41. 1530. november 12. A poznańi találkozón részt vett lengyel követek jelentése Zsigmond király számára a Ferdinánd és Szapolyai közötti megegyezés érdekében végzett tárgyalásaikról.

LL. IV. kötet, 152a-174b. és 178a. fol.

Acta Tomiciana, XII. kötet, CCCLXII. sz. 331-353. p.

Sacra maiestas regia et domine, domine noster clementissime! Humillimam nostri commendationem.

Postquam maiestati vestrae acceptum fuisse cognovimus nos illi copiose omnia, quae primum hic egimus, perscripsisse voluimus et reliqua acta, dictaque nostra omnia illi perscribere, ut his cognitis expenderet cum operas nostras, tum negotii nobis a maiestate vestra commissi magnitudinem et perplexitatem. Post suspensum affinitatis negotium coepimus consilium de modo concordiae aggrediendo, in quo valde instabant oratores Misnenses, ut iura utriusque partis excuteremus et secundum illa conditiones pacis ex nobis proponeremus. Nobis visus non est processus iste conducibilis, quod et non essemus iudices et in decernendo super iuribus regnorum summa esset difficultas, resque plena periculi. Cum enim utraque pars sibi persuasit ius suum esse potius et nos utramque ad conditiones pacis trahendo ratiocinaremur, seorsum cum illis de ipsorum iuribus, et ut fieri opporteret, apud utramque maioris aestimaremus causam et rationes adversarii, quam suam, fieret, ut non solum non persuaderemus illis quicquam, sed indubie utramque nobis infestam redderemus. Convenimus demum his et aliis rationibus non ingrediendum hunc iurium labirinthum. Sed cum mediatores essemus ab extremis partem utramque ad aliqua media et conditiones alteri proponendas inducere et persuadere conaremur.

Igitur antequam Hungari advenissent, congressi cum oratoribus serenissimi domini regis Ferdinandi egimus inprimis illi gratias nomine maiestatis vestrae et pariter illustrissimi domini ducis Georgii, quod ad illius et maiestatis vestrae postulata miserit huc ipsos oratores. Declaravimus dehinc nos ad obeunda duo negotia esse missos, affinitatis et concordiae, in utroque quod prius tractari deberet, nobis commissum esse arbitrio ipsorum deferre. Cum autem visum esset oratoribus Misnensibus, collegis nostris affinitatis negotium antevertere, idque potius esse absentibus Hungaris occasio ipsa suaderet, ac illud demum praeter opinionem nostram suspendi opportuit, alterum interim ut tractaremus, hortati sumus, causas adducentes, quibus maiestas vestra mox ab initio bellum hoc et controversiam super regno Hungariae sistere et intercipere curavit non sine singulari amoris et benevolentiae suae erga serenissimum dominum regem Ferdinandum ratione, cum persuasum habebat maistas vestra id, quod res demum docuit, imperatorem Thurcorum huic bello intercessere, eique adhaesurum, qui sibi in ea vicinia minus esset metuendus, ad agendum vero cum ipso imperatore neminem principum rectius intelligere posse, quibus viribus et apparatu opus foret, quam maiestatem vestram cum aetatis et viciniae suae, tum continua bellorum suorum cum infidelibus experientia. Commemoravimus, ut ab initio, quo Thurci Christianos impetere coeperunt, nunquam non parturiebant Christiani principes generalem adversus illos expeditionem, intelligentes unum vel duos ad reprimendam vim tantam non sufficere, ut multorum regnorum et principum partim spe ipsius generalis expeditionis, partim confidentia virium suarum cum hoste hoc certamina, maxime vero clarissimorum regum Hungariae, patrui et nepotis maiestatis vestrae interitus docuit. Cum autem tot saeculis, tot consiliis, tot conventibus, tot denique publicis contributionibus perveniri non potuerit ad ipsam generalem expeditionem, cum et Thurcus esset debilior et res Christiana validior, nunc illo tot accessionibus aucto, illa vero tot intestinis bellis, discordiis et haeresibus attrita et debilitata, quae spes haberi possit, unumquemque considerare posse. Quare hortati et obtestati sumus, ut serenissimus rex Ferdinandus iniret potius aliquas pacis et concordiae rationes, quam rebus Christianis sic se habentibus rem cum tanto tanquam parato hoste sibi habendam duceret, poneret ad oculos fractum et occupatum ab illo magna ex parte regnum Hungariae, poneret discrimen aliorum vicinorum regnorum et totius reipublicae Christianae periculum, pateretur se ab extremo illo, quo tractatus Olomucenses succedere non potuerunt, ad aliquas conditiones et media se digna deflecti, pollicentes nos idem acturos cum adversarii oratoribus et nihil praetermissuros esse, quod intelligeremus bono publico et dignitati illius maiestati expedire.

In eam summam facta per nos exhortatione, oratores serenissimi domini regis Ferdinandi prius colloquuti retulerunt multa in excusationem regis sui de iustitia et ratione belli ab illo suscepti, de occupatione regni per adversarium iniusta, qui ad tuendum illud non sufficeret, regem vero suum fratre caesare et aliis regnis fultum magis esse ad regnum ipsum conservandum idoneum et sufficientem. Gravarunt non misisse adversarium oratores Wratislaviam, quo maiestas vestra cum illustrissimo duce Georgio designarat, unde indignum esset visum regi suo huc concordiae causa mittere, sed misisse dumtaxat affinitatis ratione, non tamen detrectare se agere etiam super concordia. Si scirent, quomodo id fieret cum dignitate regis sui, negotiique ipsius firmitate, cum non huc, sed Wratislaviam illis facultas esset concessa, cuius mandatum nobis exhibuerunt. Quo seorsum perlecto et mutuo habito consilio, respondimus mandatum ad tractandum negotium nobis videri sufficiens, quo loco tractaretur, nihil interesse, neque dignitati ipsorum regis quicquam officere. Si tamen intelligerent illi aliquid aliud, quo videretur res minus certa et solida ob variationem loci nobis aperirent, ne frustra hanc operam sumeremus, illi astipulati sententiae nostrae instabant, apperiremus, quibus conditionibus seu mediis pacem hanc conficiendam arbitraremur. Nos id recusantes facere, quod mediatores non possent conditiones proponere, nisi cognita utriusque partis voluntate et nos non magis essemus conscii Hungarorum, quam ipsorum consilii. Pervicimus tandem argumentes, ut illi conditionem aliquam proponerent, obtuleruntque eam, si Joannes regno cedat, super damnis et impensis, quas rex ipsorum illius causa subiit, arbitrium nostrum et remissionem etiam illorum passuros. Nos quod accepissemus, relaturos adversariis et illos ad aequas conditiones hortaturos recepimus.

Advenientibus dehinc Hungaris et illis in hospitio salutatis, statuimus de congressu eodem die in praetorio, ubi nos actis prius eorum regi, ut et alteri gratiis, exposuimus quantum et debeat, et bene velit maiestas vestra regno Hungariae non solum vicinitatis causa et quod fortuna sit communis, sed etiam quod et maiores, necessariique maiestatis vestrae in regno illo foelicissime regnarunt et ipsa maiestas vestra multa sit illic benevolentiae in se officia experta. Proinde quantum ex hac regni illius calamitate et discrimine doleret, ostendimus, cum plane videret maiestas vestra nihil magis ex animo et re communi omnium hosti accidere potuisse, quam regnum ipsum, quod illi magno fuit semper ad opprimendam rem Christianam obstaculo, non solum a se magna ex parte fractum et occupatum esse, sed etiam geminis regibus et mutuis caedibus se ipsum confici. Et licet hortatore ad pacem videantur non indigere, quod ius suum se tueri et bellum non inferre, sed propulsare se dicant, tamen et intuendo iure suo et bello propulsando considerandum esse, utrum expediat magis adversario, ne de iure suo aliquid concedere, an se ipsum propriam suam ac universam rem Christianam in discrimen adducere, licet etiam dudum testarentur regem suum paratum fuisse causam suam iudicio quorumcumque non suspectorum iudicum, seu arbitrorum committere, tamen cum in decernendo supra umbra asini difficultas contingere potuit, quae contingere non posset in causa regni decernenda, cum iura regnorum in armis magis, quam in codicibus existant. Quare ut perpensis maioribus malis ex bello imminentibus, sepositisque his omnibus rationibus, quibus causam regis sui tueri se posse crederent, ad conditiones aliquas pacis seu concordiae animum inducerent, neque extremis illis conditionibus inhaererent, quibus initio utraque parte inhaerente tractatio illa Olomucensis succedere nequaquam potuit.

His et aliis in eum modum a nobis dictis, responderunt sermonem nostrum, quem audissent, exigere, ut causam suam altius paulo repeterent, praesertim propter oratores Misnenses, qui illam usque adeo non haberent cognitam. Recensuerunt itaque satis diffuse et diserte, ut rex ipsorum iuste et legittime sit electus, ut initio statim benevolentiam et amicitiam Ferdinandi regis per oratores suos quaesivit, quos et alios ad pontificem et caesarem missos adversus ius gentium detinuisset et indignissimis modis affecisset, ut rex ipsorum paratus fuisset non solum maiestatis vestrae aut alicuius alterius, sed etiam ipsius caesaris arbitrium in causa sua subire, ut denique adversarium suum venientem adversum se cum exercitu propensissima legatione sistere et avertere nequicquam curasset, auxilia non aliunde, quam a Christianis etiam regnis pulsus implorasset, adversarium vero interea imperatorem Thurcorum primum publicis literis, quibus illi ademptionem arcium minabatur, provocasse, deinde secretis literis in amicitiam et auxilium suum traxisse, etiam spe tributi oblata, quo nomine traduxisset apud Christianos regem ipsorum et negatis dehinc ipsis literis suis protestatione publica, cum Thurci illas prodidissent, culpam in illum confictarum literarum coniecisset, cum signum et manus eius literas ipsius esse testarentur, quas nobis produxerunt. Ut postremo rex ipsorum non miserit ad imperatorem Thurcarum auxilii et amicitiae causa, nisi cum intellexisset adversarium suum id petentem obtinere non potuisse et Turcos ad occupandam Hungariam, quam adversarius tueri non potuisset, accinctos fuisse. Proinde non solum non esse culpandum merito regem suum, quod amicitiam Thurci, quam adversarius aucupans obtinere non potuit, ipse honestiori etiam modo obtinuerit, sed etiam maxime communem dandum esse, quod regnum Hungariae, de quo iam actum fuisset, rei Christianae hoc modo conservaverit. Haec fuit excusationis ipsorum summa.

Nos colloquuti respondimus audivisse quidem nos omnia, quae retulissent et in eam partem accepisse. Verum cum serenissimus rex Ferdinandus et de occupatione regni adversus iura sua et de damnis et iniuriis multiplicibus a rege ipsorum susceptis non minus quaeratur, nec minoribus rationibus causam et ius suum tueatur, dimissis quaerelis et excusationibus istis, quae negotium magis exasperare videantur, quam promovere, ea tractarent et proponerent, quae ad conficiendam pacem et concordiam pertinerent, neque adeo Turcorum amicitiae confiderent, cum verisimile non sit illos regnum id conservari velle Christianis, quod eos ab opprimenda re Christiana acerrime semper arcere et urgere solebat. Egisse nos pariter magna sollicitudine, variisque persuasionibus cum oratoribus Ferdinandi regis, ut sepositis iuribus et quaerelis suis, ad ea, quae pacis essent, accederent et conditiones aliquas, quibus ad illam perveniri possit, exponerent, eosque licet gravatim nonnihil tamen proposuisse, quod suo tempore illis dicturi essemus, modo et ipsi proponerent aliqua ad concordia spectantia, quae ad illos pariter referre possemus. Illi dicto prius regnum Hungariae semper decertando cum Turco magna damna percepisse, in amicitia vero ipsius nihil unquam periculi subiisse, seque magis esse certos amicitia regis sui cum Turco regnum conservari posse, quam nos certi essemus illud a Ferdinando rege defensum iri. Responderunt deinde se postulatis nostris satisfacturos quidem esse, verum duo a nobis petere, primum, ut reliquos duos collegas praestolari possent, secundum, ut se de facultate oratorum adversarii certiores redderemus. Ad quorum alterum annuimus, de altero nos scrutaturos recepimus.

Veniente demum domino de Homena, significarunt nobis, ut cum unus iam venisset, alter venire tam cito non posset, parati essent, ne quid per illos sit morae, quae haberent, ad concordiam exponere. Accersivimus illos postridie, retulerunt, si concordia tractetur, petere se inprimis nomine regis sui, ut adversarius regno et his, quae illic adeptus sit, cedat, ut Slesiam et Moraviam vel reddat, vel pecuniam, qua regno Hungariae obligatae sint, persolvat, ut Jayczam et alias arces sua incuria perditas restituat, similiter et illas, quae tempore Friderici imperatoris ab ipso regno fuerunt avulsae, ut captivos, quos haberet Hungaros, dimittat, ut denique honorem regis ipsorum, quem tot probris et calumniis traduxisset et in excommunicationem pontificis coniici procurasset, debito modo sarciret. Quibus auditis, cum respondissemus nobis ista non videri media ad pacem spectantia, quod a victis plura exigi non possent, maxime de renunctiando regno, cum idem adversarius exigeret et conditionem, ubi id factum esset, offeret super damnis et expensis suis arbitrium nostrum subeundi. Illi vero praestarent, quae a se dicta essent, sibi videri media mediissima, si quae alia nobis viderentur, proferre nos debere de regno cedendo si decem annis loqueremur, frustra esse. Suggesserunt oratores Misnenses, exigeremus ab illis, quam certitudinem praestare possent, ubi rex ipsorum in regno maneret, Christianam rem ab invasione Turcorum securam fore, cum regnum Hungariae sit ad illam aggrediendam ianua potissima, quae hoc modo semper Turco vel invito rege Joanne pateret. Quod ubi facerent nos scrutatores esse apud oratores serenissimi regis Ferdinandi, num vellent vel possent in eum eventum de concordia tractare, cum nondum quae in hoc casu esset voluntas ipsius regis Ferdinandi, eorumque facultas compertum haberemus, id cum illis protulissemus. Illique vicissim responderent arces regni Hungariae, quae ianuae fuerunt totius Christianitatis, non a rege suo, sed partim ab antecessoribus eius, partim ab ipso rege Frdinando esse ammissas, ianuas quidem ipsas apertas esse, habere se tamen modos certos et honestos, quibus Thurcus contineri posset ab impetitione finium Christianorum. Si rex Ferdinandus consilium regis ipsorum sequi vellet, nobisque ut aperirent exigentibus identidem responderent non se prolaturos illos, donec ab adversariis quid de concordia sibi polliceri possent, audirent.

Recepimus nos ista omnia ad oratores regis Ferdinandi relaturos et apud illos quae ad concordiam ipsam pertinerent, diligenter acturos. Cum quibus congressi postridie singula, quae cum oratoribus Hungaris per nos acta sunt, exposuimus et quae denique exegerimus ab illis de securitate a Turcis, ubi rex serenissimus Ferdinandus pati vellet concordiam aliquam, manente in regno ipsorum rege fieri, hortati sumus, quibus rationibus potuimus, ut his expensis aliquas nobis in eum eventum conditiones pacis offerrent, quas adversariis proponere possemus. Illico atque altero die deliberati responderunt nobis multa, primum pro dignitate regis sui, quam laesissent adversarii sua narratione et productione literarum de quaesito cum Turcis foedere, cum oblatione tributi, deducentes per titulum, per datam, per subscriptionem manus regiae et alia inconvenientia literas esse confictas, postulantes a nobis, ut illis fidem non adhiberemus. Obtinueramus enim, quod volebant, ut literas ipsas conspicerent. Deinde multa de iustitia regis sui ad regnum Hungariae, de utilitate reipublicae Christianae, ubi regno ipso poteretur, contra de adversarii temeritate et periculo, si regnum obtineret, cum semper Turcis esset obnoxius, neque securitatem ullam praestare posset rem Christianam ab hiis hostibus salvam fore, apud quos nulla est fidei ratio, non videri sibi iustum et honestum, neque si videretur concessum esse, ut de iure sui regis cedendo quicquam tractarent. Nos colloquuti respondimus vicissim ea, quae pro dignitate regis sui dixissent accepisse nos in eam partem, persuasumque esse nobis illius maiestatem neque agere quicquam, neque egisse unquam, quod a probo et Christiano principe alienum videretur. Proinde quantum ad nos excusatione hac non fuisse opus, quantum vero ad alios satis iam pridem responsum esse publicis apologiis per serenissimum dominum regem ipsorum, sed neque adversarios ista protulisse, nisi protestatione facta, ipsos nihil dicturos adversus honorem maiestatis illius, sed tantum ad innocentiam regis sui et iniuriam, quam pateretur, declarandam.

Rebus ut actae essent, expositis, intelligere nos satis uter ipsorum regno potitus magis esset ex re publica et scire, quo pacto esset haec controversia potissimum dirimenda, si res sita esset in potestate nostra. Nunc cum audissent adversarios suos de renunctiando regno, ne cogitare quidem nobis permittere haberent rationem temporis et ex re oblata de securitate Christianorum a Turcis consilium oportunum caperent de sistendo bello tam pernicioso, ne publicam rem privatae posthabere viderentur, neve in sinistro aliquo eventu culpam, quam in adversarium coniicere vellent, in se ipsos derivarent, illi nihilo plus moti persuasionibus nostris ad proponenda nobis aliqua media retulerunt multa de spe generalis expeditionis tot regum et principum Christianorum concordia, de facultate, de amplitudine vicinorum regnorum et dominiorum regis sui. Unde non viderent causam, quare ius regis sui negligere deberent ob modos securitatis, quos adversarii iactarent, aut quales iuxta propositionem nostram conditiones offerre possent, audituros tamen esse, si quas nos offeremus non gravatim. Suggesserunt iterum nobis seorsum colloquentibus oratores Misnenses, proponeremus utrisque, ut cum adeo praestarent in retinendo regno et ab eo extremo ad nullum medium flecti se permitterent, retineret uterque suum ius et titulum, de possessione vero vel divisio fieret aliqua vel pensionaria compensatio. Quod tamen consilium suum ipsi partibus refferre, ut et alias omnes propositiones nostras recusarunt, coniicientes in nos verius omnia, quam nobis deferentes, ut non ipsi, sed nos auctores omnium propositionum videremur. Sed et de literis, quas Hungari produxerunt et oratores serenissimi regis Ferdinandi negabant esse sui regis, volebant ipsi oratores Misnenses, ut earum falsitatem Hungaris exprobraremus, mirarique nos diceremus, quod eas coram nobis producere ausi essent. Nobis vero non videbatur rem ita aspere tractare, ne pro concordia maiorem discordiam excitaremus. Sed ut duntaxat verba partium idque leviter referremus, permittebamus tamen illis, ut ipsi quae praeter sententiam nostram eis viderentur, dicerent. Sed omnia recusabant. Unde nos ne quid in nobis deesset, omnia exequi oportuit. Proposuimus itaque parti utrique seorsum modum istum verbis, quibus fieri potuit, magis modestis et appositis, commemorantes hanc controversiam regum Hungariae cum domo Austriae de ipso regno novam non esse, eadem iura, easdemque tragedias inter maiores et antecessores ipsorum dudum habitas, tamen illos in eum modum discordias suas componere, quam bella reipublicae Christianae perniciosa gerere maluisse, idque cum principes illi tum faciebant, cum ipsa respublica Christiana minus laboraret, minusque illi discrimini impenderet. Nunc omnibus rebus Christianitatis inclinatis et in summo periculo constitutis, tanto magis convenire ambabus manibus eandem conditionem pacis ab utrisque amplecti. His a nobis auditis, utraque pars visa est molesto accepisse animo, Hungari tamen magis praeter spem nostram gravantes, quod a priori proposito discessisse videremur. Tamen cum retulissemus nos persuadere non potuisse, ut oratores serenissimi domini regis Ferdinandi in illum modum quicquam nobis proponerent, nosque hanc aliam viam iam alioquin consuetam ingredi coactos esse, acceperunt ambae partes in deliberationem ad diem perendinum quo simul omnes congressi in praetorio et ad singula habitacula singulis deductis, perquisivimus primum ab oratoribus serenissimi domini regis Ferdinandi, quid nobis super nostra propositione responderent? Iterum multa praefati de iustitia regis sui, de utilitate communi, existente regno Hungariae in illius maiestatis potestate, et de discrimine, ubi adversarius illud obtineret, qui Turco esset addictus, concluserunt demum non reiicere se conditionem a nobis oblatam de iure et titulo per utrumque retinendo, pro possessione vero regni modos se reperire posse adversarium contentandi. Accessimus pariter Hungaros, qui praefatione facta de literis, quas produxissent, non ad ignominiam serenissimi regis Ferdinandi, sed ad innocentiam regis sui declarandam, quarum et si titulus et data, aliaque non congruerent, signum tamen et manus ipsius regis Ferdinandi eas esse non confictas argueret. Subiunxerunt deinde, quod antequam nobis ad propositionem nostram responderent, scire se velle, quam facultatem haberent oratores adversarii super isto negotio pacis tractandae, paratos se esse suam quoque ostendere. Nos misimus ad oratores serenissimi regis Ferdinandi, ut si placeret, mitterent nobis mandatum suum, quod dominis Hungaris ostenderemus, qui illis quoque suum essent ostensuri. Renuntiarunt nobis videri quidem sibi sufficere, ut pars utraque mediatoribus suam facultatem ostendat, sibique satis esse testimonium ipsorum mediatorum de facultate adversariorum, tamen non gravari se mandatum suum etiam adversariis ipsis exhibere. Quo allato et vicissim adversariorum ad illos misso, domini Hungari seorsum colloquuti et mandato perlecto, excusarunt primum postulata sua de videndo mandato adversariorum non, quod nobis minus fidei haberent, quin ipsi adversarii, sed quod multum interesset sua scire in tanto negotio, quo tenore mandatum ipsum esset scriptum, in quo retulerunt se tria comperisse, quae facultatem dubiam et infirmam redderent. Primum, quod mandatum ipsum datum esset Wratislaviam et ad diem alium. Secundum, quod non esset expressum, cum quo tractare deberent oratores super concordia de regno Hungariae. Tertium, quod addita esset conditio tractandi iuxta instructionem oratoribus datam.

Nos haec ad ipsos oratores retulimus, qui ad primum responderent ideo de loco et tempore variatum esse, quod adversarius Wratislaviam ad diem illum, quem maiestas vestra cum illustrissimo duce Misnensi designarat, non misisset. Ad secundum: noluisse consulto regem ipsorum, adversarium suum exprimere, ne nominato illo regio nomine, sibi quicquam detraxisset et aliter nominato, quam ille se nominaret, occasionem dedisset illius oratoribus adversus mandatum dicendi, vel de titulo contendendi. Ad tertium: conditionem hanc iuxta instructionem in mandatis esse usitatam, neque quicquam facultatis minuere, quandoquidem tam ipsi, quam illi nihil, nisi iuxta instructionem essent acturi. Proinde non esse causam, cur adversarii mandatum esse infirmum censerent. Si quid tamen adhuc desiderari videretur, se provisuros esse quaecunque acta et conclusa essent per ipsos serenissimum regem Ferdinandum aliis literis confirmaturum. Retulimus haec ordine dominis Hungaris, qui refutatis aliis rationibus, quod ire Wratislaviam periculo Olomucensi edocti, nunquam consentire potuissent, quod exprimi oportuit, cum quo esset super concordia tractandum, quod denique stante conditione iuxta instructionem non plena videretur facultas, sed limitata. Assenserunt postremo additioni de confirmatione actorum ea lege, ut nos promitteremus serenissimum regem Ferdinandum id facturum, et ubi non faceret et conclusa inter nos non servaret, maiestatem vestram et illustrissimum ducem Misnensem illi adversarios futuros. Cum haec rursus oratoribus serenissimi regis Ferdinandi exposuissemus, innixi primum supradictis rationibus responderunt non oportere quidem, neque dignum esse suo principe nos pro illo aliquas promissiones facere, sed si promissio fieri deberet, fieret in partem utramque, quod parti non servanti, quae acta essent per nos et conclusa, maiestas vestra cum illustrissimo duce Georgio se hostes declararent. Nos considerantes nobiscum, quem labirintum ingressi essemus, nolentes aliquibus promissionibus maiestatem vestram involvere, accesimus dominos Hungaros, diximus sententiam nostram non esse causam, cur adeo dubitarent in facultate adversariorum suorum, cum haberent privatas literas regis sui, quas illis ostendimus, quibus committit eis huc, Posnaviam proficisci ad ea, quae Wratislaviae acturi erant obeunda, cum instructionem haberent signatam et manu regia subscriptam, cum denique offerent se, si opus foret, antequam hinc discederemus, confirmationem omnium, quae constitueremus a rege suo expedituros. Rogavimusque illos, ut in his minutis tantam nobis difficultatem non exhiberent, ne adversariis diffugia et nodum in scyrpo quaerere viderentur, sed ut ad propositam per nos conditionem pacis tandem responderent. Illi paululum colloquuti, retulerunt se, cum sententiam nostram accepissent, non recusare dimissa disputatione de facultate adversariorum propositioni nostrae respondere, ac inprimis commemoratis prioribus suis postulatis de cedendo regno et aliis restituendis, quae supra diximus, quod ea sibi viderentur ad concordiam media mediissima. Concluserunt tandem, ut cum ipsis proposuissemus conditionem de retinendo per utrumque suo iure et titulo, possessioneque inter illos vel dividenda, vel compensanda, se pro compensatione offerre adversario pacem cum Turco, quam et optaret, et esset illi summe necessaria, quam si sperneret et certare cum illo vellet, regem ipsorum transitum illi per Hungariam pariter, ut Turco praestiturum, cumque extra hanc ipsorum aleam futurum.

Nos auditis utriusque partis ad propositionem nostram responsis, secessimus ad cubiculum nostrum, ut cum videremus utramque partem adhuc in retinendo regno et alteram contentando haerere, consilium mutuum caperemus, quo pacto ulterius progredi deberemus? Ubi cancellarius domini ducis Misnensis, nam ille solus suo et collegae sui nomine semper loquebatur, pertinacissime instabat, ut rursus Hungaros accederemus et illos hortaremur, quo ab instituto suo et coniunctione Thurci desisterent, discrimen reipublicae Christianae, regno Hungariae in manibus ipsorum regis existente, considerarent, rationem excommunicationis pontificiae et suae salutis haberent, et id generis multa. Nos vero contra postulatione prius facta, ut quae inter nos dicerentur in medium pro conficienda recte concordia acciperentur in eam partem aequanimiter et rationes debite expenderentur, diximus non videri nobis consultum hoc modo ulcus illud tractare, quod Hungari iam declarassent nobis, ne quid de cedendo regno cogitaremus, nedum loqueremur se certiores esse regnum Hungariae conservatum iri foedere sui regis cum Turco, quam nos certi essemus illud per serenissimum regem Ferdinandum defendi a Turco posse, quod praeterea declarassent excommunicationem adversus regem suum et ipsos latam causa indicta et per adversarios extortam non recto iudicio vel libera voluntate pontificis, ut iam significationem eius haberent, nihil sibi obesse, quod denique ipsis non liceret a foedere Turcico, ut multoties testabantur, discedere, neque illos ita dementes esse, ut sibi persuadere sinerent separationem a Turco. Nulla habita de regni sui defensione spe certa, et praesertim cum recens olim serenissimus rex Ludovicus tot vicinis regnis, dominiis et necessitudinibus summorum principum fultus, actusque spe externorum subsidiorum nemine auxiliante corruerit. Addentes nobis videri ista non cohaerere cum prioribus, ut cum potissimum solliciti fuissemus ipsorummet sententia, quo pacto tutus esset serenissimus rex Ferdinandus et res Christiana per hanc concordiam ab imperatore Turci.

Nunc accepto ab Hungaris, quod ad eam rem haberent modos honestos et utiles, neque dum modis ipsis auditis pacem cum Turco, responso, et illos ad separationem ab eo sollicitare, subiunximus dehinc suam maiestatem, ut oratores serenissimi regis Ferdinandi accederemus et quae ab Hungaris accepissemus super propositione nostra, illis referremus et demum ex ipsorum responso quid dehinc rursus cum Hungaris agendum esset, consilium mutuum iniremus. Cum in hanc sententiam omnes convenissemus, accessimus oratores serenissimi domini regis Ferdinandi et ea illis omnia, quae Hungari dixerunt, retulimus, postulantes, ut vicissim quid illis proponere deberemus, nobis suggererent. Illi colloquuti multa dixerunt adversus eam pacem, quam adversarii offerrent, quod certa esse non potest cum hoste illo, qui et ipsis confoederatis suis fidem non servet, ut tum scriptum ipsis esset de immanitate illius, quam hisce diebus in Hungaria exercuisset in utriusque partis subditos, regem suum pacem cum hoste ipso communi firmare non posse propter generalem expeditionem, de qua nunc in Germania consuleretur. Unde si ille in regno Hungariae relinqueretur, qui Turco transitum adversus Christianos praeberet, impium esset et toti reipublicae Christianae perniciosum. Proinde non posse se quicquam nobis ad haec, quae attulissemus, respondere vel aliquid aliud proponere. Cum aliquamdiu verbis luctati nihil magis elicere potuissemus, convenimus Hungaros, diximus eam conditionem pacis, quam offerrent in compensationem regni possessionis, neque suscipi ab oratoribus serenissimi domini regis Ferdinandi, neque ab eis dari posse, quod ipsimet illam certam non haberent, ut nuper esset ex Hungaria scriptum. Responderunt illi non credere se quidem ea scripta vera esse. Tamen utcumque esset alterum ex duobus, ut serenissimus rex Ferdinandus faciat necesse esse vel credat Turco, vel illum debellet. Ut autem debellare possit illum, se non videre modum ullum. Proinde cum alii principes Christiani pacem et foedera cum Turcis inire soleant, neque perfidiam ullam eorum vereantur, ipse quoque pacem oblatam non aspernaret et rationem publicae utilitatis haberet. Nos rursus intulimus, num non posset aliquid concedi ab illis serenissimo regi Ferdinando aliud ex his, quae supra diximus? Illi colloquuti responderunt se dicturos nobis ingenue id, quod res esset, pensionem se nullam dare posse, ne Turcus, qui hactenus nihil exegit, per hanc occasionem exigendi causam haberet aequissimam, cum et potentior esset et bene meritus. De concedende vero regni parte aliqua nequaquam ipsis esse integrum quicquam polliceri, quod inter alias conditiones pacis et foedereum, quae cum imperatore Turcorum haberent ea esset non postrema, ne unus sive alter concordiam cum serenissimo rege Ferdinando iniret. Unde cum rex ipsorum misisset ad illum pro consilio et consensu super hanc concordiam, respondisse illum ea se lege consentire in ipsam concordiam, ut ne palmum quidem possessionis regni Hungariae adversario suo cederet. His auditis, rettulimus ad verbum omnia oratoribus regis Ferdinandi, qui mox responderent operam nostram esse hac ratione inanem. Nos, quia iam advesperascebat, ut in diem crastinum deliberarent, censuimus. Sic congressus noster illius diei omnibus male animatis solutus erat.

Postridie vero, cum nos primum ad cubiculum nostrum convenissemus, narravit nobis inter colloquium cancellarius domini ducis Misnensis multa secum dominum Laski palatinum contulisse de hac concordia, ut confici nequaquam posset, quod neque serenissimus rex Ferdinandus regnum dimittere vellet, neque rex suus posset, se vero respondisse illustrissimum ducem suum noluisse huc mittere oratores ad ipsam concordiam tractandam, nisi explorata voluntate et consensu habito ipsius regis Ferdinandi de cessione regni adversario conditionibus aequis, ubi aliter pax confici non posset. Nos mirati ea illum domino Lasky dixisse, quae hactenus nobis non communicassent. Respondimus nos haec gratissimo audivisse animo, quae si in Olomutz concessa fuissent, et pax evestigia confici potuisset et tot mala, quae sequuta sunt, non evenissent, sed et nunc si ea ab initio huius tractationis scivissemus, melius, expeditiusque nos hoc negotium promovere potuisse. Excoepit alter, qui fuit Cracoviae, se aliquibus nostrum omnia haec apperuisse. Post eos sermones meliori spe concepta, visum nobis fuit oratores primum serenissimi regis Ferdinandi convenire et quid super hesterna relatione nostra deliberassent, perquirere. Illi eisdem, quae prius, longo ambitu recensitis de iustitia regis sui, de utilitate omnium Christianorum communi, ubi regnum Hungariae in illius esset potestate, denique de spe certiori, quam unquam alias, generalis expeditionis, quod praeter istud bellum Hungaricum omnia alia bella et inimicitiae Christianorum essent iam sopitae. Subiunxerunt postremo cum relatione nostra hesterna intellexissent adversarium regis sui non posse per Turcum quicquam ex regno Hungariae concedere, hinc se coniicere illum non esse sui iuris et proinde non esse consentaneum, neque securum dimittere illi ea loca et praesidia, quae rex ipsorum haberet in Hungaria, praesertim, quae in finibus essent dominiorum illius maiestatis, quod perinde essent in illius manibus, atque si Turcus illa possideret. Postularuntque a nobis, ut ista omnia nobiscum expendentes et quod plura exigi non possent a victis, aliquas alias conditiones et modos concordiae proferremus, quam hactenus a nobis audivissent. Nos ad colloquium egressi, cumprimum sententiam a Misnensibus, ut alias semper, petivissemus, et illi more solito dicere prius recusassent. Diximus videri nobis rationes quidem istas, quas de incertitudine pacis, quae offeretur, deque generali expeditione et aliis protulissent, ut bonas et rectas ita cuilibet Christiano merito esse debere acceptissimas maxime de spe generalis expeditionis. Verum considerarent, quali apparatu opus sit ad tantum, tamquam paratum hostem reprimendum et quid hactenus inter Christianos tot concordiis et conventibus boni consultum vel constitutum sit ad generalem expeditionem oportunam, perpenderent hostem esse in procinctu, neque adeo iustis rationibus, quam conditioni temporis inniterentur et consilia sua necessitati accommodarent, ne privatam rem publicae utilitati proposuisse viderentur et culpandi regem suum in sinistro aliquo eventu causam omnibus praeberent, ubi constaret pacem oblatam illum recusasse, quam cum nos saepe facere soleamus cum Tartaris, feris verius, quam hominibus, qui tamen pacta servant praeter furtivas excursiones, dubitare illos minime debere in firmitate pacis cum Turco sanctius fortasse, quam plerique Christianorum foedera cum omnibus observante. Proinde cum audissent ultimam Hungarorum sententiam de pensione vel cessione alicuius portionis regni, illis integrum non esse quicquam statuere, audissent offerri ab illis pacem a Turco sine indignitate aliqua, quae toti reipublicae Christianae sit saluberrima et summe necessaria, animum induxerent ad amplectendas aliquas alias conditiones pacis praeter retentionem vel divisionem regni, neque hanc commodandi rei Christianae occasionem dimitterent, qua nunc elapsa, vix deinceps unquam apprehendi posset. In eum sensum cum dicendum adhuc censeremus, ibi noster cancellarius Misnensis sive colloquio suo cum domino Laski, sive aliqua alia ratione longe mutatus ab illo collaudata sententia nostra suasit, ut asperius etiam oratores regis Ferdinandi urgeremus, illos rationibus fortiores esse posse, Hungaros tamen potentia praevalere diceremus in auxilio caesaris, qui iam ex Germania rebus infectis discedat et similiter in aliis spem nullam esse, ostenderemus extremum periculum, si pax non fiat, reipublicae Christianae imminere, cui quicquid mali accideret ipsorum regis totam apud omnes culpam, omnemque maledictionem futuram, cum ex veteribus historiis eos semper victos fuisse constaret, qui pacem oblatam recusarent. Proinde pacem, quae offeretur ab Hungaris, nequaquam negligendam esse inculcaremus. Nos mirati tam subitam mutationem postulavimus, ut ipse verba faceret. Recusavit more solito. Nos igitur ad oratores regis Ferdinandi loquentes, data opera, quasi per oblivionem, quae asperiora erant, ab illo dicta obmittebamus, ut ipse vel suggerere, vel supplere cogeretur, quod quaesitus a nobis, an quid ommissum esset, egregie praestitit multis cum verbis et magna vehementia cum illis de his omnibus certavit. Ubi diu inter nos velitati quaesissent illi tandem a nobis sententiam nostram, diximus, si Hungaros ad redemptionem aliquam summa peccuniaria eorum bonorum, quae haberet serenissimus rex Ferdinandus in Hungaria, flectere persuasione nostra possemus, cum pensionem dare recusarent, non videretur nobis indecens, neque inconsultum illis cedere, cum saepe cedere soleant vel simpliciter bonis bello acceptis causa pacis alii principes, ut olim Maximilianus imperator in Italia et plerique alii, quos longum esset memorare. Colloquuti responderunt non reiicere quidem se nostram sententiam, sed cum facultatem non haberent consentiendi simplicem omnium cessionem, quae rex ipsorum haberet in Hungaria, pateremur, ut conditiones ipsas conscriptas possent ad illius maiestatem per veredarios referre. Nos haec ad dominos Hungaros detulimus, quibus ordine declaratis hortati sumus illos, ut cum nec pensionem, nec portionem aliquam regni in contentationem serenissimo regi Ferdinando concedere possent, saltem iniretur ratio ad ea peccunia redimenda, quae in regno Hungariae obtineret, neque id indignum ducerent, quod alias facere solebant redimendo arces etiam a latrunculis interceptas, nedum a regibus, similiter et de successione ipsius regis Ferdinandi ad instar veterum inscriptionum et foederum, nam ut simpliciter cedat omnibus, indignum videri, cum victus ad plura cogi non posset. Inculcavimus dehinc illis pariter discrimen reipublicae Christianae et mala, quae sequuta sunt ex hoc bello et quae imposterum sequerentur, quorum non alius diceretur auctor, quam rex ipsorum, cum paucis constarent hae rationes, quibus innocentiam eius ipsi tueri solent.

Ad haec illi gravantes prius multum nos dixisse de culpando ab hominibus ipsorum rege et quod adversarii dicerent illum sui iuris non esse, repetierunt iterum, quae in excusationem regis sui totiens protulerant. Commemorata etiam clade serenissimi olim Lodovici regis, quod domina Maria regina, dominusque Thurzo testes essent illum adesse ipsi proelio non potuisse, declarantes iterum legittimam ipsius regis sui electionem, oppressionesque et iniurias, quas a serenissimo rege Ferdinando pateretur et quod cum Thurco foedus accepisset, non in aliud, quam in conservationem regni Hungariae, quod ab illo per neminem armis defendi posset, cui transitum in Austriam, etiam si maxime voluisset, prohibere non potuisset. Proinde quicquid mali accidisset vel accidere posset in posterum, non illius esse culpam, sed adversarii, neque per hoc ipsum regem suum non esse sui iuris, quod foedus habeat cum Turco hac conditione, ut unus absque altero non iniret cum adversario concordiam, cum id passim Christiani principes inter se faciant. Sed neque, quod cedere non possent regno per Thurcum, ideo se liberos non esse, cum illi hac conditione sibi et ipsis proficua foedus hoc inierit, nolens vicinum habere tam potentem et volens pro honore suo ad integrum regnum illum restituere, cui se adesse toti orbi declarat. Acceperunt tandem propositionem nostram in deliberationem.

Postridie cum in praetorio convenissemus, quaesiti a nobis, quid tandem deliberassent, exposuerunt quanta damna passum sit hiis temporibus regnum Hungariae, quam proceres ecclesiastici et saeculares, quam templa, monasteria ac in universum omnium omnia bona sunt destructa et spoliata non solum per Thurcos, sed etiam per serenissimi regis Ferdinandi exercitus, quam intersit reipublicae Christianae regnum Hungariae facultatem habere, qua communi omnium hosti resistere posset, cum quo licet pacem et foedus haberet perpetuum, tamen quia successores ad illud servandum obligati non possent, Hungarique Christiani essent, qui nollent se hosti subdere, sed tueri se pro virili sua, expediret sublevari illos magis pecunia, ut vires resumere possent, quam hoc reliquo, quod haberent expilari. Haec ad redemptionem peccuniariam. Ad successionem vero dixerunt inscriptiones et foedera illa priora, quae de ipsa successione fiebant, causam totam huius incendii dedisse, quae si revocari deberent, idem et peius imposterum accidere posse. Tamen quod utrumque id, quod proposuissemus, consilio nostro deferrent, petentes a nobis, ut expensis omnibus, quae dixerunt, id consuleremus, quod utilius videretur et quod ipsi praestare possent.

Cum haec prolata essent ab Hungaris, narravit nobis unus nostrum se praemonitum esse secretius, caveremus, si tractatus hi non succederent, ne culpa in serenissimum regem Ferdinandum per nos devolveretur. Proinde accepto ab Hungaris responso, convenimus eius oratores et quae Hungari respondissent, ordine retulimus. Consilium nos illis nullum neque scire, neque velle dare diximus, inscia ipsorum voluntate, ne si quod daremus, illi acceptarent et ipsi posthac renunctirent, culpa omnis infecti huius negotii vel in nos, vel in serenissimum regem ipsorum redundaret et illi, qui proposita acceptarent, essent excusati. Quare petivimus, suggererent nobis, quid consulere illis de ipsa peccuniaria redemptione deberemus? Colloquuti seorsum responderunt eadem, quae prius de certissimis regis sui iuribus, deque bonis et praesidiis, quae in Hungaria haberet, quae illi venalia non essent et quae indignum et periculosum esset adversario dimittere, perinde atque Thurco, se potestatem non habere constituendi aliquid de regno cedendo. Sed cum audivissent ex nobis adversarios habere plenam facultatem a rege suo ad omnia, curam adhiberemus apud illos de cedendo regno et contentatione recipienda, super qua statuenda omnem haberent facultatem et amplissimum documentum. Nos diximus operam istam futuram frustra, cum iam illi totiens essent testati sibi de cedendo regno nihil esse integrum, illi nihilominus instabant, persuadentes sibi ex verborum nostrorum venatione Hungaros ex consilio nostro pendere, quod dixeramus de redemptione peccuniaria, illos consilium nostrum quaesisse. Proinde nos ne quid in nobis deesse illis videretur, accessimus tres nostrum ad ipsos Hungaros, retulimus, quantum persuasum sit oratoribus serenissimi regis Ferdinandi et illos iuxta facultatem omnia facere, quam habeant et nos illis omnia persuadere posse. Proinde rogavimus, ut cum oratores adversarii facultatem non haberent de cessione regni agere, sed dumtaxat de contentando adversario, et haberent ad hoc faciendum conditiones utiliores, quam illis offerentur, vel rationem inirent nobiscum in eum modum concordiam tractandi, vel ingenue quid praestare possent vel non possent, nobis apperirent. Colloquuti responderunt mirari se nos sibi non credere, cum toties nobis declarassent se de cedendo regno nihil vel loqui posse, venisse se huc magis causa regni Hungariae, quam regis sui, quo si etiam possent cedere, quam tuendi et conservandi illius spem haberent, se non videre. Nos diximus, quod adversarii de rege suo dicerent, si viribus illud tueri non posset, quas habet cum fratre amplissimas, eandem pacem, quam adversarius habet, illum facile obtinere posse, modo adversarius ipse non impediret. Ad haec responderunt serenissimum regem Ferdinandum in regno et sede regia sedentem, nemineque impediente, pacem apud imperatorem Turcorum quaesisse et obtinere non potuisse. Dominus vero palatinus Laski addidit Imbraim bassam sibi retulisse oratores ipsos domini regis Ferdinandi tanta cura pacem petivisse, ut si vel tribus verbis dictum illis fuisset de tributo, illud evestigio concessuri fuissent, sed caesarem nullo modo voluisse ad foedus cum eo suscipiendum, licet honestissimum consentire, quod illum in Hungaria pati non posset, cuius cum fratre potentiam haberet suspectam.

Nos rursus haec omnia oratoribus serenissimi regis Ferdinandi enarravimus, suasimus postremo, ut cum frustra esset cum Ungaris aliquid de regno vel cedendo, vel dividendo agere, paterentur de redemptione eorum, quae serenissimus rex ipsorum haberet in Hungaria, secum aliquid concludi, ne rebus infectis conventus noster, in quem omnium oculi intenti essent, dissolveretur, occasioque haec faciendae pacis cum Turco toti reipublicae Christianae summe necessaria elaberetur, quae posthac comprehendi non posset, neve in sinistro aliquo casu et discrimine rei Christianae culpa ab omnibus mortalibus ipsorum regi ascriberetur, perpenderent, quam magis esset ex usu ipsius regis pace facta et iure suo salvo esse in bonis suis amplissimis cum reginam sororem, tum alios dominos ei adhaerentes, qui omnes ad omnia restituerentur, quam cum bello et maximis impensis ea, quae habet in Hungaria, retinere. His rationibus diu, multumque cum illis etiam seorsum quisque nostrum colluctati, nihil persuadere potuimus respondentibus se facultatem de cedendo nullam habere. Diximus haec dominis Hungaris, quibus gravi animo protestantibus, quod rex ipsorum licet gravissimis iniuriis et contumeliis esset ab adversario suo affectus, misisset huc tamen ipsos ad persuasionem maiestatis vestrae, illustrissimique ducis Saxoniae et causa rei Christianae per tantum locorum intervallum et cum tanto sumptu non gravatim, paratosque fuisse ipsos ad omnes aequas et quas praestare possent, conditiones pacis amplectendas, nunc, cum adversarii quasi in collusionem huc venissent absque ulla facultate negotii transigendi, scientes dudum de cedendo regno, quod exigerunt, nihil ipsos praestare posse, quicquid hinc mali sequetur, non ipsorum regis culpam, sed adversarii futuram. Quaesivimus, num non posset hoc negotium per aliquod breve tempus suspendi, intra quod certior fieri posset serenissimus rex Ferdinandus de his, quae illi offerentur, quae ipsius oratores, uti se obtulerant, hic prius inter nos condicta et conscripta ad illum mitterent, ut si suscipere ea vellet, nec ne, maiestati vestrae vel per literas, vel per nunctium declararet. Licet aegre, tamen et hoc in deliberationem acceperunt.

Sic illo die fuit inter nos discessum, spe tota ammissa, quam pridie ex tractatibus de pensione seu redemptione peccuniaria mutuo consilio cum oratoribus Misnensibus et partibus non reluctantibus conceperamus. Convenimus postridie in loco solito cum dominis Hungaris, quaesivimus, quid super negotii suspensione deliberassent? Responderunt grave id quidem et indignum sit videri, sed non minus periculosum, quod Turcus velit quamprimum de successu huius concordiae certior fieri, ut quid de expeditione sua statuere deberet, tempori sciret, tamen ut calamitas rei Christianae, quam viderent impendere, averti posset et quo id fieret, in ipsis nihil defuisse, omnibus constaret, non gravari se adhuc mensem unum expectare, modo scirent se non colludi, intra quod tempus admoneretur rex Ferdinandus ipsos non posse regno cedere nec in parte, nec in toto, offerre tamen illi pro cessione pacem Turcicam ac alia, quae praestare possent, non recusare. Proinde si amplecti velit, mitteret ampliorem facultatem et instructionem suis oratoribus vel alios, si his non fideret, delegaret. Nam ut conditiones omnes, quas offerrent, speciatim descriptas mittere illi et sua secreta prodere deberent, nihil certi habentes, quid vicissim oratores adversarii offerrent et quibus modis eorum quoque impensas, damna, iniurias, contumelias et excommunicationes sarcire vellent, sibi nequaquam iustum, consultumque videri. Nos respondimus adversarios tam amplam habere facultatem et instructionem, quam ipsos cum et illi testatum fuissent se praeter cessionem regni in totum omnia alia tractare et exequi posse. Regem Ferdinandum, ut ex oratoribus eius intelligeremus, non declaraturum mentem suam de cedendo regno, nisi conditiones, quibus id faceret, ei proponerentur et quid certi sibi de pace Turcica promittere posset, compertum haberet, alioquin ista omnia, super quibus tractari posthac deberet, opus foret semper ad illum referre, cum hii vel alii oratores quacumque facultate fulti, nihil haud dubie statuerent, nisi quod ab illo in documentis haberent. Proinde videri nobis ad certitudinem et compendium magis expedire, ut cum ad alia praeter cessionem regni haberet utraque pars et facultatem, et documentum sufficiens, quae posthac de compensatione serenissimo regi Ferdinando tractari deberent, ea nunc tractarentur: nempe de titulo et successione ad ipsum regnum, de redemptione peccuniaria eorum, quae illic haberet, de Slesia, Moravia et Lusatia, de restitutione bonorum reginae Mariae et aliorum illi adhaerentium, et de pace Turcica, quae uti conveniret inter nos, ad ipsum regem Ferdinandum mitterentur, ut citra moram susciperet ea, nec ne, maiestati vestrae declararet. Illi nichilominus reluctantes et suis rationibus diu nobiscum contendentes praesertim de pace Turcica, vitantes rationes et modos eius tam facile prodere et illa suas commoditates quasi licitari maxime per scripturas, ne Turcus id resciens pro ignominia sua duceret, haberi se apud Hungaros pro cane venatico, qui ad venatoris arbitrium emitti et retineri solet. Tandem persuasi a nobis, quod eadem tamen illos posthac si tractanda essent, proponere et apperire oporteret et nihilominus in potestate esset adversariorum illa suscipere vel refutare, quodque ubi palam constaret propositam pacem et alias conditiones adversariorum reiecisse, omnis culpa infectae concordiae et calamitatis, quae hinc contingeret, in illum recideret. Consenserunt ad tractandum de conditionibus, quae serenissimo regi Ferdinando proponerentur. Advocavimus demum partem adversam, eademque cum illis egimus, qui licet eam suspensionem et relationem conditionum in suum dominum aucupari videbantur, deliberare se tamen velle super his, responderunt non alia causa, quod secreto didicimus, quam ut interim veredarius super negotio affinitatis missus accureret, per quem ampliorem instructionem etiam super concordia habituros se sperabant. Nam interea, dum deliberarent, suggerebant aliquibus nostrum partim, ut collegam ipsorum, qui adventaret, partim veredarium, quem in horas expectarent, praestolaremur, quod priusquam alteruter veniret, nihil nobis certi respondere possent.

Nos duorum dierum inani expectatione pertaesi, convenimus in praetorium, ut quid amplius faciendum sit, invicem consuleremus, quo domini etiam Hungari, praemisso nunctio, quod alloqui nos cuperent, veniunt. Repetunt eadem, quae prius de legittima electione regis sui, deque studio conservandi regni Hungariae, reipublicae Christianae, cuius rei tametsi sufficeret illi sua conscientia, fueritque gravissimis iniuriis ab adversario lacessitus, tamen misisse huc ipsos iuxta doctrinam apostoli, ut haberet de his testimonium eorum, qui foris sunt, paratos se fuisse ad omnes aequas et honestas conditiones amplectendas, paratos etiam ad duorum vel trium mensium expectationem, modo viderent aliquid agi serio, neque se colludi, tametsi integrum ipsis non esset pro pace Turcica ab hac praesertim expeditione, quam imperator molitur lapso uno mense, polliceri, tamen in posterum expeditione hac absoluta, de ipsa pace providerent. Cum vero adversarii nihil, nisi moras necterent et nihil recti vel proponerent, vel acceptarent, suo vero regi opus esse quamprimum imperatori Turcorum significare, quid sit actum de concordia, ut et ipse tempori quid de expeditione sua, ad quam ab Armenia usque gentes duceret, statuere posset. Testatum nobis esset nihil per ipsos stare, quominus pax fiat, neque sui regis culpam futuram, si quid respublica Christiana detrimenti acciperet. Nos colloquuti respondimus haec molesto nos audivisse animo et relaturos adversariis omnia, ut quae tandem esset ipsorum sententia, certiores essemus. Quibus advocatis et expositis per nos omnibus, quae domini Hungari moleste ferrent et quae nos quoque miraremur illos tamdiu nihil nobis respondere ad ea, quae prius petentes dehinc in deliberationem sumpsissent, rogantes illos, ut considerata iactura temporis et quantum sit in mora periculi, nobis tandem quid ulterius agendum esset, aperirent. Illi nihil aliud, nisi quae prius respondentes de iure sui regis, suaque potestate, postularunt, ut diligentius cum considerarent, iustitiam ipsius regis sui expenderemus. Diximus eadem nos audire ab Hungaris, dum ad media amplectenda oportuna magis, quam grata suademus, neque nos adeo rationes expendere oportere, quam necessitatem et conditionem temporis, quam spectare sapientis esse, docet vetus adagium. Repetivimus supradictas rationes ad concordiam conducentes, et quod aliter in hoc rerum statu vel ipsi maiestati vestrae, domino nostro consulere et suadere non possemus. Rogavimus, ut cum facultatem non haberent consentiendi ad ea, quae domini Hungari offerent, tractarent saltem nobiscum de his ipsis conscribendis et ad serenissimum regem ipsorum mittendis. Negarunt id quoque se audere facere, verum rogare nos, ut cum audissent ex nobis considerare nos iustitiam regis sui et illum in Hungaria magis esse ex usu totius Christianitatis, quam adversarium, recordaremur eius sententiae nostrae, cumque adversarii protestati essent per se nihil stetisse, quo minus pax facta esset, se quoque protestari non defuisse pati regem suum et nunc se omnia aequa et honesta complecti voluisse. Nos respondimus dictum quidem a nobis esse nos considerare satis rationes partis utriusque et uter esset in regno Hungariae magis ex re Christiana intelligere. Verum cum non essemus iudices, nihil nos pronunctiare voluisse, tamen admonere, ut ad ineundam concordiam magis necessitas et tempus, quam iura et rationes attenderentur. Cum vero utraque pars non posset ab extremis ad media aliqua per nos induci, rogavimus illos testatum quoque habere vellent studium maiestatis vestrae ad commodandum in hoc negotio serenissimo ipsorum regi et reipublicae Christianae, necnon et operam nostram, quam ad eam concordiam integerrimo animo, quantum maxime potuimus, ex commodo et dignitate illius maiestatis adhibuimus, quae cum sine nostra infoelicitate seu vero maligno aliquo totius rei Christianae fato succedere non potuerit, nihilque amplius restaret nobis, nisi rebus infectis abeundum, missis ipsorum regi conditionibus, quae a dominis Hungaris offerentur, haberent ipsam operam et diligentiam nostram apud illius maiestatem commendatam. Quaesiverunt, num non praestolaturi essemus veredarium super affinitate missum? Respondimus cum ipsum in duodecim diebus venturum polliciti essent et iam illum circiter mensem expectavissemus et conventus, aliaque negotia reipublicae instarent, rem vero hanc moram pati posse, cum utrique principes sunt adhuc pueri, posseque serenissimum dominum regem Ferdinandum alias quandocumque liberet eius maiestati hoc negotium concludere, non videri nobis ulterius expectandum esse. His a nobis auditis, suggesserunt aliquibus nostrum secretius, ut si hoc dominis Hungaris persuaderi non posset, quo teneret rex ipsorum cum posteris suis ea, quae habet in Hungaria perpetuo, teneret saltem illa ad vitam, qua cessante redemptio illorum esse possit.

Accessimus iterum dominos Hungaros et uti nihil aliud per nos effici potuerit, quam ut conditiones, quas offerent serenissimo regi Ferdinando, mittamus, exposuimus, rogavimusque, animum inducerent ad eas ipsas conditiones et media, quae praestare possent, conscribenda et ea nobis danda, inter quas si concederent, ut serenissimus rex Ferdinandus teneret ea ad mortem suam, quae habet in Hungaria et post mortem demum esset illorum redemptio, si successio non procederet, fore, ut ab maiestate illius facilius susciperentur. Colloquuti responderunt se totius huius actionis suae hoc unum nobis pro fundamento ponere, quod ut rex ipsorum foedus iniit cum imperatore Turcarum causa regni Hungariae conservandi, ita nihil tractare, nihilque concedere vellent, quo foedus ipsum infringere et violare possent. Quandoquidem intelligerent sibi magis esse necessariam ad sui regni salutem pacem et amicitiam ipsius imperatoris, quam hanc Ferdinandi regis concordiam, qui ad resistendum illi et regnum conservandum non sufficeret. Proinde ut teneret ea, quae habet in Hungaria, donec viveret, cum esset adversus foedera Turcica, se nequaquam concedere posse, de aliis vero conditionibus et mediis, ut nos, quae nobis viderentur, aequa et honesta conscriberemus, eisque proponeremus, se ad omnia, quae praestare possent, accessuros.

Reluctati sumus diu superioribus rationibus, quibus non videbatur nobis propter utriusque partis offensionem et suspiciones sinistras conditiones ex nobis proponere. Tamen cum instarent hoc nostri esse officii et se omnia boni consulturos pollicerentur, conscripsimus mutuo consilio cum oratoribus Misnensibus eas conditiones et media, quae per serenissimum regem Ferdinandum, ut sperabamus et uti etiam ex tractatibus cum eius maiestatis oratoribus coniiciebamus, susciperentur. Ac imprimis, ut serenissimus rex Joannes cum ob rationes supra dictas regno cedere non posset nec in parte, nec in toto, ne serenissimus rex Ferdinandus ex cessione eorum, quae habet in Hungaria, exponeret hosti sua dominia, provideret illi de pace Turcica certa et honesta, his modis et conditionibus, quibus illam alii Christiani principes inire solent. Deinde ne ius ipsius serenissimi regis Ferdinandi, quod habet ad regnum Hungariae, evanesceret. Renovarentur antiqua foedera et obligationes inter reges Hungariae et domum Austriae, praesertim inter Fridericum imperatorem et regem Mathiam olim de successione factae. Et omnia in eum modum confirmarentur. Ad quarum maiorem certitudinem teneret serenissimus rex Ferdinandus, quae tenet in Hungaria, ad terminos vitae serenissimi regis Joannis et illa successione non sequuta, post eius maiestatis obitum redimerentur a dominis Hungaris ducentis millibus aureorum. Alioquin si haec possessio concedi non posset, ne serenissimus rex Ferdinandus simpliciter omnibus cedere coactus videretur, redimerentur ea quingentis aureorum millibus. Caeterum: Slesia, Moravia et Lusatia, quia literae obligationis earum non extarent et domini Bohemi, ad quos pertinent, persuasum haberent satisfactum a se per conditionem accepti ex Hungaria regis hinc obligationi manerent, ut sunt apud serenissimum regem Ferdinandum. Praeterea quod iustum esset et in concordiis usitatum, ut serenissima regina Maria et alii omnes adversae parti adhaerentes ad omnia sua restituerentur. Postremo: damna, iniuriae et contumeliae, quoniam utrinque essent illatae, utrinque etiam compensarentur et abolerentur.

Cum haec eo modo scripta dominis Hungaris misissemus, renunctiarunt nobis se super his deliberare velle. Perendie vero illius diei nobiscum congressi, praefatique, quae prius de observandis Turcicis foederibus responderunt ad primum super pace cum imperatore Turcorum se ita, ut scriptum esset a nobis, praestaturos. De successione vero serenissimi regis Ferdinandi, licet illa foedera regum Hungariae cum domo Austriae causam omnem huius incendii et multorum aliorum malorum dedissent, statuissetque rex ipsorum una cum regnocolis hanc inposterum causam praecidere, idque nunc commodius fieri posse, cum tam potentem habeat amicum et auxiliatorem, tamen ob pacem et bonum publicum, quod plus attenderet, quam privatum suum aut regni sui commodum, dixerunt se ipsius regis sui nomine consentire, ut iura et foedera omnia, quae serenissimo regi Ferdinando ad regnum Hungariae competerent et quibus inniteretur illi, salva et integra permanerent, neque illis quicquam per hanc concordiam derogaretur. Quaesivimus de confirmatione, quae nobis necessaria videretur, responderunt ea non esse opus, cum iam rex esset coronatus, qui horum foederum sit effectus. Tamen cum aliquamdiu super hoc disputassemus, consenserunt ad extremum, ut ipse articulus sic maneret, ut a nobis esset positus, quod et rex ipsorum confirmaturus esset et apud regnicolas, ut illi quoque confirmarent, curaturus. De possessione vero eorum, quae serenissimus rex Ferdinandus tenet in Hungaria, simpliciter responderunt se nihil concedere posse, sed et redimere illa quare deberent, se nullam videre causam, cum ipse serenissimus rex Ferdinandus ultro bellum eis et plurima damna intulisset, nihilque praeter arcem Trenczinensem vi et armis adeptus esset. Praeterea, ut prius dixerant esse ex re Christiana regnum Hungariae non solum non expilari, sed etiam ab omnibus, ut omnium propugnaculum adiuvare, nunc praesertim cum ex utraque parte sit nimium afflictum, omnique facultate exutum. Nichilominus cum diu a nobis urgerentur, quid super hoc articulo praestare possent, responderunt se, aegre quidem, tamen ad ratas competentes solvere velle centum milia florenorum nomine dotis serenissimae dominae reginae Mariae, nam aliter praetexere non possent, quod et a Turco has arces et terras, quas gratis restituere ipsis pollicitus sit, redimere similiter cogerentur. De Slesia vero, Moravia, ac Lusatia responderunt per hoc, quod literae per proditionem sublatae sunt, ius regni Hungariae non defecisse, neque esse ullam iustam causam, quare hoc tantum debiti relinquere deberent. Verum cum ageremus de restitutione serenissimae Mariae reginae, ad bona sua licet iuste illa obtinere non posset, quod et magnam causam huius belli dederit et foveret milites adversus regnum thesauris ecclesiarum ipsius regni post cladem Mohaciensem Posonium congestis, tamen si arces a serenissimo rege Ferdinando, quas habet, dimittantur, dimissuros se esse de summa principali, quam haberent in Slesia et Moravia ratione satisfactionis ipsi dominae reginae pro bonis eius, quantum iustum et honestum videretur. Ut autem et alii, qui serenissimo regi Ferdinando adhaeserunt, restitui ad omnia deberent, dixerunt non videri quidem sibi id merito fieri debere, tamen concedere se, ut ad ea restituerentur, quae ante hoc bellum habuerunt, sed ut vicissim et captivi Hungari a serenissimo rege Ferdinando dimitterentur et illi, qui ex dominiis eius maiestatis ipsorum regi adhaeserunt, similiter restituerentur. Addiderunt etiam, ut pro Jaycza et aliis arcibus per serenissimum regem Ferdinandum ammissis restituerentur arces tempore Friderici imperatoris avulsae, et commissarii ad limitandos terminos inter regnum Hungariae et dominia ipsius serenissimi regis Ferdinandi mitterentur, ut nulla concordiae impedimenta restarent imposterum. Damna vero, iniuriae et contumeliae, quare utrinque compensari deberent, responderunt nullam esse causam, cum ipsi serenissimo regi Ferdinando nullas intulissent, accepissent vero ab eo plurimas, quare ut vel causam ipsam, vel quas iniurias intulissent, ipsis diceremus. Nos respondimus eos articulos a nobis ita scriptos, ut ex his tractatibus colligebamus concordiam facilius confici posse, non ut sententiam nostram super his pronunctiaremus, cum nostrum non esset, neque nobis concessum super tanta controversia quicquam decernere, proinde relaturos nos esse adversariis, quae ab ipsis accepissemus, acturosque, ut itaque quemadmodum dixerunt, ab illis susciperentur.

Postridie congressi cum oratoribus serenissimi regis Ferdinandi, retulimus eis ordine, quae cum dominis Hungaris egerimus, ut cum sive nostra, seu totius reipublicae Christianae factum esset, quod nihil aliud per tantum tempus effici a nobis potuisset, quam ut articuli conditionum pacis, quas adversa pars offerret, ad ipsum regem Ferdinandum mitterentur et polliciti essemus eis expectare quartum ipsorum collegam, quem in horas venturum dicebant ad diem dominicum. Ne interea tempus frustra tereremus, voluisse nos quanto plura ex dominis Hungaris emungere, quo conditiones ipsae offerendae serenissimo regi Ferdinando esse possent acceptiores. Proinde cum iam accepissent ultimum conatum nostrum et ultimam dominorum Hungarorum, quae praestare possent, sententiam, dicerent nobis prius quam abiremus, si quid censerent nos amplius agendum, quod omnem operam et diligentiam essemus adhibituri. Colloquuti duo postularunt, primum, ut articulos eos, quos ab Hungaris accepissemus, illis scriptos traderemus, quod communitato consilio cum collega suo, qui adventarit, vellent ipsis articulis respondere. Deinde, ut collegam ipsum adhuc expectaremus, addentes, quod intelligerent neque serenissimum regem Ferdinandum articulos ipsos suscepturum, neque se ut id faceret, consulturos. Nos mirati, quod ad ea, de quibus prius se nihil tractaturos dixissent, rursus et scripta exigerent et se contra dicturos offerrent, respondimus, cum intellexissent ex nobis ultimam Hungarorum sententiam et voluntatem intellexissent expectare quidem illos diutius posse, sed polliceri de pace quoad expeditionem huius anni, si ultra mensem nihil polliceri posse et inanem esse operam quicquam amplius cum illis tractare et in mittendis conditionibus serenissimo regi Ferdinando, quas offerrent, summum esse in mora periculum, ne si forte conditiones ipsas eius maiestas acceptare pro bono publico et temporis necessitate non recusaret, quemadmodum maiores sui in maiori necessitate leviores etiam non recusabant, non sufficeret illi tempus ad voluntatem suam maiestati vestrae declarandam et expeditionem Turcicam sistendam. Unde hac mora nostra non solum illius maiestatem frustraremur, sed universae etiam reipublicae plurimum incommodaremus. Tamen expectaturos nos adhuc esse triduum, ut ipsi optabant, nullam nobis moram esse molestam, si quid aliud bonae spei ex ipsis de concordia sentiremus, aut non metueremus nostra negligentia hoc reliquum spei de suscipiendis tempori a serenissimo rege ipsorum conditionibus amittere. Responderunt, ut id nostri esset arbitrii.

Postridie convenimus, ut quid agendum esset ulterius, consuleremus, cum neque causam expectationis, neque spem ullam in mora videremus. Petiti sententiam oratores Misnenses dixerunt se quoque nec causam, nec spem ullam in mora videre, tamen se neque primos ad discendendum, neque causam dissolvendi huius conventus esse velle. Nos idem respondentes advocavimus dominos Hungaros, diximus nos declaraturos eis ingenue, quo in cardine tractatio nostra versaretur et quid ex adversariis intelligeremus, ne posthac quaeri de nobis possent se verbis inanibus ductos et conclusos esse. Retulimus, ut ipsi adversarii articulos conditionum, quas eis offerrent et de quibus prius ne loqui quidem volebant, nunc postularent, super quibus cum collega, qui adventaret, consulere et respondere nobis statuissent optantes, ut collegam ipsum praestolaremur, ut quaesiti a nobis, quando venturus aut quid plus facultatis, quam ipsi, esset habiturus, responderent se utrumque nescire. Proinde dicerent nobis suam sententiam, num expectandum censerent et num articuli conditionum iuxta ipsorum responsum confecti iam illis dandi essent, tamen adderent adhuc, si quid possent, maxime de augenda summa redimendarum arcium, ut facilius susciperentur nos ad omnia paratos esse, quae facienda putarent. Consulti mutuo primum advocatis notariis publicis, eam, quam prius, protestationem fecerunt se nihil acturos adversus foedera Turcica, paratos fuisse ad omnia aequa et honesta suscipienda per se, quo minus pax etiam cum Turco fieret, omnibus eam habere volentibus, nihil stetisse causam expectationis ullam, videre se ad maiestatem vestram, ad quam missi essent, ituros et illius arbitrio et cognitioni, si et expectendum adhuc esset et ad summam oblatam aliquid addendum permissuros. Nos ad colloquium egressi, dum aliquamdiu inter nos diversi et perplexi fuissemus, quomodo hanc molestiam a maiestate vestra averteremus et num adhuc cum Hungaris aliquid aliud agere, vel adversariis, quae egimus, referre praestaret, iniecit cancellarius Misnensis: ageremus adhuc cum Hungaris, an super hoc uno articulo si per serenissimum dominum Ferdinandum cessio possessionis regni fieri deberet in parte vel in toto rem suspendere et iudicium alicuius subire vellent, quandoquidem hic esset totius rei nodus, quo dissoluto, nulla restaret difficultas. Quaesivimus, quomodo id fieri posset per pacta Turcica, quae Hungari allegarent, aut quis hac in re iudicem agere vellet? Respondit, ut ipsi Turcorum imperatori iudicium deferretur. Nos quam hoc iudicium et perniciosum esset, multis argumentis ostendimus, ille nichilominus perstabat in sententia, citans nonnulla exempla vetera, nescimus, sua ne ratione, an instinctu aliquo, nihil enim in hoc bello, quantum videmus, vel honestas, vel publicum bonum attenditur, modo ut privatae rei quoquo modo sit consultum et favor, quo alter nititur ab altero, ubique praeripiatur. Tamen et hanc sententiam cum adversarii olfecissent et obviis manibus accepturi fuissent, posthac repudiavit. Convenimus tandem in hanc sententiam, cum Hungaris aduc agendum, quo amputatis istis suspensionibus, quae nihil, nisi maiores imposterum difficultates parerent, dicerent, quae ad summum praestare possent, ut missis tandem ad serenissimum regem Ferdinandum articulis, scire possent tempori, quae de pace vel bello ipsis scito esset opus, utque articulos ipsos ad suam sententiam conficerent. Cum haec egimus, illi primum reluctati, quod periculum esset eiusmodi quicquam nobis scriptum tradere, ut adversario mitteretur, tandem persuasi a nobis, quod nostro nomine missuri essemus, receperunt se postulatis nostris satisfacturos.

Postridie, qui fuit Dominicus, oratores serenissimi regis Ferdinandi significarunt nobis primum collegam suum, quem expectabant, per aegritudinem venire non posse, mitteremus eis articulos, se nolle nos amplius morari. Dehinc vesperi nunctiarunt veredarium ex Augusta rediisse, omnia ad conficiendam affinitatem necessaria, spesque amplissimas de successu negotiorum illius conventus attulisse. Convenimus crastino mane consulturi seorsum, quid super affinitate, concordia non sequuta, statuere deberemus, cum res plena periculi videretur ob suspicionem Turci et Joannis regis pertractae hoc novo vinculo in adversam partem maiestatis vestrae, quam utrumque illa in foederibus et neutrali suo instituto persisteret, nequaquam vitare posset.

Venerunt demum oratores serenissimi regis Ferdinandi, excusaruntque primum tardum veredarii reditum et collegae, quem expectassent, aegritudinem, per quam venire non posset. Retulerunt deinde allata sibi omnia ad conficiendam affinitatem necessaria. Postremo responderunt super articulos conditionum a dominis Hungaros oblatos diffuse, quare in pace Turcica diffiderent, successionis iuri prius violato non crederent, ut de Slesia et Moravia nihil ad illos pertineret et ad reliqua respondere indignum esset, denique quam perniciosum sit adversarium dependentem a Turco esse in Hungaria, Christianorum porta, quam temerarie regnum sibi usurparet, quae mala occasione ipsius iam commissa sunt, pro quibus, licet ille nullum favorem mereretur, si tamen regno cedat, daturum ei serenissimum regem Ferdinandum eandem summam pro possessione, quam ille offerret. Nos colloquuti, licet aliquantum diversi fuerimus, an dominis Hungaris haec rationes ad verbum referri et conditiones descriptae offerri deberent, sicut illorum obtulimus, nec ne, quod videremur lavare laterem et tractatus denuo retexere, tamen ne putarent illi non perinde nos aestimare rationes et conditiones ipsorum atque adversae partis, respondimus nos omnia, quae dixissent in excusationem morae in eam partem accepisse et boni consulere. De affinitate quamvis scriptum erat a nobis maiestati vestrae desperare nos ob tantam moram quicquam concludi posse et nihil nos adhuc responsi accepisse, tamen audituros nos libenter, quae super hoc negotio tractare vellent. De rationibus vero adversus articulos et conditiones adversariorum diximus nos ista quidem illis omnia prius retulisse et de conditionibus, si regno cederent, melioribus, quam ipsi offerrent, spem dedisse, sed frustra tamen darent scripta haec, quae dixerunt, ut illis pariter offerremus fieri posse, ut illa citius, quam verba nostra persuaderent. Quod se facturos obtulerunt, tamen ut interim negotium affinitatis tractaretur, monuerunt.

Convenimus die crastino, ut interim quam responsum ad articulos Hungarorum scriberetur, de affinitate tractaremus. Ubi prius, quam oratores serenissimi regis Ferdinandi venissent, oratores Misnenses, ut huius negotii mediatores, retulerunt nobis illorum nomine, quemadmodum ex verbis nostris, quibus diximus nos maiestati vestrae scripsisse negotium hoc in praesens confici non posse et nullum nos adhuc responsum habere, nonnihil dubitarent, utrum concludi posset negotium, nec ne, alioquin praestaret illud suspendere, quam imperfectum relinquere, causam afferrentes missi pro instructione veredarii, quod negotium hoc actum fuerit inter medias personas, tamen et nihil aduc ex maiestate vestra de ipsius voluntate, ut deceret, serenissimus rex Ferdinandus cognovisset. Nos diu perplexi, utrum per hanc occasionem suspendere negotium, ut aliquibus nostrum placuit, vel tractatum hunc ingredi et occasiones alias aptiores venari magis conduceret? Tandem multa hinc atque illinc dicta, respondimus negotium ipsum fuisse prius per secretas personas utrinque, dehinc per insignem oratorem maiestatis vestrae Pragae actum, postremo per illustrissimum principem ipsorum conditum esse et conventum hunc ad conclusionem eius ex utriusque partis consensu institutum esse, ut et ipsi et oratores serenissimi regis Ferdinandi testabantur se huc non alia causa venisse. Proinde mirari nos ea, quae dicerent de ignorantia voluntatis maiestatis vestrae et quod absque facultate et instructione opportuna huc venissent, tractare nos quidem negotium ipsum affinitatis paratos esse, tamen cum illud prius coeptum et ipsorum causa suspensum aliud aggressi sumus, qua dignitate et utilitate etiam, ubi id adversarii persentiscerent hoc intermittere et illud rursus tractare deberemus, nobis sententiam suam apperirent. Responderunt id commode fieri posse, modo secreto priusquam responsum ad articulos Hungarorum conficiatur. Vocatis itaque oratoribus serenissimi regis Ferdinandi, secessimus in aliud habitaculum, ut oratores Misnenses inter nos commodius tractare possent, qui colloquuti cum oratoribus serenissimi regis Ferdinandi haec nobis attulerunt: consentire ipsos oratores ad firmandos contractus huius negotii modis opportunis et poena, quae nobis videretur, modum contrahendi sponsalia de verba de futuro esse duplicem, alterum per oratores, per parentes alterum, per utros fieret arbitrio nostro illos committere. Dotem offerri centum millia Renensium, quae tamen in eventu mortis sponsae absque liberis unacum iocalibus restitueretur. Ostenderemus, quae dotis et donationis propter nuptias futura esset inscriptio et quae dona, quae post primam nuptorum noctem dari sponsae soleant, et quomodo dispensatio a summo pontifice impetranda. De reciproco connubio non posse ipsos in praesens quicquam concludere propter disparem aetatem utriusque principis, tamen ut nota fieret, ubi in posterum visum esset serenissimo regi Ferdinando aliquam ex natis maiestatis vestrae filio suo despondere, fieret dotis compensatio. Nos mutuo capto consilio, respondimus brevibus de poena firmandi tractatus tantam summam, quanta esset dos nobis videri, sponsalia per oratores fieri relicto arbitrio maiestatum vestrarum, si ipse illas contrahere nomine liberorum suorum mallent. De dotis vero quantitate nihil nos quidem exigere vel perscribere, quod non causa dotis, sed causa maioris benevolentiae maiestatum vestrarum et utilitatis regnorum communium haec affinitas a maiestate vestra susciperetur, tamen dotem consuetam fuisse reginarum Poloniae centum millia aureorum Hungaricalium et secundum eam summam bona esse dotalia designata, quae minui oporteret, ubi summa dotis esset minor, paratos nos bona, ubi dos et donatio propter nuptias inscribi deberet, ostendere. Dona vero post primam noctem esse quidem et hic solitum dari a sponso, sed iuxta ipsius arbitrium, neque ullis contractibus ea praescribi consuetum esse. Dispensationem autem pontificis ab utraque parte communi opera impetrari debere.

His a nobis acceptis, oratores Misnenses colloquuti cum illis paucis ad nos redierunt, nullam restare difficultatem in hac re praeter parvam de restitutione dotis retulerunt. Proinde ut articuli conscriberentur in diem crastinum, nullam futuram in concludendo negotio moram. Nos conscriptis articulis in eum modum, ut concessimus, videntes ab oratoribus serenissimi regis Ferdinandi nihil difficultatis ingeri. Unde concordia non sequuta possemus occasionem arripere suspendendi negotii, ut in secunda instructione nobis maiestas vestra curandum mandavit, sed gestire et properare illos in ea re concludenda et concordiam negligere metuentes, ne quid de auxilio maiestatis vestrae in opinionem hominum mitteretur, nulla nobiscum de industria mentione facta, ne negando notam eius rei aliquam faceremus, consultius duximus illos hac in re praevenire, cum clara pacta claros faciunt amicos. Proinde adiecimus in fine articulorum, ut cum haec affinitas tractaretur causa maioris benivolentiae et utilitatis communium regnorum maiestatum vestrarum, deberent se mutuo amore tenacius complecti et sibi invicem pro virili sua non deesse, salvis tamen promissionibus, pactis et foederibus cum aliis principibus initis et neutralitate super bello Hungarico toti orbi declarata, ut hac exceptione vel illi causam suspendendi negotii iniicerent, si propter auxilium hanc affinitatem tractabant, vel nos nunc omnem illis occasionem praecideremus maiestatem vestram in posterum pro subsidiis et aliis affinitatis officiis, quae praestare non posset, molestandi vel culpandi.

Postridie vero congressi cum oratoribus Misnensibus articulos eis perlegimus, ad quorum ultimum illos vultus mutasse consideravimus, licet nihil dixissent. Misimus dehinc ad Ungaros, excusatum moram nostram nequid sinistri suspicarentur, oratores serenissimi regis Ferdinandi rescribere ad ipsorum articulos et conditiones significavimus, ut ipsis quoque exhiberemus, renunctiari nobis fecerunt se non ea ratione suos articulos dedisse, ut illis responderetur, sed ut ad serenissimum regem Ferdinandum quemadmodum inter nos convenerat, mitterentur, proinde laborem et moram hanc esse inanem se responsionem ipsam ne videri quidem velle. Advocavimus oratores serenissimi regis Ferdinandi, quae Hungari nobis significassent, exposuimus. Responderunt se iuxta sententiam nostram rationes suas conscribere, nobis tradere velle, legerent illas Hungari, nec ne, se nihil morari. Nos commemorata causa, qua id suasimus, ne putarent aliquid a nobis rationum permitti, quibus Hungari ad cessionem regni induci posse viderentur, putantes illos rem paucis absoluturos rogavimus, missum facerent inanem hunc laborem, cum res iam non disputationem, sed conclusionem exigeret. Illi nichilominus ut ad diem crastinum expectaremus, insisterunt. Volentes interim articulos affinitatis, quos confecissemus, expendere et huic negotio extremam manum imponere. Quare cum ad aliud habitaculum egressi essemus et illi diu, multumque articulos nostros versassent puncti, ut videbatur, aculeo, quod in cauda fuit de neutralitate, accesserunt nos sine oratoribus Misnensibus et nihil ad articulos respondentes, salutem nobis a serenissimo rege suo et literas attulerunt, postulantes a nobis eius maiestatis nomine, ut dominum de Perstein et quosdam alios, quos eis in collegas designasset, expectaremus, quod in negotiis tanti momenti concludendis illis opus esset, nihil interim dicere scientes, quando essent venturi. Nos colloquuti, gratias imprimis egimus illius maiestati pro ea gratia et benignitate, quam nobis per illos et literas suas declarasset, qua integritate et diligentia negotia haec curassemus, ut ex commodo et dignitate illius maiestatis successissent, ostendimus, neque quicquam illi ex nobis defuturum unquam polliciti sumus. Verum quod ad eam expectationem attineret, cum iam Ungarorum extremam haberemus sententiam, illos amplius neque velle, neque posse quicquam praestare, sed et abiitionem iam pararent. In negotio vero affinitatis nihil restaret, nisi concludere, non videre nos expectationis rationem ullam, praesertim cum instarent negotia nostra publica, proinde amputarent moras istas inutiles, ut ex tam diuturna actionum nostrarum fluctuatione ad litus aliquod appellere possemus.

Sic illo die fuit inter nos ad baptismalia et nuptias domini castellani Posnaniensis discessum. Postridie, quae fuit vigilia Sancti Martini, convenire cum parte utraque et negotia omnia concludere statuimus. Venerunt primum oratores serenissimi regis Ferdinandi, qui oblatis nobis articulis affinitatis ex sua sententia scriptis et nostris plerisque transformatis, ut seorsum expenderemus, monuerunt. Produxerunt deinde libellum suae responsionis ad dominorum Hungarorum articulos, postulantes illum a nobis audire. Respondimus non videri nobis necessarium, cum iam prius audivissemus, sed recepimus ipsum libellum dominis Hungaris exhibendum, quibus illum ne aspicere quidem volentibus, cum pridie ex secretioribus cum utraque parte colloquiis spem nonnullam induciarum, quam antehac habere non potuimus, concepissemus, proposuimus ipsas inducias, hortantes illos, ut cum tentatis omnibus de concordia nihil proficere potuerimus, saltem hac ratione bellum tam perniciosum sisteretur et concordia alio foeliciori tempore tractaretur. Colloquuti responderunt rem quidem esse difficilem et periculosam, tamen se non reiicere consilium nostrum, modo ne id in collusionem aliquam vel detrimentum eorum cederet. Nos suasimus, ut conditiones, quibus intelligerent inducias ipsas facilius confici et firmari posse, conscriberent et nobis communicarent. Consensu ipsorum obtento, adversarios accessimus, cum illis pariter de induciis et conditionibus earum conscribendis egimus, nunctiantes nos id iam apud Hungaros impetrasse. Illi colloquuti, qui antehac nihil magis optare videbatur, si Hungari consensissent, responderunt satis difficulter sibi indignum videri, quod ad praescriptum Hungarorum omnia cedere deberent. Diximus hic nihil agi ad praescriptum alicuius, sed cum neque induciae, neque concordia esse posset absque Turco, qui sit huius tragediae caput et cum quo illis res magis esset, quam cum adversario, necesse esse ab Hungaris modos, quibus alterutrum fiat, requiri, scriberent illi pariter suos modos et conditiones, quae ipsis expedire viderentur. Negarunt, donec conditiones Hungarorum viderent. Quas interim dum illi dictarent, nos ad colloquium super articulis affinitatis nobis ab oratoribus serenissimi regis Ferdinandi datis secessimus, in quibus multa partim addita mutataque, partim etiam expuncta de nostris reperimus. Quorum praecipua erant de loco adducendae sponsae, de valore donorum post primam noctem, de tempore solvendae dotis, illiusque restitutione sponsa sine liberis decedente, et ultimo articulo de salva in bello Hungarico neutralitate, quem totum amputarunt. Itaque habito mutuo consilio, accessimus illos locum adducendae sponsae per solam maiestatem vestram statui necesse esse, docuimus de valore donorum post primam noctem leges sponso praescibere neque dignum, neque consuetum esse, ostendimus, cur alio tempore dotem solvere, quam cum afferetur sponsa, incommodum esset, ac cur illa in eventu mortis sponsae absque liberis restitui non posset adversus morem regum et principum et propter regni difficultates, quae hinc in posterum accidere possent. Declaravimus articulum de salva neutralitate maiestatis vestrae quare apponi necessarium arbitraremur, explicavimus, quod si cuperemus maiestates vestras veram, sinceram et perpetuam amicitiam inter se observare, oporteret nos coniunctiones earum ita pure et candide tractare, ut nulla in posterum simultatum et sinistrarum suspicionum occasio relinqueretur saltem in animis hominum, cum constaret omnibus de hoc novo vinculo et quae bonus affinis teneatur, sed non omnibus, quae maiestas vestra per Turcica et regni Hungariae foedera, perque alios hostes suos et domesticas difficultates praestare posset, constaret. Quare ut ipsi articuli opportuno modo per nos concluderentur, postulavimus.

Dum haec loquimur, significarunt nobis domini Ungari, uti se accederemus et venientibus, quos modos et conditiones induciarum conscripserant, nobis exhibuerunt. Cum quibus reversi ad oratores serenissimi regis Ferdinandi, utrumque negotium commode miscuimus. Qui perlectis Ungarorum conditionibus, suas quoque se scripturos receperunt. Ac quantum ad primos articulos, quibus continebatur de spatio induciarum unius anni, de mittendo per utramque partem ad Turcum ad inducias seu pacem conficiendam, quod nobis difficilius videbatur, illi simpliciter consenserunt, adiicientes etiam spatium trium annorum, aut quanto longius apud illum impetrare possent. De reliquis minoris momenti pleraque variarunt, quae ubi cum Hungaris perlegeremus et ventum esset ad articulum, in quo scripserant, ut pro deducendo exercitu ex regno Hungariae solverentur serenissimo regi Ferdinando ducentena millia, dominus archiepiscopus Colocensis succensus, cartam concerpsit. Tandem post longos sermones conventum est, ut scriberentur conditiones paucis et generalibus clausulis. Id cum adversariis retulissemus, permiserunt consilio et arbitrio nostro. Nos igitur non sicut voluimus, sed ut posse fieri ex conditionibus utriusque partis intelleximus, formulam dictavimus. Oratores vero serenissimi regis Ferdinandi de concludendo matrimonio colloquebantur. A quibus reversi, oratores Misnenses nunctiarunt nobis illos ad omnia facile consentire praeter solutionem dotis cum adducta sponsa et non restitutionem eius, illa sine liberis defuncta, ac dona post primam noctem iuxta arbitrium sponsi, quae admittere non possent, postulantes, ut exceptio de neutralitate tolleretur et poneretur simpliciter, quod maiestates vestrae teneantur sibi in omnibus rebus pro virili sua semper adesse. Nos vicissim cur ista, quae exigerent, concedere non possemus, ostendimus, subiunximus tamen, quod cum super aliis articulis inter nos conveniret, de hoc etiam ultimo facile convenire posse. Colloquuti seorsum cum oratoribus serenissimi regis Ferdinandi, retulerunt nobis haerere illos in duabus articulis, nempe de restitutione dotis et nominatione valoris donorum post primam noctem, quos ad regem suum referre et suspendere vellent, reliqua omnia concludere. Nos respondimus, si duo isti suspendi debent, suspendatur et ultimus, quem pro conservanda neutralitate apposueramus. Convenit utrinque et ut in crastinum diem formulae utriusque negotii conscriberentur, iniunctum.

Postridie igitur, die Sancti Martini concordata cum utraque parte formula induciarum et pariter inter nos seorsum de affinitate, utcumque post longas disputationes, tandem utrumque negotium quod foelix, faustumque sit, ita conclusimus, ut maiestas vestra ex formulis, quas illi mittimus, intelliget. In quibus si quid maiestati vestrae non probabitur, cogitare dignetur utrumque negotium non ut debuit, sed ut fieri potuit, confectum esse.

Post conclusionem vero induciarum conduximus in unum partes dissidentes, quibus invicem salutatis et complexis, fecimus epilogum in commendationem pacis et concordiae, in declarationem studii maiestatis vestrae erga bonum publicum, et operae ac diligentiae nostrae testificationem, ac illis vicissim id fatentibus et gratias agentibus cum multis commendationibus nobis mutuo valediximus. Habet sacra maiestas vestra tumultuariam dictorum, actorumque nostrorum farraginem, praetermisimus ea, quae privatim quisque nostrum egit cum partibus, quae figmenta utrinque spargebantur, quibus denique artibus et stratagematibus hinc atque hinc distrahebamur, quae si omnia describi deberent, materia in iustum volumen excresceret. Commendamus nos humiliter sacrae maiestati vestrae.

* * *

Sacra regia maiestas domine, domine clementissime!

Humillimam servitutis nostrae commendationem. Describimus sacrae maiestati vestrae, licet prolixe, necessarie tamen acta, dictaque nostra in his concordiae tractatibus mutuo inter nos habita, ex quibus intelliget maiestas vestra, quo pacto negotium istud transegerimus et ut aliter illud transigere non potuerimus. Supplicamus igitur maiestati vestrae, ut ea non gravatim audire et boni consulere labores nostros dignetur. Accipiet ex processu tractatuum maiestas vestra, quam illi, qui indigna magis concedere vitabant, ad indigniora fortasse descenderunt. Commendamus nos humiliter sacrae maiestati vestrae.

Ex Posnania, die XII. Novembris, anno Domini M. D. XXX.

Sacrae maiestatis vestrae subditissimi

consiliarii et oratores

ex conventu Posnaniensi

 

42. 1530. december 16. körül. Stanisław Kostka követsége Magyarországra: (a) Zsigmond király levele Szapolyai Jánoshoz erről a követségről, (b) utasítás a követ számára, (c) Lodovico Gritti üzenete Zsigmond király számára, (d) Zsigmond király Grittihez írott levelének töredéke.

LL. XXII. kötet, 252a-256b. fol.

Acta Tomiciana XII. kötet, CDIII. sz. 383. p. (a) és CDII. sz. 382-383. p. (b)

 

(a) Sigismundus rex Poloniae Joanni regi Hungariae

Serenissime princeps et domine, affinis noster charissime!

Mittimus ad maiestatem vestram hunc praesentem nunctium nobilem Stanislaum Costhka, cui dedimus in mandatis, ut nonnulla nomine nostro maiestati vestrae exponet. Quare maiestatem vestram rogamus, ut illi in omnibus, quae dicet, sicuti si nos coram loqueremur, fidem indubiam habere velit, nihil enim dicet, quod non sit ex mente et consilio nostro, factura maiestas vestra rem virtute sua dignam et nobis singulariter gratam. Cuius nos amori et benevolentiae commendamus et felicissimam esse atque incolumem, vehementer optamus. Datum.

 

(b) Instructio data domino Stanislao Costka capitaneo Golubensi

ad praefectos et officiales exercitus regis Ferdinandi

Conveniet imprimis officiales et praefectos exercitus serenissimi domini regis Ferdinandi, declarabit, qua solicitudine maiestas regia curaverit hoc bellum Ungaricum, quod vergit in perniciem totius Christianitatis, sistere, idque enim initio huius controversiae, tum novissime misis ad conventum Posnaniensem magno impendio oratoribus suis insignibus, qui oratoribus illustrissimi domini ducis Misnensis omnem operam, quae praestari potuit, apud oratores partium dissidentium adhibuerunt, quo bellum ipsum tam funestum tolli et pax componi potuisset.

Verum cum tentatis omnibus nihil proficere potuissent inducias unius anni illos condixisse, intra quas pax et concordia commodius tractaretur, easque tum oratores Ungaros suscepisse quidem vigore facultatis suae, quam habebant amplissimam, sed ubi oratores serenissimi regis Ferdinandi rem adhuc ad illius maiestatem referri et consensum eius requiri voluerunt, causantes se potestatem ad firmandas ipsas inducias non habere. Oratores Ungarorum idem voluisse, ne qua in re dominum suum posterioris habere videbuntur. Sicque inter utramque partem conventum et scriptum esse in capitulis, ut uterque rex ante festum Sanctae Luciae proximum an rathas haberet ipsas inducias, nec ne, principibus mediatoribus declararet.

Quo termino adveniente, accurrisse nuntium serenissimi regis Ferdinandi cum ampla confirmatione earundem induciarum, venisse etiam unum ex oratoribus Ungaris, qui retulit se relictum esse a collegis suis, ut si serenissimus rex Ferdinandus inducias approbaret, ipse quoque quod iam Posnaniae fecissent, iteraret, commissionem se post illa nullam aliam habuisse, quam vel collegae sui satis putarint semel a se consensum, vel regem ipsorum obsessum, non potuisse in hac re aliud signifcare.

Quae rationes tametsi ponderis non nichil habere viderentur, tamen non audente nuntio serenissimi regis Ferdinandi illas acceptare, ut ratas haberet inducias, quae non essent ab adversario sic confirmatae, ut expressum fuit in capitulis, ne res tam necessaria et salutaris propterea dimeteretur, constitutum esse inter maiestatem regiam et ipsum nuntium, ut cum ambo reges dissidentes, tum praefecti et capitanei ipsi quamprimum de hac difficultate docerentur et super ea voluntas ipsorum perquireretur.

Quare aget diligenter nuntius maiestatis regiae apud ipsos capitaneos, ut inducias condictas ratas habere, et quae continerent, exequi vellent? Quod si facere recusarent, nisi cognita domini sui voluntate, tum ea esset expectenda.

Apud serenissimum regem Ferdinandum

Eadem erunt agenda: declarandumque, quam miretur magestas regia ipsum serenissimum regem Joannem non significasse magestati suae voluntatem suam ad tempus designatum, ut expressum est in capitulis, quamque doleat maiestas sua rem tanti momenti et utilitatis impediri causa ipsius, unde omnis culpa apud Christianos omnes in eum redundare possit non susceptarum conditionum, quae tanto labore et impendio conductae et ab oratoribus eius plenam facultatem habentibus susceptae fuissent.

Quare hortandus erit, ut et inducias ratas haberet et quae in illis continerentur, cum de aliis, tum de educendis exercitibus ex regno Ungariae quamprimum pro dignitate sua et commodo rei Christianae exequi curaret, alioquin, quod nullus alius bonus huius belli exitus sperare posset.

Et quia multa vel intervenerunt iam, vel intervenire praesente nuntio adhuc possunt, quae divinari nequeunt, quod vel soluta sit obsidio vel non soluta, quod vel expugnatus rex Joannes vel oppugnatores caesi, ut variae variis sermonibus affertur, quod denique neutra pars voluntatem suam declarare vellet, nisi cognita prius alterius sententia.

In his et aliis omnibus eventibus, in quibus utilius consilium praestare potest occasio, quam ulla instructio, erit industriae nunctii maiestatis regiae sic verba et operam suam accomodare, ut melius conducere pro loco et tempore videbit, curans imprimis, ut induciae quemadmodum conductae sunt, observentur, deinde, ut neutri parti vel sinistrae suspicandi de maiestate regia, vel illam de collusione aliqua culpandi occasio praeberetur.

Datum Piothrkouiae, XVI. Decembris, anno Domini M-o D-o XXX-o, regni regis XXIIII-o.

(c) Haec Ludovicus Gritti per Stanislaum Costka

Sigismundo regi significavit

Haec agat orator cum serenissimo rege Poloniae.

Primo comendabit vestra dominatio me et propensum studium meum serenissimo Poloniae regi, cui sicuti opto prosperam valetudinem ac omnes felices successus, ita cupio per quamlibet occasionem et commoditatem servire suae maiestati, nec abesse ab illius longe quaesitis, quaecumque in illius honorem et commodum praestare possum.

Sunt autem multi multorum principum Christianorum oratores, quos contingebat Constantinopolim, ad portam caesaream adventare, qui sciunt quo animo, cura et diligentia nitebar semper rebus Christianorum et non solum rebus regum, principum et aliorum maiorum, sed unicuique Christicolae etiam minimo nunquam solebam defuisse, et id esse verum multi, me tacente, testificarentur.

Et his aliquot annis testis michi erit spectabilis et magnificus dominus de Lasko, quam probe, quam fideliter et rebus Hungaricis, et Polonicis insudabam, multum ex hoc expectando aliud pretium, quam meritum apud superos et Divinam gratiam. Nam pro statu et conditione mea ad bene, beateque vivendum nichil michi videbatur defuisse, tamen agenti et laboranti domino Laski is adiutor et consultor fui, ut Turcarum caesarem et Thurcas a pristina consuetudine abduxissemus.

Solverant enim antehac Thurci armis partis provinciis non absque sanguine cedere, attamen iste Thurcoum imperator primum inflatus Divina ordinatione, tum demum nostro inductus ingenio Hungariam caeso Ludovico rege et statim occupata Buda, cessit regi Joanni serenissimo, domino meo clementissimo, non solum cessit, sed donavit illi ius omne belli absque tributo et omni alia subiectione.

Dumque advertisset ipse caesar Thurcarum Ferdinandum regem Bohemiae exturbare serenissimum Joannem regem regno isto innito, iam anni erunt brevi duo, movit se, viresque suas ad defendendum amicum suum et regnum Hungariae amico suo concessum.

Qua expeditione sua quae et quanta egerit ille potentissimus princeps, non est ex re recensere, satis est enim recuperatam Budam et alia loca iterum denuo regi Joanni inclito rediisse, illique fecisse de omnibus rebus ad bellum necessariis realem provisionem, ita terrestribus et navalibus copiis, sicuti bombardis et rebus his similibus.

Nam verbum suae caesareae maiestatis semel productum in rem et amicitiam serenissimi domini Joannis regis ita statuit illius celsitudo observare, ut potius sit extrema passura, quam relinqueret amicum suum vel sineret illum opprimi, utque sit in propatulo caesareae maiestatis animus non esse crudelis ac in Christianos impius. Hac aestate adveniente domino Laski et promovente concordiam novissime per serenissimum Poloniae regem tractatam quam facile admiserit ineundam, testis esse possum.

Sed quia hac concordia existimabat caesar regem Bohemiae tantum tempus terere et eludere debuisse, misit me huc maiestas sua, ut quo negotium tenderet, adverterem et providerem de nonnullis, ubi paucis admodum post meum huc adventum diebus Ferdinandi regis copiae adventare dicebantur, et demum capto per proditionem Strigonio hic, sub regia Buda comparuere et regem, me et alios obsidere et expugnare magna certe vi conabantur. Qua in re tacebo virtutem, fidemque ac fortitudinem eorum, qui obsessi fuerunt. Omnia enim Altissimo commendo, cui soli liberationem Budae attribuo, etc. Existimo tamen omnes hic suum titulum et famam non deturpasse, etc.

Quoniam autem Thurcarum imperator bene regis Ferdinandi subterfugio perspexerit, quilibet nosse potest. Nam sub uno eodemque tempore idem Bohemiae rex binos suos oratores misit, unos ad caesarem pro pace et induciis, quos tenet nunc detentos, alios Posnaniam tanquam pro concordia. Quae suae maiestatis negotiatio certe nescio, quomodo apud alios interpretabitur, sed apud caesarem est abiectissima, quae et multum detraxit suae existimationi, et ita Thurcarum imperatorem exagitavit et incendit, ut primo vere certissimum et inauditum apparebit incendium. Cui malo Deus iudicet, qui dedit causam, utinamque illum puniret solum absque malo aliorum et maxime eorum, qui nocentes non sunt.

Ubi hostis iam cingere nos obsidione aggrederetur, licet ego per postas advolassem, nec habuissem mecum aliquem bellicum apparatum, tamen considerata rei magnitudine et perspecta malui regi, ut se includeret vel me saltem pro deffensione relinqueret, consuluisse in tam loco ruinis, situ et igne deserto et ruinato, quamquam illo hosti cedere debuisset.

Compertissimum enim michi est, ut si casu aliquo ex manibus regis Joannis serenissimi excideret Buda, illamque iterum Thurcarum imperator recuperaret, nunquam deinceps hanc regiam sedem possessuros Christianos, sed Thurcas praesidiis munituros illam, cum sit certissimum, quam diu sint Thurcarum istae vires nunquam hic, Hungariae Germanos passuros, sed potius Thurcos absumpturos omnia.

Praeterea serenissimus Poloniae rex advertat, subdole ne, an minus rex Bohemiae inducias Posnaniae compositas sit complexus, cum post Luciae diem, quae dies prima induciarum esse debuit, fortissimo impetu fuisset urbem agressus et aliquot deinceps diebus perseverasset in eodem obsidionis conatu suus exercitus, laesamque suam maiestatem perpendat serenissimus Poloniae rex, quo animo debere istas delusas inducias vel boni consulere, vel acceptare. Tamen pro bono publico parata nunc, sicuti semper antea fuit illius celsitudo, ad ea, quae pacis essent et pacis syncerae, sed quia sit illius maiestatis, hoc est cum caesare foedus, ut alter absque alterius consilio, scitu et consensu nec de pace, nec de induciis statueret, ibo hanc ob rem Constantinopolim solus ego per postas.

Ubi cum sciam et intelligam nullam spem esse harum induciarum et pacis aliam nisi, quod serenissimus Poloniae rex acceptis in sequestrum omnibus castris, arcibus et munitionibus ex Ferdinandi regis manibus, mitteret suum hominem per postas Constantinopolim caesareae maiestati significando arces esse in suis manibus et inducias unius anni pro tractanda pace perpetua esse necessarias, tunc ego promitto me inducias perfecturum, sed nisi hac de re avisabit me maiestas regia in Martio, tunc omnino sciat caesarem venturum terra et mari, et acturum, quae Deus velit.

Nec enim moraturum sub Strigonio vel aliis locis existimet maiestas sua, ibit enim recto Viennam praelium cum terrestribus copiis quaesiturus. Classis autem dabit vela in regnum Neapolitanum, verendumque est, ne ducatus quoque Bari aliquid patiatur malorum.

Suspecta enim est illi horum fratrum Caroli et Ferdinandi regum potentia, et habentur apud ipsum ob civilia et rapinas Italicas summo odio, nunc autem praesertim, dum illi caesari Thurcarum tanquam colubri dormenti et ad pacem inclinato, hac Budensi obsidione pede caudam praesissent. Qua re irritatus, vibrare aculeos nittitur.

Quidquid itaque accidet, solum regem Bohemiae tantorum malorum causam praestitisse sentiet orbis, quem ego meis litteris conatus sum ab Hungaria incessenda et a perdenda Christiana republica reducere. Videat demum maiestas, si abstinere noluerit, qua facie supremi sententiam iudicis expectabit. Nam sicuti stat nunc in eius arbitrio relicta Hungaria parare orbi pacem, ita si noluerit, sanguis is, qui effluet, erit in capite suae maiestatis et posterorum suorum. Ut autem serenissimus Poloniae rex re ipsa experiatur curam meam et sollicitudinem reipublicae Christianae, offero me ad suam maiestatem venturum cum plena facultate et tractaturum, perfecturumque pacem non solum Ferdinando, sed etiam cum aliis illam volentibus, modo arces illae (ut supra) sint in sequestro apud suam maiestatem.

Praeterea dum fuisset nobis cum domino Laski novum quoddam de Moldavo allatum, irruisse ipsum videlicet in confinia Polonica et exusisse et depraedasse aliqua loca, consultum et decretum fuit apud nos res illius vayvodae Moldavi apud caesarem inficere ac efficere, ut caesarea maiestas Thurcarum nullum sit non solum auxilium, sed nec favorem illi factura. Id ego nunc apud suam caesaream maiestatem me facturum polliceor, ut inde illius Poloniae regni aliquod magnum incommodum averterem, utque hoc meo servitio pararem michi serenissimi regis Poloniae gratiam et benevolentiam.

Non esset tamen abs re, ut aliquem levem nunctium sua maiestas mitteret ad Thurcam in eo negotio honorem caesari faciendo et conquaerendo de fidefrago suae caesareae maiestatis subdito, ipso vayvoda Moldavo.

 

(d) Ludovico Gritti, regni Hungariae gubernatori

Spectabilis et magnifice domine, sincere nobis dilecte!

Accepimus litteras tuae magnificentiae, quibus nobis declarat, quo in periculo versetur respublica Christiana, nisi bellum Ungaricum quoquomodo sistatur, adhortando nos, ut operam nostram [...]

 

 

43. 1532. Zsigmond király utasítása a szultánhoz küldött követe, Piotr Opaliński számára, akinek esetleg arra is válaszolnia kell a pasák előtt, hogy miért nem jött létre béke Szapolyai János és Ferdinánd között és szóvá kell tennie az oláh vajda megbízhatatlanságát (részlet).

LL. XIV. kötet, 80a-88b. fol.

Instructio oratori regis Poloniae magnifico Petro Opalinski

in Turciam data anno 1532.

[...] Quae privatim agenda sunt cum bassis [...] Si quaerent Baschae, quid sit in causa, quod nos regem Joannem et illius adversarium non reduxerimus in gratiam, pacemque et concordiam inter illos non persuaserimus, respondebis nos magna quidem cura et sollicitudine per omne tempus illorum dissensionis id egisse, ut inter illos reconciliatio fieret, paxque et concordia illorum utrinque populis necessaria stabiliretur. Sed cum hactenus proficere in hoc non potuerimus, non esse factum culpa vel negligentia nostra declarabis, referens id omne, quod hucusque persuasionem in concordia nostram impedivit ex partium de loco oratorum conventui designando contentione et controversia provenisse. Nam cum de mittendis oratoribus ad tractandam pacem utrinque inter illos convenisset, rex Joannes nusquam illos praeterquam in aulam nostram aut aliquem locum regni nostri a nobis non procul distantem mittere volebat, adversarius vero illius, rex Ferdinandus hoc non concedens contendebat, ut locus pro oratoribus praedictis in Germania designaretur propter caesaris, fratris sui desiderium, qui loco, in quo concordia tractaretur, proximus esse cupiebat.

Cum vero culpam nostram excusaveris, dices nos curam hanc de reconciliandis regibus praedictis nondum abiecisse, sed operam etiamnum dare et daturos nos esse, ut concordiam et pacem inter illos transigere et constituere possimus. In qua re cum intelligamus autoritatem maiestatis caesareae plurimum valere et necessariam esse, postulamus ab illa, velit in hoc nobis assentiri et sua ope et consilio non deesse, ne tot caedibus amplius populi utrinque conficiantur, neve sanguis eorum, penes quos nulla est dissensionum culpa, effundatur [...]

Verum cum postea illustris dominus Ludovicus Gritti misso ad nos nuntio scripsisset nobis se, qui oratoris nomine ad nos venisset, se proficiscatur, ad alia negotia obeunda per maiestatem caesaream ex itinere revocatum esse, simulque a nobis postulasset, ut ad transigendum de iis, quae cum Valacho hoste nostro nobis intercedunt, in aulam serenissimi domini Joannis Hungariae regis oratorem seu secretarium nostrum cum plena potestate mitteremus, quo et ipse dominus Ludovicus venturus et Valachus oratores suos missurus esset, nos quidem tum de revocatione tam insignis oratoris doluimus, tamen cum necessaria maiestatis suae caesareae negotia illum avocarunt, non potuimus nisi boni id consulere et nostrum desiderium animo aequo ferre.

Illud vero, quod nobis de mittendo in Hungariam oratore per nuntium et litteras postulavit dominus Ludovicus Gritti, tametsi sciebamus nunquam antea de negotiis, quae cum Valacho vel nobis, vel praedecessoribus nostris intercedebant, uspiam, nisi in aula nostra agi vel tractari consuevisse, non gravati tamen nos facturos recepimus et non multo post, sicut maiestati suae caesareae cognitum putamus, re ipsa praestitimus, volentes in hoc desiderio maiestatis suae caesareae, quam id ex litteris illustrissimi domini Ludovici Gritti optare cognovimus, satisfacere.

Post hac quam accomodatissimis verbis poteris, Valachum de illius vanitate, inconstantia et perfidia erga nos argues et incusabis, declarans baschis ipsis, quod quemadmodum ille in caeteris perfide et hostiliter nobiscum agere consuevit, ita et hoc transactionis negotio, quod in aula serenissimi dominis Joannis Hungariae regis tractari debuit et ad quod auctoritas caesareae maiestatis intercesserat, nos fefellit. Namque cum orator noster illuc pervenisset acturus, tractaturusque omnia, quae ad rem pertinerent, nemo tum ex illius oratoribus, qui venturi promittebantur, illic comparuit, atque ita orator noster nullo confecto negotio ab hoste nostro illusus, vacuus ad nos reversus est [...]

 

44. [1538. február 24.] A Ferdinánd és Szapolyai János királyok közötti békeszerződés, a váradi béke szövege.

LL. VII. kötet, 116b-126b. fol.

Conditiones perpetuae pacis inter serenissimos Ferdinandum et

Joannem reges Hungariae

Inprimis, quoniam caesarea et catolica maiestas praefata sua sponte et ex singulari sua erga nos benevolentia et charitate simul cum fratre suo, praedicto serenissimo domino Romanorum rege nos in fratrem adoptivum accepit, ideo nos etiam utramque maiestatem in fratres adoptivos et in confoederatos nostros accipimus, ita ut inter maiestates earum et nos sit firma, stabilisque et perpetua, domino Deo favente, pax, confoederatio, amicitia et una ac sincera fraternitas pro conservatione regnorum, dominiorumque et provinciarum communium pro salute et liberatione huius afflicti regni nostri Hungariae ac totius reipublicae Christianae contra quoslibet hostes et inimicos communes tam externos, quam intestinos.

Item, quod caesarea maiestas simul cum fratre suo serenissimo domino Romanorum rege literis eorum mediantibus et aliis modis communibus, quibus potuerant firmioribus nos et regnum hoc nostrum Hungariae assecurent curam et diligentiam quanto maiorem poterunt gerere et adhibere de regni huius nostri Hungariae, partiumque ei subiectarum tutela et defensione, et inter alia, ut sua caesarea maiestas iuxta suam oblationem oratoribus nostris proxime Neapoli factam de recuperatione Belgradi cum auxilio Dei singularem curam gerat.

Item, quod nos ob eam causam renuntiamus exnunc omnibus confoederationibus et amicitiis, quas cum quibusvis regibus et principibus et aliis, quorum nomina hic pro expressis habere volumus, contra caesaream et Romanorum regias maiestates hucusque habuimus, nec in posterum habebimus aliquas confoederationes contra earum maiestates, et hoc idem facient suae maiestates erga nos. Sed quia nos cupimus satisfacere honori nostro cum nostris confoederatis et amicis, quos hucusque habuimus, ut et regnum hoc nostrum Hungariae et respublica Christiana communibus viribus et auxiliis melius defendatur, liceat nobis admonere ipsos confoederatos et amicos nostros de hac pace et confoederatione cum caesarea et Romanorum [regia] maiestatibus inita et hortari eos, ut et ipsi hanc confoederationem Christianae reipublicae defendendae cum iisdem maiestatibus amplectantur cum consensu praefatarum caesareae et Romanorum regiae maiestatum.

Item, quod a modo deinceps caesarea et Romanorum [regia] maiestates in literis earum et alias ubique nos, fratrem eorum et Hungariae, Dalmatiae, Croatiae regem, etc. scribant et nominent, et hoc nos quoque faciemus erga utramque maiestatem et earum filios et haeredes.

Item, quia oratores nostri dicunt caesaream maiestatem medio domini de Granellis primi consiliarii sui nobis se ad hoc obtulisse, ut si nos ex Dei munere filium habuerimus, una ex filiabus serenissimi regis Romanorum ei disponderi debeat, ideo nos propter maiorem firmitatem et stabilitatem amoris et benevolentiae mutuae inter caesaream et Romanorum regiam maiestates et nos hanc oblationem suae caesareae maiestatis benevole acceptamus et hoc ita fieri exoptamus.

Item, quod caesarea maiestas illam, quam nos in uxorem et consortem acceperimus, in filiam adoptivam, et filios vel filias ex ea nascituras similiter in filios et filias adoptivas propter maiorem et solidiorem inter praefatas caesaream et Romanorum regiam maiestates et nos mutuam coniunctionem coniunctionem accipiat.

Item quantum ad regni statum et eius administrationem attinet, ita inter nos ordinatum et conclusum est, ut quilibet nostrum eam partem regni et provinciarum ei subiectarum, quam nunc de facto tenet, libere cum omni regiae potestatis plenitudine, sub limitibus per octo homines Hungariae nationis, qui situm ac terminos et conditiones comitatuum sciant, per utrumque nostrum eligendos ponendis, Sclavonia cum Croatia et Dalmatia in manibus serenissimi regis Romanorum, Transilvania vero sub ditione, potestateque nostra permanente, et hoc vita nostra durante.

Ex quo autem nunc uxore et liberis caremus, posteaquam Dei vocatione ex hac luce decesserimus, etiam si filium tunc haberemus, ob respectum tamen salutis huius regni et reipublicae Christianae, quam ex hac pace et confoederatione, auxiliante domino Deo, certo speramus, et ut per hoc tot malis, quae regnum per hos annos superiores iam undecim et amplius perpessum est, finis iam tandem imponatur, volentes in hac parte decus nostrum et familiae nostrae, posterorumque nostrorum saluti publicae postponere, ad hoc condescendimus, ut post mortem nostram, etiam si ut supra dictum est, filium habuerimus, universum Hungariae regnum cum omnibus regnis, provinciis ac partibus ei subiectis et cum plenitudine iuris regii, administrationeque regni et provinciarum ipsarum in praefatum dominum Romanorum regem, vel eo interim mortuo, in filium suum regnum hoc communi consensu in regem eligere tenebitur, et illo quoque defuncto, eius legittimos haeredes ac successores ex filiis ac haeredibus eorum legittime descendentes, et illis quoque e medio sublatis et deficientibus, in caesaream maiestatem et ipsius filios et legittimos haeredes devolvatur et condescendat, devolutumque et condescensum habeatur ipso facto.

Item ad roborandum huiusmodi successionem, ut de ea dominus ipse rex Romanorum, filiique sui simul cum caesarea maiestate, eorumque legittimi haeredes certiores et securi reddantur, universi domini praelati et barones, magistratusque et officiales, quocumque nomine censeantur, immo etiam potiores nobiles, insuper magistri civium ac iudices, iuratique cives liberarum civitatum totius regni et provinciarum ei subiectarum teneantur tempore publicationis huius confoederationis et pacis homagii, sive fidelitatis iuramentum in casu praemisso observandum praefato domino regi Romanorum, filiisque et haeredeibus suis ac caesareae maiestatis, sub conditione de ducatu Scepusiensi inferius declarata, coram ipso vel suis oratoribus praestare et literas etiam super hoc dare, domini quidem seculares pro se et suis haeredibus, civitates vero pro se et earum successoribus.

Item quotiescumque praelatum aliquem decedere vel officialem, sive magistratum quempiam mutari quovis modo contingerit, toties novus praelatus, sive magistratus vel officialis ante dignitatis, vel magistratus, vel officii appraehensionem simile iuramentum fidelitatis praestare et ante similes, etiam literas dare tenebitur et literae huiusmodi per nos dabuntur vel mittentur ad manus praefati serenissimi domini regis Romanorum vel eius oratoris, sive oratoris caesareae maiestatis, si tunc in regno fuerit, et hoc infra duos menses a tempore praestiti iuramenti.

Civitates autem liberae teneantur dare similes literas per nos praefato domino Romanorum regi mittendas, vel eius oratori dandas de quinquennio in quinquennium, si ita caesareae maiestati et regi Romanorum videbitur. Filii autem baronum et principalium nobilium arces habentium quando mortuo patre in haereditatem paternam et dominium successerint, in aetate legittima existentes praestabunt simile iuramentum et dabunt similes literas, quae etiam intra spatium sex mensium per nos mittentur in manus serenissimi regis Romanorum, vel eius oratori dabuntur.

Item si nos Dei benignitate filium habuerimus, extunc in eo casu totum patrimonium nostrum, universa videlicet castra, castella, civitates, oppida, villae, possessiones, praedia et quaelibet iura possessionum, ubilibet intra ambitum regni huius nostri Hungariae, partiumque et provinciarum ei subiectarum habita et existentia, quocumque nomine vocitata, tam paterna et haereditaria, quam etiam per nos acquisita et legittime acquirenda, alia etiam omnia, quae loco pignoris a serenissimis dominis Hungariae regibus usque ad tempora disturbiorum post mortem et interitum serenissimi domini regis sequuta pacifice possedimus, usque ad tempus redemptionis in ipsum filium nostrum devolvi et condescendi debeant, devolutaque et derimata habeantur ipso facto. Ex quo quidem patrimonio caesarea maiestas novum ducatum sub titulo Scepusiensi, quo nos antequam ad hoc regnum Dei munere assumpti sumus, usi fuimus, cum iurisdictione comitatus Scepusiensis pro ipso filio nostro exigere, instituereque debeat et teneatur. Patrimonium vero totum, tam videlicet sub nostra, quam sub ipsius regis Romanorum potestate existens et habitum communi huius regni et partium ei subiectarum contributione, prout in generali diaeta publicandae pacis nobis et eidem regi Romanorum ac regno Hungariae visum fuerit, de manibus illorum, apud quorum manus nunc existit, redimi debeat. Huiusmodi autem redemptio infra duorum annorum fieri debeat effectiva a tempore publicationis pacis.

Item, quod pars illa patrimonii, quae nunc est sub potestate et ditione regis Romanorum, sit in manibus caesareae maiestatis nomine sequestri, tanquam apud manus communes usque ad tempus successionis praenotatae.

Item, quod dominus ipse rex Romanorum vel filius suus, aut haeredes praedicti regnum et possessionem regni interim nequeat pro se vendicare, nec domini praelati et barones, nobilesque et civitates ac alii suprascripti ad obedientiam ei exhibendam teneantur, donec ducatus ipse Scepusiensis unacum iurisdictione praedicti comitatus Scepusiensis et aliis bonis praenarratis in manus ducis ipsius, filii scilicet nostri fuerit assignatus, et pro maiori securitate consequendi huiusmodi ducatus tempore iuramenti, quod serenissimo Romanorum regi in eadem diaeta publicandae paces praestabunt, teneantur nobis etiam super hoc iurare, quod non aliter observabunt iuramentum ipsi domino regi Romanorum vel filio eius praestitum, nec aliter obedientiam eis exhibebunt, nisi prius ducatu ipso ad manus filii nostri assignato. Cum primum ducatus ipse cum caeteris bonis praenarratis filio nostro restitutus fuerit, eo ipso praelati, barones, nobiles et alii suprascripti teneantur ad omnia praemissa fideliter observanda et hoc eo modo intelligendo et interpretando, quod uno et eodem tempore consignatio ducatus in manibus filii nostri et consignatio regni cum omnibus arcibus et attinentiis suis in manus Romanorum regis, aut haeredum praedictorum fieri debeat. De posthumo quoque filio hoc idem, quod praemissum est, intelligatur, quo tandem ducatu consignato et restituto caesarea maiestas et ipse dominus Romanorum rex, ac eorum haeredes praefatum ducem, filium videlicet nostrum, eiusque haeredes in dominio et possessione praescripti ducatus ac patrimonii, civitatumque, oppidorum et possessionum pradictarum contra quoslibet legittimos et illegittimos turbatores ac impetitores successivis semper temporibus defendere atque conservare teneantur.

Item, quodsi nos prole virili destituti fuerimus, ob hoc ut caesarea maiestas maiorem habeat ad hoc regnum tutandum et defendendum affectionem et propensitatem, integra medietas totius patrimonii suae caesareae maiestati sub conditionibus tamen infrascriptis cedat, alia integra medietate ad dispositionem nostram sive in vita, sive in mortis articulo libera nobis remanente.

Item remanente post mortem nostram regina, consorte nostra superstite absque liberis, extunc directa medietas patrimonii nostri, ea videlicet, quae in sortem caesareae maiestatis cedere debebit, censeatur eidem dominae reginae ita obligata et inscripta esse, ut quousque ipsa ad secunda vota se non transtulerit, possideat eandem medietatem cum omnium fructuum et utilitatum perceptione, teneatur quam maiestas sua caesarea in eo casu manibus suis illam medietatem assignare. Quae quidem regina ubi ad secundas nuptias se contulerit, deposito solutoque illi dotalitio suo, centum scilicet milibus florenis Hungaricalibus in auro, teneatur caesareae maiestati, vel filiis et haeredibus eius regina ipsa medietatem ipsam pacifice dimittere et resignare.

Item, ubi super huiusmodi huiusmodi dote sive dotalitio suo ipsa vivente satisfactio impensa non fuerit, extunc in testamento quoque suo liberam de eo habeat, prout voluerit disponendi authoritatem.

Item, si nos filias habuerimus, regia maiestas Romanorum vel filius suus, successor videlicet eius et haeredes ipsorum teneantur post mortem nostram, si interim eas matrimonio non locaverimus decenter et honeste, tanquam filias regis Hungariae nuptui dare.

Item, ubi ad successionem praemissum ventum fuerit, antequam serenissimus Romanorum rex vel filius aut haeredes praedicti regimen et possessionem regni, provinciarumque et partium ei subiectarum suscipiat super observandis libertatibus, decretis, legibus et consuetudinibus regni more dominorum Hungariae regum teneatur iuramentum reale solenniter praestare.

Et quia serenissimus dominus Romanorum rex alias tempore suae in regem Hungariae electionis promisit iura et libertates regni Hungariae observare et super hoc literas etiam regno et eis, qui tunc eis adhaerebant, dedit, ideo similes literas etiam illis, qui post obitum nostrum et secuta successione in eius obedientiam sunt venturi, tempore publicationis huius pacis et iuramentorum ipsorum regnicolarum dare teneatur. Etsi utrique nostrum visum fuerit aliqua alia in dicta publicandae pacis addere, hoc in arbitrio utriusque nostrum erit.

Item, quod in eadem diaeta tractare debebit de quinque castris, videlicet Workyenstayn, hoc est Grakno [!], ferrea civitate, Kysmarthon appellata, Gyncz, Kvheg [!] dicta, Koboldorff, Kabol nominata, et Ryeknych, hoc est Rohoncz.

Item, quod sequuta successione serenissimus rex Romanorum aut filius, vel haeredes praedicti metas regni Hungariae a parte Austriae et Moraviae, regnorum vero Croatiae ac Sclavoniae a parte Carniolae, Carinthiae et Stiriae rectificabunt.

Item, quod omnes iniuriae et universa damna inter nos et serenissimum Romanorum regem tempore horum bellorum secuta poenitus aboleantur et abeant in oblivionem, similiter illa, quae subditi alterius nostrum in alterum nostrum iisdem bellorum temporibus commisissent, et etiam quae subditi nostri in subditos ipsius domini Romanorum regis et econverso subditi sui in nostros, in iisdem temporibus hostiliter intulerunt, similiter aboleantur, ut ultio super his nulla sequatur.

Item, quod omnium subditorum utriusque nostrum, nemine prorsus excepto, etiam extremae cuiuscunque dignitatis fuerint, omnia bona tam ecclesiastica, quam secularia post obitum serenissimi principis quondam domini Ludovici regis ad haec usque tempora propter hostilitatem inter nos et ipsum dominum Romanorum regem habita violenter occupata, donationibus sive venditionibus utriusque nostrum super eisdem bonis hactenus quibuscumque datis vel factis non obstantibus, publicata pace de facto illis, quorum fuerant, pacifice remittantur. De castro autem Sarrol cum spectabili et magnifico Petro Perenni per regnum concordari debebit absque praeiudicio et aliquo onere praefati serenissimi Romanorum regis.

Item omnia bona et omnes proventus omnium ecclesiarum per haec eaedem disturbiorum tempora qualitercumque et per quoscumque ab eisdem ecclesiis hactenus violenter occupata et adempta fuerint, eisdem ecclesiis, quarum ab antiquo sunt et fuerunt, tempore publicationis dictae pacis de facto pacifice possidenda, percipiendaque remittantur, et quod bona ecclesiastica de manibus secularium recipiantur.

Item, quod nullus nostrum in sua ditione permittat fieri diffidatores, si qui vero temerarie insurgerent, teneantur ambo mutuis auxiliis maiestates regiae illos confestim exterminare.

Item, quod subditi utriusque nostrum nequeant deficere, seque conferre cum bonis suis in unam vel alteram partem et nec per alterum nostrum acceptantur, qui potius mutuis nostris auxiliis sive praelati, sive barones cum arcibus, sive civitates vel alii quicumque existent, qui id forte attentarent, illi, cui ex nobis antea parebant, rursus subigi cogantur.

Item, quod omnes captivi per hostilitatem ultra, citraque capti exnunc libere dimittantur.

Item, quod omnia castella et fortalitia, aliaeque munitiones inter haec disturbia per subditos utriusque nostrum, quomodolibet et ubicumque erecta et constructa penitus distrahantur ac publicata pace demoliantur.

Item, quod donationes et privilegia utriusque nostrum sub iurisdictione cuiuslibet nostrum rite, legittimeque confectae et emanata, ac in futurum quoque conficiendae et emananda ratae semper maneant, atque firma.

Item, quod universae literae et quaelibet literalia instrumenta, sive privilegia patrimonium nostrum et alia quaecumque bona nostra praenarrata, aliorum etiam quorumcumque subditorum utriusque nostrum intra ambitum huius regni existentia tangentes et concernentia, per haec disturbia, impacataque tempora in castris vel ubicumque locorum violenter ablatae et retenta statim publicata pace illis, quorum fuerint, effective reddantur.

Item, quod illi, qui tenentur dare rationem uni vel alteri nostrum ratione administrationis officiorum aut proventuum, cuiuscumque status atque conditionis existant et apud quemcumque nostrum sunt, ad reddendam rationem debeant esse obligati et ad hoc compelli possunt iuxta regni consuetudinem.

Item, quod ad eos, qui huic paci et mutuae confoederationi nostrae, ordinationique consentire et obedire nollent, domandos atque castigandos deputentur ab utroque nostrum statim facta pace mille equites et totidem pedites pixidarii, vel quantum videbuntur necessarii et capitanei utrinque nostrum cum huiusmodi gentibus cogant illos et per omnia remedia compellant ea, quae per nos mutuo ordinata, statutaque sunt, rebelles ipsos inviolabiliter observare.

Item quandoquidem exercitus aliquis generalis vel particularis navigio aut super terram in Hungariam de partibus Germaniae descenderit atque venerit, nobis et huic regno Hungariae damnum, violentiamque non inferant, sed absque omni dolo, fraudeque et damno procedant.

Item ordinatum et conclusum est, quod civitates montanorum cum ipsis montanis et mineris, item castra antiquum Solium, Ovar, Munkach et Hwhel cum cameris salium, et alia bona universa, quaecumque serenissimae principi dominae Mariae, Hungariae, etc. reginae temporibus serenissimorum quondam divinorum Wladislai et Ludovici regum inscripta sunt, iuxta formam inscriptionum vita eius durante illi maneant illaesa. Etsi quae essent ablata, tempore publicationis pacis restituantur. Ita tamen, quod de castro Deosgyera modernus possessor vel via iuris, vel concordiae per ipsam dominam reginam contentetur, et tunc castrum illud restituere teneatur, et ea mortua bona praescripta ad serenissimum dominum Romanorum regem et eius haeredes in regno successores praedictos devolvantur.

Item, quod sal Transilvanum non nisi in dominio et ditione nostra vendatur et dispensetur, econverso autem sal Maromorusium sub ditione solummodo pradicti regis Romanorum venditioni exponatur et in usus necessarios convertatur sub poena perditionis salis.

Item, quod facta pace nemo nostrum nova vectigalia, hoc est tricesimas aut telonea in ditione sua in praeiudicium ditionis alterius nostrum imponat.

Item, si hostis communis contra nos ambos, vel alterum nostrum interim, quo pax ipsa publicabitur, expeditionem generalem vel particularem faceret, extunc iuxta temporis exigentiam tanquam fratres et amici mutuo nos iuvabimus.

Item nemini subditorum utriusque nostrum castra, castella, civitates munitas vel alias munitiones sub poena perpetuae infidelitatis per nos ambos irremissibiliter exequanda furto, proditione aut alia quavis arte subintraret, occupare liceat, etsi quae erunt ablata iis, quorum erant, restituantur et damna illata refundantur.

Item, quod nemini subditorum utriusque nostrum, cuiuscunque status et conditionis existat, sub poena in generali decreto huius regni Hungariae expresso ullam monetam cudere vel cudi facere patiemur. De moneta autem sub nomine utriusque nostrum cudenda mutuo nos concordabimus.

Item, quod medietas castri Thokay, ex quo alia medietas non est in manibus nostris, et castrum Regeus nobis restituatur tempore publicationis pacis, iustis tamen debitis et inscriptionibus, quae ad dicta castra facta esse dinoscuntur, primitus persolutis ita, quod nos non teneamur persolvere nisi pro media parte inscriptionis castri Thokay, ipsum autem Tokay castrum quousque fuerit nobis integre eliberatum, maneat interim in eodem statu, in quo nunc existit.

Item, quia tota intentio nostra tendit ad hoc, quomodo hoc regnum conservetur et liberetur, ut simul cum tota republica Christiana salvum permaneat, et quia habemus eam fidem et spem in caesarea maiestate, quod ipsa caesarea maiestas nihil tale in hoc negotio decernet, nisi quod manifeste cognoverit esse ad salutem eius regni et reipublicae Christianae, nec tale aliquid nos facere velit, per quod sequeretur ruina et excidium eius regni: ideo nos tam publicationem ipsam pacis, quam publicam hostis declarationem et nominationem hostis communis reiicimus et remittimus ad declarationem suae caesareae maiestatis, cuius etiam declarationi propter praemissos stare pollicemur, simul et nostras ac subditorum nostrorum vires pro posse ad deffensionem et liberationem eius regni extendere ita, ut serenissimus etiam rex Romanorum idem faciet, quo communibus viribus regnum istud ab hostium infestatione salvetur et liberetur ac si opus esse videbitur, rursus tunc praesentes literae renovabuntur cum expressione nominis ipsius hostis communis.

Item, quod in casu, quo caesaream maiestatem ac ipsum dominum Romanorum regem in semine masculino deficere contingeret, extunc successio regni praenarrata revolvatur in filios et haeredes nostros, qui Deo favente tunc superstites erunt. Illis vero non existentibus, libera regum electio rursus apud gentem Hungariae iuxta eius pristinam legem atque libertatem maneat.

Item, quod si nos propter amicitiam caesareae maiestatis et serenissimi domini Romanorum regis de hoc regno nostro per hostes exturbabimur, quod Deus procul avertat, tunc in eo casu caesarea et Romanorum regia maiestates teneantur nobis de statu honesto et condecenti, et tali quidem, ut tam nos honestam vitam agere, quam etiam dominis et servitoribus nostris, qui nos secuti fuerint, commode providere queamus.

Item, quod unus per totum regnum communi voto palatinus iuxta vetustam legem ac libertatem regni in diaeta, seu conventu regni generali publicandae pacis eligatur, alios autem honoris sive magistratus, puta cancellarium, iudicem curiae, magistrum comornicorum, caeterosque iudices ordinarios ac protonotarios quilibet nostrum pro se habeat, quemadmodum inter nos conveniemus.

De aliis ad bonum et quietum statum regni pertinentibus in ipsa diaeta generali tractare debebit. Nos igitur, etc.

In nomine Domini, Amen.

 

45. [1538. vége-1539. eleje] Követutasítás Erasmus Krzetkowski brześći kastellán számára, akit a török szultánhoz küldtek és aki útjában felkereste Szapolyai Jánost is.

LL. VI. kötet, 38a-39a. fol.

Ad regem Joannem eidem castellano Brestensi

Serenissimus rex et dominus meus pro amore et benevolentia, quo sacram maiestatem vestram non mediocriter complectitur, mandavit mihi, ut maiestatis vestrae valetudinem suo nomine inviserem, quam ille prosperam et incolumem in multos annos ex animo praecatur et optat. Illud autem inprimis ardenter cupit, ut quemadmodum valetudine, sic fortuna quoque sacra maiestas vestra prospera uti possit, atque in summa tranquilitate earum, quas desyderat, rerum potiatur. Neque quicquid est, quod sibi serenissimus dominus meus a Deo praecetur, cuius non velit esse participem vestram quoque serenissimam maiestatem, cui fausta omnia et felicia non minus, quam ipsi sibi cupit evenire, ut quam merito facit plurimi vel propter vestram necessitudinem, quae cum sacra maiestate vestra ei intercedit, vel propter vicinitatem, quae et ipse in propinquo optima putatur, dedit mihi negotium, ut semotis arbitris quaedam cum sacra maiestate vestra communicarem, ubi commodum illi et opportunum visum fuerit.

Agnoscit sanctissimus princeps meus singularem studium serenissimae maiestatis vestrae, quae inter illum et vaivodam Moldaviae nuntio suo misso pacem est conficere conata, de qua et si nunquam serenissimus dominus meus magnopere laboravit, ut qui perfidiam hostis cognitam haberet, neque ullis pactis et condicionibus eum diu stare solere sciret. Amplectitur tamen animum istum erga se sacrae maiestatis vestrae, quae quod gratum illi facturam se putaret, in hanc se pacificationem interposuit, et fuit revera et est illi gratum officium istud. Sacrae maiestati vestrae utcunque hostis dignus non fuerit, cuius causa curam istam et cogitationem de concordia facienda sacra maiestas vestra susciperet. Cum autem pertinacia quadam Valachi efficere id, quod maiestas vestra designaverat, non potuerit atque ante paucos menses serenissimus dominus meus sit ab eo gravibus iniuriis lacessitus, statuit Deo bene iuvante iustis conatibus ea modestia, quam sibi insolens temeritas vayvodae parit, se levare et subditos ab eius iniuria protegere. Sed quoniam authoritatem Turcorum imperatoris agnoscit, atque illius vestigatio est, ne imperator ad iniuriam id revocet, si vectigalem illius bello esset persequutus, visum est maiestati eius prius ad illum deferre iniurias, quas a vayvoda accepit, deinde ad ulciscendas illas agredi.

Itaque me hac de re nuntium ad imperatorem designavit, a sacra maiestate vestra petit magnopere, ut mihi prospicere dignetur, quo possum ad illum tuto pervenire, mandatumque mihi legationis munus obire. Factura est sacra maiestas vestra rem serenissimo domino meo vehementer gratam. Cuius maiestas si quando usus fuerit, parem illi gratiam referre conabitur.

 

46. [1539. január. Buda.] Szapolyai János király oklevele, amely szerint Izabella a hozománya fejében lemond minden jogáról, ami Lengyelországban őt megilletné.

LL. VI. kötet, 73a-b. fol.

Dogiel, I. kötet, 140. p.

Joannes Dei gratia, etc. manifestum facimus, quod assignata sunt nobis per serenissimum dominum Sigismundum, socerum et patrem nostrum charissimum dotis triginta duo millia aureorum Hungaricalium auri puri, boni et iusti ponderis, paraphernorum vero, cum serenissima coniuge nostra, filia eius maiestatis triginta octo millia aureorum etiam Hungaricalium boni auri et iusti ponderis, quam dotem triginta millium aureorum, unacum paraphernorum parte, quae parapherna ascendunt ad summam undecim millium noningentorum nonaginta quinque aureorum Hungaricalium, certis de causis, quae in litteris contractus expositae sunt, ipse serenissimus Poloniae rex apud se retinuit sub certa conditione nobis et serenissimae coniugi nostrae facta. Nos igitur testamur praesentibus litteris nostris, quod serenissima coniunx nostra, cum ita sibi idonee et maiestati eius cautum sit, renunctiavit et renuntiat per praesentes, consensu meo accedente, omni iuri, si quod illi aut ad serenissimorum parentum, aut ad cuiusque tandem alterius ex eis descendentium hereditatem competent, cavetque et nos cavemus neminem aut dotis, aut paraphernorum, aut hereditatis sive maternae, sive paternae, aut quocunque alio nomine a serenissimo domino rege Poloniae, aut a serenissima coniuge eius, aut a serenissimo filio, successoribusque eorum quidquam amplius petitur, nisi si serenissimum fratrem serenissimae coniugis nostrae absque liberis masculis decedere contigerit, tum illa maternae hereditatis particeps esse debebit. In cuius rei fidem hoc scribi, subscribi et assignari fecimus. Datum.

 

47. 1539. január 29. Krakkó. Brodarics Istvánnak, Perényi Péternek és Verbőczy Istvánnak, Szapolyai János követeinek a rezerválisa a király és Izabella házasságkötésével kapcsolatban.

LL. VI. kötet, 67b-72b. fol.

Dogiel, I. kötet, 137-140. p.

Reversale contractus oratorum Hungariae regis eiusdem matrimonii

serenissimae dominae Isabellae

Nos Stephanus Brodericus episcopus Vaciensis ac Petrus de Peren comes perpetuus comitatus Abawariwariensis et partium regni Hungariae superiorum capitaneus generalis, etc. et Stephanus de Werbewcz summus cancellarius, consiliarii et oratores serenissimi principis et domini, domini Joannis Dei gratia regis Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, etc. marchionis Moraviae, ac Lusatiae et utriusque Slesiae ducis, etc. domini nostri clementissimi recognoscimus et praesentium serie fatemur, quod tum dominus noster rex cupiens illam affinitatis coniunctionem, quae inter suam maiestatem ac serenissimum principem et dominum, dominum Sigismundum eadem gratia regem Poloniae, magnum ducem Lituaniae, Russiae, Prussiaeque dominum et heredem, ac Masoviae ducem, etc. dudum intercessit, et cum amore, quo ambae maiestates sese mutuo semper hactenus prosequuti sunt, ac complexi sunt ampliore affinitatis vinculo roborare: nos ad eundem serenissimum dominum Poloniae regem et serenissimam dominam Bonam, consortem suam charissimam, Poloniae item reginam et ad serenissimum dominum Sigismundum Augustum, suarum maiestatum filium, similiter Poloniae, etc. regem in facto matrimonii inter maiestatem ipsius domini nostri clementissimi et inter serenissimam virginem dominam Isabellam, istorum regiae ac reginalis maiestatum filiam contrahendi legatos, oratoresque destinasset, et ambae maiestates istae prioris affinitatis et amoris ipsius serenissimi domini nostri regis considerationibus certis etiam aliis respectibus bonis, praesertim pro solidiori, firmiorique praedictorum Hungariae ac Poloniae regnorum conservatione, praefatam serenissimam virginem dominam Isabellam maiestati domini nostri clementissimi iuxta desiderium suum legittimam (iuramento per verba de praesenti interveniente) desponsissent, tradidissentque in coniugem et uxorem, tunc inter praedictas maiestates Poloniae et inter nos mandatorios antefati domini nostri regis in negotio dotis et contradotis ipsius serenissimae puellae dominae Isabellae modo subnotando et sub conditionibus infrascriptis concordatum est.

Principio convenit inter serenissimum Poloniae regem supradictum et nos, oratores regiae maiestatis Hungariae, quandoquidem nunc abduci debet serenissima sponsa atque in Hungariam commigrare, ut de dote, deque antipherna, quam alii contradotem vocant, his illi rationibus caveatur.

Quoniam dotis nomine, paraphernorumque in gemmis, auro et argento aestimatarum et ponderatarum septuaginta millia ducatorum per serenissimum regem Poloniae dabuntur auri boni, puri et iusti ponderis, in hac pecuniae summa et in aliis septuaginta millibus aureorum similiter Hungaricalium auri puri, boni et iusti ponderis, quae contradotis nomine assignabuntur, inscribi serenissimae dominae reginae Izabellae debent et obligari arces seu castra, civitates, oppida, villae, quae serenissimo regi Poloniae ac serenissimae dominae Isabellae, filiae suae maiestatis nomine, loco et proventibus satisfacere posse dotis et contradotis nomine videantur.

Quoniam vero inscriptio et obligatio arcium eiusmodi et civitatum non videretur suae maiestati regiae Poloniae esse firma satis et stabilis futura, nisi ad eam faciendam caesareae et catholicae maiestatis et serenissimi Romanorum regis consensus accessisset, tenebitur serenissimus rex noster intra sex menses a Dominica Invocavit proxime ventura computandos a caesarea et Romanorum [regia] maiestatibus dyplomata expedire, quibus maiestates eorum consentient ad arces, civitates, castra, oppida et villas dotis et contradotis nomine inscribendas et obligandas, quae summa dotis et contradotis exequare vectigalibus et redditibus suis possunt annuis, quae nulli sunt obnoxia, sed libera prorsus, neque cuique obligata, quorum fructus et proventus et tuto, et absque ullo negotio colligi possint, quae denique eiusmodi sint, ut iudicio serenissimi regis Poloniae probentur, ipsique et serenissimae filiae suae maiestatis satisfaciant.

Ac praefecti arcium praedictarum iusiurandum dare tenebuntur, si quid humanitus acciderit serenissimo domino nostro regi Hungariae, superstesque illi fore aut serenissima domina regina Isabella in illius fide, potestate, authoritateque futuros. Hoc idem et nobiles, et cives praestabunt.

Omnes autem arces haec et civitates sive dotis, sive contradotis nomine inscriptae hac lege et conditione obligari debent, ut si prior e vita discedat serenissimus rex noster, visumque sit serenissimae dominae reginae Isabellae renovare nuptias, non possint arces illae et civitates singillatim et seorsum, sed simul tamen omnes et coniunctim redimi tota pecuniae summa, quae tam dotis, quam contradotis nomine debebitur semel numerata.

Quod si forte adduci non possint caesarea et Romanorum [regia] maiestates, ut ad obligandas arces et civitates praedictas consentirent, tunc intra duos menses post lapsum praescriptorum sex mensium tenebitur serenissimus rex noster secundum tenorem cautionis et obligationis, quam nos vigore mandati sui litteris datis fecimus, septuaginta milia aureorum contradotis et viginti sex millia et quinque florenos Hungaricales in auro, quae extoto summa tam dotis, quam paraphernae in Hungariam secum abducit serenissima domina regina Isabella, aut apud serenissimum regem Poloniae, serenissimumque filium et serenissimam coniugem eius maiestatis aut apud illustrissimum dominum Venetorum, aut apud Fukeros in sequestro deponi et in auro, argento bono numerato, vel ad valorem dictorum omnium, quae deponi debent, ponderato. Ita tamen, quod si serenissimus dominus, dominus rex noster locum depositionis eius pecuniae apud serenissimum regem Poloniae, filiumque et serenissimam coniugem suae maiestatis eligerit, ipsa domina regina Poloniae tenebitur serenissimum regem nostrum assecurare etiam sub obligatione bonorum suorum tam dotalitiorum, quam aliorum hereditariorum sive in hoc regno Poloniae, sive in magno ducatu Lituaniae existentium. Quae omnis pecunia ita deposita et reliquum dotis, quod apud serenissimum regem Poloniae erit retentum, non prius movebitur, quam aliquod fuerit postmodum idoneae cautionis genus excogitatum, quo prospici possit indemnitati, securitatique serenissimae dominae reginae Isabellae tam de dote, quam contradote inscribenda.

Simul atque vero ita haec transacta fuerint, tum serenissimus rex Poloniae et ea, quae retinuit et si quae alia apud eum et serenissimum filium ac dominam reginam deposita erunt, versus Hungariam omnia ab eo tempore, quo ei cautio dotis et contradotis serenissimae filiae eius maiestatis facta probari ceperit et illam ratam habuerit, ipse et serenissimus filius et serenissima domina regina Poloniae infra duos menses, si in regno suo fuerit, si vero in magno ducatu Lituaniae, infra tres transmittere tenebitur et in manus eorum, qui mandata ad hoc habuerint vel circa Podolin, vel circa Liblyo consignare, neque impedire, quo minus si quam in sequestro pecuniam serenissimus rex noster alibi, quam apud serenissimum regem Poloniae deposuerit, tollat, tum enim hinc maiestati regiae et serenissimo filio et dominae reginae aliud restituendum et hac ratione, ut scriptum est, mittendum versus Hungariam non veniret, quam quod ipsi de septuaginta millibus dotis et paraphernae retinuerint.

Quod quidem se sedulo facturum unacum serenissimo suo et serenissima regina promisit et spondet litteris suis.

Postquam vero serenissima regina Isabella ad serenissimum dominum regem nostrum, maritum suum traducta copula carnali cum eius maiestate coniugetur, tenebitur tum in praesentia oratorum serenissimi regis Poloniae, qui illius maiestatem deducent, abdicare se omni iure hereditario sive paterno in regno, dominiorumque suorum omnium, sive materno earum possessionum, quae serenissima mater habet, cavere tenebitur per se et serenissimum dominum regem nostrum neminem amplius aut illius, aut serenissimi domini regis nostri nomine sive dotis nomine, sive quocunque tandem alio aut a serenissimo domino rege Poloniae, aut a successoribus suis quidque petituram.

Quod si absque liberis serenissima domina regina Isabella (quod Deus avertat) decesserit, dos et parapherna, hoc est septuaginta milium summa ad serenissimum regem Poloniae, serenissimum filium suae maiestatis et illustrissimas filias suas redire debebit, nisi fortasse secus aliquod ea de re statuerit serenissima filia suae maiestatis, cui et testandi de summa hac, atque cui velit, quantum velit dandi, donandi et legandi potestatem esse voluit, tam inter vivos, quam causa mortis.

Dotis nomine triginta duo millia sunt assignata aureorum Hungaricalium auri puri, boni et iusti ponderis. Datae sunt vero paraphernorum nomine gemmae, margaritae, monilia, reliquaque cimmelia, quae summam triginta octo millium efficiunt, ut universa dos cum paraphernis aestimata aureos efficiat Hungaricos in auro bono septuaginta millia. Quae quidem paraphernae quod tanti precii datae sunt, sciri debet non id factum esse de more et consuetudine regni huius, sed magis adeo ex abundantia quadam amoris serenissimi regis Poloniae et serenissimae coniugis eius erga serenissimam dominam reginam Isabellam, filiam serenissimarum maiestatum. Nam serenissimus rex Poloniae quidem bonam partem earum rerum ultra dotem datarum supra id auxit, quod dari filiabus suis et praedecessorum suorum consueverat, et serenissima coniunx suae maiestatis multo plus etiam rerum earum ipsi filiae ex singulari sua liberalitate, non ex debito ullo, dono dedit et assignavit.

Haec sunt conditiones, de quibus inter serenissimum regem Poloniae et nos, legatos serenissimi regis Hungariae convenit, quas maiestatem illius ratas, gratasque habituram similibus reversalibus litteris datis in manus eorum oratorum suorum, qui serenissimam dominam reginam Isabellam deducent. Nos vigore mandati, quod habemus, sub poena centum quadraginta millia aureorum serenissimum dominum regem nostrum obligavimus et obligamus, quae quidem centum et quadraginta millia aureorum absque ulla recusatione serenissimi regis nostri numerare serenissimo regi Poloniae tenebitur, si intra tempus praescriptum non observaverit. Quod si serenissimus rex noster paenam, quam in non adimplendis pactis praesentibus transgressus incurreret, solvere neglexerit, vel etiam recusaverit, ex tunc fieret, fierique debet libera facultas serenissimo regi Poloniae provincias, terras, civitates, castra, oppida, arces, villas tam suas regias, quam alias quascunque spiritualium et secularium subditorum suorum, ubicunque in ditione et dominiis regnorum suorum Hungariae, seu in aliis provinciis existentium ad solutionem dictorum centum quadraginta millium aureorum Hungaricalium arctare, cogere, immo bona omnia quaecunque praefata, in eodem regno consistentia, mobilia et immobilia invadere, occupare et detinere tamdiu, donec de praedictis centum quadraginta millibus aureorum Hungaricalium serenissimo regi Poloniae satisfactum non fuerit. Et in tali casu ipse et sui posteri non debebunt, neque etiam iuste poterunt praedicto serenissimo regi Poloniae resistere aut succensere, contradicere verbo vel facto, per se vel submissas personas, publice vel occulte, directe vel indirecte, sed illius maiestatis propositum et actiones tales quascunque contra eius maiestatem aut posteros, dominia et subditos eius fecerit, approbare, commendare et ratificare, nulla arte, dolo vel ingenio praemissis contravenientibus actis, contractibus et inscriptionibus ac pace communi regnorum et terrarum in suo nihilominus robore remanendo, quibus per actiones quascunque praefati serenissimi regis Poloniae in repetitione poenae seu vadis huiusmodi centum quadraginta millium, ut praemissum est, intentatas et commissas non poterit, neque censebitur in aliquo derogatum esse.

Praeterea nos oratores ad hoc etiam serenissimum regem nostrum Hungariae obligavimus, quod maiestas illius loco doni nuptialis, seu donationis propter nuptias, [quam] Morgengab appellant Germani, assignatura sit duo millia florenorum Hungaricalium census annui in censu Sancti Martini Saxonum regionum Transilvaniensium, quem in singulos annos serenissima domina regina Isabella percipiet, quoad serenissimo domino regi nostro et serenissimae coniugi eius vita suppeditaverit, atque in usum suum convertet, quin et hoc pollicitis sunmus iidem legati nos diligentem operam navaturos, ut ille census serenissimae dominae reginae aliqua accessione locupletetur.

Nos igitur oratores praenominati vigore pleni et sufficientis mandati nobis per maiestatem domini nostri clementissimi in verbo suo regio traditi ad praemissa omnia inviolabiliter observanda et litteris quoque suis in manus eorum oratorum, quos serenissimus rex Poloniae cum serenissima regina Isabella nunc in Hungariam mittit, dandis ratificanda maiestatem eius sponte obligamus, praesentium litterarum nostrarum manu nostra

subscriptarum et sigillis meis munitarum vigore atque testimonio. Datum Cracoviae, vigesima nona Januarii, anno Domini M-o D-o XXXIX.

Stephanus Brodericus episcopus Vaciensis scripsit.

Petrus de Peren propria manu.

Stephanus de Werbewcz cancellarius manu propria scripsit.

 

48. 1539. február 1. Krakkó. Zsigmond király oklevele az Izabella és Szapolyai János király közötti házassági szerződésről.

LL. VI. kötet, 60b-64b. fol.

Dogiel, I. kötet, 132-135. p.

Contractus matrimonii serenissimae Isabellae

Sigismundus Dei gratia rex etc. universis et singulis, quorum interest, planum, testatumque facimus, quod cum venissent ad nos legati et oratores a serenissimo principe domino Joanne, Dei gratia rege Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, etc. marchione Moraviae ac Lusatiae et utriusque Slesiae duce, etc. affine et tanquam filio nostro charissimo omni plena auctoritate et sufficientibus mandatis, reverendissimus videlicet in Christo pater dominus Stephanus Brodericus, episcopus Vaciensis, ac spectabiles et magnifici Petrus de Peren comes perpetuus comitatus Abawywariensis, partium superiorum regni Ungariae capitaneus generalis et Stephanus de Werbewcz, summus regni Hungariae secretarius et cancellarius, postulatum a nobis, ut serenissimam filiam nostram Isabellam ipsi serenissimo domino Joanni, Hungariae regi in matrimonium daremus. Nos pro eo amore, quo semper maiestatem illius complexi sumus, non potuimus, quod non eorum voluntati cederemus, fecimusque valde libenter, de cuius virtute tam praeclara Deus iudicavit, ut eum multis procellis et tempestatibus diu, multumque iactatum atque agitatum, tanquam aurum in igne probatum non solum qui emergeret aliquando ex istis fluctibus dignum duxerit, verum etiam in optato tranquillitatis portu regno suo fruentem collocaverit, ut nos quoque non recusaremus, quin Dei de illo iudicium, sicuti unam omnium maiestatem illius dignissimam censeremus, quam nobis generum, serenissimae filiae nostrae maritum adscriberemus, veterem illam affinitatem, quae nobis cum maiestate illius intercedit, redintegrantes, ut quemadmodum ille sororem nobis suam, sic nos vicissim illi nunc filiam nostram ex altera serenissima coniuge nostra nobis natam matrimonio iungerimus, quo ista quasi vicissitudine valescere magis possit corroboratae mutuae inter nos et regna nostra benivolentiae, quare quod foelix, faustum, fortunatumque Deus esse cum utrique nostrum et domui ac familiae nostrae, tum regnis et populis utriusque nostrum imperio ditionique subiectis serenissimam virginem Isabellam, filiam nostram charissimam serenissimo domino Ioanni regi Hungariae despondemus, his conditionibus, quae paulo post scribentur. De quibus inter nos et serenissimi domini Hungariae legatos ita convenit, ut utrique sancte nos eas et inviolate observaturos ea fide receperimus, quam reges tanto servare decet impensius, quanto magis caeteris mortalibus dignitate praestant.

Principio convenit inter nos et legatos serenissimi domini Hungariae regis, quandoquidem abduci nunc debet serenissima sponsa atque in Hungariam commigrare, ut de dote, deque antipherna, quam alii contradotem vocant, his illi rationibus caveatur.

Quoniam dotis nomine, paraphernorumque in gemmis, auro et argento aestimatorum et ponderatorum septuaginta millia ducatorum per nos dabuntur auri boni, puri et iusti ponderis, in hac pecuniarum summa et in aliis septuaginta millibus aureorum similiter Hungaricalium auri puri, boni et iusti ponderis, quae contradotis nomine assignabuntur, inscribi serenissimae dominae Isabellae debent et obligari arces seu castra, civitates, oppida, villae, quae et nobis et serenissimae filiae nostrae nomine, loco et proventibus satisfacere posse dotis et contradotis nomine videbuntur.

Quoniam vero inscriptio et obligatio arcium eiusmodi et civitatum non esset firma satis et stabilis futura, nisi ad eam faciendam caesareae et catholicae maiestatis et serenissimi Romanorum regis consensus accessisset, tenebitur serenissimus dominus Hungariae rex intra sex menses a Dominica Invocavit computandos a caesarea et regia Romanorum maiestatibus diplomata expedire, quibus maiestates eorum consentiant ad arces, civitates, castra, oppida et villas dotis et contradotis nomine inscribendas et obligandas, quae summam dotis et contradotis exequare vectigalibus et redditibus suis possint annuis, quae nulli servituti sint obnoxia, sed libera prorsus, neque cuique obligata. Quorum fructus et proventus et tuto, et absque ullo negotio colligi possint, quae denique huiusmodi sint, ut indicio nostro praebentur, nobisque et serenissimae filiae nostrae prorsus satisfaciant.

Ac praefecti arcium praedictarum iusiurandum dare tenebuntur, si quid humanitus acciderit serenissimo domino Joanni regi, superstesque illi fuerit serenissima domina regina Isabella, se in illius fide, potestate, authoritateque futuros. Hoc idem et nobiles, et cives praestabunt.

Omnes autem arces eae et civitates sive dotis, sive contradotis nomine inscriptae hac lege et conditione obligari debent, ut si prior e vita discedat serenissimus dominus Joannes rex, visumque sit serenissimae reginae Isabellae renovare nuptias, non possint arces illae et civitates singillatim et seorsum, sed simul tantum omnes et coniunctim redimi tota pecuniae summa, quae tam dotis, quam contradotis nomine debebitur semel numerata.

Quod si forte adduci non possent caesareae et regiae maiestates, ut ad obligandas arces et civitates praedictas consentirent, tunc infra duos menses post lapsum sex mensium tenebitur serenissimus rex Joannes secundum tenorem cautionis et obligationis, quam nobis vigore mandati sui eius oratores litteris datis fecerunt, septuaginta millia aureorum contradotis et viginti sex millia et quinque aureos Hungaricos, quae ex tota summa tam dotis, quam paraphernae in Hungariam secum abduxit serenissima filia nostra Isabella aut apud nos, serenissimumque filium et coniugem nostram charissimos, aut apud illustrissimum dominum Venetorum, aut apud Fucerros sequestro deponere in auro, argento bono, numerato, vel ad valorem dictorum omnium, quae deponi debent, ponderato. Quae omnis pecunia ita deposita et reliquum dotis, quod apud eos erit retentum, non prius movebitur, quam aliquod fuerit prius modum idoneae cautionis genus excogitatum, quo prospici possit indemnitati, securitatique serenissimae filiae nostrae Isabellae tam de dote, quam de contradote inscribenda.

Simul atque vero ita haec transacta fuerint, tum nos et ea, quae retinuimus et si quae alia deposita erint apud nos versus Hungariam omnia ab eo tempore, quo nobis cautio dotis et contradotis serenissimae filiae nostrae facta probari caeperit et quando illam ratam habuerimus, nos, serenissimus filius et serenissima coniunx nostra infra duos menses, si in regno fuerimus, si vero in ducatu nostro Litvaniae, infra tres transmittere tenebimur et in manus eorum, qui mandata ad hoc habuerint, vel circa Podolin, vel circa Liblo consignare, neque impedire, quo minus si quam in sequestro pecuniam serenissimus dominus Joannes rex alibi, quam apud nos deposuerit, tollat, tum enim nobis aliud restituendum et hac ratione, ut scriptum est, mittendum versus Hungariam non veniret, quam quod ipsi de septuaginta millibus dotis et paraphernae retinuimus.

Quod quidem sedulo nos facturos, una cum serenissimo filio nostro promittimus et spondemus praesentibus litteris nostris.

Postquam vero serenissima sponsa domina Isabella, filia nostra charissima ad serenissimum dominum regem Hungariae, maritum suum traducta copula carnali cum illius maiestate coniungetur, tenebitur tum in praesentia oratorum nostrorum, qui illius maiestatem deducent abdicare se omni iure haereditario sive paterno in regno, dominiorum nostrorum omnium, sive materno earum possessionum, quae serenissima mater habet, cavereque tenebitur, quod se et serenissimum dominum coniugem suum neminem amplius aut illius, aut serenissimi coniugis sui nomine sive dotis, sive quocunque tandem alio nomine aut a nobis, aut a successoribus nostris quicquam petituram.

Quod si absque liberis serenissima filia nostra, quod procul omen avertat, decesserit, dos et parapherna, id est septuaginta millium summa ad nos, serenissimum filium nostrum et serenissimas filias nostras redire debebit, nisi fortasse secus aliquod ea de re statuerit serenissima filia nostra, cui et testandi de summa hac, atque cui velit, quantum velit dandi, donandi et legandi potestatem esse volumus tam inter vivos, quam causa mortis.

Dotis nomine triginta duo millia sunt assignata aureorum Hungaricalium auri puri, boni et iusti ponderis. Datae sunt vero paraphernorum nomine gemmae, margaritae, monilia, reliqua cimmelia, quae summam triginta octo millium efficiunt, ut universa dos cum paraphernis aestimata aureos efficiat Hungaricos in auro bono septuaginta millia. Quae quidem paraphernae quod tantae precii datae sunt, sciri debet non id factum esse de more et consuetudine regni huius nostri, sed magis adeo ex abundantia quadam amoris nostri et serenissimae coniugis nostrae erga serenissimam filiam nostram. Nam nos quidem bonam partem earum rerum ultra dotem datarum supra id auximus, quod dari filiabus nostris et praedecessorum nostrorum consueverat, et serenissima coniunx nostra multo plus etiam rerum earum ipsi filiae nostrae ex singulari sua liberalitate, non ex debito ullo dono dedit et assignavit.

Hae sunt conditiones, de quibus inter nos et legatos serenissimi domini Hungariae regis convenit, quas maiestatem illius ratas, gratasque habituram similibus reversalibus litteris datis in manus eorum oratorum nostrorum, qui serenissimam filiam nostram deducent, legati vigore mandati, quod habent, sub paena centum quadraginta millia aureorum regem obligaverunt, qui ipsi verbum regium quoque serenissimi regis sui Hungariae interposuerunt, quod maiestas illius loco doni nuptialis, seu donationis propter nuptias Morgengap appellant Germani, assignatura sit duo millia florenorum Hungaricalium census annui in censu Sancti Martini Saxonum regionem in Transilvania, quem in singulos annos serenissima domina regina Isabella, filia nostra charissima percipiet, quoad serenissimo domino regi et coniugi illius vita suppeditaverit, atque in usum suum convertet, quin et hoc pollicitis sunt iidem legati se diligentem operam navaturos, ut ille census serenissimae dominae reginae aliqua accessione locupletetur.

Quo plus autem roboris et firmitatis habeant pacta haec, promittimus in verbo nostro regio cum serenissimo filio nostro et serenissima coniuge nostra, in quantum se obligavit rata, grata atque firma habituros sub paena centum quadraginta millium aureorum Hungaricalium, quos absque ulla recusatione numerare tenebimur, si intra tempus praescriptum fidem nostram non liberaremus. Quod si nos paenam, quam in non adimplendis pactis praesentibus transgressi incurraremus, solvere neglexerimus, vel etiam recusaverimus, extunc fieret, fierique debet libera facultas serenissimo regi Joanni ducatus, provincias, terras, civitates, oppida, castra, arces, villas tam nostras regias, quam alias quascunque spiritualium et secularium subditorum nostrorum, ubicunque in ditione et dominiis regni nostri Poloniae, seu in aliis provinciis existentium ad solutionem dictorum centum quadraginta millium aureorum Hungaricalium arctare, cogere, imo bona omnia quaecunque praefata in eodem regno et provinciis nostris consistentia mobilia et immobilia invadere, occupare et detinere tamdiu, donec de praedictis centum quadraginta millibus aureorum Hungaricalium serenissimo regi Joanni satisfactum non fuerit. Et in tali casu nos et nostri posteri non debebunt, neque etiam iuste poterunt praedicto serenissimo regi Joanni resistere aut succensere, contradicere verbo vel facto, per se vel submissas personas, publice vel occulte, directe vel indirecte, sed illius maiestatis propositum et actiones tales quascunque contra nos aut posteros, dominia et subditos nostros fecerit, approbare, commendare et ratificare, nulla arte, dolo vel ingenio praemissis contravenientibus actis, contractibus et inscriptionibus ac pace communi regnorum et terrarum in suo nihilominus robore remanendo, quibus per actiones quascunque praefati serenissimi regis Joannis in repetitione poenae seu vadii centum quadraginta millium, ut praemissum est, intentatas et commissas non poterit, neque censebitur in aliquo derogatum esse. In quorum omnium et singularum fidem et evidens testimonium diplomati huic nostro signum nostrum appendi iussimus, manuque nostra subscripsimus. Datum Cracoviae, pridie Purgationis Mariae, anno M-o D-o XXXIX-o, regni nostri anno XXXIII-o.

 

 

49. [1539. február 1. Krakkó.] Zsigmond lengyel király és fia, Zsigmond Ágost ifjabb király Szapolyai János követeinek kiadott kötelezvénye az Izabellát megillető jegyajándékról.

LL. VI. kötet, 65a-66a. fol.

Dogiel, I. kötet, 135-136. p.

Utriusque regiae maiestatis Poloniae, patris et filii serenissimi

Hungariae regis oratoribus obligatio data

Sigismundus Dei gratia pater et filius, uterque rex Poloniae, magnus dux, etc. significamus tenore praesentium, quod cum serenissimam filiam nostram dominam Isabellam serenissimo domino Joanni Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, etc. regi despondissemus, ac secundum contractum et dotem integram triginta duorum millium aureorum Hungaricalium, et paraphernorum quoque magnam partem, quae ascendunt ad summam undecim millium noningentorum nonaginta quinque aureorum Hungaricalium auri boni, puri et iusti ponderis apud nos retinuerimus tantisper ad ea reddenda non adigendi, dum indemnitati, securitatique dotis et contradotis idonee serenissimae filiae nostrae a maisetate illius cautum esset ita, ut in litteris contractus latius et uberius est descriptum, verbo nostro regio spopondimus, nosque obstringimus simul atque serenissimus dominus Hungariae rex iuxta pacta in alio nostro dyplomate conscripta idonee nobis et filiae nostrae caverit de dote, deque contradote, illamque in iis castris, civitatibus, oppidis, villis, quae nobis visa fuerint, inscripserit. Nos et ea, quae apud nos dotis triginta duo millia aureorum Hungaricalium, paraphernorumque undecim millia noningentos nonaginta quinque aureos Hungaricos nomine retinuimus, et si praeterea pecunia aliqua apud nos a serenissimo domino Joanne rege deposita fuerit et contradotis, et eorum nomine, quae ex paraphernis serenissima filia nostra secum in Hungariam abduxerit, hoc est viginti sex millia et quinque aureos Hungaricos, ea omnia nos intra duos menses post satisfactionem, si in regno nostro praesentes aderimus, si vero extra regnum, in ducatu nostro Litvaniae fuerimus, intra tres, iuxta formam contractus in aliis diplomatis perscripti in Podolin, aut Liblou missuros sub paena centum quadraginta millium aureorum Hungaricalium, quos absque ulla recusatione numerare tenebimur, si intra tempus praescriptum fidem nostram non liberaremus. Quod si nos paenam, quam ut non adimplendis pactis praesentibus transgressi incurraremus, solvere neglexerimus, vel etiam recusaverimus, extunc fuerit, fuerique debet libera facultas serenissimo regi Joanni ducatus, provincias, terras, civitates, oppida, castra, arces, villas tam nostras regias, quam alias quascunque spiritualium et secularium subditorum nostrorum, ubicunque in ditione et dominiis regni nostri Poloniae, seu in aliis provinciis existentium ad solutionem dictorum centum quadraginta millium aureorum Hungaricalium arctare, cogere, immo bona omnia quaecunque praefata in eodem regno et provinciis nostris consistentia mobilia et immobilia invadere, occupare et detinere tam diu, donec de praedictis centum quadraginta millibus aureorum Hungaricalium serenissimo regi Joanni satisfactum non fuerit. Et in tali casu nos et nostri posteri non debebunt, neque etiam iuste poterunt praedicto serenissimo regi Joanni resistere aut succensere, contradicere verbo vel facto, per se vel submissas personas, publice vel occultae, directe vel indirecte, sed illius maiestatis propositum et actiones tales quascunque contra nos aut posteros, dominia et subditos nostros fecerit, approbare, commendare et ratificare, nulla arte, dolo vel ingenio praemissis contravenientibus actis, contractibus et inscriptionibus, ac pace communi regnorum et terrarum in suo nihilominus robore remanendo, quibus per actiones quascunque praefati serenissimi regis Joannis in repetitione poenae seu vadii centum quadraginta millium, ut praemissum est, intentatas et commissas non poterit, neque censebitur in aliquo derogatum esse. Quod autem plus roboris et firmitatis haec litterae habeant, diplomati huic signum nostrum appendi iussimus, manuque nostra subscripsimus. Datum, ut supra.

 

50. [1539. február 1. Krakkó.] Bona lengyel királyné Szapolyai János követeinek kiadott kötelezvénye az Izabellát megillető jegyajándékról.

LL. VI. kötet, 66a-67b. fol.

Dogiel, I. kötet, 136-137. p.

Obligatio reginalis maiestatis Poloniae eidem Ioanni Hungariae regi

super eodem negotio data

Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Litvaniae, Russiae, Prussiae, Bari, princepsque Rossaviae, Masoviae, etc. domina significamus tenore praesentium, quorum interest universis, quod cum serenissimam filiam nostram Isabellam serenissimo principi domino Joanni, Dei gratia regi Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, etc. serenissimus coniunx noster despondisset, ac secundum contractum et dotem integram triginta duorum millium aureorum Hungaricalium, et paraphernorum quoque magnam partem, quae ascendunt ad summam undecim millium noningentorum nonaginta quinque aureorum Hungaricalium serenissimus rex et filius noster charissimi secundum contractum retinuerimus tantisper ad ea reddenda non adigendi, dum indemnitati, securitatique dotis et contradotis idonee serenissimae filiae nostrae a maisetate illius cautum esset ita, ut in litteris contractus serenissimi coniugis et filii nostri charissimi cum serenissimo rege Hungariae Joanne facti latius et uberius est descriptum, verbo nostro reginali una simul et coniunctim cum serenissimo coniuge et filio nostro charissimis nos quoque praesentibus spopondimus, simul atque serenissimus dominus Hungariae rex iuxta pacta et conventa in serenissimorum coniugis et filii nostrorum charissimorum diplomate conscripta idonee serenissimo coniugi, filioque nostris charissimis caverit de dote, deque contradote, illamque in iis castris, civitatibus, oppidis, villis, quae serenissimis coniugi et filio nostris charissimis visa fuerint, inscripserit. Nos et ea, quae serenissimus coniunx et filius noster charissimus, ac nos coniunctim dotis triginta duo millia aureorum Hungaricalium, paraphernorumque undecim millia noningentos nonaginta quinque aureos Hungaricos nomine retinuerunt, retinuimusque, et si praeterea pecunia apud serenissimos coniugem et filium nostros charissimos, ac apud nos a serenissimo domino Joanne rege deposita fuerit et contradotis, et eorum nomine, quae ex paraphernis serenissima filia nostra secum in Hungariam abduxerit, hoc est viginti sex millia et quinque aureos Hungaricos auri boni, puri et iusti ponderis, ea omnia serenissimus coniunx et filius nostri et nos coniunctim intra duos menses post satisfactionem, si in regno nostro praesentes aderimus, si vero extra regnum, in ducatu nostro Litvaniae fuerimus, intra tres, iuxta formam contractus in aliis diplomatis serenissimi coniugis et filii nostri perscripti in Podolin, aut Liblou una cum serenissimo coniuge et filio nostro missuros sub paena centum quadraginta millium aureorum Hungaricalium, quos absque ulla recusatione numerare tenebimur, si intra tempus praescriptum fidem nostram cum illarum maiestatibus non liberaremus. Quod si nos paenam, quam ut non adimplendis pactis praesentibus transgressisse una simul et coniunctim cum serenissimo coniuge et filio nostro incurraremus, solvere neglexerimus, vel etiam recusaverimus, extunc fuerit, fuerique debet libera facultas serenissimo regi Joanni ducatus, provincias, terras, civitates, oppida, castra, arces, villas tam nostras regias, quam alias quascunque spiritualium et secularium subditorum nostrorum, ubicunque in ditione et dominiis regni Poloniae, seu in aliis provinciis existentium, sicut et serenissimorum coniugis et filii nostri maiestatum ad solutionem dictorum centum quadraginta millium aureorum Hungaricalium arctare, cogere, immo bona omnia quaecunque praefata in eodem regno et provinciis nostris consistentia, mobilia et immobilia invadere, occupare et detinere tam diu, donec de praedictis centum quadraginta millibus aureorum Hungaricalium serenissimo regi Joanni satisfactum non fuerit. Et in tali casu nos et nostri posteri non debebunt, neque etiam iuste poterunt praedicto serenissimo regi Joanni resistere aut succensere, contradicere verbo vel facto, per se vel submissas personas, publice vel occultae, directe vel indirecte, sed illius maiestatis propositum et actiones tales quascunque contra nos aut posteros, dominia et subditos nostros fecerit, approbare, commendare et ratificare, nulla arte, dolo vel ingenio praemissis contravenientibus actis, contractibus et inscriptionibus, ac pace communi regnorum et terrarum in suo nihilominus robore remanendo, quibus per actiones quascunque praefati serenissimi regis Joannis in repetitione poenae seu vadii centum quadraginta millium, ut praemissum est, intentatas et commissas non poterit, neque censebitur in aliquo derogatum esse. Quod autem plus roboris et firmitatis haec litterae habeant, diplomati huic nostro signum nostrum appendi iussimus, manuque nostra subscripsimus. Datum.

 

51_60