121. 1540. február 20. Krakkó. Zsigmond király levele Szapolyai Jánoshoz, amelyben megköszöni az egészsége megóvása érdekében küldött 25 hordó bort. LL. VIII. kötet, 212a. fol. Hungariae regi Joanni Serenissime princeps, etc. Redditae sunt nobis litterae maiestatis vestrae atque una viginti quinque vasa vini, quae pro usu nostro, proque tuenda valetudine nostra nobis misit. Agnoscimus non mediocrem amorem maiestatis vestrae erga nos, quae tam solicita est, ut ne quid nobis desit ad valetudinem nostram tuendam atque eo nomine maiestati vestrae agimus gratias relaturi, si quando se nobis occasio obtulerit. Quod superest, omnis maiestati vestrae felicia praecamur, cui non minus, quam nobis ipsis recte esse velimus. Illud imprimis optamus, ut prospera et incolumi valetudine quam longissimo tempore fruatur. Datum Cracoviae, vigesima die mensis Februarii, anno Domini Millesimo quingentesimo quadragesimo, regni nostri XXXIIII.
122. [1540.] február 20. Krakkó. Zsigmond Ágost ifjabb király levele Szapolyai Jánoshoz, amelyben szintén megköszöni az ajándékozott bort. LL. VIII. kötet, 212a-b. fol. Eidem a rege iuniore Serenissime, etc. Et litteras, et vina a maiestate vestra nobis missa accepimus, cui gratias agimus, quod ea est de nobis cura et solicitudine. Utemur eo vino libenter ad tuendam valetudinem, ut scribit vestra maiestas, semperque eius, a quo nobis missa sunt, memoriam nobis refricabunt. Ac si quid erit, in quo vicissim maiestati vestrae gratificari possimus, nihil est, quod facturi simus libentius, quae sibi de nobis ea omnia persuadere velit, quae mutua nostra meretur coniunctio, non nostrae nobis, quam vestrae maiestatis rationes curae futurae sint maiori. Datum Cracoviae, vigesima februarii, anno, quo supra. 123. 1540. február 22. Krakkó. Zsigmond király levele Frangepán Ferenc kalocsai érsekhez, amelyben köszönetet mond az ajándékba küldött borért és ecetért. LL. VIII. kötet, 213aa. fol. Francisco archiepiscopo Colacensi Reverendissime in Christo pater, sincere nobis dilecte! Grata nobis fuere vina, gratum est acetum, quod misit paternitas vestra, sed multo gratior animus illius erga nos tam propensus, unde haec profecta sunt. Dabitur a nobis opera, ut re potius, quam verbis cum se occasio obtulerit, gratum nostrum et memorem animum erga paternitatem vestram declaremus. Quam bene valere cupimus. Datum Cracoviae, die vigesima secunda mensis Februarii, anno Domini Millesimo quingentesimo quadragesimo, regni nostri XXXIIII-o. Sigismundus rex
124. [1540. február 22. Krakkó.] Zsigmond király levele Szapolyai Jánoshoz, amelyben tájékoztatja az oláh vajda panaszáról, miszerint Szapolyai el akarja foglalni az Erdélyben általa birtokolt várakat. LL. VIII. kötet, 213ab-ba. fol. Hungariae regi Serenissime princeps et domine, fili noster charissime! Venit ad nos a wayewoda Walachiae nunctius, is possideri quasdam arces in Transilvania narravit a Petro wayewoda exule, quas sibi vendicare velit maiestas vestra; id si Turcus faceret aut alius quispiam a Christiana fide alienus, minime sibi mirum visum iri aiebat, quod solent ii, qui veritatis cognitionem non habent, quo iure, quave iniuria aliena velle possidere, vestram vero maiestatem Christianum regem et principem minime id facere decere. Quare magnis praecibus a nobis contendit, ut pro iure arctissimae necessitudinis, quae nobis cum maiestate vestra intercedit, admoneremus maiestatem vestram atque ab ea peteremus, ut quae scit sua non esse, sed ad Valachiam terram semper pertinuisse, ea ne velit occupare, sed ei, cuius propria sunt, restituat. Nos nihil dum ei respondimus, sed officii tamen nostri esse putavimus, quandoquidem hic se nunctius efferebat, ut certiorem de rebus his maiestatem vestram redderemus. Quae una etiam hoc secum perpendere poterit, quantum robur habitura sit arcium istarum obligatio serenissimae filiae nostrae, coniugi maiestatis vestrae facta, cum alius ad se dominium earum pertinere affirmet. Quidquid autem ei responsi dederimus, non erit obscurum fortassis maiestati vestrae. Nunc per occasionem haec illi significanda duximus. Datum, ut supra. 125. 1540. február 22. Krakkó. Zsigmond király levele Laski Jeromoshoz, amelyben köszönetet mond a törökkel való tárgyalásokról adott tájékoztatásért. LL. VIII. kötet, 213ba-bb. fol. Hieronimo Laski palatino Siradiensi Magnifice, sincere nobis dilecte! Redditae sunt nobis litterae sinceritatis vestrae, quibus nos certiores fecit, quae apud caesarem Turcarum agantur, quod serenissimus dominus Romanorum rex, frater et consanguineus noster charissimus voti sui compos sit, ut scribit sinceritas tua. Gaudemus, neque dubitamus, quin serenissimus dominus quoque Joannes Hungariae rex rationibus suis sit una cum serenissimo domino Romanorum rege prospecturus, cuius utriusque maiestatis res cuperemus in tuto esse collocatas. Quod vero nunctius tempori missus non est, id partim per valetudinem nostram adversam, partim per alias difficultates factum est. Nihilominus misimus aliam postea, quem confidimus omnia sedulo curaturum, quae ad rationes regni nostri pertinebunt, neque dubium nobis est, quin iam isthuc pervenerit. Bene valeat sinceritas tua. Datum Cracoviae, vigesima secunda Februarii, anno Domini Millesimo quingentesimo quadragesimo.
126. 1540. február 22. Buda. Szapolyai János oklevelei a feleségét, Izabellát megillető jegyajándék kiadásáról és az adományozott várak kapitányai által leteendő eskü formájáról. LL. VII. kötet, 59b-63b. fol. Dogiel, I. kötet, 143-147. p. Nos Joannes Dei gratia rex Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, etc. marchio Moraviae ac Lusatiae et utriusque Sleziae dux, etc. memoriae commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit universis, quod qui serenissimi principes, domini Sigismundus pater et alter Sigismundus Augustus filius, ac serenessima domina Bona Dei gratia reges et regina Poloniae, magni duces Lithvaniae ac Russiae, totius Prussiae, Masoviae, etc. domini et haeredes ac domina Bari serenissimam dominam Isabellam Ungariae, Dalmatiae, Croatiae, etc. reginam, earundem maiestatum filiam et sororem, coniugem vero nostram charissimam cum summa dotis et paraphernorum septuaginta millium florenorum Ungaricalium auri puri, veri et iusti ponderis in gemmis, aureo et argenteo aestimatorum et ponderatorum nobis in matrimonium dederunt, ideo nos quoque super obligatione dotis et contradotis eidem reginali maiestati, coniugi nostrae charissimae ad plenum respondere volentes, ita cum spectabili et magnifico domino Petro Cmitha comite a Vyssnycze, palatino et capitaneo Cracoviensi, regni Poloniae supremo marsalco ac Scepusiensi, Premisliensi et Colensi capitaneo, praedictarum maistatum oratore vigore pleni mandati ipsi per praefatum dominum Sigismundum seniorem, Poloniae regem dati egimus, tractavimus et conclusimus. Cuius quidem mandati tenor est talis. Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithvaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae, etc. dominus et haeres universis et singulis, quorum interest, planum, testatumque facimus, quod cum miserimus ad serenissimum dominum Joannem, Ungariae regem, filium nostrum charissimum magnificum Petrum Kmitha, comitem a Vysznycze, palatinum et capitaneum Cracoviensem, regni nostri magnum marsalcum ac Scepusiensem, Przemisliensem et Colensem capitaneum syncere nobis dilectum, ut curaret, quo serenissimae dominae Ungariae reginae Isabellae, filiae nostrae charissimae dotis et contradotis nomine caveretur a serenissimo coniuge eius, perspectam habentes virtutem eius et in rebus nostris conficiendis fidem, diligentiam, dexteritatemque, plenam ei potestatem dedimus ita, ut praesentibus damus de rebus omnibus transigendi haud aliter, quam si nos ipsi praesentes adissemus. Itaque quaecunque per illum in hoc negotio facta, pacta, transacta fuerint. In cuius rei testimonium haec scribi, signoque communiri fecimus. Datum in civitate nostra Cracoviensi, die sanctae Dorotheae virginis, anno Domini millesimo quingentesimo quadragesimo, regni nostri anno trigesimo quarto. Inprimisque arces seu castra, bonaque inferius declaranda sub modis et conditionibus in serie harum nostrarum expressis dotis et contradotis nomine pro summa centum et quadragina millium florenorum aureorum Ungaricalium auri puri, veri et iusti ponderis eidem reginali maiestati inscribi debeant et obligari, et castellani arcium per praesentes obligatarum in forma iuramenti per nos praefatae reginali maiestati mediantibus literis nostris subscriptione manus nostrae propriae et impressione secreti sigilli nostri munitis data coram sua reginali maiestate statuto die iurare. Et si quem illorum successu temporum aliqua causa mutari vel mori contingeret, extunc illi quoque, quos loco illorum constituemus, in simili forma coram praefata reginali maiestate iuramentum praestare debeant et teneantur. Arces sunt: Solymos, Lyppa, Dewa, Chycho et Kykellewwaar, medietas Thokay et tricessima Cassoviensis. Et quamvis arces Chycho et Kykellewwaar nullo iure vayvodae Moldaviensi, in cuius manibus antea erant, restitui debeant, tamen si in aliquo casu nobis ignoto illae ex necessitate aliquando restitui deberent, extunc nos et successores nostri similes arces in proventibus aequivalentes et in locis similiter tutis habitas loco illarum reginali maiestati obligare debeamus. Harum autem omnium arcium fructus et utilitates unacum tricesima Cassoviensi statim ad usus et necessitates curiae reginalis maiestatis converti et dari debeant. Quae si ad usus et necessitates curiae suae reginalis maiestatis minus sufficerent, extunc nos ex aliis proventibus nostris regalibus huiusmodi necessitates supplere debeamus. Item oppidum Debreczen cum pertinentiis in eandem dotem et contradotem reginali maiestati sit obligatum. Sed qui nunc illud inscriptum est, ita cum praefato domino oratore super eo conventum est, quod nos illud spatio ad summum duorum annorum redimere et iustos illius quoque fructus ad usus et necessitates curiae reginalis maiestatis darifacere debeamus. Item alia medietas arcis Thokay et arx Regeecz et bona dirutae arcis Thallia ad summam dotis et contradotis reginali maiestatis sint inscripta, quarum etiam arcium fructus et utilitates dum ex manibus partis alterius illae iuxta articulos inter nos et serenissimum dominum Romanorum regem habitos, vel alio quovis modo eliberabuntur, ad usus similiter et necessitates curiae reginalis maiestatis dari debeant. Itemque arces praedictae et bona praefata cum omnibus civitatibus, oppidis, villis, possessionibus ac iustis fructibus et utilitatibus eorundem, de iure et ab antiquo ad illa spectantibus dotis et contradotis nomine in toto pro summa centum et quadraginta millium florenorum aureorum Ungaricalium auri puri, veri et iusti ponderis reginali maiestati sint inscripta et obligata. Ita videlicet, quod in casu, quo praedictis arcibus vel alicui illarum successu temporum aliquid immineret periculum, sive illud sit internum, sive externum, nos ad conservationem illarum gentibus et aliis omnibus rebus opportunis et necessariis providere debeamus et hoc non ex fructibus earundem arcium, sed ex aliis proventibus nostris. Item, quod si reginalem maiestatem absque literis intestatam decidere, quod Deus avertat, contingeret, extunc dos ipsa suae reginalis maiestatis ad parentes vel fratrem suae maiestatis, vel illis deficientibus ad eos, qui sibi propinquiores sunt, redire debeant. Et in eo casu, quo liberis careret, liberam eius maiestas de dote sua disponendi et cuicunque voluerit, legandi habeat potestatis facultatem. Item, quod nos quoque de arcibus et bonis praedictis in casu mortis nostrae libere testari et quibuscunque voluerimus, illa relinquere possimus, ita tamen, ut posteaquam reginalis maiestas ad secunda vota transierit, illi, quibus huiusmodi arces et bona per nos legantur, totam summam inscriptionis, hoc est summam centum et quadraginta millium florenorum aureorum Ungaricalium auri puri, veri et iusti ponderis eidem reginali maiestati deponere et persolvere debeant et ita reginalis quoque maiestas arces illas et bona illa citra ullam controversiam ad manus illorum constituere teneatur. Immo arces seu castra et bona praescripta sub modis et conditionibus praemissis, dotis et contradotis nomine pro summa dictorum centum et quadraginta millium florenorum Ungaricalium auri puri, veri et iusti ponderis praefatae serenissimae dominae Isabellae reginae, coniugi nostrae charissimae inscripta, locuta et obligata esse volumus, prout inscribimus, locamus et obligamus promittentes in verbo nostro regio, quod nos eandem reginalem maiestatem in huiusmodi inscriptione et obligatione nostra quamdiu beneficio Dei optimi vivemus, manutenebimus et successores quoque nostros reges et alios quoslibet ad hoc observandum iuxta observationem conditionum praemissarum obligamus harum nostrarum vigore et testimonio literarum. Datum Budae, in dominica Reminiscere, anno Domini millesimo quingentesimo quadragesimo, regnorum vero nostrorum decimo quarto. Joannes rex manu propria
Nos Joannes Dei gratia rex Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, etc. marchio Moraviae ac Lusatiae et utriusque Sleziae dux, etc. manifestum facimus tenore praesentium, quorum interest universis, quod assignata sunt nobis per serenissimum principem dominum Sigismundum Dei gratia regem Poloniae, magnum ducem Lithvaniae et Russiae ac totius Prussiae, Masoviae, etc. [dominus et haeres], socerum et patrem nostrum charissimum dotis triginta duo millia aureorum Hungaricalium auri puri, boni et iusti ponderis, paraphernorum vero cum serenissima coniuge nostra, filia eius maiestatis triginta octo millia aureorum etiam Hungaricalium boni auri et iusti ponderis, quae in toto faciunt summam septuginta millium florenorum aureorum Hungaricalium auri boni, veri et iusti ponderis. Qua dote, quibusque paraphernis cum serenissima coniunx nostra ita sibi idonee a maiestate ius cautum esse cognovit, renuntiavit et renuntiat per praesentes consensu nostro accedente omni iuri, si quod illi aut ad serenissimorum parentum, aut ad cuiuscunque tandem alterius ex eis descendentem haereditatem competit, cavetque et nos cavemus neminem aut dotis, aut paraphernorum, aut haereditatis suis maternae sive paternae, aut quocunque alio nomine a serenissimo domino rege Poloniae, aut a serenissima coniuge eius, aut a serenissimo filio et successoribus eorum quicquam amplius petituram, nisi si serenissimum fratrem charissimae coniugis nostrae absque liberis masculini sexus decedere contingerit, tum illa maternae tantum haereditatis particeps esse debebit, hoc est eorum bonorum, quae habet in Italia serenissima domina Bona regina Poloniae, coniunx maiestatis eius, et summae pecuniarum, quas certis in bonis, oppidis, praediis ac possessionibus tam in regno Poloniae, quam in magno ducatu Lithvaniae inscriptas et obligatas habet. In cuius rei testimononium praesentes literas nostras duximus dandas et concedendas. Datum Budae, in dominica Reminiscere, anno Domini Millesimo quingentesimo quadragesimo, regnorum vero nostrorum XIIII. Joannes rex manu propria
Nos Joannes Dei gratia rex Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, etc. marchio Moraviae ac Lusatiae et utriusque Slesiae dux, etc. memoriae commendamus per praesentes, quod nos totale oppidum nostrum Debreczen appellatum simul cum universis pertinentiis serenissimae dominae Isabellae reginae Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, etc. coniugi nostrae charissimae nomine dotis et contradotis mediantibus aliis literis nostris obligavimus et inscripsimus. Tamen cum oppidum illud nunc apud manus alienas existat, ipsam reginalem maiestatem in eo assecurandam duximus et certificandam, quod nos dictum oppidum Debreczen infra spatium duorum annorum a die datarum praesentium computando de manibus alienis redimemus, immo assecuramus et certificamus harum nostrarum vigore et testimonio. Datum Budae, in dominica Reminiscere, anno Domini M. D. XL. regnorum vero nostrorum decimoquarto. Joannes rex manu propria
Nos Joannes Dei gratia rex Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, etc. recognoscimus per praesentes literas nostras, quod quia castellani arcium serenissimae dominae Isabellae reginae Hungariae, etc. coniugi nostrae charissimae nomine dotis et contradotis per alias literas nostras inscriptarum ipsi reginali maiestati de observanda fidelitate iuxta formam aliarum literarum reginali maiestati datarum iuramentum praescriptis verbis praestare debebunt, cuius iuramenti [forma] talis est. Ego, talis, iuro per Deum vivum ac beatissimam Dei genetricem virginem Mariam et omnes sanctos et sanctas Dei, quod castrum, tale, in quo me maiestas regia castellanum constituit et ad manus meas illud dedit, nemini alteri, nisi maiestati regiae et post maiestatem suam serenissimae dominae Isabellae reginae Hungariae, etc. fideliter tenebo et construabo, et quandocunque maiestas regia voluerit, ex manibus meis vel meorum vicegerentium illud rehabere, eius maiestati vel homini suae maiestatis, cui commiserit, sine ulla causatione, quae aliquo modo per hominem cogitari possit, vel pactatione restituo. Contingente autem, quod Deus evertat, morte regiae maiestatis ante ipsam reginalem maiestatem, eo casu castrum ipsum eidem reginali maiestati conservabo et eidem maiestati vel homini suae maiestatis, cui commiserit, absque ulla causatione, quae aliquo modo per hominem excogitari possit, vel pactatione quando voluerit, similiter reddam et restituam. Ad quod faciendum fide, honore et humanitate meis me sponte et libere obligo. Ideo nos praesentes literas nostras super ipso modo iuramenti ipsi reginali maiestati dandas duximus et concedendas, prout damus et concedimus harum nostrarum vigore et testimonio literarum. Datum Budae, in dominica Reminiscere, anno Domini M. D. XL. regnorum vero nostrorum XIIII. Joannes rex manu propria
Nos Joannes Dei gratia rex Hungariae, etc. memoriae commendamus per praesentes, quod nos de fide et fidelitate castellanorum arcium serenissimae dominae Isabellae reginae Hungariae, etc. coniugi nostrae charissimae nomine dotis et contradotis per alias literas nostras infrascriptarum, quae nunc prae manibus nostris essent, eandem reginalem maiestatem certam reddere volentes et securam, iuramentum ab eisdem super observanda fidelitate exigendum duximus et recipiendum, ita videlicet, ut universi ipsi castellani praescriptarum arcium dominica secunda Paschae coram reginali maiestate et homine serenissimi principis, domini Sigismundi regis Poloniae, magni ducis Lithvaniae ac Russiae, totiusque Prussiae, etc. domini et haeredis iuxta formam iuramenti mediantibus aliis literis reginali maiestati datam iuramentum deponere et alii quoque, qui successu temporum vel per mortem castellanorum, vel alia de causa per nos eidem arcibus praeficiuntur, iuramentum in simili forma coram ipsa reginali maiestate praestare debeant et teneantur. Immo certificamus et assecuramus harum nostrarum vigore et testimonio literarum. Datum Budae, in dominica Reminiscere, anno Domini M. D. XL. regnorum vero nostrorum anno decimoquarto. Joannes rex manu propria
127. 1540. március 8. Buda. Szapolyai János levele Zsigmond királyhoz, amelyben tájékoztatja a Ferdinánddal kapcsolatos ügyek állásáról. LL. VIII. kötet, 227a-228b. fol. Serenissimo principi domino Sigismundo, Dei gratia regi Poloniae, magno duci Lithvaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae, etc domino et haeredi, patri nostro charissimo ac honorando Joannes Dei gratia rex Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, etc. marchio Moraviae, Lusatiae et utriusque Slesiae dux salutem et omnis felicitatis continuum incrementum. Serenissime princeps, pater noster charissime et honorande! Magnas gratias maiestati vestrae agimus de responso serenissimi domini Romanorum regis de rationibus nostris ad exhortationem maiestatis vestrae facto, quod ex litteris maiestatis vestrae proxime ad nos datis accepimus. Intelleximus enim ex illis, quibus excusationibus res suas illa maiestas perscribat. Quae si ex eo animo, quo scribit, profectae sunt, non deessent quoque nobis rationes, quibus facile probari possit, quo animo existimationem nostram apud maiestatem vestram de non publicatione pacis nominaverit, si modo res ipsa maiestati vestrae abunde cognita animum illius maiestatis non magis declararet, quam per nos scribi posse. Quam quidem publicationem quamvis dicat nostrae apud nos urgere voluisse, tamen cum illam his nominibus publicandam solicitaverit, ut nos salvo honore et dignitate nostra prorogare non possemus, unde et scripta legationis suae apud nos extant, non videmus, quid amplius ad summam solicitationis suae rationem addi potuisset. Qua in re nos merito appellare non potuisset, cum scopus principalis amicitiae initae non publicatio pacis immatura, prout illius maiestas causatur, sed conservatio regni in ipsis litteris confoederationis aperte probatur. Intempestiva igitur haec publicatio pacis, in quam late patentem ruinam regnum hoc alioqui satis afflictum praecipitasset, sola maiestas vestra consyderare potest. Poterat igitur eius maiestas sibi temperare et aliter existimationis nostrae rationem habere, cum nihil hactenus fuerit, quod non sancte et inviolabiliter nos observaverimus. Si quid autem per subditos nostros excessum fuit, facile hoc iudicio commissariorum corrigi et cohiberi poterat, quemadmodum etiam nunc potest. Comperientur tamen subditi illius maiestatis plura in his rebus deliquisse. Quod autem ad captivorum rationem attinet, nos in eliberatione illorum nunquam ita difficiles fuimus, ut ad requisitionem illius maiestatis illos abire non fuissemus passi, si modo per illius maiestatem de illis ita cautum fuisset, ut illi tertio antea die, quo revisio illius cladis, ubi illi in iurisdictione nostra capti sunt, fieret, in eum, unde emitterentur, locum reponentur, ne per illorum dimissionem iurisdictioni nostrae et iuribus nostrorum derogaremus, sed nunquam eius maiestas pro illis ita cavere voluit. Accedit ad hoc, quod eius maiestas servitorem nostrum Gregorium Ronyay, qui non modo sub induciis capi, sed etiam iuxta concordiam statim dimitti debuisset, in hunc usque diem liberum non dimiserit. Quem si solum dimisisset, omnes captivos Cassoviae habitos eius maiestatis causa liberos fecissemus. Ubi vero illius maiestas fraternum suum erga nos animum pollicetur futurum, nos vicissim id ipsum suae maiestati offerimus. Nam hactenus quoque in nobis nihil defuit, deinceps quoque non deerit, quod ad observationem mutuae coniunctionis pertinebit, dum modo et illius maiestas aliquam cepit rationem nostri haberet. Laszky quoque quibus de rebus apud imperatorem Thurcarum egerit, certi amici nostri nobis significarunt, quod nos abunde maiestati vestrae proximis diebus significavimus. Quae omnia pro nostro filiali erga maiestatem vestram debito amore eidem maiestati vestrae perscribere voluimus. Quam Deus optimus, maximus foelicem conservet. Budae, octava die Martii, anno Domini Millesimo quingentesimo quadragesimo, regnorum nostrorum XIIII-o. Joannes rex manu propria 128. 1540. április 4. Várad. Izabella királyné jegyajándékának átvétele: Szapolyai János megbí zólevele az átvevők számára (a) és Czeczey Lénárd, valamint a többi megbízott elismervénye az átvételről (b).LL. VII. kötet, 70b-71a fol. (a) Nos Joannes Dei gratia rex Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, etc. recognoscimus per praesentes, quod nos confisi in fide et fidelitate fidelium nostrorum egregiorum Leonardi Czeczey praefecti civitatis nostrae Cassoviensis, Ladislai Ewdewnffy de Naghmyhal aulae nostrae familiaris et Stephani de Mathyczna secretarii nostri, id ipsis annuendum duximus et concredendum, ut ipsi reliquam partem dotis serenissimae dominae Isabellae Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, etc. reginae, coniugis nostrae charissimae in certa summa florenorum aureorum Ungaricalium ac aliis rebus existentem, quam serenissimi parentes suae maiestatis apud se retinuerant, in civitate nostra Cassoviensi nomine nostro ad se accipiendi et hominem illarum maiestatum de restitutione huiusmodi florenorum et rerum nomine dotis ipsis assignandorum quietandi habeant potestatis facultatem, imo annuimus et concedimus harum nostrarum vigore et testimonio literarum. Datum Varadini, feria IIII. conductus Paschae, 1540. Joannes rex manu propria scripsit (b) Nos Leonardus Czeczey praefectus civitatis Cassoviensis, Ladislaus Ewdewnffy de Naghmyhal aulae regiae familiaris et Stephanus Mathycznay secretarius regius fatemur praesentibus literis, cum nos plenam potestatem et sufficiens mandatum haberemus a serenissimo rege et domino nostro clementissimo, Joanne Hungariae etc. rege accepisse et numerasse in effectu de manibus generosi domini Joannis Luthomirski aulici et mandatorii serenissimi domini, domini Sigismundi regis Poloniae etc. reliquias paraphernorum et dotem serenissimae dominae Isabellae Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, etc. reginae, quae in manibus serenissimorum dominorum Sigismundi patris et fratris, Poloniae regum et serenissimae dominae Bonae reginae, matris maiestatis suae relictae fuerunt, eo numero, eaque specie, quibus ibi relictae fuerunt, nimurum dotis triginta duo millia aureorum Hungaricalium boni et puri auri, iustique ponderis et in cimeliis sive clenodiis valoris aureorum Hungaricalium octo millium nonagentorum, in argento vero vasis seu cuppis deauratis marcas trecentas nonaginta, scotos decemocto valoris aureorum Hungaricalium trium millium centum viginti sex. Itaque de his omnibus per nos serenissimi domini regis nostri mandato receptis serenissimos dominos Poloniae reges et reginam, eundemque generosum dominum Joannem Luthomirski aulicum et mandatorium serenissimi domini Poloniae regis quietamus atque ei in persona serenissimi domini regis sui cavemus et promittimus neminem amplius iisdem nominibus a serenissimis dominis regibus et regina Poloniae quicquam petiturum. In cuius rei testimonium has literas scribi et signis nostris fecimus obsignari. Datum Cassoviae, XIIII. mensis Maii, anno Domini M. D. XL-mo. Idem Ladislaus Ewdewnffy, qui supra manu propria. Anthonius Wrancius praepositus Budensis et Transilvaniensis, secretarius regius nomine et ex voluntate praefati Leonardi Czeczey, qui nescivit scribere, manu propria subscripsit. Stephanus de Mathychna secretarius manu sua subscripsit.
129. 1540. április 8. Krakkó. Zsigmond király levele Szapolyai Jánoshoz, amelyben egyik alattvalója megjutalmazását kéri, akinek bátyja Ulászló és Lajos király udvarában teljesített szolgálatot. LL. VIII. kötet, 234b-235aa. fol. Hungariae regi Serenissime, etc. Supplicavit nobis Dionisius Ogigel, quandoquidem frater eius Joannes Ogigel magnam aetatis suae partem serviendo serenissimis regibus antecessoribus maiestatis vestrae, Wladislao fratri et Ludovico nepoti nostro consumpsit magna cum rei suae familiaris iactura, ut ei adiutores esse vellemus, quo maiestas vestra benignam habere velit rationem meritorum eius erga antecessores suos, seque mortuo iam fratre benignitate aliqua prosequatur, cum praesertim is ipse frater eius non solum de serenissimis regibus illis, sed de vestra quoque maiestate ante susceptum ab illa regni dyadema bene sit meritus. Nos cum aequum esse existimemus, ut bene meritorum ratio habeatur, rogamus maiestatem vestram, ut hunc Dionisium vel nostra causa sibi commendatum habeat, seque liberalem et benignum erga illum praestat rem et aequam, et nobis gratam factura. Datum Cracoviae, VIII. mensis Aprilis, anno Domini Millesimo quingentesimo quadragesimo.
130. [1540. április 12. körül.] Jan Sbański krakkói dékán - akit az Izabellának felesküdő várnagyok esküjének meghallgatására küldtek Budára - levele Zsigmondhoz királyhoz az általa Magyarországon elvégzett dolgokról és a Szalánczy János küküllői kapitány által letett esküről.LL. VI. kötet, 143b-144b. fol. Dogiel, I. kötet, 147-148. p. (Csak a kapitányok nevét és esküjét közli.) Copia litterarum domini Sbanski decani Cracoviensis post reditum illius ex regno Hungariae Serenissime princeps et domine, domine mihi clementissime! Obsequiis meis perpetuis praemissis in gratiam vestrae serenissimae maiestatis. Veni ad diem constitutam Budam sub absentia regiae maiestatis per magna pericula et itinerum incommoditates. Repperi illic praefectos arcium obligatarum sacrae reginali maiestati. Repperi etiam duos consiliarios regni Hungariae, reverendum dominum Joannem Statilium episcopum Transilvaniensem et spectabilem ac magnificum dominum Sthephanum Verbewcz summum cancellarium regni Hungariae ad hunc actum iurisiurandi per serenissimum regem Hungariae deputatos. Die dominica mane vocatus sum ad maiestatem reginalem, illic praemissa salutatione honorificentissima praecatus sum nomine utrarum maiestatum vestrarum atque etiam serenissimae reginalis maiestatis felicissimos in omnibus suae maiestatis votis successus, post oblatas litteras fidei dixi me missum fore nomine maiestatis vestrae serenissimae, domini mei clementissimi ad hunc actum iurisiurandi, quod ex formula praescripta essent praestaturi praefecti arcium obligatarum suae maiestati amplioribus sententiis, quam hic perscribere sit necessarium. Relatum est mihi, quod die sequenti id esset futurum. Die Lunae sequenti vocatus sum iterum mane, obtuli mandatum, praesens interfui et ad verbum singulos praefectos iurare audivi data manu dextra domino cancellario Verbewcz, ut mos est patriae. Quattuor ex his praefectis lingua Latina totam formulam iuramenti exprimebant, quintus vero non noverat linguam Latinam, sed sua Germana omnia fideliter expressit audiente meo interprete. Singuli praefectorum facto iuramento et dextris datis domino cancellario dederunt etiam dextras serenissimae reginali maiestati firmando iuramentum suae maiestati factum. Praeterea petii, ut dedissent litteras manibus eorum subscriptas et sigillis sigillatas, in quibus etiam esset inserta formula iuramenti, quod etiam fecerunt non gravatim. Quarum litterarum copiam vestrae serenissimae maiestati mitto. Originales sunt apud serenissimam maiestatem reginalem Hungariae. Has etiam se missuram pollicita est vestrae serenissimae maiestati, si opus fuerit. Unus ex his praefectis habet duas arces suae fidei commissas et ex utroque praestitit iuramentum. Praefectus tricesimae Cassoviensis non venerat ad praestandum iuramentum, quia potest semper ammoneri, nec praeest alicui arci. Summam adhibui operam, ut etiam astringeretur iuramento, sed non erat praesens. Serenissima maaiestas reginalis acquievit, quod id post haec sit facturus. Tandem obtuli litteras, quibus maiestas vestra serenissima ratam fecit obligationem factam serenissimae reginae Hungariae nomine dotis et contradotis, petii etiam, ut redditae fuissent litterae illustris ac magnifici domini palatini Cracoviensis, quibus fidem dedit, quod maiestas vestra hanc obligationem serenissimae reginali maiestati factam approbare debuisset. Respondit dominus cancellarius huiusmodi obligationem fore penes regiam maiestatem, quamquidem Cassoviam pro festo divi Georgii se missurum est pollicitus, statim enim hoc actu absoluto inscendit currum velocissimi cursus et secutus est maiestatem regiam in Transilvaniam. Nichilominus reliqui serenissimae reginali maiestati litteras vestrae serenissimae maiestatis, quibus acceptavit hanc obligationem factam suae maiestati, ea tamen lege reliqui, ne cuiquam eas tradat, quia reddantur litterae magnifici domini palatini Cracoviensis. Similes etiam litteras debebat transmittere domino Luthomirski aulico vestrae sacrae maiestatis Cassoviam, sed non transmisit. Caeterum perscripsi serenissimo regi Hungariae ea omnia, quae mihi commisit vestra serenissima maiestas de mittendo oratore ad imperatorem Turcarum. Litteras reformationis dotis permutatas et cum sigillo non vitiato in meo discessu sacra maiestas reginalis dedit mihi, has litteras ad sacram maiestatem mitto. Agit summas gratias, quod maiestates vestrae dignatae sint invisere suam maiestatem in persona mea, et quod adeo sint sollicitae de sua securitate. Praecata est sua maiestas longam et felicem vitam, necnon incolumem reditum ex tam longo itinere, atque etiam felices in omnibus votis successus vestris sacris maiestatibus. Quibus etiam itidem ego supplex praecor et quam diu vixero, praecabor ac obsequia mea in gratiam earundem devoveo. Datum Cracoviae. Post sigillatam epistolam reliqui hic, Cracoviae in capituli thesauro litteras dotis et contradotis serenissimae reginae Hungariae ex consilio et mandato magnifici domini palatini Cracoviensis usque ad ulteriorem informationem sacrae maiestatis vestrae, an isthic per certiorem aliquem occurrentem sint transmittendae, vel hic in thesaurum Cracoviae dandae sunt, omnino sigillo integro et bene munitae. Vestrae serenissimae maiestatis capellanus humilis Joannes Sbansski decanus Cracoviensis m. p.
Praefecti arcium serenissimae Isabellae Hungariae, etc. reginae dotis et contradotis nomine obligatarum Joannes Salanczi castellanus castri Kikelewwar. Petrus litteratus de Hvniad castellanus castri Dewa. Christophorus Nag castellanus castri Czycho. Paulus Janoki castellanus castrorum Solmosch et Lippa. Joannes Kornyssch castellanus castri Thokay.
Forma iuramenti castri Kikelwwar praefecti Ego Joannes de Zalancz castellanus castri Kikelewwar recognosco et praesentium serie fateor, quia serenissimus princeps et dominus, dominus Joannes Dei gratia rex Hungariae, Dalmatiae, Croatiaeque, etc. dominus meus clementissimus ex sua regia in me gratia ac liberalitate castellanatum ac officium pradicti castri Kikelewwar mihi dedit et contulit, ideo ego quoque dominam Isabellam eadem gratia praedictorum regnorum reginam, etc. dominam meam gratiosissimam certiores reddere et securos iuro per Deum vivum ac beatissimam genitricem Dei, virginem Mariam et per omnes sanctos et sanctas Dei, quod idem castrum Kikelewwar, in quo me maiestas regia castellanum constituit et ad manus meas illud dedit, nemini alteri, nisi maiestati regiae et post maiestatem suam serenissimae dominae Isabellae reginae Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, etc. fideliter tenebo et conservabo. Et quandoquidem maiestas sua regia voluerit ex manibus meis vel meorum vicegerentium illud rehabere, eius maiestati vel homini suae maiestatis, cui commiserit, sine ulla causatione, quae aliquando per hominem cogitari possit, vel pactione restituam. Contingente autem (quod Deus avertat) morte regiae maiestatis ante ipsam reginalem maiestatem, eo casu castrum ipsum eidem reginali maiestati conservabo et eidem maiestati, vel homini suae maiestatis, cui commiserit, absque ulla causatione, quae aliquomodo per hominem possit excogitari, vel pactione quando voluerit, similiter reddam et restituam. Ad quod faciendum fide, honore, humanitateque meis praesentibus venerabili domino Joanne Sbanski decano Cracoviensi, secretario serenissimi domini regis Poloniae, etc. per suam maiestatem ad hoc specialiter destinato oratore, necnon reverendissimo domino Joanne Statileo episcopo Transilvaniae et consiliario regio ac spectabili ac magnificis Sthephano Verbewcz summo cancellario et nunc locumtenente regiae maiestatis, domini nostri clementissimi, item Sthephano de Raska comite comitatus Neugradiensis, Simone de Athina, Petro Markus de Herekzallas et Mathia Baraniay de Evchey castri Thata praefecto, consiliariis pariter suae maiestatis sponte et libere me obligavi et obligo praesentium litterarum mearum sigillo meo, quo utor et subscriptione manus meae propriae consignatarum vigore atque testimonio. Datum Budae, XII. mensis Aprilis, anno Domini M-o D-o XL. Idem Joannes Salanczi manu propria scripsit
|