71. [1539.] július 6. Krakkó. Zsigmond király levele Izabellához, amelyben tájékoztatja, hogy felépült betegségéből. LL. VIII. kötet, 79a-b. fol. Isabellae Hungariae reginae Serenissima princeps, filia nostra charissima! Valde nobis gratae acciderunt litterae maiestatis vestrae, quibus de valetudine nostra certior fieri cupit. Quae quidem quo magis esse illi possit explorata, etiam nunctium suum misit maiestas vestra, qui nos illius nomine viseret. Qua in re non mediocrem suum erga nos amorem declaravit, quo nos maiorem in modum sumus delectati. Deo sit gratia optimo, maximo, qui nos gravi isto morbo, quo non ita pridem conflictati fuimus, recreare dignatus est ita, ut nihil iam incommodi sentiamus nisi, quod medicorum suasu intra parietes nos adhuc cubiculi nostri contineamus, brevi tamen foras nos prodituros confidimus. Deum praecamur, ut vestram quoque maiestatem incolumem et quidem quam longissimo tempore conservet, utque eam omni felicitatis genere cumulet. Datum Cracoviae, sexta die mensis Julii, anno, quo supra..
72. [1539. július 6. Krakkó.] Zsigmond király levele Szapolyai Jánoshoz, amelyben kéri, hogy elhunyt szervitora özvegyének adja meg, ami megilleti. LL. VIII. kötet, 80a-b. fol. Joanni Hungariae regi Serenissime! Exhibitae sunt nobis litterae, quas habet nobilis Valeczka, quibus obstrinxit se maiestas vestra, quod servitutis praestitae nomine debebat marito olim illius id se ei omne soluturam, supplicatumque est nobis eius mulieris viduae nomine, ut praeces nostras apud maiestatem vestram interponeremus, quo posset ad peccuniam sibi debitam pervenire. Res a nobis aequa peti visa est. Quamobrem maiestatem vestram rogamus, ut viduae huius capiat misericordiam, atque quod ei debetur, id persolvi faciat semota cunctatione, rem et piam, et nobis gratam factura. Datum, ut supra. Sigismundus rex scripsit
73. 1539. július 7. Zsigmond király utasítása a Szapolyai Jánoshoz küldött követ számára, akinek részint arról kell beszámolnia, amit a portán hallott, részint pedig a jegyajándék kiadásával kapcsolatban kell sürgetnie az intézkedést. LL. VII. kötet, 24a-24b. fol. Instructio ad serenissimum Iohannem regem Hungariae die VII. Iulii M D XXXIX. Principio serenissimum dominum Hungariae regem nostro nomine plurimum salvere iubebit atque omnia illi fausta et felicia praecabitur. Hoc idem faciet apud serenissimam coniugem illius, filiam nostram charissimam, cui et ipsi salutem, incolumitatem, rerumque omnium prosperitatem verbis nostris praecabitur. Deinde qua de causa missus sit, narrabit atque ea omnia recensebit, quae de serenissimo domino rege Hungariae cum esset apud caesarem Turcicam, dici audivit, quodque scire maiestatis eius interesse putaverit, de eo neutiquam eam celabit. Postremo rogabit maiestatem eius, quandoquidem instat iam tempus illud, quo fieri dotis inscriptionem oportebat, ut ne quid ei rei morae interponat atque ut primo quoque tempore legatum suum mittat tum ut reformatio dotis fiat, tum ut aufferatur ea pecunia, quae dotis et paraphernorum nomine maiestati eius debetur. Petet etiam a maiestate eius primo quoque tempore dimitti. Nam et illius et nostra plurimum restet, quantocius eum ad nos reverti. Causam quoque Valeczka viduae commendabit, ut quae marito illius debebat serenissimus dominus Hungariae rex, ea illi dissolvi iubeat.
74. 1539. július 8. Krakkó. Zsigmond király levele Szapo lyai Jánoshoz, amelyben tájékoztatja, hogy elküldi hozzá Törökországból hazatért követét és kéri, hogy egy új követség küldésével kapcsolatban Szapolyai is tájékoztassa őt a szándékairól.LL. VIII. kötet, 89a-91a. fol.
Regi Hungariae Serenissime, etc. Cum postulasset a nobis maiestas vestra, ut nunctio nostro, quem ad caesarem Turcarum miseramus, inter alia hoc quoque negotii daremus, ut pacem ab illo et amicitiam maiestati vestrae conciliaret. Etsi profectus iam is non paucis ante diebus fuerat, tamen pro ea benevolentia, qua non mediocri maistatem vestram amplectimur, alterum nostrum nunctium volucrem miseramus, qui illum assequi conaretur atque mandata ad eum nostra perferret. Qui quidem uno die, qua Constantinopolim pervenerat, eum est adsecutus, cum semel iam ad caesarem admissus fuisset. Quae autem ibi tractata fuerint et agitata de maiestate vestra, ex nemine putavimus id eam cognoscere posse certius, quam ex hoc ipso nunctio nostro, qui rebus iis omnibus interfuit vel praefuit potius, cum nostram personam gereret. Quamvis ita is et de via fessus esset, et nobis hoc tempore necessarius, tamen quo melius maiestas vestra suis, regnique sui rationibus prospicere, neque nostrae necessitatis, neque nunctii huius commoditatis rationem habendam, sed eum ipsum ad maiestatem vestram festinanter esse mittendum duximus. Quem quidem ut pari ad nos celeritate remittat, velimus, cum utriusque nostrum plurimum intersit eum primo quoque tempore ad nos reverti. Est enim in propinqua expectatione nunctii caesaris Thurcarum Kierdey adventus, qui cum venerit, huius nunctii nostri, generosi Jacobi Vylamowsky opera necesse sumus habituri. Quoniam non omnino per caesarem, perque Bascham spes praecisa est maiestatis vestrae reditus in gratiam, modo celeriter nos nunctium iterum nostrum mittamus una cum nunctio maiestatis vestrae de pace firmanda, deque gratia ista redintegranda. Ad eam quoque rem opus erit celeri reditu nunctii huius nostri, ostensa enim est spes conficiendae pacis, sed nisi celeriter de ea tractatum sit, frustra deinceps tractatum iri. Hoc itaque det operam maiestas vestra, ut primo quoque tempore nunctius hic ad nos redeat ac quibus conditionibus pax ista concilianda sit, diligenter secum et cum iis, quibus confidit maxime, consiliariis suis expendat. Illud in primis consyderet, quid spei ostendant finitimi principes Christiani, quae auxilia promittant, num ea satis firma futura sunt ad propulsandum impetum hostilem, num tuto promissionibus eorum credi possit? Deinde, quoniam dicitur habere imperator et nonnulli reges Christiani legatos suos apud caesarem Turcarum, quid ii efficerint, pacem ne an bellum, sint ab eo relaturi. Num etiam vestra maiestas in confaederatorum sit numero futura. His omnibus et singulis diligenter perpensis et consyderatis, quid sibi quoque faciendum, quaeque conditiones caesari Thurcarum proponendae sint, consilium ineat et id statuat, quod utilissimum, magisque salutare futurum regno suo arbitrabitur. Quidquid vero deliberatum habuerit, nobiscum id communiret. Nos vero quaecumque ad maiestatis vestrae, regnique illius commodum putaverimus pertinere, ea, quoad sine regni nostri incommodo fieri poterit, non minore studio sumus curaturi, quam si nostra ipsorum res ageretur. Nam pro arctissima nostra mutua necessitudine nihil a nobis alienum existimamus, quod ad maiestatem vestram pertinet. Dedimus autem in mandatis huic nunctio et aulico nostro, ut et quae ad maiestatem [vestram] pertinent omnia et nonnulla, quae ad nos, verbis nostris maiestati vestrae referat. Quare ab illa postulamus, ut quaecumque dixerit, in hiis illi fidem indubiam habere velit. Quam recte et feliciter valere et regnare ex animo optamus. Datum Cracoviae, octava die Julii, anno Domini Millesimo quingentesimo trigesimo nono, regni vero nostri anno trigesimo tertio. Sigismundus rex scripsit
75. [1539.] július 10. Krakkó. Zsigmond király Jan Tarnowski krakkói kastellánhoz, amelyben tájékoztatja a török szultán Szapolyai elleni haragjáról és tanácsát kéri az üggyel kapcsolatban. LL. VIII. kötet, 91a-93a. fol. Joanni comiti in Tarnow, castellano Cracoviensi Magnifice, sincere nobis dilecte! Quae nunctius noster generosus Jacobus Vylamowsky ex Turcia attulit, ea magnam partem perscripta legit spectabilitas tua in exemplo litterarum, quas idem ad nos ex Valachia dederat, quod ad spectabilitatem tuam missum esse accepimus. Caeterum de indignatione caesaris Turcarum erga serenissimum Hungariae regem, filium nostrum charissimum minus ibi fuisse perscripta sunt omnia, quam narrata nobis fuerunt. Quam ob rem quo certius et melius nobis consilium dare posset spectabilitas tua, visum est nobis ea omnia ita, ut narrari ea audivimus, perscribere. Retulit enim nobis gravem iram caesarem contra serenissimum regem concepisse, graviterque secum de eo expostulasse, exprobrasse beneficia, quae in eum contulerit, fuisse serenissimum regem Joannem exulem et extorrem a regno suo in regno nostro delituisse, nisi solius caesaris beneficio in regnum suum Hungariae restitutum esse maiore sumptu opinione hominum omnium, quo quidem tempore fecisse sponte sua maiestatem illius, ut caesari propter impensas sua causa factas annua centum millia tributi nomine promitteret. Caesarem cum afflictum esse videret regnum Hungariae, ipsumque regem vehementer exhaustum, ex liberalitate sua remisisse ei annua quinquaginta millia, dimidiaque parte promissi tributi contentum esse voluisse. Maiestatem vero eius toto illo tempore, ex quo in regnum fuit restituta, semel tantum tributum id misisse. Deinceps vero non modo misisse quidquid, sed etiam Gritti, quem in paucis charum caesari esse sciebat, interficiendum curasse, omnique peccunia, cimeliis, quae habuit preciosissima, rebusque omnibus eum spoliasse, tantumque abesse, ut quod deberet, caesari id persolveret, ut ultro etiam caesaris ipsius bona raperet, proque suis possideret, neque in hunc usque diem adduci potuerit, ut saltem ea, quae accepit, caesari restitueret. His rebus ita patratis fecisse maiestatem Hungariae, ut cum ipsis etiam hostibus caesaris pacem conficeret, praeterque scientiam et consilium caesaris concordiam cum eis et amicitiam firmaret, factaque conspiratione, confoederationeque modo non aperte hostem se caesaris declararet. Has iniurias caesarem non passurum, qui ne hoc quidem satis mirari possit, quod nos, qui amicitiam erga ipsum profitemur, filiam nostram hosti ipsius in matrimonium dederimus. Cum purgasset nos nunctius noster, neque scivisse nos quidquam diceret de animo caesaris abalienato a maiestate Hungariae, cumque nostro nomine diligentius egisset, ut quem nobis filii loco caesar esse sciret, in eundem ipse quoque nostra causa meliore esset voluntate ac depositis inimicitiis pacem cum eo et amicitiam redintegraret. Responsum est illi: etsi aliter de caesare meritus sit rex Hungariae, tamen ut gratum nobis caesar faciat, non eum abhorrere a quietis consiliis. Caeterum si cupiat rex in gratiam cum caesare redire, opus esse, ut insignes legatos mittat, quibus nos nostros adiungamus, utque certis conditionibus, de quibus convenerit, pax ipsa conficiatur. Quidquid autem ea de re fieri vellemus, ea celerius fieri opportere. Nam simul atque semel equum admiserit caesar, sera iam fore pacis consilia. Haec omnia quo certius cognoscere posset serenissimus Hungariae rex, misimus ad maiestatem eius eum ipsum nunctium nostrum Jacobum Vylamowsky, docerique ab eo postulavimus, quod nos de ista pacificatione [certiores] facere vellet. Tuae vero spectabilitati haec ipsa perscribi omnia iussimus, ut suum et ipsa nobis rebus cognitis consilium impartiret. Qua in re quo plus curae et diligentiae posuerit, hoc est officio suo magis functa erit et apud nos cumulatiorem gratiam inibit. Datum Cracoviae, decima die mensis Julii, anno, quo supra. Ad mandatum sacrae maiestatis regiae proprium
76. [1539.] július 22. Krakkó. Z sigmond király levele Ferdinándhoz, amelyben tájékoztatja a Törökországból visszatért követe által hozott hírekről és ír egyéb ügyekről is.LL. VIII. kötet, 97a-99b. fol. Ferdinando Serenissime! Litterae maiestatis vestrae multis nominibus gratae nobis fuerunt, quod in iis amoris illius et benevolentiae erga nos impressa vidimus vestigia. Libenter enim et perbenigna nobis omnia concessit, quae a maiestate vestra postulaverimus. Nam et diem cognoscendis in confinibus regnorum utriusque nostrum controversiis cum constituit, quem nobis esse commodiorem intellexit, quem nostri commissarii sunt nostro nomine obituri, et magnificos ab Homenna praecum nostrarum contemplatione a quorumvis iniuriis tuendos et propugnandos suscepit, et rebelli nostro Cosyelsky rogatu ibidem nostro receptum in ditione sua dari vetuit. Quae nobis omnia tam grata fuere, quam quae gratissima ac daturi sumus operam, ut re ipsa cum res postulaverit, gratum et memorem nostrum erga maiestatem vestram animum declaremus. Quae per nunctium suum generosum Sebastianum a Schonach maiestas vestra postulavit, in iis cur illi gratificari non potuerimus, ex eo ipso cognoscet. Abunde enim illi causas omnes enumeravimus, quamobrem huic maiestatis vestrae voluntati ita, ut cupiebamus, satisfacere non potuerimus. Bona spe sumus, qua prudentia est, quaque animi aequitate maiestas vestra, quod excusationem nostram libenter sit acceptura. Quod cupit maiestas vestra certior a nobis fieri, novi quid attulerit a caesare Turcarum nunctius noster, sunt ea, quae attulit, paulo iam obsoletiora et quae novitatis gratiam exuisse videntur, neque dubium nobis est, quin ex eo tempore recentius aliquid ad vestram maiestatem sit allatum. Sed quando et illa scire cupit nova non perinde nova, non alia sunt, quae nobis renunctiavit nunctius noster ad rem pertinentia, quam quod acceperit caesarem Turcarum nusquam contra Christianos hoc anno progressurum, habere eum nihilominus in finibus Hungariae exercitum propulsandi magis, quam inferendi belli causa. Rumorem enim in Turcia sparsum fuisse omnes principes Christianos mutua inter sese conspiratione facta, arma contra Turcas moturos. Contra quae, ut tyrannus eorum tueri posset, hunc in Hungariae finibus exercitum reliquerit. Quamquam et hoc narravit nunctius noster ipsum se tyrannum audivisse graves minas, terroresque regno Hungariae denunctiantem. Retulit praeterea, dum ipse esset apud caesarem advenisse legatum Venetorum et aliorum regum Christianorum legatos in propinqua fuisse expectatione, quorum omnium legationem fore pacificatoriam intellexit. Perculit nos vehementer rumor is, qui est ad nos allatus Caczianer a maiestate vestra descivisse et in Turcarum tyranni potestatem ultro concessisse, atque ab eo copiis quibusdam esse praefectum. Male metuimus, ne homo hic magnum aliquod malum det cum maiestati vestrae, tum toti reipublicae Christianae. Quare etiam atque etiam ab illa petimus atque pro eo, quo sumus erga illam studio, maiestatem vestram impense hortamur, omni studio et diligentia providere velit, ne quid regna, ditionesque eius, ne quid cuncta respublica Christiana detrimenti capiat. Quod si quae nova habuerit recentiora, quam haec sunt nostra, quemadmodum habere illam omnino arbitramur, gratum nobis fecerit maiestas vestra, si ea nobiscum communicare non fuerit gravata. Cuius nos amori et benevolentiae fraternae commendamus a Deo praecantes, ut illi omnia ritte ac feliciter in rebus omnibus eveniant. Datum Cracoviae, vigesima secunda mensis Julii, anno, quo supra. Sigismundus rex scripsit
77. [1539. július 24. Krakkó.] Zsigmond király levele Ferdinándhoz egy alattvalója érdekében, aki Magyarországon teljesített szolgálatot. LL. VIII. kötet, 99a-b. fol. Ferdinando Serenissime, etc. Stanislaus Polyak, subditus noster sub magnifico Christophoro comite a Salm maiestatis vestrae stipendia in Hungaria faciebat, quae cum nostro nomine legati proxime nostri de fisco maiestatis vestrae numerari ei peterent, iussuram id se spopondit, modo ipse ea petitum venisset. Venit itaque nunc una cum litteris iis nostris, quas a nobis sibi dari petiit ac maiestati vestrae supplicat, ut sibi emerita stipendia numerari iubeat. Quae illius supplicatio cum iusta sit et aequa, nos quoque rogamus, ut eius benignam rationem habere velit et nobis rem gratam factura, et alios deinceps alacriores redditura ad merendum sub signis maiestatis vestrae. Quae ut foelix, incolumisque diutissime valeat, ex animo optamus. Datum die, anno et loco, quibus supra.
78. [1539.] augusztus 6. Zsigmond király levele Szapolyai Jánoshoz, amelyben tájékoztatja, hogy különféle iratokat küldött el hozzája. LL. VIII. kötet, 106b. fol. Hungariae regi Joanni Serenissime princeps et domine, etc. Accurrit huc, ad nos volucris nunctius a domino Molcziano et fasciculum litterarum ad maiestatem vestram inscriptarum attulit, in quibus cum aliquid eiusmodi fore iudicemus, quod tempori maiestati vestrae cognitum esse referat, commodum datae sunt nobis eae litterae, illas praesenti nunctio maiestati vestrae mittendas duximus. Cui plurimum salutem et afluentem felicitatem evenire optamus et oratoris eius adventum, de quo nobis scribit, expectamus. Datum die VI. mensis Augusti, anno, quo supra.
79. 1539. augusztus 6. Krakkó. Zsigmond király levele Izabellához, amelyben kéri, hogy kamarásán keresztül küldjön híreket magáról. LL. VIII. kötet, 107a. fol. Isabellae Hungariae reginae Serenissima princeps, filia nostra charissima! Quod ex nunctio nostro Jacobo Vylamowsky cognovimus maiestatem vestram cum serenissimo coniuge suo valetudine bona frui, magnum inde voluptatem cepimus, nihil enim hac re nobis accidere potest iucundius. Quoniam vero et maiestati vestrae salutem nostram curae esse scimus, illam praesentibus Dei beneficio optimam esse illi nunctiamus optantes, ut vicissim per hunc cubicularium nobis de sua et serenissimi coniugis sui aliquid scribat maiestas vestra. Cui omnia fausta et integra ex animo optamus. Datum Cracoviae, VI. die mensis Augusti, anno Domini Millesimo quingentesimo trigesimo nono, regni vero nostri anno trigesimo tertio. Sigismundus rex scripsit
80. 1539. augusztus 11. Buda. Brodarics István váci püspök levele Zsigmond lengyel királyhoz különféle, főleg a törökökkel kapcsolatos hírekről.LL. VI. kötet, 109a-114a fol. Serenissime rex et domine, domine clementissime! Post servitutis meae humillimam commendationem. Ex Venetiis habuimus oratorem Christianissimi regis rediisse ex Constantinopoli, nullam pacem esse factam sive inducias, ut sperabatur, inter Christianos principes et Turcam, illum enim noluisse ne verbum quidem audire de pace, nisi prius restituto Novigrod, alias Castello Novo aestate superiori per Andream Doriam intercepto, Barbarossam cum 650 navibus esse non longe a Castello Novo, Andream Doriam circum oram Siciliae cum LX triremibus, inauditam esse famem quasi per totam Italiam. Caesarem Carolum rebus suis omnibus in Hispania, et caeteris dispositis, duobus cardinalibus Hispanis et duce Calabriae relictis ad Hispaniarum gubernationem et filii sui tutelam accepta licentia ad tres annos navigare in Italiam circa medium Septembris proximi mensis futurum Genuae, inde venturum in Germaniam ad conventum Norimbergensem adhuc ante hyemem pro bello Turcis inferendo, non defuturas tamen ei vices etiam maritima contra hostem. Deus haec prosperet et fortunet. Quid hic actum sit cum oratore caesareo, vestra maiestas intelliget a me vel ab alio, qui ad vestram maiestatem mittetur. De rebus Constantinopolitanis habemus Aiacem Bassam esse extinctum vel peste, vel manu caesaris ipsius, nam utrumque scribitur, Ludfy Bascham in eius locum suffectum, esse ingentem pestilentiam Constantinopoli, propter quam caesarem in nescio, quae non remota loca concessisse, tertiam partem eius urbis et meliorem flamma absumptam. Vestram maiestatem Deus conservet semper felicem et incolumem. Budae, XI. Augusti, M-o D-o XXXIX-o. servulus humillimus Vaciensis episcopus m. p.
|