publicata. Ad quas tamen respondit dominus marchio se etiam si prius pervenissent, aliter facere non potuisse. De ea etiam tota ratione aget nunc maiestas sua cum caesarea maiestate, ut finis aliquando deliramentiis istis et improbitati haereticae domino Deo auxiliante imponatur. Vident enim omnes contagiosum hunc morbum esse, qui cum sit fomentum quoddam peccati et scelerium, facile plurimos in praeceps trahit. Dedit mihi sua maiestas literas fidei ad sanctissimum dominum nostrum, quibus rogat, ut in iis, quae nomine vestrarum maiestatuum petiero, animum et voluntatem suam inclinet, operamque et curam omnem adhibeat. De abbate Henrichoviensi respondit mihi sua maiestas se iam omnia fecisse, tanquam principem Christianum, quae pro eo liberando attinent, dedisseque mandatum poenale sub poena quinquaginta millium ducatorum auri contra duces Munsterburgenses, ut se una cum praedicto abbate proximis diebus Pragae statuant. Quibus iam confectis non videre suam maiestatem hoc tempore aliud, quod facere in hoc negotio expediat. Haec fere sunt, quae ab maiestate hac regia responsi tuli. Joannes Vilamowski episcopus Camenecensis
107. 1540. február 4. Krakkó. Zsigmond király levele Piotr Kmita krakkói vajdához, amely által követségbe küldi Szapolyai Jánoshoz és megbízza az Izabella jegyajándékával kapcsolatos ügyek intézésével. LL. VIII. kötet, 201b-203b. fol. Palatino Cracoviensi nunctio in Hungaria regio Magnifice, sincere nobis dilecte! Fides, industria et diligentia sinceritatis tuae in iis, quae illi mandavimus, conficiendis, nobis plurimum probatur. Caeterum, quas arces serenissimus dominus Hungariae rex serenissimae coniugi suae, filiae nostrae charissimae obligare statuit, eas partim Valachorum esse, partim Thurcis finitimas atque ea ratione a periculi metu non omnino liberas, partim aliis obligatas videmus, ut serenissimae filiae nostrae hac ratione, ut prius, ita et nunc non omnino satisfieri posse putemus. Quamobrem non alia nobis via tutior esse videtur, quam si eo rem perducere posset sinceritas tua, ut peccunia numerata apud nos deponeretur. Quam rem curae illi esse volumus, ut ultimum adhuc conatum in hoc faciat, quo id obtineri possit. Quae si obtineri non potest, quantum potest, tantum contendat sinceritas tua, ut aliquid praeterea amplius vel tutius in castrorum obligationem, de quibus cum reginali maiestate, filia nostra charissima sinceritas tua colloquetur, accedat et ut in tuto collocentur serenissimae filiae nostrae rationes. Atque illud saltim ad extremum, si potest, efficiat, ut ea peccunia, quam nos serenissimo domino Hungariae regi missuri sumus, vel in Koszycze, vel alium aliquem in locum, ubi tutius, ad manus istorum principum tradi possit, serenissimae filiae nostrae detur et assignetur, quo ipsa bonorum opignoratorum partem, de quibus in scheda conclusionum mentio facta est, redimat et liberet ac libere possideat, quae hac peccunia redimi possit, reliqua pars cum tempore per serenissimum dominum Hungariae regem alia peccunia redimeretur. Id si perfici posset, opera sinceritatis tuae futurum esset nobis vehementer gratum. Quod si vero hac ipsa quoque in re duriores se praestiterint, tum vero quod datur, accipiendum erit. Sed sinceritatem tamen tuam hortamur, ut ne quid curae, diligentiae, laboris praetermittat in stabiliendis rationibus serenissimae filiae nostrae atque ad optimam conditionem perducendis. Quod eam pro officio suo summo studio facturam esse, nihil dubitamus. Atque ideo quod petit mandatum nostrum et alia mandata nostra atque litteras ab ista maiestate regia profectas, illi mittimus. Caeterum quod Stephanum subditum nostrum dimissum et cautione fideiussoria obstrictum attinet, erit nobis curae, ut per eos serenissimi domini regis Romanorum oratores de eius eliberatione diligenter agamus et si opus erit, litteras ad ipsum regem scribemus, deque negotio, ut actum est, sciscitatum misimus Scepusium cubicularium nostrum et oratoribus certa omnia dici faciemus. Bene valeat sinceritas tua et sit foelix. Datum Cracoviae, quarta die mensis Februarii, anno Domini Millesimo quingentesimo quadragesimo, regni nostri anno tricesimo quarto. Ad mandatum sacrae maiestatis regiae proprium Scheda praesentibus inclusa Litteras, quas sinceritas tua serenissimo domino Hungariae regi reddere debet, non prius reddat, quam in manibus suis omnes necessarias serenissimae dominae reginae obligationes habuerit, quas ad nos afferret et paria in manibus serenissimae filiae nostrae relinquet, si fieri poterit.
108. [1540. február 5. előtt.] A Szepesbéla és Késmárk közötti viszállyal kapcsolatos iratok: Csáji István volt megyei és káptalani jegyző levele Zsigmond királyhoz (a) és a vizsgálatot végző királyi biztoshoz (b), a biztosok jelentése a vizsgálatról (c), a Laski Jeromos és a késmárkiak hatalmaskodásaival kapcsolatos panaszok (d-g), Csáji István tiltakozása a jászói konvent előtt (h), végül a jászói konvent oklevele, amelyben átírja a szepesi alsó föld egyetemének, illetve a szepesi káptalannak egy-egy, a nevezett Csáji István érdemeit igazoló bizonyságlevelét (i). LL. VI. kötet, 123b-143b. fol. (a) Serenissime ac illustrissime princeps et domine, domine et rex clementissime! Vestrae sacratissimae maiestati istis novissime retroactis diebus in alia supplicatione humilima ad vestram maiestatem, dominum meum clementissimum habita exposueram calamitatem meam ac detentionem et captivitatem, quae mihi, humilimo servitori et subdito vestrae serenissimae celsitudinis propter veritatem et iustitiam ac ob fidelia et indefessa maiestatis vestrae, subditorumque eiusdem impensa servitia contigerant. Eotunc vestra sacratissima maiestas mihi ad supplicationem meam gratiosam et benignam fecerat relationem. Cogit me, illustrissime princeps, mea calamitas, ut iterum ad vestram maiestatem, tanquam asilum tutissimum recurram pro defensa, confidens, ut quemadmodum antea, nunc quoque rem et negotium meum defendere et tutari dignabitur gratiose. Post reditum meum a vestra sacratissima maiestate statim accessi magnificum Franciscum Reway locumtenentem personalis praesentiae serenissimi Romanorum regis, caeterosque suae maiestatis consiliarios, qui tunc temporis in partibus superioribus regni Hungariae agebant, illisque angustias et tribulationes meas, quas passus fueram, declaravi, petens eosdem, ut rebus meis boni consulerent. Qui obtulerunt se se ultro velle universa in capitulo per aemulos meos acta revidere, quaerimoniumque apud serenissimum suum regem contra me depositam discutere velle, an vera sit, nec ne? Interim autem venerabile capitulum ecclesiae Scepusiensis dum ex commissione praefati domini Francisci Reway una dierum scrinia sua revolveret ac copias antiquas et veras litterarum metalium oppidi Bela vocati, subditorumque serenitatis vestrae, quae pro tuitione et documento innocentiae meae mihi summe erant necessariae et quas ipse Mathias Loboczki dum in capitulo ad mandatum serenissimi Romanorum regis cuncta rimaretur, minime protunc reperierat, perquireret diligenter, easque copias in repositoriis, sive scriniis nullatenus reperire valeret. Postremo certi ex canonicis scrinia et conservatoria in capitulo habita casu vel ex industria a loco suo solito amoventes, reperierunt multas litteras et copias litteralium instrumentorum post scrinia illa collapsas. Id an dolo vel fraude factum sit, pro comperto nemo dicere potest, quum ante duos vel tres annos in scrinia et non post scrinia fuerant reposita. Inter easdem litteras et copias repertae sunt etiam copiae verae originalium litterarum metalium oppidi Bela subditorum celsitudinis vestrae, quas accipientes et ad prothocollum, sive matricam ecclesiae Scepusiensis, ubi similiter copiae earundem conscripta extitit, colligentes et conferentes, eas in nullo vitiatas vel falsificatas esse comperierunt, quas tandem rursus in scrinia, unde deciderant, reposuerunt et ea omnia ipsi Francisco Reway, caeterisque consiliariis suae maiestatis denuntiaverunt. Tempore autem subsequenti idem dominus Reway se se una cum Georgio Vernero consiliario regis Romanorum ad revidenda in capitulo universa constituit. Et dum itinere suo proficisceretur et ad civitatem Cibiniensem pervenisset, Mathias Loboczki hominem illum verbis agressus ferme per medium unius diei detinuit et ni fallor, corrupit, eumque a bono proposito et via iuris et iustitiae pervertit, nihilominus tamen idem Georgius Vernerus consiliarius regius in domum meam divertit. Quo facto nuntiaveram civibus de Bela, subditis serenitatis vestrae, ut statim cum litteris ipsorum manu mea conscriptis comparerent, ut si necesse foret, ad documentum fidelitatis meae haberentur in promptu. Qui statim cum eisdem litteris comparuerunt, antiquasque litteras domi relinquerunt. Altera autem die, summo mane in capitulum, ubi idem Reway hospitatus erat, ascendi ac cum eo collocutionem habui. Ex verbis autem suis statim intellexi, quod non recto corde erat, ut antea erga subditos serenitatis vestrae et personam meam. Nihilominus fidens in iustis iuribus subditorum celsitudinis vestrae ac innocentia mea, illi omnem seriem rei patefeci. Qui in conservatorium ecclesiae intrans omnia per me scripta illic revidit ac perlexit, et copias illas antiquas repertas ad prothocollum collegentes, ea bono modo, de verbo ad verbum correspondentia repperit. Inter caetera reperta est etiam illic copia manu procuratoris subditorum serenitatis vestrae conscripta, de qua antea, in alia supplicatione mea ad vestram maiestatem habita mentionem feceram, quam ipse Mathias Loboczki sibi ex domo mea ablatam dolose in capitulo transcribi fecerat, ea de causa, ut me cum illa calumniaretur, quia procurator ipse ob inadvertentiam in aliquibus dictionibus curaverat scribendo. Hanc copiam ipse Reway perlegens, cum illam quibusdam dictionibus deficere conspiceret, statim accersitum ad se procuratorem, qui tum, Deo volente, aderat, sub iuramento examinavit, quid super illa sibi constaret copia? Qui ad fidem suam Christianam fassus est publice manum esse suam et scripturam. Quibus peractis universas copias per me scriptas simul cum antiquis inventis copiis ac prothocollo capituli ad hospitium suum detulit, illic copias illas antiquas tanquam originem illarum videndo et revolvendo, ubi dum nihil falsitatis reperisset. Volentes tamen idem Franciscus Reway, caeterique consiliarii serenitatis vestrae vera et iusta privilegia subditorum maiestatis vestrae supprimere, meque, humilimum servitorem et subditum serenitatis vestrae, qui nunc defensioni iurium subditorum eiusdem maiestatis vestrae incumbo, calumniari, allegarunt copias illas antiquas esse suspectas, falsas et surrepticias, neque litteras subditorum celsitudinis vestrae sive privilegia valere, id pluribus ex rationibus comprobare machinantes. Primo dicebant, quod papirus copiarum illarum esset antiqua et scriptura nova, et papirus esset maculata calce, carbonibus et aliis immunditiis, et quod scriptura antiquo tempore non corresponderet, quia in scriniis capituli reperissent alias quamplures litteras, copiasque eodem anno, quo et copiae illae sunt emanatae, ante quoque et post conscriptas, quae manu notarii illius aetatis minime correspondent, ergo esse suspectas et surrepticias. Adiunxerunt quoque, quod talis scriptura illa aetate non erat in usu, quia nullam in toto conservatorio capituli reperissent scripturam vel copiam huic similem. Et ergo praesumitur illas esse falsas. Aliam rationem allegabant, quod quia Mathias ipse Loboczki dum universa in capitulo vigore litterarum Romanorum regis requireret, has copias minime reperiisset, praesumitur ergo, quod copiae illae antiquae post requisitionem Loboczkonis per aliquem quempiam essent post scrinia capituli proiectae, sicque minus validae. Tertiam rationem dicebant, quod Caseoforenses haberent etiam copiam antiquarum litterarum Belensium, subditorum maiestatis vestrae, quae etiam in eisdem dictionibus deficiunt, ubi procuratur in copia per se scripta erravit, ergo copiae illae essent falsae. Quartam rationem ponebant, quod ex quo procurator in copia sua erravit, quas ex litteris Belensium subditorum celsitudinis vestrae scripsit, praesumitur, quod litterae Belensium cum eadem copia manu dicti procuratoris conscripta concordant et cum copiis antiquis minime, et ergo necesse fore, ut litterae Belensium per me transsumptae in spece exhiberentur. Sicque, serenissime ac illustrissime princeps, infinitas alias rationes, quas homo vix excogitare posset, allegabant, iura ac privilegia praefatorum subditorum celsitudinis vestrae supprimere et me, humilem servitorem et subditum eiusdem serenitatis vestrae calumniari satagentes. Dum itaque haec agerentur, ego unica persona existens, in quantum potui et dabatur audientia, pro temporis exiguitate respondi: si copiis istis antiquis inventis fides non adhiberetur, tamen necesse esse, ut credatur transsumptis, quae ex commissione capituli ante duodecim annos confeceram, dum ego neque Belenses, neque ipsi me [novissent]. Cum igitur haec referrem, dominus Reway sibi huiusmodi transsumpta exhiberi postulavit. Consulto igitur domino Georgio Vernero commissario regio, an tute huiusmodi litteras in manus domini Reway dare possem et an idem eas retineret, nec ne, respondit ipsum Reway id non ausurum facere, quia id a serenissimo Romanorum rege non haberet in commissis, ut iura cuiuspiam retineret, quum litterae illae non ad iudicium, sed ad declarationem innocentiae meae exhibebuntur. Essetque valde necessarium, ut litterae illae in specie exhibeantur. Hoc audito[et] vocatis ad me Belensibus subditis serenitatis vestrae, litteras Belensium manu mea transsumptas ad manus domini Georgii Verneri assignavi, petens eundem, ut post lecturam illarum eas rursus mihi restitueret, quas tandem idem Georgius Vernerus praefato Francisco Reway exhibuit, quas dum legissent et perlegissent, et litterae illae copiis illis antiquis inventis et prothocollo capituli bono modo, de verbo ad verbum corresponderent, habito superinde longo tractatu, me in praesentiam ipsorum accersiri fecerunt. Quum autem illis assisterem, facto silentio, quidam Blasius de Lak, director causarum regis Romanorum, qui omnibus tractatibus et consiliis eorum interfuit, qui se se hac in parte iudicem, actorem et procuratorem gessit, exurgens ita fari orsus est ad Franciscum Revay: "Magnifice domine, ego in persona domini mei et ex officio meo dico, quod copiae istae per capitulum inventae sunt falsae et suspectae ac surrepticiae, et sic per consequens litterae Belensium ex illis scriptae sunt falsae ex praemissis rationibus. Et ideo in praesentia vestrae magnificentiae, tanquam iudicis ordinarii suae maiestatis tum copias, tum litteras istas aresto, quas ad tabulam regiam deduci volo, ut illic discutiantur, si sunt bonae vel malae, illicque de his fiat iudicium!" Cui ego, prout concedebatur, respondi: "Domine Blasi, si copias istas arestare vultis, nihil curae est mihi de illis, quia sunt capituli. Sed iura et privilegia subditorum domini mei clementissimi retinere vel arestare non potestis, quum ad praesens non ad iudicium, sed pro declaratione innocentiae meae sunt exhibita, quae si ego falsa, surrepticiaque esse cognoscerem, nunquam ea in praesentiam ipsius domini Reway ac consiliariorum regiae maiestatis exhibuissem, sed scio et dico litteras et iura subditorum domini mei esse veras et iusta, neque per me vel quempiam alium corrupta. Ubi autem causamini, quod copiae istae antiquae essent corruptae, falsae et surrepticiae, id ignoro, an ita sit, nec ne? Hoc unum tamen scio, quod ante duos vel tres annos copiae istae fuerant ad mandatum regium requisitae et inventae in scriniis capituli et tandem manibus meis per capitulum assignatae, ut eas transscriberem, quas ego ad petita capituli, quia tunc officio meo cesseram, de verbo ad verbum transcripsi et post sigillationem earundem litterarum iterum per capitulum eaedem copiae fuerant repositae in conservatorium, ubi antea quoque repertae fuerant. Quod si copiae illae fuissent suspectae, capitulum eas nullatenus transscribi et sigillari curasset, neque praedecessores illorum canonicorum easdem copias in scrinia sua reposuissent ante centum annos et ultra. Sed esto, quod fuissent falsae vel surrepticiae, cui subditi serenissimi domini mei regis minime assentiunt, tamen in eo neque capitulum, neque ego erravimus, capitulum mandato regio obtemperando, et ego copias illas de verbo ad verbum ad petita transscribendo, quum copiae illae ante centum annos et ultra eo essent locatae. Quales ergo copias capitulum repperit, tales etiam mihi ad conscribendum contulit, tales ego quoque ad petita capituli transumpsi." Dum itaque haec locutus fuissem, litteras Belensium, subditorum vestrae sacrae maiestatis instantissime repeterem, ipse Reway praefixit mihi terminum ad se veniendo circa horam vesperarum, mihique relationem facere bonam asseruerat, sicque ab eo discessi. Interim advenit etiam ipse Mathias Loboczki in capitulum, cum quo idem Reway ut antea in civitate Czibiniensi, sic etiam in capitulo multa tractasse perhibetur. Nihilominus assumpto mecum iudice Varaliensi, alias Podgrodzio, subdito serenitatis vestrae, hora deputata ipsum Reway accessi, repertoque ibidem Georgio Vernero eundem admonui, ut quia litteras subditorum serenitatis vestrae in manus illius contulerim, eas mihi reddi curaret. Qui respondit se se operam velle navare, ut litterae illae restituantur, sicque eo die nihil efficere potui. Altera autem die, summo mane iterum cum iudice nostro Varaliensi ad capitulum ascendi, sed ipso Reway et consiliariis regiis ac Mathia Loboczki in consilio existentibus nihil efficere potui. Interim autem per quendam sartorem meum, qui non longe a consilio eorum erat, avisatus sum, ut me praecaverem, neve pro litteris subditorum celsitudinis vestrae de caetero ascenderem, quia omnino deliberatum esset, ut si extra ditionem serenitatis vestrae mei copiam habere possent, me confestim detinerent, idque iuramento affirmavit et ab ea hora ascendere non audebam, quia videbam, quod iura subditorum serenitatis vestrae calumniose detinebantur et contra me praeter iustitiae tramitem procedebatur. Tandem idem Gerorgius Vernerus ad noctem in domum meam venit, cum quo multa tractavi secreto, quae scribere non licet. Cui ego ita loqui orsus sum. "Domine Verneri, ego multum miror, qua ratione iura subditorum domini mei clementissimi ita violenter detinentur, quae non ad iudicium, sed documentum innocentiae meae exhibui ac manibus vestris confidenter assignavi, quae, dico, esse vera et iusta, vereor enim, ne ob hanc detentionem litterarum aliquid mali oriatur inter principes. Ubi enim allegatur, quod copiae illae repertae essent calce vel carbonibus defaedatae, respondeo, quod id non capituli, neque mea culpa factum est, sed praedecessorum suorum, qui illam copiam ita indecenter conservarunt. Nam non papirus vel scriptura, sed sensus et materia pensanda erant. Quod autem attinet ad manum notarii illius temporis, dico, quod si copiae illae inventae non sunt manu notarii illius temporis conscriptae, non est mirum, quia non sunt sigillo capituli consignatae, forte notario aliis potioribus negotiis praepedito, ut plerumque contingit, quempiam canonicorum vel sacellanorum, aut scholasticorum petiverit, ut copiam illam transscribat, qui forte amplius copias huiusmodi non scripsit et sic conscripta copia tali easdem in scrinia capituli, ut moris est, reposuerunt, vel praesumitur, quod discipulus notarii eas copias conscripserit, qui forte alias copias in scriptura similes amplius non scripserit, quia eodem quoque tempore non omnes una eademque scriptura usi sunt. Ad secundam rationem, ubi causantur, quod Loboczki eas copias non reperierit, dico, quod dum Loboczki universa in capitulo rimabatur, tunc ego iam detentus fui in arce Scepusiensi, nec quicquam de negotio requisitionis mihi constabat et forte ipse Loboczki, vel alter quispiam aemulus meus copias illas repperierat, volensque mihi iam detento facere gravamen, copias easdem post scrinia capituli proicere potuit, ubi tandem repertae sunt et ea ratione ipse Loboczki eas minime reperire valuit. Neque enim post repositas custodia illarum notario capituli incumbit, sed ipsis canonicis saltem. Velut tandem mihi ex captivitate dimisso certi ex canonicis retulerunt, non omnia scrinia capituli fuerant ipsi Loboczki exhibita. Ubi autem suspicuntur copias illas per quempiam post requisitionem Loboczkonis post scrinia esse proiectas, id stare non potest, quia in copiis illis est descriptus dies et annus, quo ad mandatum regium requisitae et inventae fuerant, nempe annus 38." Ad alias vero rationes, ubi causabantur cives Caseoforenses habere copias litterarum subditorum serenitatis vestrae, respondi, quod si habent meliores vel potiores litteras vel copias, quam subditi maiestatis vestrae, tunc eas producant et revideant, an concordant cum litteris Belensium, nec ne? Sed cum hoc ad Vernerum dicerem, respondit, quod omnes istae rationes admittuntur, essetque necessarium, ut cum capitulo mutua haberem colloquia, quum et capitulum apud regiam maiestatem delatum fuerit, alliciebatque me verbis, ut ex ditione maiestatis vestrae in ditionem Romanorum regis venirem. Cui respondi mihi nunc non licere ingredi capitulum, ut dominos canonicos conveniam, quia coniecturare possum, quum iura et privilegia subditorum vestrae sacrae maiestatis vi et potenter retenta sunt, quanto magis me idem Reway retinere moliretur. Quae cum audisset Vernerus, subticuit. Ex eo itaque statim paratas insidias, quas antea ex animo meo acceperam, planius intellexi, confestim autem accessi iudicem Varaliensem, subditum serenitatis vestrae, illique rei ordinem dixi, illumque consului, an in capitulum proficisci debeam, nec ne? Qui me authoritate vestrae sacrae maiestatis ac domini palatini Cracoviensis, capitaneique Scepusiensis eo proficisci prohibuit, sicque deinceps ascendere non erat mihi licitum. Tertia autem die huius actionis iudex Varaliensis cum duobus iuratis ad Franciscum Reway venit pro repetendis litteris subditorum serenitatis vestrae, medio quorum eidem Reway intimaveram, ne mihi imputaret, quod in propria persona non ascenderem, quoniam ex quo sua dominatio iura et privilegia subditorum maiestatis vestrae detinuit, nulla iusta occasione habita, quanto plus in personam meam desaeviret, quae infima est et inops. Haec autem omnia illi iudex Varaliensis secundum ordinem retulit. His auditis ipse Reway ad iudicem ita orsus est. "Scias - inquit -, quod Stephanus iste est occasio rixarum omnium inter serenissimos Romanorum et Poloniae reges et amicitias inter utrosque principes contractas tanquam acutissimo et asperrimo cultro divisit, quia male et sinistre in scriptura litterarum istarum processit. Idcirco si eum habere possem, statim eum detineri facerem. Volo ergo, ut illum huc statuas in persona sua, vel in eum locum, unde eum excepisse diceris ad cautionem fideiussoriam. Melius est enim, ut unica persona puniatur, quam duo hi principes rixentur!" Hoc dicto capitulum Scepusiensem statim fideiussionem suam pro me in arce Scepusiensi factam deposuit. Ad quem iudex Varaliensis inquit. "Ego absque commissione regiae maiestatis, domini mei clementissimi ac capitanei mei neque Stephanum, nec quempiam aliorum subditorum maiestatis suae statuere audeo in iudicium extraneum. Sed si quispiam quidpiam contra Stephanum vel alios subditos regiae maiestatis causae habuerit, requirat illos iure mediante et unicuique ex parte illorum administrabitur iustitia!" Cui idem Reway respondit: "Nos - inquit - in iure vestro nihil agere habemus, tamen ea, quae hic vidimus et intelleximus, domino meo declarabimus." Tunc praefatus quoque Blasius director causarum insurgens in iudicem, ad illum ita verba fecit. "Si - inquit - hic adesset Stephanus, dato et concesso illi tantillo temporis spatio, ut confiteretur, statim illum incinerare facerem. Sed ex quo est in iure tuo et pro illo in arce Scepusiensi fideiusisti, ideo da operam, ne manus tuas evadat, quia si aufugerit, scire debeas, quod tu et tota communitas huius oppidi in capite et bonis puniemini." Hoc dicto statim universas litteras subditorum celsitudinis vestrae in capitulo arestavit. Interfuit etiam subordinatus procurator ipsius Laski palatini Siradiensis, qui similiter super litteras illas fecit prohibitionem in persona domini sui et civium de Kezmarck. Tunc etiam iudex Varaliensis videns has calumnias, easdem litteras in persona serenitatis vestrae ac domini capitanei Scepusiensis, ne ex capitulo auferrentur, arestavit, sicque litterae illae nunc in capitulo conservantur sub sigillo illorum. His igitur rebus territus iudex Varaliensis statim me detineri iussit, captatoque consilio a vicecapitaneis Lubowliensibus me tandem e detentione dimisit sub cautione fideiussoria tali, ut cum dominus capitaneus Scepusiensis vel vicecapitanei eiusdem me habere voluerint, statim me eo, quo ipsis commissum fuerit, statuere debeant. Haec igitur, serenissime et illustrissime princeps et domine, domine et rex piissime, est totius rei summa. Addita est enim afflicto me, nec quo vertam, aut quo pro consilio et auxilio recurram, ignoro, praeterquam ad vestram regiam benignitatem et clementiam, dominum meum et principem meum clementissimum, cui humilime supplico, quatenus me, infimum subditorum et servitorum celsitudinis vestrae propter sanctam veritatem et iustitiam, ac fidelia servitia subditis serenitatis vestrae exhibita, ac confutationem litterarum adversae partis per me factam angariatum in hisceque tribulationibus, adversitatibus, detentionibus, curis, fatigiis, laboribus et expensis laborantem et succumbentem ab aemulis meis tutare et defensare ac in gratiam, tutelamque et protectionem regiam clementer acceptare dignetur gratiose. Paratus enim sum omnibus de me quaerentibus coram celsitudine vestra et domino capitaneo Scepusiensi, aut ubicunque maiestas vestra demandaverit, iuri stare, meque de omnibus expurgare, saltem in eo supplico vestrae sacrae maiestati, ne eadem patiatur me per quempiam alienum principem sine omni revisione iuris hincinde distrahi et detentionibus tantis vexari. Et ego pro felici successu serenitatis vestrae ac serenissimae reginae, sed et filii eiusdem domini mei gratiosissimi Deum optimum iugis praecationibus exorare non omittam, super his a vestra celsitudine relationem gratiosam expectando. Eiusdem vestrae serenissimae ac illustrissimae maiestatis humilimus subditus, servitorque Stephanus Varaliensis (b) Reverendissime domine, domine gratiose! Placuit reginali maiestati, ut seriem supplicationis per me apud serenissimum regem factae perscriberem, quia cum memoria hominum ob assiduas curas et occupationes labilis sit, si quandoque contingeret, ut de supplicatione hac mentio fieret, eam vestra reverendissima dominatio in promptu, ut acta est, haberet, eamque praefato domino nostro regi, consiliariisque suae serenitatis referre posset. Ante omnia facta est mentio de captivitate cuiusdam canonici Scepusiensis, qui se se ad oppidum Podgrodzie, ditionem maiestatis regiae causa conservationis capiti sui tempore disturbiorum acceperat, quem noctis sub silentio dominus palatinus Siradiensis ex oppido eodem potenter accepit et captivavit illum mulctandum et pactandum certa summa pecuniarum. Item facta est quaerimonia propter occisionem quattuor subditorum regiae maiestatis et vulneratione aliorum, incolarum scilicet oppidi Villae Monhardi nuncupati in provincia Scepusiensi existentis, in quod gentes palatini Siradiensis irruentes et repagula illius destruentes ingressi sunt et potenter ea omnia patrarunt, quibus praefectus erat quidam nobilis Thomas de Koroczian de terra Scepusiensi. Item sedatis paulisper guerris et seditionibus in provincia Scepusiensi, tandem idem palatinus Siradiensis ex inductione Mathiae Loboczki, affinis sui se se ad oppidum regiae maiestatis Bela vocatum convertit, metas antiquas, iustas et veras illius oppidi, quibus a ducentis annis usi sunt pacifice, auferre nitendo et ditioni suae annectere satagendo. In quibus metis subditorum regiae maiestatis multas irrogavit iniurias, damna et oppressiones, homines et subditos regios captivando, oppignorando, pecora et iumenta illorum auferendo, silvas extirpando et ligna obducendo, super quibus vivida et efficatia extant litteralia instrumenta et suae maiestati antea quoque facta est quaerimonia, quum tamen easdem metas nullus unquam praefectorum in civitate Kezmark constitutorum natione Hungarus praepedivit, vel a subditis serenitatis suae auferre potuit. Haec autem omnia ante discessum serenitatis suae e regno Poloniae facta sunt. Post recessum autem regiae maiestatis e regno Poloniae idem palatinus Siradiensis silvas civium de Bela, subditorum regiae maiestatis, quas antea nec cives de Kezmark, nec quispiam alter attigerat, succidere fecit et pro usu nuptiarum filiae suae deduci procuravit in eandem civitatem Kezmarck, minando etiam fruges, quas subditi regii in metis contentiosis ex commissione magnifici domini palatini et capitanei Cracoviensis iuxta compositionem cum Mathia Loboczki in absentia domini palatini Siradiensis novissime factam seminaverant, se se cum pecoribus destruere velle et tandem etiam ipsum oppidum Bela depraedari. Et nisi quidam generosus Bechowski, qui nuptiis illis interfuerat, unacum domina consorte palatini Siradiensi illum a proposito suo avertissent, forte idem voluntatem et propositum suum ad effectum deduxisset, subditisque regiis damna maxima intulisset. Habet enim dominus palatinus Siradinsis multarum linguarum homines praedae avidissimos, qui saltem id expectant, ut aliqua litis materia ortatur et statim bona serenitatis suae adoriantur. Insuper quomodo dominus palatinus Siradiensis in nuptiis filiae suae se se iactitavit serenissimum Romanorum regem sibi promisisse dare hominum quinque vel sex millia, quae ipse in spatio trium dierum, quando necesse foret, habere posset, quibuscum subditos regios de Bela et alios subditos regios turbare et depopulari posset, et tandem cum eisdem gentibus minatus est se se ingerere in ditionem et bona domini palatini et capitanei Cracoviensis, qui suae serenitatis est fidelis subditus et huius coronae suae maiestatis, quamquam enim dominus palatinus Cracoviensis domino palatino Siradiensi resistere, bonaque et ditionem serenitatis suae et denique etiam sua tueri et defendere posset, tamen id absque informatione regiae maiestatis facere nollet, ne ipse occasio rixarum fieret, sed tamen quicquid sua maiestas illi ad defensionem subditorum suae serenitatis in provincia Scepusiensi existentium ac in terminis regni maiestatis suae consuluerit faciendo, id iuxta informationem regiam exequi curabit. Praeterea qualiter ipse Mathias Loboczki et sui sequaces palam spargunt et dicunt tredecim oppida regiae maiestatis in Scepusio existentia esse oppignorata apud serenissimum regem nostrum, circumferuntque copiam quandam oppignorationis nescitur, unde acceptam vel extractam, cuius vigore inducunt certos ex potioribus nobilibus regni Hungariae, ut exemptioni tredecim civitatum incumbant et ut quisque quantum potest, ad executionem huius negotii contribuat, quae machinamenta ipsius Loboczki et suorum sequacium in tantum devenerunt, quod iam quidam potiores nobiles Ungariae, ut Caspar Sheredi 30 millia aureorum, Franciscus Reway 18 millia et quidam tertius 40 millia aureorum dare et contribuere polliciti sunt dicentes se se tandem eadem oppida inter se dividere velle. Neque formidat idem Mathias Loboczki certos ex oppidis regiis sollicitare et allicere promissis et libertatibus amplioribus ad defectionem a regia maiestate, quae nititur ea subiicere palatino Siradiensi. Quae quanquam vana et frivola sunt, et dominus capitaneus Scepusiensis sciat eadem tredecim oppida esse huic regno maiestatis regiae et coronae incorporata, tamen sua magnificentia ea, quae ipse Mathias Loboczki in absentia suae serenitatis unacum palatino Siradiensi et caeteris suis complicibus contra maiestatem regiam et regnum eius moliuntur et suggerunt, iussit, ut ea suae serenitati, praesertim vero reginali maiestati patefacerem. Tredecim enim oppida regiae maiestatis auditis hisce rumoribus adeo territa sunt, ut nesciant, quid faciant, neque enim aerumnas et infestinationes suas, quas a domino palatino Siradiensi sustinent, dicere audent, quod vel ex eo coniicere licuit, quod quum me in negotio sciebant proficisci debere ad serenissimum regem nostrum, veriti sunt et praetimuerunt dare commeatum et expensas ad profectionem itineris, et nisi dominus capitaneus Cracoviensis me et expensis, et equo providisset, nequaquam iter hoc complere potuissem. Denique dominus palatinus Siradiensis prohibet negotiatoribus Polonicis, ne quispiam merces suas ad tredecim oppida suae serenitatis devehat, illasque eisdem divendat Proinde sua maiestas dignaretur etiam prohibere negotiationem civibus de Kezmarck in regnum Poloniae, qui regno suae maiestatis carere non possunt. Caeterum verba, quae Mathias ipse Loboczki coram fidedignis viris, videlicet praefecto arcis Scepusiensis et nonnullis servitoribus eiusdem protulit contra honorem regiae maiestatis, erant ista. "Paenitet - inquit - me esse et fuisse nationis et linguagii Polonici" (haec soli reginali maiestati erant commissa secreto dicenda). Perquirentibus autem astantibus, cur hoc diceret, "Quia - inquit - rex Poloniae iam ad ultimam senectutem suam deliravit, quum boiarones et nobiles Moldaviae, qui a facie Thurcae in regnum Russiae profugerant, idem rex Poloniae compedibus vinctos in manus Turcae tradidit, quos idem omnes tandem trucidari fecit." Haec autem verba non saltem coram praefecto arcis, verum et alibi, in multis locis dixit regiam maiestatem diffamando, quae omnia bono modo comprobari poterunt. Negotium autem praepositi de Landek, qui est subditus praepositi de Miechow, subditi maiestatis regiae et ad quem collatio illius perpetuo semper pertinuit, ita se habet, quod dominus palatinus Siradiensis tempore disturbiorum duas villas ecclesiae et praepositurae de Landek potenter occupaverat, qui cum ob ablatas illius possessiones ad serenissimum regem et dominum nostrum recursum habuisset, litterasque suae serenitatis domino palatino Siradiensi sonantes obtinuisset, ipse praepositus litteras regias in absentia palatini Siradiensis dominae consorti eiusdem exhibuisset. Redeunte autem eodem domino palatino Siradiensi, idem ad praepositum de Landek ita locutus est. "Tu, sacerdos, conquestus es contra me regi Poloniae, sed ego id non curo, quia regia maiestas Poloniae nihil mandare mihi habet in regno Ungariae. Antea enim fui subditus regis Poloniae, nunc autem vicinus eiusdem et bona mea defendere volo, committoque tibi, ut ex praepositura recedas, quia male tibi continget!" Hoc facto omnia bona illius tam mobilia, quam immobilia vi et potenter accepit et occupavit, ac illum ex praepositura eiecit, et idem praepositus nudus ferme ad dominum capitaneum Cracoviensem profugit, ubi nunc agit expectando patrocinium serenitatis suae. Ad eundem etiam praepositum de Landek medio cuiusdam amici sui idem palatinus Siradiensis nuntiavit, quod ipse esset in causa, quod metas illas a Belensibus subditis regiis obtinere non valuit eo, quod ipse litteras metales ecclesiae suae demonstrasset civibus de Bela, ex quibus tandem Belenses informationem haberent. Et harum omnium materiarum et litium origo est ipse Loboczki. Ipse etiam dominus palatinus Siradiensis retulit serenissimorum Romanorum regem illi authoritatem dedisse eiciendi et expellendi monachos Cartusienses, omnesque ecclesiasticas personas in provincia Scepusiensi existentias ac bona illorum occupandi et in usus proprios convertendi, quae omnia malum pertendunt. Praeterea facta est mentio coram reginali maiestate, quatenus serenissimus rex noster aliquem idoneum hominem subditis suis deputaret, qui continue in congregationibus et iudiciis nobilitatis Scepusiensis adesset, qui etiam pro subditis regiis verba faceret, quum contra illos aliquid in iudiciis attemptarent. Finaliter opinor vestram reverendissimam dominationem intellexisse ex priori et moderna supplicatione mea causam sinistrae et calumniosae delationis et captivitatis meae, quae manifestissime non aliam ob rationem facta est, nisi quod veritatem non subticui, sed quum videbam iura subditorum regiae maiestatis periclitari, illis subveni pro tenuitate ingenii mei. Quod si cum exteris ad partem domini palatini Siradiensis connivere voluissem, nihil horum, quae pertuli, passus fuissem. Quia vero ob veritatem et iustitiam ac obsequia et fidelia servitia maiestatis regiae, subditorumque suae serenitatis defensa ea pertuli, et nunc quoque in domo mea propria securus esse nequeo pertimens periculum et discrimen vitae meae incurrere. Ideo supplico serenissimo meo regi et principi clementissimo, quatenus sua maiestas me, humilimum subditum et servitorem suum, et nullius alterius principis, in gratiam et protectionem suam recipere dignetur, neque sinat me sua serenitas ad delationem quorumcumque per alienum principem suppremi, cuius potestati non sum subiectus, quoniam aemuli mei non iuste, sed calumniose contra me procedunt. Quod si sua maiestas facere dignabitur, ut spero, paratus ero suae maiestati ac subditis eiusdem eo fidelius perpetuo et vita mea durante inservire. De eo autem, ubi causantur me fuisse notarium capituli tempore captivitatis meae, vestra reverendissima dominatio ex quietantia capituli habere potest informationem, an verum id sit, nec ne? Quia datae sunt quietantiarum circa festa Corporis Christi anni 1539, ubi omnino absolutus fui. Captivitas autem mea fuit in festo Sanctae Catherinae anni eiusdem, ex quo patet id esse falsum. Sunt et aliae omnes quaerelae illorum falsae, sunt et calumniosae. Non nego me quandoque ad petita capituli aliqua conscripsisse: sed id feci ex beneplacito, volens me illae conservare, sed a tribus annis et ultra capituli notarius obligatus et astrictus non fui. Reverendissime domine! Si visum fuerit regiae maiestati, tales litterae forent ad expeditioni supplicationis huius fiendae: primum ad serenissimum Romanorum regem, ne ipse palatino Siradiensi tantam licentiam concedere dignaretur ad supprimendos subditos regios, et tandem etiam personae meae, neve delatoribus illis aures accommodaret continue, qui non tranquilitati, sed rixis student, quod si quispiam illorum contra personam meam vel subditos regios quidpiam causae haberet, regia maiestas parata esset ius et iustitiam tum de me, tum de suis subditis administrare. Fieret etiam mentio me tunc, dum detentus fui, non fuisse obligatum notarium capituli, quod ex quietantiis patet. Domino palatino Siradiensi videtur frustra scribendum, quia litteras regias minus curat. Domino autem palatino et capitaneo Cracoviensi esset scribenda informatio, quomodo erga subditos regiae maiestatis gerere debeat et erga dominum palatinum Siradiensem et quod me, et subditos regios ex officio suo, authoritate regia defendere dignaretur. Comiti etiam et iudicibus tredecim civitatum essent scribendae litterae super eo, quod me maiestas regia in gratiam et protectionem specialem recepit. Commiteret etiam eidem comiti, praesertim iudici de Podgrodzie, ubi ego habito, ut ipse suffultus authoritate regiae maiestatis et domini capitanei Scepusiensis habeat animadvertentiam et vigiliam super personam meam, ne mihi praesertim noctis tempore in domo mea vis per aemulos meos inferatur, immo si necesse foret, quod Deus avertat, ad defensam meam insurgere deberent, neve me ad quamlibet simplicem quaerimoniam ex abrupto, ut soliti sunt, detinerent timore perculsi, sed mecum iuridice agant et qui contra me conquaerentur, meque detinere faceret, tunc etiam talis iuxta me detineatur et non aliter, ut sunt iura et canunt decreta, quod si quaerulator se detineri non faceret, tunc neque me detinerent. Bonum etiam esset scribere regiae maiestati Romanorum de fideiussoria cautione amonenda, ut sua maiestas fideiussores meos a cautione liberaret et si qui contra me aliquid iuris haberet, quod in foro iudicii mei me requirere deberet. Eiusdem vestrae reverendissimae dominationis servitor Stephanus Varaliensis
(c) Actus commissarialis inter bona sacrae maiestatis regiae Poloniae civitatis Bela et bona Kezmark et Rokvcz domini palatini Siradiensis Cum enim ipse dominus palatinus Siradiensis noluit se submittere decreto commissariali, quantum de re principali, hoc est de litteris et metis, solum de iniuriis et damnis, extunc dominis commissariis placuit, ut arbitraliter in causa procederetur. Et primum dominus palatinus Siradiensis reproduxit litteras de titulo et sigillo serenissimi regis Caroli, quarum copias vestra magnificentia eisdem dominis commissariis dederat et reproduxit confirmationem earundem litterarum per serenissimum regem Joannem modernum noviter factam. Item reproduxit etiam litteras seerenissimi Sigismundi Romanorum et Ungariae regis eam sententiam in se continentes, ne quispiam silvas et robora civium civitatis Caseoforensis succidere audeat sub poenis descriptis, et expressione oppignorationis in generali tantum sonantes. Etiam produxit protestationem ex sede iudiciaria Scepusiensi nihil aliud sonantem, nisi quod commissarii maiestatis regiae Poloniae ad hunc actum tempore illo deputati non convenerant cum comissariis domini Wladislai regis Ungariae. Oblata est etiam protestatio et prohibitio ex sede iudiciaria comitatus Scepusiensis per cives Caseoforenses extracta super violenta occupatione, peraratione ac novarum metarum erectione per cives de Bela facta circa annos viginti. Ex adverso Belenses non dando locum litteris per dominum palatinum reproductis, contra easdem repugnando dixerunt per procuratorem suum: "Domini commissarii, litterae serenissimi olim Caroli per dominum palatinum reproductae non valent ex multis rationibus. Primo, quia ipsas litteras et hoc privilegium donationis et reambulationem metarum in se continentes sequitur praescriptio et abusus privilegii, donatio enim et reambulatio descripta est in eis anno Millesimo ducentesimo nonagesimo et post obtentas litteras nunquam fuerunt usque hactenus ipsi Caseoforenses et villa Rokucz in pacifico dominio dictarum metarum contentiosarum, duntaxat cives Belenses, ut multis litteris constabit. Privilegia enim et litterae quomodocunque obtentae si non supportantur ipsa reali possessione et usu, omni iure censentur cassa et invalida. Et praesertim iura istius regni Ungariae, ut testantur decreta et sanctiones regni de donationibus regalibus, reambulationibusque metarum parte prima Decretorum titulo 33. capitulo, ubi notandi, etc. quod omnes donationes et reambulationes metarum quomodocumque obtentae, quae infra annum integrum per regium vel capitularem hominem debitae executioni et ad effectum non deducuntur, sicut inefficaces et nullius roboris, prout ex ipsis litteris apparet. Etiam istae litterae non sunt authenticae, neque de iure huius regni Ungariae observari tenentur respectu sigilli litteris subappensi, quod sigillum caret signis in decretalibus significatis, de quibus mentio fit in Decretalibus parte secunda titulo XIIII, ubi ita continetur. Item rex Carolus, sub cuius titulo et nomine litterae illae et privilegia per dominum palatinum Siradiensis reproductae sunt, tria sigilla habuit, quorum duo priora per eundem fuerunt revocata et privilegia sub illis emanata non servantur, nisi per tertium posterius fuissent roborata. Quod quidem tertius sic agnoscitur, ut ex duabus partibus clipei in area sigilli exculpti, in quo videlicet clipeo duplicata crux continetur, sunt duae figurae draconis. Ubi istae duae figurae hic non apparent, et vestris dominationibus, domini commissarii, et aliis quibusvis hic praesentibus protestamur hic non apparere figuras draconum, ut canunt iura huius regni. Atque etiam praefatis litteris regis Caroli insertae sunt litterae regis Andreae Veneti, quae in reproductione sunt nullae et cassae, neque de iure observantur. Et his attentis vestrae dominationes decernant ipsas litteras esse cassas et nullas. Dato et non concesso si etiam litterae essent iuridicae et robur haberent in omni iure, utique in auxilium ipsi domino palatino et Caseoforensibus cedere non possent ex ea causa, quod litterae ipsae reambulatoriae, quae ad relationem regii et capitularis hominum obtentae sunt et quae infra annos viginti non deducuntur debitae executioni, debent esse nullius roboris, prout continetur in iure huius regni Decretorum parte prima, titulo 86, ut hic in istis litteris Rokussienses apparet. Nam facta est relatio reambulationis collusive per quendam Ponka assertum regium hominem et Stephanum canonicum Scepusiensem. Item reambulatio iuridica huius regni fieri debet vocatis et accersitis vicinis et commetaneis, quorum nomina et cognomina expresse notari debent in litteris reambulatoriis. Sed hic, in ipsis litteris per dominum palatinum reproductis non sunt nomina specificata, nisi quod dicit in litteris illis: nemine contradicente. Quia nemo fuit vocatus et per consequens nemo contradixit. De hoc etiam clare continetur in Decretis huius regni parte prima, titulo 86. Et praesertim cum ipsa reambulatio non verificata, neque supportata est usu et dominii in litteris reambulatoriis contenti, et sic litterae nullae, neque de iure observari debent. Verificando etiam ipsi Belenses illam obtentionem litterarum reambulatoriarum esse surrepticie et parte absente factam. Reproducunt protestationem et inhibitionem ex capitulo Scepusiensi, quam fecerunt tunc, quamprimum obtentio litterarum minus iusta pervenit ad ipsorum notitiam. Ex his et aliis multis rationibus liquido patet litteras illas per dominum palatinum reproductas esse vanas, nullas, cassas et frivolas, neque de iure admittendas, vestraeque dominationes de iure illas, ut praefertur, decernant esse inutiles. Verum ipsi Belenses verificando usum, possessionem et dominium dictarum metarum contentiosarum reproducunt coram dominationibus vestris litteras capitulorum Scepusiensis et ecclesiae de Jazow reambulatorias dictarum metarum, quae per commissionem serenissimi Sigismundi imperatoris Romanorum, etc. per quosdam magnificum Petrum de Borzewicze magistrum thavernicorum et venerabilem Georgium praepositum Scepusiensem factae et emanatae sunt, iuxta ordinem huius regni vocatis vicinis et commetaneis, quorum nomina et cognomina lucide, expresseque in litteris praefatis continentur, qui mediantibus illorum corporalibus iuramentis ipsam reambulationem fecerunt et recognoverunt, etiam ipsimet cives Scepusienses soli per se recognoverunt et ipse Dionisius de Rokucz heres ipsos Belenses semper fuisse et esse in usu et dominio ipsarum metarum in litteris expressarum, supportantur etiam eorum litterae ipsa possessione et dominio usque in hactenus, atque eadem reambulatio metarum cum ipsa civitate Belensi et usu metarum accesserunt integre maiestati regiae Poloniae et suae maiestatis praedecessoribus. Adhuc etiam supportando litteras Belenses reproductas et ipsum usum ac dominium metarum dictarum reproducunt recognitiones vicinorum et commetaneorum ipsius civitatis Belae, qui in praesentia dominorum iudicum nobilium ex sede iudiciaria Scepusiensi recognoverunt factam violentam occupationem metarum per dominum Iheronimum Laski palatinum et eius officiales, et dissectionem lignorum in ipsorum propriis metis, ubi etiam commetanei de villis Landek, Biedron, Wynczendorff recognoverunt ipsas metas esse ex antiquo et usque ad praesens civium de Bela, quas ipse dominus palatinus pro se usurpare et vendicare niteretur. Quare dominationes vestrae attentis tam notoriis, firmis litteralibus documentis atque etiam testimonio, quae omnia ipsa possessio verificat, decernant litteras reambulatorias metarum civium Belensium esse iuridice et ordine iuris obtentas et emanatas. (d) Prima actio. Item circa annum Domini 1536. cives civitatatis Kezmarck vel subditi eorundem silvas civium de Bela, quibus iidem a multo tempore pacifice utebantur, combusserunt potentia mediante in praeiudicium. Secunda actio. Item non multo post circa festum Visitationis Beatae Virginis Valachi domini palatini Siradiensis ex commissione eiusdem in subditos regiae maiestatis Poloniae, qui in montibus alpinis et silvis equos ipsorum custodiebant, irruerunt ac eosdem simul cum equis ipsorum abegerunt et propulsaverunt, et tandem gramina illa cum ovibus ipsorum destruxerunt. Tertia actio. Item in anno Domini 1539. idem Valachi altera vice equos subditorum regiae maiestatis de Bela ab eodem loco propulsaverunt ac gramina eorum depasci sunt, quod dum vicecapitanei regii in arce Lubowl existentes intellexissent, prout moris est, duodecim oves Valachorum ex eodem loco abegerunt, Valachi autem praefati volentes se vindicare, quattuordecim equos civium de Bela abegerunt, duobus reservatis, quos etiam pronunc detinent potentia mediante, et duodecim restitutis. Quarta actio. Item non multo post idem dominus palatinus Siradiensis destinatis quamplurimis subditis suis fecit dissecare et succidi ad magnum spatium silvam propriam civium de Bela usque ad metas possessionis Landek et per hoc silvas illas ad possessionem Rokwz incorporare nititur potentia mediante. Quinta actio. Item in eisdem silvis civium de Bela homines domini palatini Siradiensis ex commissione eiusdem vel officialium suorum acceperunt a subditis regiae maiestatis equos septem et currus duos cum omnibus attinentibus ac in civitatem Kezmark depulerunt potentia mediante. Sexta actio. Item non multo post idem homines domini palatini Siradiensis viginti tres equos civium de Bela in metis ipsorum propriis vi et potentia mediante acceperunt ac intra septa muri civitatis Kezmark occluserunt. Septima actio. Item idem dominus palatinus Siradiensis circa idem tempus fluvium Poprad ad molendinum Belensium defluentem cum obstaculis reformare fecit, ne ad molendinum deflueret et loca, in quibus aqua ad molendinum accepta erat, custodibus, ne per cives de Bela reformarentur, munivit potentia mediante, in quo citra ducentos florenos damnum passi sunt. Octava actio. Item egregius Melchior Varkocz in complacentia domini palatini Siradiensis fluvium, qui per medium oppidi Bela defluit, in silvis eorundem civium Belensium a suo vero et antiquo cursu alio convertere nititur ac obstaculis reperatum pro usu civium de Bela defluere non sinit potentia mediante.
(e) Actus potentiae novissimi post discessum domini Joannis Bielinski Prima actio. Item post discessum domini Joannis Bielinski iudex civitatis Kezmark non curata compositione per eundem inter partes utrasque facta silvas civium de Bela intrando triginta septem strues lignorum pro usu suo proprio succidi, et praeterea infra id tempus, quo ligna succiderentur, singulis diebus duo plaustra lignorum abducere fecit potentia mediante. Secunda actio. Item circa illud tempus idem cives de Kezmark in easdem silvas et locum eundem intrando certas strues lignorum citra triginta currus lignorum, quos cives de Bela pro usu et commodum ipsorum approcuraverant, clam et furtim abducere fecerunt potentia mediante. Tertia actio. Item post discessum eiusdem domini Joannis Belinski idem cives de Kezmark per subditos ipsorum in metis civium de Bela unam fornacem calcis cremare fecerunt potentia mediante. Quarta actio. Item idem cives de Kezmark in silvis eorundem Belensium motu proprio et temerario silvam eorum succidi et exinde carbones facere fecerunt potentia mediante. Quinta actio. Item retia civium de Bela iuxta compositionem per dominum Bielinski factam non sunt penitus restituta, sed rete melius illic etiam nunc conservatur potentia mediante. Sexta actio. Item, quod ad fabrum, cuius ferrum tricesimator de Kezmark abstulerat, ita conclusum erat, ut illi ferrum suum restitueret ipse tricesimator, quod pro parte restituit et partem reservavit potentia [mediante].
(f) Actus potentiae post discessum dominorum commissariorum patrati Magnifici ac generosi domini, domini generosi! Conquaerimur coram dominationibus vestris, quod post discessum dominorum commissariorum in proxima hieme nobis magna violentia et damna illata sunt in silvis et metis suae maiestatis ex commissione magnifici domini palatini Siradiensis aut eius officialium. Itaque cives Kezmarcenses armatis manibus cum centum curribus vel citra intraverant silvam nostram succidendo ligna, succisa abduxerunt potentia mediante, quod nos protestati sumus et docere possumus. Tandem non diu commiserunt nobis domini officiales, ut ferinas disponeremus magnifico domino nostro generosissimo. Cum vero nostri iverant cum retibus capere ferinas, statim irruerunt servitores eiusdem magnificentiae in eos et vi a nostris retia acceperunt, nec usque hactenus plenarie restitutae sunt. Nos tandem regiam maiestatem accessimus, ubi sua sacra maiestas dignata est scribere litteras ad dominum palatinum Siradiensem, qui nec ad litteras et monitionem suae maiestatis nobis quicquam restituit, nec restitui sui officiales curarunt potentia mediante. Item, dum reginalis maiestas Ungariam profecta est, secundario nobis commissum erat a magnifico domino nostro generosissimo et officialibus nostris, putando nobis retia esse restituta, ut quanto magis possemus, disponeremus ferinas. Nos tanquam obedientes, volentes mandato suae magnificentiae satisfacere, accepimus retia nostra, quae adhuc domi habuimus, quamprimum ad campum venimus, statim venit officialis de Kezmark cum nonnullis servitoribus verberando et cruciando nostros homines, et illa retia violenter acceperunt dominorum non laicorum esse capere ferinas asserentes, cum tamen nunquam ab officialibus nostris prohibitum sit, nec ab aliquo alio, sed a memoria hominum nos et tota terra Scepusiensis gaudebat libertatibus istis esse liberos ubique venari. Et neque ista retia nobis restituta sunt, sed hucusque conservantur ibique potentia mediante. Et posthac non diu ipsi cives Kezmarcenses noviter nos gravare et turbare ceperunt cittantes nos in ius sedis nobilium, nemora et pascua nobis iure nobilium inhibuerunt, ut nullus nostrum silvas nostras proprias intrare auderet et hoc nobis in magnum damnum et praeiudicium factum est. Ita nos turbando, vexando, molestandoque, quod iam ignoravimus, quid amplius facturi fueramus, nisi ut maiestatem regiam, dominum nostrum clementissimum accedamus. Itaque coram sua maiestate conquaesti sumus et nunc conquaerimur coram vestris dominationibus, quod ab ipso tempore, prout sumus sub ditione regiae maiestatis, semper in pacifico dominio fuimus et a nemine impediti sumus praeter nunc a magnifico domino palatino Siradiensi et officialibus eiusdem et civibus Kezmarcensibus. Accidit etiam, quod quidam ex civibus nostris sal adduxerunt de Bochnya pro necessitate dominorum ipsorum, volentes satisfacere in tricesimis, prout consuetudo est, ipse vero tricesimator in Liblow nullam solutionem habere voluit, sed potius ut sal in civitate Kezmark veherent, quod tamen non tenentur, prout in decretalibus huius regni habetur. Nunc vero ante certos dies quidam faber noster emit in civitate Lewcheviensi ferrum pro necessitate et artificio suo, volens domum ducere, in itinere receptus est vi in civitatem Kezmark, quod tamen non tenetur de iure indicare, ex quo de regno non educitur, prout in decretalibus patet. Item eo tempore, dum domini commissarii fuerunt, erat conclusum per utrasque partes, ut ipsi Kezmarczenses omnia, quae nobis in silvis recepta sunt, restituerentur, sed nulla res est restituta, quin de die in diem nos gravare nitentur. Item conquaerimur coram vestris dominationibus, quod egregius dominus Varkocz per familiam suam silvas nostras subcidere fecit et ligna abducere. Quamprimum ad scitum nostrum devenit, misimus homines nostros ad praefatas silvas, ut pro testimonio a sua familia pignus acciperent. Itaque receperunt cathenas quatuor et secures quatuor. Tandem misit ad nos volens rehabere illa pignora, absque satisfactione nos id restituere recusavimus. Paulo post sua familia hominibus nostris nonnullos equos in curiam domini Varkocz impulerunt. Tandem iterum ad cautionem dimissi sunt praeter unum, quem restituere noluit tamdiu, quousque illa pignora restituerentur, qui equus usque nunc servatur. Aliud etiam conquaerimur, quod officialis domini Varkocz nobis magnam violentiam fecit in metis nostris. Rivulus, qui in proprio suo meatu erat, illum rivulum versit ad partem nostram et nititur nobis non parvam partem campi auferre. Nos autem ex mandato serenissimae maiestatis regiae iterum versimus rivulum in suum antiquum meatum. Tandem venit officialis suus cum armatis manibus et nos invaserat circa praefatum rivulum, emittendo in nos nonnullos pixides, minando velle nos incinerare et evenerit velociter in civitatem Kezmarck. Tandem venerunt dominus Varkocz et officialis ac servitores magnifici domini palatini Siradiensis cum magna copia populorum et armatis manibus volentes nos invadere, si legittimam occasionem habuissent. Tanta nobis agitur aggravatio et iniuria a vicinis nostris Kezmarcensibus. Item hesterno die, vel nudiustertius iterum nobis duos equos ad villam Cruis domini Varkocz receperunt, quos extradere nolunt, donec illa pignora per nos iuste recepta restituentur. (g) Quaerelae Item. Primo cives civitatis Kezmarck quaeruntur contra Belenses, serenissimi regis Poloniae subditos, quos sua maiestas rex Poloniae iure pignoratico possidere dignatur, quia potentia mediante ultra metas et veras limites eorum terras arabiles, factis novis metis, erectis limitibus sibi ipsis idem Belenses usurpaverunt. Ex testimonio vicecomitis et iudicum nobilium probare possunt. Secundo quaeruntur contra hos idem Belenses, quod in silvam Rokvz vocatam quoque intrant et potentia mediante omnia, quaecumque volunt, secant et abducunt. Tertio, quod in sylva communi regiae maiestatis Ungariae subditis dominorum de Kezmark potentia mediante unam cathenam defendiculum et equum unum ceperunt, quae in hunc usque diem reddere nolunt. Quarto quaeruntur, quod iidem de Bela plebanum de Rokvcz et officialem civium de Kezmark euntes de civitate invaserunt in via publica et vulneribus affectos ad perniciem fere verberaverunt. Quinto, quod praefectos magnifici domini marssalci regni Poloniae induxerunt, ut ex illis tredecim civitatibus, quas rex Poloniae in comitatu hoc Scepusiensi possidet iure pignoraticio, nullus iam civitatem Kezmark ingredi audet. Sexto quaeruntur, quod cum iniuriarum coram vicecomite et iudice nobilium accusantur in sede iudiciaria comitatus huius Scepusiensis, quod ab omnibus incolis regni huius religiose observatur, quicquid decernitur, nihilo respondent mandato sedis. Quod iniustis delationibus seu accusationibus apud serenissimum principem regem Poloniae et magnificum dominum marssalcum, quibus ii cives semper libenter vellent officia sua praestare, eos accusant et sic in odium suae maiestatis inducunt. Quae omnia testimonio fidedigno se praefati cives Kezmarcenses approbaturos offerunt. Rogant itaque, quam possunt maxime dominationes vestras, ut iustitiae communis observandae gratia dignentur iudicio vero submissa resolvere, ne deinceps audaciam similia faciendi inducant. (h) Nos Petrus praepositus et conventus ecclesiae beati Joannis Baptistae de Jazow memoriae commendamus per praesentes, quod nobilis Stephanus Chaj civis oppidi Varalia, quondam comitatus et capituli ecclesiae Scepusiensi notarius nostram personaliter veniens in praesentiam, nobis per modum protestationis significare curavit in hunc modum. Quomodo spectabiles et magnifici domini Iheronimus Lasko palatinus Siradiensis ac Mathias Loboczki de Lobodzicze nescitur, quo ducti motivo post resignationem officiorum praescriptorum eiusdem protestantis, eundem Stephanum protestantem, nullis suis culpis et demeritis exigentibus, apud serenissimum principem et dominum, dominum Ferdinandum Romanorum, Ungariae, Bohemiae, etc. regem, dominum nostrum gratiosissimum calumniose accusassent ac in perniciem et calamitatem praefati protestantis moliendo illi iam a dictis officiis suis libero in arce Scepusiensi spectabilis et magnifici domini, domini comitis Alexii Thvrzo de Bethlemffalwa locumtenentis et iudicis curiae praefatae regiae maiestatis captivitetem bimestrem procurassent, ubi dum praefatus protestans detineretur, antedictus Mathias Loboczki quasdam litteras praefatae regiae maiestatis requisitorias venerabili capitulo ecclesiae Scepusiensis sonantes pro parte sua, videlicet ut idem requisitioni litterarum in conservatorio praedictae ecclesiae Scepusiensis interesse deberet, exhibuisset et praesentasset, quibus exhibitis idem Mathias Loboczki in propria persona unacum egregio Petro de Polanka ac quodam Symonienski familiari antedicti domini Laski contra libertatem et consuetudinem eiusdem capituli Scepusiensis, aliorumque universorum locorum testimonialium ab antiquo observatam universas litteras et copias litterariorum instrumentorum in sacristia sive conservatorio eiusdem ecclaesiae Scepusiensis more solito repositas tam pro civibus civitatis Kezmarck, quam pro civibus oppidi Bela, subditis serenissimi Poloniae regis, etc. emanatas, inter quos scilicet cives nunc ratione quarundam metarum litis materia orta fuisse dinoscitur, requisivissent, requisitasque et inventas, quae eidem Mathiae Loboczki placuerant, transsumi procurasset, quae vero contra ipsum fore videbantur, reliquisset. Eoque non contentus idem Mathias Loboczki sub captivitate dicti protestantis certos ex dominis canonicis dictae ecclesiae Scepusiensis in domum habitationis, sive solitae residentiae dicti protestantis in oppido Varalia praedicto habitae misisset, qui in eandem intrantes domum illius perquisivissent, illicque quandam copiam super recognitione vicinorum et commetaneorum in facto metarum praedicti oppidi Bela emanatam, manu nobilis Pauli de Thernie protunc procuratoris praefatae regiae maiestatis Poloniae pro usu suo privato ac informatione ex litteris civium de Bela conscriptam ac iuxta illam copiam universum processum iuridicum eiusdem procuratoris contra cives de Kezmark praedicta, quas idem procurator in praedicta domo praelibati protestantis, tanquam tuto loco relinquerat, reperissent, quas repertas tandem ex eadem domo eiusdem protestantis auferendo, easdem praefato Mathiae Loboczki dedissent. Quibus copiis perlectis, quia idem procurator ex inadvertentia, vel potius festinatione sua aliquas dictiones in eadem copia exmisisse comperiebatur ac litteris dictorum civium de Bela ex praefato capitulo emanatis ob defectum quarundam praedictarum dictionum minus correspondere dinoscebatur, mox idem Mathias Loboczki in eandem copiam manu procuratoris, ut praemissum est, scriptam intendendo, illam loco copiae originalium litterarum sibi in capitulo Scepusiensi transscribi et transsumi postulasset, transsumptamque sub sigillo eiusdem capituli statim ad praefatam regiam maiestatem Romanorum misisset, et praeterea etiam praedictum processum eiusdem procuratoris secum abstulisset potentia sua mediante, et per hoc eidem protestanti apud praefatam regiam maiestatem Romanorum magnam difficultatem fecisset, captivitatemque eiusdem auxisset in praeiudicium et damnum, iacturamque personae praefati protestantis, sed et derogamen iurium et litteralium instrumentorum dictorum civium de Bela non mediocre. Unde facta huiusmodi protestatione idem Stephanus protestans nolens, ut per huiuscemodi calumniosam trannsumptionem copiae manu procuratoris regiae maiestatis Poloniae scriptae iura, seu privilegia eorundem civium de Bela, vel aliorum quorumpiam periclitarentur, nos debita cum instantia rogavit, ut illi litteras superinde protestionales dare et conferre dignaremur. Cuius nos praecibus acquiescentes praesentes litteras nostras eidem duximus concedendas. Datum in profesto beatae Dorotheae virginis et martiris, anno Domini Millesimo quingentesimo quadragesimo. (i) Nos Petrus praepositus et conventus ecclesiae beati Joannis baptistae de Jazow memoriae commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit universis, quod nobilis Stephanus litteratus de Chay civis oppidi Varalia nostram personaliter veniens in praesentiam, exhibuit et praesentavit nobis quasdam binas litteras, unas sedis comitatus Scepusiensis in pergameno, alteras vero capituli ecclesiae Scepusiensis in papiro patenter confectas et emanatas, petens nos debita cum instantia, ut ipse dictas litteras propter viarum discrimina ac temporis impacacitatem in specie hincinde secum deferre non auderet, paria earundem in transsumpto litterarum nostrarum eidem dare et concedere dignaremur. Quarum primae, videlicet praedictae sedis comitatus Scepusiensis tenor talis est. Nos nobilitas universa sedis inferioris terrae Scepusiensis recognoscimus per praesentes, quod nobilis Stephanus de Chay plurimis annis noster notarius existens in eo ipso officio nobis probe et fideliter inservivit. Cuius nos operosa sedulitate perspecta tum virtute sua exigente sumus moti, ut vel nostra sponte nostrae in eum benevolentiae et benemeritae fidei suae testimonium praeberemus vel illis, quorum favorem deinceps mancipaturus sibi esset, ne et apud alios quoscumque ignota foret eius nobiscum conversatio. Cuius recognitionem facimus harum nostrarum vigore et testimonio litterarum mediante. Datum in capitulo Scepusiensi, loco congregationis nostrae, pridie festi beatae Catherinae, anno Domini Millesimo quingentesimo tricesimo nono. Alterius siquidem, scilicet capituli ecclesiae Scepusiensis continentia verbalis haec est. Nos capitulum eclesiae Scepusiensis recognoscimus per praesentes, quod nobilis Stephanus Chay, notarius noster plurimis annis nobis et ecclesiae nostrae fideliter, constanter et probe officio suo functus est, quem et si in eo officio diutius libenter tenuissemus, tamen venia petita officium nobis sponte resignavit, petens per nos sibi litteras in testimonium fidelitatis suae dari, quas nos eidem dandas duximus probitate eius exigente. Datum Peren, die Corporis Christi, anno Domini Millesimo quingentesimo tricesimo nono. Unde nos iustis et legittimis petitionibus eiusdem inclinati, paria earundem litterarum de verbo ad verbum, sine diminutione et augmento transscribi et transsumi facientes, praesentibusque litteris nostris eidem Stephano literato duximus dandas et concedendas, communi iustitia suadente. Datum in vigilia festi beatae Dorotheae virginis et martiris, anno Domini Millesimo quingentesimo quadragesimo.
109. [1540.] február 5. Krakkó. Zsigmond király levele a szepesi kapitányhoz, amelyben tájékoztatását kéri Csáji István szabadon bocsájtásának feltételeiről. LL. VIII. kötet, 203a-b. fol. Capitaneo Scepusiensi Magnifice, sincere nobis dilecte! Accepimus dimissum tandem esse Stephanum e custodia, in quam fuit traditus, sed sub gravi cautione fideiussoria ita, ut haec eius liberatio parvo nobis esse possit usui. Quamobrem hortamur spectabilitatem tuam, ut diligenter sciscitetur, in quam sententiam et quibus verbis cautio ista sit facta, nobisque rem omnem perscribat, ut nos cum legatis serenissimi domini Romanorum regis agamus, quae possit prorsus, ut e custodia sic ab hac quoque cautione liberaretur, vel potius mandat Stephano, ut ipse ad nos veniat rem nobis omnem quemadmodum se habet, expositurus. Caeterum de causa ista celeriter per cubicularium hunc nostrum certiores reddi volumus, quoad praesentes hic adsunt legati serenissimi domini Romanorum regis. Datum Cracoviae, quinta mensis Februarii, anno, ut supra. Ad mandatum regiae maiestatis proprium
110. [1540. február 5. Krakkó.] Zsigmond király levele Csáji Istvánho z, amelyben kéri, hogy mennél előbb utazzék el Krakkóba.LL. VIII. kötet, 203b-204a. fol. Ad Stephanum Gratum est nobis, quod e custodia liber es dimissus. Caeterum hoc molestum est, quod accepimus te gravi cautione fideiussoria obstrictum esse. Quamobrem cupimus cognoscere, in quam sententiam et quibus verbis cautio ista facta sit, vel ipsum te potius venire huc volumus, si commode venire possis, ut rem quemadmodum acta sit, nobis exponas. Interest autem tua celeriter id fieri, quoad praesens hic adsunt legati serenissimi Romanorum regis, cum quibus acturis sumus, ut quemadmodum e custodia dimissus es, ita quoque ab hac cautione libereris. Datum, ut supra. Ad mandatum regiae maiestatis proprium
|