111. 1540. február 6. Krakkó. Zsigmond király levele Thurzó Elekhez, amelyben megköszöni Csáji István szabadon bocsájtását és kéri a kezesség megszüntetését is.

LL. VIII. kötet, 204a-b. fol.

Alexio Thurzoni

Magnifice, sincere nobis dilecte!

Gratum est nobis, quod subditus noster, qui fuerat a locumtenente sinceritatis tuae in custodiam traditus, tandem liber est dimissus, neque dubitamus, quin opera sinceritatis tuae sit effectum. Caeterum renunctiatum est nobis gravi cum quadam cautione fideiussoria obstrictum esse: id, quod molestum nobis accidit, cum causam non videamus, quamobrem subdito nostro factum id opportuerit. Quare a sinceritate tua postulamus, ut ad extrema cumprimis contexat, neque minus curae adhibeat nunc, quo prorsus liber esse possit ab ista cautione fideiussoria, quam quantum fuit antea solicita, ut e custodia liber dimitteretur, quoad enim ista est cautione obstrictus, nequaquam nobis liber esse dimissus videtur. Magnam apud nos gratiam sinceritas tua iniverit, si huic nostro desyderio satisfecerit. Datum Cracoviae, sexta die mensis Februarii, anno Domini Millesimo quingentesimo quadragesimo.

Ad mandatum, etc.

 

112. 1540. február 11. Krakkó. Zsigmond király levele Szapolyai Jánoshoz, amelyben megküldi neki a Ferdinánd követeivel folytatott tárgyalás iratait.

LL. VIII. kötet, 205a. fol.

Hungariae regi Joanni

Serenissime, etc.

Quae legationi ad nos serenissimi Romanorum regis maiestas vestra respondit, ea referri per oratorem nostrum maiestati eius iussimus. Cuius vicissim responsum scriptum ad nos orator noster misit, cui longius proficiscendi provincia fuit per nos mandata. Nos officii nostri esse putavimus maiestatem vestram participem scriptorum eorum facere, quorum exemplum illi mittimus, ut rationibus suis prospicere in omnem partem queat. Quae bene et feliciter valeat. Datum Cracoviae, undecima mensis Februarii, anno Domini Millesimo quingentesimo quadragesimo, regni vero nostri quadragesimo [!]

 

113. [1540. február 11. Krakkó.] Zsigmond király levele Izabellához, amelyben örömét fejezi ki afelett, hogy állapotos lett.

LL. VIII. kötet, 205a-b. fol.

 

Isabellae Hungariae reginae

Serenissima princeps, etc.

Cum servitor hic maiestatis vestrae laetissimum nobis nunctium attulisset maiestatem vestram uterum ferre, usque eo fuimus exhilarati, ut ex eo tempore valetudo nostra meliore loco esse coeperit. Sumusque iam Christi beneficio a morbo nostro recreati. Caeterum maiestati vestrae praecamur, ut tumor hic uteri feliciter residat, utque maiestas vestra quam minimo cum dolore pulchrae prolis parens ad laudem Dei et suam, suorumque consolationem efficiatur. Id illi ex animo evenire optamus, atque bene valere maiestatem vestram cupimus. Datum die, anno et loco, quibus supra.

 

114. [1540. február 16. előtt. Krakkó.] Különféle ügyekkel kapcsolatos iratok: válasz Szapolyai János követének (a), Szapolyai János nyilatkozata Izabella kezének megkéréséről (b), Brandenburgi György támogatást kérő levele magyarországi jószágainak a visszaszerzése érdekében (c), a sziléziai és magyarországi kereskedés tiltásának ügye (d) és egy Brandenburgi György kérelmével kapcsolatos levél Izabella királynéhoz (e).

LL. VI. kötet, 109b-114a. fol.

(a) Responsum nuntio regis Joannis datum

Abunde intellexit sacra maiestas regia, quibus de causis factum sit, quod hactenus nemo missus est a serenissimo domino Hungariae rege, qui pactis his, quae inter hanc et illius maiestatem intercesserunt, extremam manum imponeret. Negavit enim id stetisse dominatio vestra per ipsum serenissimum dominum Hungariae regem, sed cum non alios mitti conveniret, quam qui rerum istarum gnari essent, quique pacta haec ipsi nomine serenissimi domini Hungariae regis firmassent, alterum per aegram et prope depositam valetudinem, alterum per affectam aetatem venire non potuisse. Itaque postulavit dominatio vestra nomine serenissimi regis sui, ut ne durius acciperet moram hanc serenissima maiestas regia, neve gravaretur expectare adhuc, dum dominus episcopus Vaciensis convalesceret. Ita sibi persuadet serenissima maiestas regia ea, de quibus convenit in causa matrimonii inter maiestatem eius et serenissimum dominum Hungariae regem, clarius esse perscripta, quam ut aliquid in se scrupuli habere possint. Neque multum ad rem facere unam alicuius personam, sed per quemvis recte transigi posse. Quid enim aliud postulatur a serenissimo domino Hungariae rege, quam ut quod verbis per legatos suos promisit, quodque litteris se facturum obstrinxit, iureiurando interposito id re, ut praestet. Quod itaque pondus est hic in huius aut illius persona, in confesso est, quid promiserit serenissimus dominus Hungariae rex, quis ille sit, per quem promissis satisfiat, modo ut satisfiat, non multum refert, neque moratur aliquid serenissima maiestas regia, sed cum praeterierit iam pridem tempus id, intra quod satisfactum promissis opportebat, necdum tamen exitus ullus appareat, non potest serenissima maiestas regia satis aequo ferre animo ita rem trahi. Quare hortatur dominationem vestram, ut etiam atque etiam tristet atque urgeat serenissimum dominum regem suum, ne ita diem ex die ducat, sed primo quoque tempore rebus his finem imponat. Nihil attinet expectare, dum ex morbo recreatur dominus Vaciensis, modo satisfiat promissis cuiuscumque opera uti hac in re voluerit serenissimus dominus Hungariae rex perinde habitura est serenissimus maiestas regia.

De Petro vayvoda non videt serenissima maiestas regia, quid consilii det, quam quidem iam id certum esse dixit dominatio vestra et deliberatum serenissimo domino Hungariae regi, cum ad caesarem Turcarum mittere, immo iam missum esse se suspicari. De re itaque certo constituta et iam fortasse transacta quid attinet consilium petere? Quodsi ante petitum fuisset, quam esset aliquid certi a serenissimo domino Hungariae rege ea de re deliberatum, fortassis aliud esset visum serenissimae maiestati regiae. Nunc illi non videtur hac de causa mittendum esse nuntium ad caesarem Turcarum, cum praesertim serenissimus dominus Hungariae rex nihil de his rebus significaverit serenissimae maiestatis regiae, de quibus ad maiestatem eius nuntium ex Turcia reversum miserat.

Quod superest, cupit utraque maiestas regia serenissimo domino Hungariae regi, serenissimaeque coniugi illius, filiae suae dulcissimae ea omnia per dominationem vestram narrari, quae liberis a parente nuntiari aequum est, utque eis dominatio vestra de paterno amore et benivolentia prolixe polliceatur, faustaque omnia et felicia utriusque maiestatis verbis ex animo praecetur.

 

(b) Serenissimi regis Hungariae

Manifestum facimus, quod cum iam inde a multis annis constituta nobis esset amicitia cum serenissimo Poloniae rege Sigismundo atque ea ita alte radices egisset, nullus ut esset regum et principum, in quem maiori voluntatis nostrae inclinatione propenderemus, misimus ad maiestatem eius legatos nostros reverendum in Christo patrem dominum Stephanum Brodericum, episcopum Vaciensem et spectabiles ac magnificos Petrum de Peren comitem perpetuum comitatus Abauariensis, partium superiorum regni Hungariae capitaneum generalem et Stephanum a Werbewcz summum regni nostri Hungariae secretarium et cancellarium, qui nostro nomine serenissimam filiam eius Isabellam dari nobis in matrimonium peterent. Quod quidem cum serenissimus dominus Poloniae rex pro paterno suo in nos animo non invitus concessisset, contractus inter maiestatem eius et oratores nostros, qui nostram tum personam sustinebant et plenum et sufficiens a nobis mandatum in verbo nostro regio sibi traditum habebant, intercessit eiusmodi et est ad verbum talis.

Hunc nos contractum et obligationem per oratores nostros nostro nomine factam in omnibus suis punctis, clausulis, conditionibus, articulis firmiter et inviolate nos observaturos verbo nostro regio promittimus et spondemus sub poena, quae est in litteris illis obligationis nominata. Quoniam vero tempus id iam praeteriit, quo litteris obligationis satisfactum per nos oportuit: in quas vero poenas incideramus, eas serenissimus dominus Sigismundus Poloniae rex, pater noster charissimus ex abundantia quadam amoris erga nos sui nobis remisit: promittimus verbo nostro regio, quod nullis amplius dilationibus usuri sumus, sed ante festum Paschatis proxime futurum anno hoc 1540. aut arces serenissimae coniugi nostrae, quas recipere visum erit serenissimo parenti nostro obligaturi, aut pecuniam iuxta contractum sumus numeraturi. In cuius rei testimonium, neque ea re de contractus et obligationis firmitate, quam oratores nostri nostro nomine fecerunt, detractum quicquid volumus, quod ad praestitutum diem obligationi non satisfecimus, quin potius ob hanc benignitatem in nos serenissimi domini parentis nostri quod moram nobis condonavit, tanto maius eam robur et firmitatem habere volumus.

 

(c) Copia litterarum ducis [Georgii Brandenburgensis]

Cum propter bella, quae in Hungaria gerebantur complures annos ab arcibus, possessionibus et bonis nostris, quae habuimus in regno Hungariae, in hunc usque diem exclusi fuerimus ac ne nunc quidem ea recuperaverimus, posteaquam Dei gratia et misericordia pax est et concordia inter serenissimos reges facta, visum est nobis faciendum, ut de bonis in Hungaria nostris recuperandis solliciti essemus. Quae cum in potestate sunt serenissimi Joannis Hungariae regis, scripsit rogatu nostro ad maiestatem eius serenissimus Romanorum rex, ut bona in Hungaria nostra nobis restitueret. Caeterum quo minore negotio pervenire ad ea primo quoque tempore possimus, vestrae quoque maiestati supplicamus, ut ipsa quoque suas praeces interponat, quo nobis bona in Hungaria nostra restituantur. Atque id ita faciat, ut cognoscat maiestas illius maiestatem vestram ex animo pro nobis intercessisse, voluisseque nos, tanquam propinquum suum et necessarium summo studio ea in re adiutos. Id nos omni vicissim officio, obsequio, servituteque nostra referre curabimus. Illud rogamus quoque, ut quas in hac causa nostra litteras scripserit, eas per nuntium hunc nostrum ad nos mittat una cum earum exemplo.

 

(d)

Cum venissent ad nos legati serenissimi domini Romanorum regis, quo tempore comitia per nos Cracoviae habebantur, magnoque studio a nobis contendissent, ut mercatoribus regni nostri in Silesiam et in Hungariam proficiscendi, mercesque suas eo importandi ac vicissim inde alias exportandi potestatem faceremus atque interdictum ea de re nostrum antiquatum et inductum vellemus. Responsum hoc a nobis tulerunt, quod semper eo animo fuimus, ut cum aliis in rebus, tum in hac quoque quoad eius a nobis fieri posset, serenissimo domino Romanorum regi, fratri et consanguineo nostro gratificaremur, atque ideo cum id a nobis postularet maiestas eius misisse nos iudices commissarios Glogoviam, qui una cum aliis, quos eandem ad rem maiestas eius designasset, de controversiis cognoscerent et quae utrinque damna data atque iniuriae factae essent, eas sarciri facerent. Id quo minus fieret neque per nos, neque per nostros homines stetisse, qui non recusabant, quin commissariorum decreto parerent. Alterius vero partis culpa accidisse, ut infectis rebus iudices commissarii discedere cogerentur. Cum itaque non modo non satisfactum sit hominibus nostris pro damnis et iniuriis, quas graves et multas acceperunt, sed eo insuper adducti fuerimus, ut magnas impensas in eos, quod misimus iudices commissarios frustra faceremus, si vel dignitatis nostrae, vel officii erga eos, qui damna et iniurias passi sunt, memores esse vellemus, nequaquam nobis fas esse postulationi serenissimi domini Romanorum regis concedere. Aliis in rebus summa cum animi nostri alacritate nos facturos, quae maiestas eius magnopere velle, intellexissemus: in hac oportere nos et dignitatis, et officii nostri meminisse.

Hoc responso acceptato serenissimi domini Romanorum regis oratores dari sibi per nos aliquos regni nostri senatores et consiliarios postularunt, quibus cum de sententia serenissimi regis sui uberius colloqui possent. Quod cum a nobis obtinuissent, protulerunt mandatum sufficiens a serenissimo domino Romanorum rege, cuius vigore obligarunt se in persona serenissimi regis sui fore, ut satisfieret nostris hominibus pro cunctis iniuriis atque ut damna omnia sarcirentur, dummodo denuo eadem de causa iudices nostros commissarios designassemus, quibus suos quoque serenissimus Romanorum rex adiuncturus esset, qui controversias disceptarent ac finem aliquando contentionibus his imponerent. Dum modo id quoque constaret, posteaquam de damnis et iniuriis utrinque satisfactum esset antiquatum iri et inductum edictum vel interdictum potius nostrum de non importandis mercibus per nostros mercatores in Hungariam et Silesiam, neque inde exportandis. Ad haec nostris verbis vicissim est eis responsum nos non recusare, quo minus alios interim eadem de re iudices commissarios designemus, quod nihil cupimus magis, quam ut eadem sit animorum coniunctio inter utriusque nostrum homines, quae mutua est inter nos et serenissimum dominum Romanorum regem, utque in odii et contentionis locum succedat amor et benevolentia atque Christiana potius charitate, quam inimicitiis inter eos certetur.

Caeterum de antiquo edicto vel interdicto nostro etsi nihil certi promittere possumus, quodque in maioribus comitiis de consilio et voluntate omnium regni ordinum sunt constituta, ea per nos antiquari non possunt nisi de eorundem consilio et voluntate, tamen daturos nos operam, si causae omnes sublatae sint. Quamobrem interdictum hoc a nobis latum est, si sopitae dissensiones, restincta sint odia, si utrique parti pro damnis et iniuriis satisfactum sit, ut per omnes ordines regni nobis liceat in potestate nostra habere, quo compositis utrobique et tranquillatis rebus etiam praeter comitia nostro arbitrio de relaxando edicto, id quod a Republica esse videbitur nobis statuendi. Convenit itaque inter nos et inter legatos serenissimi Romanorum regis, ut utraque ex parte octo viri designentur, qui controversias istas disceptent, qui ab iis locis, ubi sunt istae controversiae, longinis absint, ne privatis potius affectionibus, quam publicae utilitati, tranquillitatique servire videantur. Locus autem, ubi de his rebus erit cognoscendum tam de nostra, quam de serenissimi Romanorum regis legatorum voluntate constitutus est nostra in civitate Wschowa ad diem divo Gallo sacrum, ubi si utraque ex parte omnis fuerit querendi materia sublata, facturos nos recepimus, ut quod optat serenissimus dominus Romanorum rex, id in potestate nostra habeamus, inducendi scilicet aut retinendi interdicti, quod de non faciendis per homines nostros extra regnum cum Silesiis et Hungaris commerciis editum est.

(e) Litterae ad serenissimam reginam Hungariae promotoriales

in negotio domini marchionis Brandemburgensis

Commodum absolutus erat a nobis nuntius is maiestatis vestrae, qui vina nobis attulit, cum redditae sunt litterae ab illustri domino Georgio marchione Brandeburgensi, quibus a nobis summis praecibus contendit, ut adiutum eum intercessione nostra velimus, quo bona, quae ad se pertinere dicit in Hungaria, recuperare possit. Atque ea ipsa bona sunt dotis et contradotis nomine maiestati vestrae obligata, cum tamen reverendissimus dominus archiepiscopus Colocensis ea libera esse affirmavit. Miramur itaque nobiscum actum esse, maiestati vestrae ipsum exemplar litterarum ad nos illustrissimi domini marchionis mittimus, quod serenissimo domino coniugi suo ostendere poterit et rationibus suis prospicere, communicato cum magnifico oratore nostro, si praesens adhuc isthic adest, consilio. Datum Cracoviae, XVI. Februarii.

 

115. [1540.] február 17. Krakkó. Zsigmond király levele Piotr Kmita krakkói vajdához, amelyben kéri, hogy győződjék meg az Izabellának szánt várak szabad eladományozhatóságáról.

LL. VIII. kötet, 208a-b. fol.

Palatino Cracoviensi

Magnifice, sincere nobis dilecte!

Redditae sunt nobis hodie litterae ab illustrissimo domino Georgio marchione Brandenburgensi, quibus petit a nobis, ut quas arces et bona ad se pertinere dicit in regno Hungariae, ea cum sint in potestate serenissimi domini Joannis regis, tradi sibi vel restitui potius impetremus, atqui ea ipsa bona sunt serenissimae filiae nostrae in dotem obligata, quae reverendissimus dominus archiepiscopus Colocensis libera esse asserabat. Nunc rem aliter esse miramur. Quare si praesens isthic adhuc adest sinceritas tua, rem serenissimo domino regi exponet et qua poterit meliori via et ratione serenissimae filiae nostrae rationibus prospiciet. Sin autem in reditu iam est, nihilominus ea de re litteris suis maiestatem eius certiorem faciet, cui nos nihil scripsimus, sed ad serenissimam modo filiam nostram litteras dedimus atque ipsum exemplar litterarum ad nos illustris domini marchionis illi misimus. Datum Cracoviae, decima septima mensis Februarii, anno, quo supra.

Ad mandatum, etc.

116. [1540.] február 20. Krakkó. Zsigmond király levele Szapolyai Jánoshoz, amelyben nehezményezi, hogy még mindig nem küldött követséget a szultánhoz és buzdítja, hogy tegye meg végre ezt.

LL. VIII. kötet, 208b-209a. fol.

Hungariae regi Joanni

Serenissime princeps, etc.

Iampridem hortati sumus maiestatem vestram, ut suis rationibus prospiceret, neque moram ullam interponeret mittendo legato suo ad caesarem Turcarum, atque eum sibi placatum reddere conaretur. Atque hac ipsa de causa cum ipsum, quem in Turciam miseramus nunctium nostrum statim, ut rediit ad maiestatem vestram proficisci iussimus, ut illi exponeret, in quo loco sunt apud caesarem res illius et de mittendo nunctio admoneret. Sed hactenus nihil esse profectum cognovimus, neque adhuc missum esse quenquam ad nos perfertur. Quae res magnum nostri dolorem, magnamque curam adfert, cum de statu maiestatis vestrae pro paterno nostro erga illam animo non minus, quam de nostro ipsius statu simus soliciti. Accedit autem ad eam, quae nos angit curam, quod accepimus nuper litteras a magnifico Hieronimo Laszki palatino Siradiensi, quibus minime laeta nobis scribit de maiestate vestra. Eas litteras illi mittamus atque una rogamus, quantum nos amat, quantum se, regnumque suum servatumque esse cupit, tantum det operam, ut si nondum misit, mittat adhuc quam celerrime legatum suum. Noster enim iampridem a nobis missus est. Vestra maiestas det operam, ut ne sibi, neve regno suo defuisse videatur. De his quin pro paterno nostro animo maiestatem vestram admoneremus, tenere nos non potuimus. Quam feliciter valere cupimus. Datum Cracoviae, vigesima mensis Februarii, anno, ut supra.

 

117. [1540. február 20. Krakkó.] Zsigmond király levele Izabellához, amelyben kéri, buzdítsa férjét, hogy mindent tegyen meg országa érdekében.

LL. VIII. kötet, 209b. fol.

Isabellae Hungariae reginae

Serenissima princeps, filia nostra charissima!

Cum cubicularium isthuc nostrum mitteremus, pro paterno nostro animo erga maiestatem vestram facere non potuimus, quin litteras ad illam nostras daremus atque omnia illi prospera praecaremur. Illud maiestatem vestram hortamur, ut serenissimum regem, coniugem suum charissimum hortari, monere atque orare non intermittat, quo prospiciat, ne quid regnum illius detrimenti capiat. Ad nos enim quaedam non satis laeta perferuntur, de quibus maiestatem eius litteris nostris fecimus certiorem. Datum die, loco et anno, quo supra.

 

118. [1540.] február 20. Krakkó. Zsigmond Ágost ifjabb király levele Brandenburgi Györgyhöz, amelyben tájékoztatja, hogy levél útján eljárt érdekében Szapolyai Jánosnál.

LL. VIII. kötet, 210b-211a. fol.

Georgio marchioni a rege iuniore

Illustris princeps, etc.

Quod postulavit a nobis illustritas vestra, ut eam commendatione nostra adiutam vellemus apud serenissimum dominum Joannem Hungariae regem, sororis nostrae maritum nobis charissimum, quo possit arces et bona in Hungaria recuperare, quibus toto hoc tempore, quo bellorum incendiis aestuabant, omnino fuit exclusa, id nos lubenti atque alacri animo fecimus, si quid erit praeterea, in quo illustritati vestrae gratificari possimus, nullam eius rei occasionem praetermissuri. Quae felicissime valeat. Datum Cracoviae, vigesima mensis Februarii, anno, quo supra.

 

119. [1540. február 20. Krakkó.] Zsigmond Ágost ifjabb király levele Szapolyai Jánoshoz, amelyben pártfogását kéri Brandenburgi György számára.

LL. VIII. kötet, 211a-b. fol.

Hungariae regi Joanni

Serenissime, etc.

Redditae sunt nobis non ita pridem litterae ab illustri domino Georgio marchione Brandenburgensi, sororis nostrae filio nobis charissimo, quibus arces se quasdam et possessiones habere scribit in ea Hungariae parte, quae est ditionis serenitatis vestrae, a quibus exclusus fuerit toto isto tempore, quo armis isthic est certatum. Nunc pacatis rebus petit a nobis, ut maiestatem vestram praecemur, quo eum arcium istarum et bonorum possessionem adire permittat, quod nos illustritati illius negare non potuimus, cum quod propinqua nos admodum necessitudine attingit, tum vel maxime, quod aequa nobis petere visus est. Quid enim aequitati magis potest esse consentaneum, quam ut suum cuique tribuatur? Quare maiestatem vestram petimus, ut erga propinquum hunc nostrum et necessarium talem se praestet, ut nostram commendationem non parvum apud maiestatem vestram pondus habuisse intelligat, rem et iustam, et nobis gratam factura. Datum, ut supra.

 

120. [1540. február 20. Krakkó.] Zsigmond király levele Brandenburgi Györgyhöz, amelyben tájékoztatja, hogy közbenjár érdekében Szapolyai Jánosnál.

LL. VIII. kötet, 211b. fol.

 

Georgio marchioni

Illustris princeps, etc.

Accepimus litteras illustritatis vestrae, quibus a nobis summo studio petit, ut praeces nostras interponamus apud serenissimum dominum Hungariae regem, filium nostrum charissimum, quo bona quaedam restituat, quae illustritas vestra ad se scribit pertinere. Nos pro arcta necessitudine, qua sumus illustritati vestrae coniuncti, fecimus id lubenti atque alacri animo ac litteras ita, ut postulavit, simul et exemplum earum illustritati vestrae mittimus. Quam bene valere cupimus. Datum loco, die et anno, quo supra.

 

121_130