81. [1539. augusztus 13. Krakkó.] Zsigmond király levele a szepesi préposthoz, amelyben felszólítja, hogy hagyjon fel a krakkóiak fenyegetésével és a törvény útján járjon el, ha valami követelése van.

LL. VIII. kötet, 120a. fol.

Praeposito Scepusiensi

Venerabilis, devote, nobis dilecte!

Delatum est ad nos devotionem tuam hominibus nostris, civibus et mercatoribus Cracoviensibus minas quasdam denunctiare, quod dimisso e custodia Joanne Ul nondum ei sit satisfactum, neque persoluta peccunia, quam credidit dominatio tua Joanni olim Scwab. Nobis molestum hoc est dominationem tuam minis agere potius, quam iure experiri velle. Quamobrem dominationem tuam hortamur, ut a minis supersedeat. Nos enim ii sumus, qui libenter ei iustitiam administrabimus, quod iam etiam fecissemus, si praesto adesset famatus Jeronimus Rimer, consul civitatis nostrae Cracoviensis, Joannis Schwab gener, is rediturus est intra dies plus minus quindecim. Mittat huc suum aliquem dominatio tua cum chyrographis, iuribusque suis, neque dubitet, quin brevi ad suam sit peccuniam perventura. Datum loco, die et anno, quibus supra.

 

 

82. [1539. augusztus 23. Krakkó.] Zsigmond király levele Ferdinándhoz, amelyben kéri, hogy adassa vissza a Serédy Gáspár által elfoglalt jószágokat a Homonnaiaknak.

LL. VIII. köter, 125b-126a. fol.

Ferdinando

Serenissime, etc.

Accepimus a Caspare Scheredi bona quaedam occupari, Semplin et Palfeoldy, ac Sarmothe spectabilium ac magnificorum Gabrielis et Emerici ab Humyenna, qui cum vicini nobis existentes, ita se gesserint, ut se nobis probarent, cum esset nobis eorum nomine supplicatum, fecimus libenter, ut eos maiestati vestrae commendaremus. A qua petimus, ut bona occupata ei restitui iubeat et nobis rem gratam factura, et utrumque fratrem devinctura. Sed et Alberto Schos, eorum servitori si bona, quae detinent Epperiesenses, reddi fecerit, beneficia sua non parvo cumulo auxerit. Datum loco, anno, die, quibus supra.

 

83. 1539. augusztus 31. Zsigmond király levele Szapolyai Jánoshoz, amelyben kéri, hogy sürgősen küldje el követeit bizonyos fontos ügyek megtárgyalása végett.

LL. VIII. kötet, 126a-b. fol.

Joanni Hungariae regi

Serenissime, etc.

Quod nihil curae, diligentiaeque praetermissum a nobis est in transmittendis quam celerrime ad maiestatem vestram Joachimi Moltzian litteris, de eo nihil est, quod agat nobis gratias: fecimus enim pro officio nostro, cum postulet hoc arctissima inter nos necessitudo, ut res, rationesque maiestatis vestrae non minori, quam nostrae nobis curae sint. Caeterum expectat hic Joachimi nunctius a maiestate vestra responsum, quod primo quoque tempore mitti ad nos velimus. Recte fecerit maiestas vestra, si legato suo ad nos mittendo nullam moram interposuerit. Etenim utriusque nostrum plurimum interest eum primo quoque tempore ad nos venire, cum multa sint ardua negotia, quae cum illo nobis sunt communicanda ac nisi celerius advenerit, nos Cracoviae non reperiet, futurique sumus animo minus otioso, plurimis aliis curis et cogitationibus distracti. Quare quantum potest, tantum det operam maiestas vestra, ut semota omni cunctatione, legatus iste ad nos veniat, non nostris magis, quam suis rationibus celeritate prospectura. Datum Cracoviae, ultima Augusti, anno Domini M-o D-o XXXIX-o.

 

84. [1539. augusztus 31.] Krakkó. Zsigmond király levele Izabellához, amelyben kéri, hogy járjon közbe férjénél a követek mielőbb való elküldése érdekében.

LL. VIII. kötet, 126b-127a. fol.

Isabellae Hungariae reginae

Serenissima princeps, filia nostra charissima!

Multum amamus maiestatem vestram de amore hoc illius, vel pietate potius erga nos, quod valetudinis nostrae tantam curam gerit. Quae quidem, Deo sit gratia, prospera nostrae est et incolumis, cuiusmodi vestrae quoque maiestati ex animo praecamur.

Fecerit nobis maiestas vestra rem gratam, si studium suum interposuerit, ut qui a serenissimo domino Hungariae rege, filio nostro charissimo mittendus est ad nos legatus, is omni cunctatione semota tandem aliquando mittatur. Multum enim in celeritate positum est, cum quaedam nobis cum eo communicanda sint, quae moram non patiuntur. Huc accedit, quod si legatus diutius cunctatus fuerit, nos Cracoviae non offendet, futurique sumus animo minus libero et gravissimis curis plurimum distento. Contendat itaque maiestas vestra, ut ne quid mittendo legato morae interponatur, rem non magis nobis gratam, quam utriusque regnis commodam factura. Datum Cracoviae, die et anno, quibus supra.

 

85. 1539. szeptember 7. Herberstein Zsigmondnak, Ferdinánd király követének az előterjesztésére adott lengyel válasz.

LL. VI. kötet, 106b-109a. fol.

Responsum domino Sigismundo oratori serenissimi Romanorum regis

datum VII. Septembris 1539.

Miratur sacra maiestas regia et dolenter fert, quod cum tam arctissima illi necessitudo cum serenissimo domino Romanorum rege intercedat, cumque amicissimi hominis officium et egregiam in se maiestatis eius voluntatem illius maiestas experta sit, effugere tamen non potuerit, quin illius maiestas ea de se suspicaretur, quae minime possent cadere in principem, amicum, affinem et tanta integritate praeditum, cui reipublicae Christianae salute nihil fuit, nec est antiquius. Quae si suspicio abunde orta esset et cumque fas non est amicum temere aliquid de amico credere, ferret tamen id maiestas eius aequiore animo. Sed dominatio vestra magnifica dixit illius solam maiestatem suspicari, quod serenissimus dominus Joannes rex non alia de causa pacis initae conditiones promulgari nollet. Nam quod nuntio regiae maiestatis proxime ad se misso de pace clandestina cum Turcarum imperatore ineunda in spem erectus esset et a priore facilitate dimotus, durior et difficilior sit factus, ut ad publicandam pacem cum serenissimo domino Romanorum rege initam accedere vellet. Non potest satis mirari maiestas regia, magnumque ex eo dolorem percipit, quod tam modica de se sit fiducia. Serenissimus dominus Romanorum rex, ut etiam nuncios suspectos habeat, quos ad serenissimum generum suum et serenissimam filiam in Hungariam mittit, quasi vero illa dissilire velit concordiam inter serenissimos reges factam, quae antea non alia in re magis elaborat, quam in serenissimis regibus his in gratiam et amicitiam reducendis. Cuius rei ipsa dominatio vestra conscia est, quam nullis sumptibus, nullis laboribus, nullis curis et vigiliis pepercerit, dum eos inter se concordes et amicitia coniunctos reddere posset, in quorum utrumque egregia voluntatis inclinatione propendebat, neque prius adducta est, ut serenissimam filiam suam serenissimo domino Hungariae regi collocaret, quam maiestatem eius pacem, concordiam, amicitiam cum serenissimo domino Romanorum rege inivisse certo accepisset. Ita ut nulli videri debeat verisimile, quae solo pacis nomine audito cum serenissimo domino Hungariae rege contracta est affinitas, eam novis aliquibus motibus excitandis occasionem dare potuisse. Sed si non satis purgant serenissimam maiestatem regiam haec tanta conciliandae pacis studia, si non persuadet vita semper acta integerrime et ab omnibus id genus occultis machinationibus aliena, exponentur etiam causae dominationi vestrae, quamobrem in Turciam primum, deinde in Hungariam legatum suum miserit. Est enim regium non solum crimine, verum etiam suspicione criminis carere velle.

Non est incognitum serenissimo domino Romanorum regi Turcarum tyrannum vicinum iam esse factum serenissimae maiestati regiae. Multas autem inter vicinos controversias, multa dissidia oriri necesse est, quae res et aliae domesticae causae cogentur serenissimam maiestatem regiam legatum in Turciam mittere, qui controversias istas Turcarum tyranno exponeret, provideretque, ne latius incendium grassaretur.

Verum quo tempore autem ibi fuit legatus, accidit, quod qaesivit de eo Aiasbassa, num verum esset serenissimam maiestatem regiam filiam suam serenissimo domino Joanni Hungariae regi collocasse? Cum ita esse respondisset, multa fuerunt per eum in serenissimum dominum Hungariae regem probra coniecta, quod rupisset foedus ictum cum caesare Turcarum, quodque cum hostibus eius pacem, concordiam, amicitiam inivisset, immemor beneficiorum caesaris, cuius ope atque opera in regnum esset restitutus. Neque haec modo exprobrabat Ayasbassa, sed multa praeterea de hostili erga serenissimum dominum Hungariae regem animo caesaris commemorabat, brevique fore denuntiabat, ut eum bello persequerent. Cum vero non nostro mandato aliquo, sed ipse ex se se legatus noster quaesisset, num placari possit ira caesaris Thurcarum, qua in serenissimum dominum Hungariae regem tanta exarserat, responsum tulit: aut cito, si mature perspectum sit, aut nunquam placatam iri. Haec cum retulisset serenissimae maiestati regiae legatus noster, officii sui esse existimavit admonere de tanto periculo serenissimum dominum Hungariae regem, quo mature suis rationibus consulere posset. Atque ideo eum ipsum legatum, qui ex Turcia redierat, ad maiestatem eius misit, qui viva voce ea, quae audisset, referret. Neque tamen interea author fuit serenissimo domino genero suo, ut separatim a Christianis principibus cum Turcarum tyranno tractaret aliquid, sed ut eorum potius opera regni sui rationes in tuto collocaret ac si quis de improviso hostium impetus esset factus, de eo propulsando cogitationem tempori susciperet. Quin et ipse serenissimus dominus Hungariae rex ne verbo quidem de mittendo in Turciam legato suo meminit, neque ut suum serenissima maiestas regia mitteret, hucusque postulavit. Ex quo aperte colligere potest dominatio vestra suspiciones, de quibus mentionem fecit, nihilo ortas esse, nisi vero peccatum aliquid hac de re existimat, quod de impendentibus periculis serenissimum generum suum serenissima maiestas regia admonuerit. Quae quidem sibi persuadet multo se futuram fuisse repraehensione digniorem, si de tantis rebus principem Christianum tanta sibi affinitate coniunctum celasset. Quod si quid de serenissimo domino Romanorum rege apud eundem Turcarum caesarem dici accepisset, quod latere maiestas eius non oportuisset, neque studio, neque celeritate minore suum ad illam quoque nuncium misisset, qui certiorem eam redderet de iis rebus, quas maiestatem eius cognoscere necessarium existimasset. Quare postulat serenissima maiestas regia, ut dominatio vestra, discussa iam erroris caligine ac luce veritatis inspecta, vanas hoc genus suspitiones ex animo serenissimi regis et domini sui evellat, maiestatemque eius admoneat, ne deinceps eis locum det, ne si ex delationibus quidem alicuius originem ceperint.

Quod vero postulat maiestas eius, ut serenissima maiestas haec regia serenissimum dominum Hungariae regem hortetur, ut promissa faciat, pactis stet, conditiones pacis et confoederationis promulgari tandem permittat, id sacra maiestas regia in gratiam serenissimi domini Romanorum regis facturam se recepit, et libenter et alacriter admonebit diligenter illius maiestatem de his omnibus, quae a serenissimo domino Romanorum rege accepit, quanto aequiora a se postulari intelligit. Deque his rebus omnibus serenissimum dominum Hungariae regem diligenter admonendum curabit atque omni studio contendet et elaborabit, ut nova hac cum serenissimo domino Hungariae rege affinitate contracta, corroboretur potius pax et amicitia cum serenissimo domino Romanorum rege inita, quam ut ea fretus aliquis novos motus excitare et sopitos iam ignes suscitare velit.

At de legato in Turciam serenissimi domini Hungariae regis causa non mittendo, quod postulat dominatio vestra, nisi re prius cum serenissimis dominis imperatore et Romanorum rege communicata, de eo cum nihil maiestas regia apud se constituerit, neque a serenissimo domino Joanne rege de re sit quicquam a maiestate sua postulatum, non est, quod nunc maiestas eius dicat vel respondeat. Se si serenissimus dominus Hungariae rex mitti postulaverit sua causa oratorem maiestatis eius aliquem, faciet hoc quoque non invita, ut prius rem cum serenissimo domino Romanorum rege communiret.

De captivis, qui Cassouiae detinentur et de Podmanyski curae futurum est serenissimae maiestati regiae, ut ea cum persuasione deferat ad serenissimum dominum Joannem regem, quemadmodum dominatio vestra magnifica nomine serenissimi domini regis sui postulat.

 

86. 1539. szeptember 9. Krakkó. Zsigmond király levele Ferdinándhoz a szepesi ügyek kivizsgálására küldendő biztosokról.

LL. VIII. kötet, 131a-132a. fol.

Ferdinando

Serenissime!

Gratum nobis fecit maiestas vestra, quod de tempore, deque loco, ad quem commissarios suos missura est, nos reddidit certiores. Designabuntur a nobis quoque, qui ad constitutum tempus eo proficiscantur atque omnis cura et diligentia adhibebitur, ut sublatis causis omnibus dissensionum, eandem inter se animorum coniunctionem homines utrinque nostri retineant, quam inter nos esse vident, benivolentiaque potius inter se, quam litium certamen suscipiant. Datum Cracoviae, nona die mensis Septembris, anno Domini M-o D-o XXXIX-o.

Sigismundus rex scripsit

 

87. 1539. szeptember 13. Bécs. Ferdinánd levele Zsigmond királyhoz, amelyben kéri a szepesi vizsgálóbiztosok kiküldésének elhalasztását, mert országgyűlést kellett hirdetnie.

LL. VIII. kötet, 131b-132a. fol.

Ferdinandus Divina favente clementia Romanorum rex, etc. serenissimo principi domino Sigismundo regi Poloniae, etc.

Serenissime princeps, frater et consanguinee noster charissime!

Expeditae sunt non multos ante dies [litterae] nostrae ad maiestatem vestram, quibus illam certiorem reddere curavimus de commissariis ad cognoscendas differentias subditorum terrae et comitatus Scepusiensis expediendis. At post expeditas iam litteras intervenerunt perardua regni nostri Hungariae negotia, quae a nobis postularunt, ut subditis nostris eius regni necessario generalem conventum indiceremus. Is autem conventus indictus est ad vigesimum primum diem Septembris, prope videlicet id tempus, quod disceptandis illis differentiis erat designatus. Itaque commode a nobis fieri non potest, ut commissarii nostri, quos ad id designaveramus, ad tempus constitutum illic adsint. Volumus igitur id ipsum indicare serenitati vestrae, ut sciam rem opportere in aliud tempus differri, quae constituere velit in aliud commodum tempus cognoscendis ipsis differentiis, nobisque indicare, ut commissarii nostri ad id tempus expediri possint. Quam Deus optimus servet incolumem diu. Datum in civitate nostra Vienna, die tredecima mensis Septembris, anno Domini M-o D-o XXXIX-o.

Ferdinandus

 

88. 1539. szeptember 26. Krakkó. Zsigmond király levele a Szepesbe küldendő biztosokhoz, amelyben tájékoztatja őket Ferdinánd kéréséről, de javasolja, hogy ők ne halasszák el a vizsgálatot.

LL. VIII. kötet, 139a-b. fol.

Episcopo Camenecensi et palatino Cracoviensi

commissariis in Scepusium deputatis

Reverende in Christo pater et magnifice, sincere nobis dilecti!

Commodum discesserant spectabilitates vestrae, cum allatae sunt nobis litterae a serenissimo domino Romanorum rege, quibus certiores nos facit non posse se ad constitutum tempus commissarios mittere Scepusium. Eas litteras spectabilitatibus vestris mittimus, sed nihilo minus, ut coeptum iter suum prosequuntur, volumus atque ut omnia diligenter cognoscant, de quibus missae sunt, quo possint, certa omnia et explorata ad nos referre. Litteras autem has serenissimi domini Romanorum regis diligenter asservabunt atque ad nos cum redierint, referrent, facturae spectabilitates vestrae pro gratia nostra et officio suo. Datum Cracoviae, XXVI. Septembris, anno Domini M-o D-o 39.

Ad mandatum sacrae maiestatis regiae proprium

 

89. 1539. október 8. Krakkó. Zsigmond király levele Szapolyai Jánoshoz, amelyben beszámol Ferdinándnak tett ígéretéről az egyezség mielőbbi kihirdetését illetően.

LL. VIII. kötet, 142a-143b. fol.

Joanni Hungariae regi

Serenissime, etc.

Fuit non ita pridem apud nos serenissimi domini Romanorum regis legatus, multa nobiscum egit semotis arbitris de maiestate vestra, a qua pacta non servari graviter quaestus est. Praeteriisse iam diem illum, quo promulgatam oportuit pacem et concordiam inter maiestatem vestram et illius factam, conditionesque illius in publicum prolatas in hunc tamen usque diem adduci non potuisse ullis rationibus maiestatem vestram, ut id faceret, fieri ne permitteret, idque praetextu metu cuiusdam, quem regno suo Hungariae diceret a Turcis impendere, si pax ista esset promulgata. Interea tamen per reverendissimum episcopum Colocensem serenissimo domino Romanorum regi maiestatem vestram significasse, si velit patrimonio sibi cedere, tum se non invitam facturam, ut in ipsa etiam Constantinopoli, nedum in Hungaria pacem istam et conditiones eius promulgari iubeat. Qua re suspicionem iniecit maiestas vestra serenissimo domino Romanorum regi, quodvis potius in causa esse, quam Turcarum caesaris metum, quod in hunc usque diem maiestas vestra promissa non fecerit. Atque ex hac illius cunctatione cum ad universam rempublicam Christianam, tum ad serenissimum dominum Romanorum regem privatim multa incommoda pervenisse. Nam et pax quo minus coiret inter principes Christianos et caesarem Turcarum non aliud magis in causa fuisse, quam quod pace ista nondum promulgata spes esset iniecta tyranno illi, fore, ut adhuc rescindi pacta possent, vestraque maiestas iterum cum serenissimo domino Romanorum rege committeretur et secutam esse etiam ex hac cunctatione cladem illam militum ad Cassoviam et auctam Podmanyszky insolentiam. Haec cum apud nos dolenter admodum quaestus esset, causam omnem istius cunctationis in nos coniecit, quasi nos misso nunctio nostro, qui ex Turcia redierat, ad maiestatem vestram, erexissemus illam in spem quandam atque animos ei addidissemus, quo resiliret a concordia inita cum serenissimo domino Romanorum rege atque aliquam cum caesare Turcarum confoederationem moliretur. Itaque postulavit a nobis nomine serenissimi domini sui, ut maiestati vestrae persuadere conaremur, quo pactis staret, neque diutius cunctaretur pacis conditiones promulgare. Nos suspicione ista de nobis diluta pro arcta necessitudine, quae nobis cum serenissimo domino Romanorum rege intercedit, non potuimus, quin facturos nos quae vellet, promitteremus. Quoniam vero non leviores amoris et benevolentiae causae sunt nobis cum maiestate vestra, non esse nobis fas existimamus quidque ab ea postulare, quod cum grandi illius incommodo aut periculo sit coniunctum. Quare etiam atque etiam perpendat, quid e re, quidque e dignitate illius sit atque utilitatem honestate metiatur, separari enim alterum ab altero non potest. Quod autem deliberatum ab ea fuerit, de eo nos faciat certiores, ut cognoscat vicissim ex nobis serenissimus dominus Romanorum rex fecisse nos id, quod promisimus. Bene et feliciter valere maiestatem vestram optamus. Datum Cracoviae, octava mensis Octobris, anno Domini M-o D-o XXXIX.

 

90. [1539.] október 10. Krakkó. Zsigmond király levele Szapolyai Jánoshoz, amelyben szemére veti, hogy elmulasztotta az intézkedést Izabella jegyajándékának a kiadásáról.

LL. VIII. kötet, 144b-145a. fol.

Hungariae regi

Serenissime, etc.

Nolumus id clam esse maiestatem vestram permolestum nobis accidisse, quod cum tempus praeterierit, quo reformari dotem serenissimae coniugis suae, filiae nostrae charissimae oportebat per maiestatem vestram, nihil dum ea de re constituerit, valdeque sumus ob eam rem animo perplexo. Ita enim cunctationem hanc maiestatis vestrae interpretamur, quasi non esset eo animo in serenissimam coniugem suam, quo nos vellemus et quo maritum esse convenit. Nam si tanti eam faceret, quanti merito facere debet, iam pridem iuxta pacta et promissa sua rationibus eius prospexisset. Etiam atque etiam rogamus maiestatem vestram, ut ne cunctatur diutius, sed aliquando, tamen et quidem celeriter finem imponat iis rebus, de quibus inter nos et maiestatem vestram convenit, factura rem et regia sua virtute dignam, et nobis valde gratam.

Generosus Nicolaus Odnowszky retulit nobis deberi sibi nonnihil pecuniae a magnificis ab Humyenna, neque se hactenus quod suum est, auferre ab illis potuisse. Rogamus maiestatem vestram, ut eis mandare dignetur, quod creditori suo satisfaciant, neque deinceps frustratoriis dilationibus utuntur. Datum Cracoviae, X. Octobris, anno, quo supra.

 

91_100