61. [1539. május 13.] Krakkó. Zsigmond király levele Szapolyai Jánoshoz, amelyben kéri, hogy nyomozza ki és büntesse meg azokat, akik a nevében hamis pénzeket vernek. LL. VIII. kötet, 47a-b. fol. Joanni Hungariae regi Serenissime princeps, fili noster charissime et honorandissime! Perlatum est ad nos non vario authore esse quosdam, qui in schaeda praesentibus inclusa sunt adnotati, qui sub signo nostro falsam cudunt monetam, illam ad ignominiam nominis nostri depravantes et incomparabile damnum per hoc subditis nostris adferrentes. Quare maiorem in modum rogamus a vestra regia maiestate, ut inquiri super hoc diligenter faciat et quos facinoris authores depraehenderit, in eos animadverti pro criminis magnitudine faciat et tale documentum statui, ne caeteros similia audendi libido incessere queat, factura rem virtute sua dignam et nobis, subditisque nostris non minus gratam, quam utilem. Cui nos vicissim parem in regno nostro, si usus venerit, gratiam et amicum obsequendi studium referre curabimus. Deus autem maiestati vestrae nunc et longo olim tempore vitam diuturnam et prolixam foelicitatem largiri dignetur. Datum Cracoviae, die et anno, quibus supra.
62. 1539. május 18. Krakkó. Zsigmond király levele Laski Jermoshoz, amelyben tájékoztatja, hogy Jan Bieliński varsói kanonokot küldte ki a szepesi panaszok kivizsgálására. LL. VIII. kötet, 47b-48a. fol. Palatino Siradiensi, Jeronimo Laski Magnifice, sincere nobis dilecte! Antequam redditae sunt nobis sinceritatis tuae litterae quarta die Maii mensis praesentis ex Ceszmark ad nos datae, designavimus venerabilem Joannem Bylynsky canonicum Varschoviensem, servitorem nostrum, qui ad Scepusium proficiscatur interfuturus cognitioni iniuriarum, quae a nostris et tuae sinceritatis subditis mutuo referuntur. Exibitque hinc ipse Joannes Bylynsky festis diebus Penthecostes proxime futuris et pro die Sanctissimae Trinitatis, aut ad summum postridie illius ibi constituetur. Tua itaque sinceritas inpendat operam suam, ut in adventu illuc ipsius Bylynsky cognitiones gravaminum ac iniuriarum per commissarios obeantur et in tempus aliud non reiiciantur. Nos namque volumus, ut subditi nostri cum subditis regni Hungariae vivant tranquille et aequanimiter, rationesque bonae viciniae debito modo invicem custodiant et observent. Datum Cracoviae, die XVIII. mensis Maii, anno Domini M-o D-o XXX nono. Ad mandatum sacrae maiestatis regiae proprium
63. 1539. május 28. Krakkó. Zsigmond király levele Laski Jeromoshoz, amelyben tájékoztatja, hogy követét, Jan Bielińskit a panaszok kivizsgálása végett küldte Szepesbe és nem azért, hogy Késmárk határügyét vizsgálja.LL. VIII. kötet, 62a-b. fol. Palatino Siradiensi Magnifice, sincere nobis dilecte! Prioribus sinceritatis tuae litteris respondentes significaveramus ei nos mense Septembris futuro missuros esse commissarios nostros, qui una cum commissariis serenissimi domini Romanorum regis cognoscendis differentiis inter nostros et sinceritatis tuae subditos exortis intenderent. Posterioribus autem non aliud responsum iri voluimus, quam quod nos rogatu sinceritatis tuae permoti, ut aliquem interea sciscitatum de iniuriis mitteremus, venerabilem Joannem Byelynsky servitorem nostrum missuros nos in Scepusium sumus policiti, qui et differentiarum praedictarum rationem quatenus possit, perdisceret et vel de transigendis eis, vel sistendis ad mensem usque Septembrem futurum pariter cum sinceritate tua cooperaretur. Si igitur in litteris nostris posterioribus quidquam eiusmodi adscriptum erat, quod sinceritati tuae ambiguum videbatur, facile id ipsa sinceritas tua in eam partem interpretari poterat, in quam litterae eius postremae ad nos fuerant scriptae. Nam tua sinceritas non aliud colligere debuit ex ipsis litteris nostris posterioribus praeterquam id, quod ipsa exoptabat suis a nobis litteris. Nempe, ut nunctium nostrum de iniuriis in Scepusium mitteremus, qui cum discesserit iam ad iter sibi per nos iniunctum, sinceritas tua curabit indicare ei rationem omnem iniuriarum et non limitum, de quibus non esset integrum conventum commissariorum ad mensem Septembrem expectare. Nam quod semel de limitibus et alia graviore cognitione in Septembrem mensem reiecimus et recepimus, id non mutamus hucusque, neque sumus mutaturi, dum modo nobis ante tempus illud res haec tempori in memoriam reducatur. Datum vigesima octava Maii, Cracoviae, anno Domini Millesimo quingentesimo trigesimo nono, regni nostri trigesimo tertio. Ad mandatum sacrae regiae maiestatis proprium
64. 1539. május 31. Krakkó. Zsigmond király levele Eperjes város vezetőihez, amelyben felszólítja őket, hogy engedjék szabadon alattvalóját, akit más adóssága miatt tartóztattak le. LL. VIII. kötet, 54a-55a. fol. Consulibus civitatis Eperies Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithwaniae, etc. Famati, grati, nobis dilecti! Neque ius, neque laudata consuetudo fert, ut ab alio nomen, sive debitum exigatur, quam cui credita est peccunia. Quamobrem nulla ratione detineri a vobis potuit homo noster Joannes Ul, qui cum praeposito nihil unquam contraxit, neque ab eo nummum unum accepit. Quod si quid dominus eius praeposito debebat, extat heres legittimus, sunt tutores, quos in iudicium vocare licuit, neque effugere procul dubio potuissent, quin peccuniam creditam solverent. Nunc praepositus eos missos fecit, qui sunt defuncti debitores rerum domini ac servum eius custodiae tradidit, penes quem nihil est peccuniae eius domini, cui dum superstes esset, serviebat. Iniquum nobis ius hoc et perversa consuetudo videtur, quasi uti perrexeritis atque nostrum hominem toties a nobis admoniti liberum non dimiseritis, fortasse vos facti huius vestri aliquando paenitebit. Futurumque est, ut quae nostri a vobis, eadem vestri a nobis perferre cogantur. Quare hortamur vos, ut liberum hunc esse velitis, cum praesertim tutores pupilli, cuius pater aes hoc alienum contraxit, non recusant, quin solvant, quod debent. Quod si numerata peccunia deerit, rerum tantum se daturos offerrunt, ut satisfieri possit creditori, dummodo iure hic petatur, neque vis fiat ulla nostris hominibus. Datum Cracoviae, ultima Maii, anno Domini M-o D-o XXX nono, regni XXXIII. Ad mandatum regiae maiestatis proprium
65. [1539.] jú nius 11. Krakkó. Zsigmond király levele Szapolyai Jánoshoz, amelyben tájékoztatja, hogy vizsgálóbiztosokat küld Szepesbe és kéri, hogy Szapolyai is küldjön, ha rendelkezik birtokjoggal Késmárkot illetően.LL. VIII. kötet, 60b-61a. fol. Joanni regi Hungariae Serenissime princeps et domine, fili noster charissime! Cum graves essent de finibus controversiae inter nostros et magnifici Hieronimi a Lasko palatini Siradiensis ex oppido Keszmark subditos, postulavit a nobis serenissimus dominus Romanorum rex, tanquam illorum locorum supremus dominus, ut designaremus aliquos, qui fines terminarent atque controversiis istis finem imponerent, se quoque suos eandem ad rem missuros. Nos facturos postulata maiestatis eius recepimus, sed non eo, quo cupiebat tempore, verum ad idus Septembres causae huius cognitionem reiecimus. Atque ut ne quis error admitteretur, utque tanto magis firma essent omnia, quae per utriusque nostrum commissarios fuerint ibi constituta, admonendam maiestatem vestram litteris hisce nostris putavimus, ut si quam habet in oppido Kieszmark partem iurisdictionis, suos quoque mittat, qui finibus istis regundis intersint atque pacem, concordiam et amicitiam inter vicinos concilient, quod quidem prudenti iudicio maiestatis vestrae committimus. Quam bene valere cupimus. Datum Cracoviae, XI-a mensis Junii, anno, quo supra. Sigismundus rex scripsit
66. [1539.] június 18. Krakkó. Zsigmond király levele Homonnai István kassai kapitányhoz egy, a parancsnoksága alá menekült lázadó dolgában. LL. VIII. kötet, 61a-b. fol. Stephano Humienski capitaneo Caszoviensi Magnifice, sincere nobis dilecte! Est quidam rebellis noster Cosyelsky, qui dicitur in spectabilitatis tuae praefectura receptum habere. Is cum hostilia quaeque denunctiaret civitati nostrae Cracoviensi, scripsimus ad serenissimum dominum Romanorum regem, fratrem et consanguineum nostrum charissimum, quod receptum ei dari vetaret atque provideret, ne quid ex locis istis homines nostri detrimenti caperent. Quoniam vero longius abest maiestas eius, veremur, ne priusquam illius mandata fuerint ad spectabilitatem tuam perlata, aliquo nostri homines incommodo afficerentur. Operae pretium itaque nos facturos esse putavimus, si litteris hisce nostris a tua quoque spectabilitate postularemus, quandoquidem in hiis locis vicarium agit serenissimi domini sui, ut memor arctissimae, quae cum illius maiestate nobis intercedit necessitudinis omni cura provideat, ne quem receptum aut perfugium aliquod isthic habeat rebellis iste noster. Qua in re non solum nobis gratum fecerit spectabilitas tua, sed non minus etiam serenissimo regi suo, de cuius mutuo animo in nos nobis pollicemur, quod nulla ratione passura sit maiestas illius calamitatis aliquid ex regno suo nostris hominibus importari. Pertinebit hoc etiam ad augendam inter vicina regna benivolentiam mutuam et ad nostram gratiam spectabilitatis tuae demerendam. Datum Cracoviae, XVIII-a die mensis Junii, anno, quo supra. Ad mandatum sacrae maiestatis regiae proprium
67. [1539. június 18.] Krakkó. Zsigmond király levele Izabellához, amelyben tájékoztatja, hogy elküldte hozzá kamarását. LL. VIII. kötet, 62a. fol. Isabellae Hungariae reginae Serenissima princeps, filia nostra charissima! Pertaesi tam diuturna expectatione nunctii, a quo cognoscere liceret, quam recte maiestas vestra valeat, hunc cubicularium nostrum visendi serenissimi illius coniugis et maiestatis vestrae mittendum duximus. Cui commisimus, ut et salutet illas nomine nostro et quam feliciter illis succedat, conspiciat. Nos etiam insuper praesentibus maiestatem vestram plurimum salvere iubemus et illi a Deo optata et prolixa omnia praecamur, nosque amori illius filiali commendamus ab illa una postulantes, ut de omnibus rationibus suis nos velit facere certiores. Datum Cracoviae, die, anno, quibus supra. Ad mandatum regiae maiestatis proprium
68. [1539.] június 19. Krakkó. Zsigmond király levele Szapolyai Jánoshoz, amelyben tájékoztatja az oláh vajda által küldött, a török és a tatár csapatok készülődéseiről szóló hírekről, valamint egy, a levélhez csatolt cédula.LL. VIII. kötet, 62b-63b. és 64b-65a. fol. Joanni Hungariae regi Serenissime! Venit ad nos legatus vajowodae Valachiae, is terrores quosdam nobis nunctiat de caesare Turcarum, quemadmodum is tripartitum habeat exercitum, quorum uno contra Zophi Persarum regem, alio contra Germanos, tertio contra maiestatem vestram uti statuerit, quodque quo facilior illi per Danubium transitus pateat, ripas illius ponte iungere cogitet. Castrum etiam aedificet in Valachia non procul a Belgrado. Tartaris praeterea negotium dederit, ut ii in ditiones nostras incursionem faciant, quo nos nostris defendendis impediti non possimus auxilii quidquam maiestati vestrae ferre. Quin etiam dederit iisdem negotium, ut Braczlaw arcem nostram, quae est in finibus, oppugnent, quod si ea potiti sint, sibi tradant, se enim firmaturum illam futuramque sibi magno usui. His nos etsi non prorsus fidem detrahimus, tamen ut usquequaque vera esse omnia credamus, adduci non possumus. Certiora expectamus a legato nostro, quem ad caesarem Turcarum misimus, quem brevi ad nos rediturum speramus. Quidquid allatum ab eo fuerit, faciemus maiestatem vestram primo quoque tempore certiorem. Quod si quid illa prior acceperit, idem ab ea fieri postulamus. Cum autem haec nova satis tristia nobis legatus is nunctiasset, narrare occepit, quemadmodum arcem quandam maiestas vestra in Transilvania occupaverit ad dominum suum pertinentem. Rogavit nos, ut misso nunctio nostro dominum suum Stephanum vayewodam in gratiam apud maiestatem vestram poneremus atque ab ea peteremus, ut extorrem illum vayewodam Petrum a se alienaret atque a regno suo exturbaret, ne quas ille novas aliquando res in Valachia moliatur. Id quod ut faciat, maiestatem vestram petimus, ut intelligat Stephanus voyewoda nostram commendationem non parvo sibi apud maiestatem vestram usui fuisse. Optamus maiestatem vestram diu esse salvam et incolumem. Datum Cracoviae, decimanona die mensis Junii, anno, quo supra. Sigismundus rex scripsit Superioribus litteris ad regem Ungariae scheda est imposita hiis verbis Quae scripsimus ad maiestatem vestram, a vayewoda rogati scripsimus, quem etsi non esse a nobis alienum putamus et nostra magis, quam caesaris Turcarum causa velle omnia, tamen cum exploratum nobis sit, quod ab illo sibi multo plus metuat, neque hiscere quidquam contra nutum, voluntatemque eius audeat, nihil ei tuto credi posse arbitramur. Itaque ex utriusque nostrum usu magis id esse censemus, ut ne praecibus illius locus detur, neve ex regno maiestatis vestrae exul vayewoda exterminetur. Et enim quamdiu terror hic Stephano obiectus fuerit, magis in utriusque nostrum officio esse cogatur. Quo sublato, futurus esset fortasse ferocior, minus de nostra amicitia, benevolentiaque laboraret atque aliquid fortassis utrique nostrum negotii exhiberet. Quare hoc eum metu contineri nostri iudicio satius esse videtur. Si quid tamen aliud rectius maiestas vestra existimaverit, id sequatur, licebit, nobis dubium non est, quin hac de re aliud constitutura non sit, nisi quod utriusque nostrum regnis maxime expedire iudicaverit.
69. [1539. június 18. Krakkó.] Zsigmond király levele Ferdinándhoz, amelyben tájékoztatja az oláh vajda által küldött, a török és a tatár csapatok készülődéseiről szóló hírekről. LL. VIII. kötet, 63b-64b. fol. Ferdinando Romanorum regi Serenissime! Qui missus est ad nos a vayewoda Valachiae legatus, is verbis illius tristia quaedam nova nobis nunctiavit de caesare Turcarum, quod is tres magnos exercitus confecerit, unum contra Zophi Persarum regem, alium in Germaniam, tertium in Hungariam missurus, quodque ponte iungat ripas Danubii, quo facilior ei transitus sit in Hungariam, quod non procul a Belgrado castrum extruat in terra Valachiae, ex quo multum possit Christianis incommodare. Narravit etiam Tartaris eum imperasse, ut ditiones nostras ferro atque igni popularentur, utque castrum nostrum Brazlaw expugnare conentur, si, quod absit, potiti eo sint, sibi tradant, se enim id quam munitissimum redditurum, quod magnas in eo opportunitates videat ad ea, quae cogitet perficienda. Haec nos neque vana prorsus putamus, neque tamen ut eis indubiam fidem habeamus, adduci possumus. Certiora cum legatus noster venerit, expectamus, quem quidem brevi rediturum confidimus. Quod allatum per eum fuerit, de eo maiestatem vestram non celabimus. Sed si quod prior illa cognoverit, ut id nobiscum communicet, pro mutua nostra coniunctione, proque utriusque nostrum necessitate rogamus. Datum loco, die et anno, quibus supra. Sigismundus rex scripsit
70. [1539. július 2.] Krakkó. Zsigmond király levele Szapolyai Jánoshoz a Magyarországra menekült lengyel lázadóról és Péter oláh vajdáról. LL. VIII. kötet, 78a-79a. fol.
Regi Hungariae Serenissime! Agnoscimus studium erga nos singulare maiestatis vestrae, quae cum nos adversa valetudine laborare accepisset, tenere se non potuit, quin per nunctium suum nos viseret, deque statu nostro certior fieri cuperet. Quod illius officium pergratum nobis accidit. Dignatus quidem fuit nos Deus visitare, sed misericordiam suam non abstitit a nobis, cumque paulo ante nos afflixerit, recreare nos tandem voluit ita, ut pristinas vires brevi esse recuperatas confidamus. De eo rebelli nostro Cosyelsky quod suam nobis operam maiestas vestra pollicetur, agimus illi ingentes gratias. Quo certius autem id iam exploratum habemus eum non alibi, quam in Hungariae regno receptum habere, hoc a maiestate vestra maiore studio petimus, ut severe suis edicat, ne quisquam ei receptum dare audeat. De Petro vayewoda quidquid erit per maiestatem vestram constitutum, id nobis gratum est futurum. Nihil enim de eo decernet procul dubio, nisi quod ex re sui, nostrique regni esse existimaverit. Quod si nos Stephanus urgebit, hoc ipsum illi significabimus nos responsum per oratorem maiestatis vestrae expectare. Quam bene et feliciter valere cupimus. Datum Cracoviae, die et anno, quo supra. Sigismundus rex scripsit
|