31. 1528. [július eleje.] Zsigmond király utasítása a szultánhoz küldött követe, Jan Tęciński számára, akinek esetleg a magyarországi helyzettel kapcsolatos kérdésre is válaszolnia kell a pasák előtt (részlet).

LL. IV. kötet, 127a-127b. fol.

Instructio in Thurciam magnifico Joanni de Thanczin

castellano Lublinensi

[...] Quod si de Ungaricis rebus interrogaberis, respondebis verum quidem esse, quod duo reges de regno Ungariae contendunt, videlicet Ferdinandus et Joannes. Uterque autem eorum praetendit se ad illud ius habere. Attamen dum ego huc absolvebar, utriusque regis, videlicet Ferdinandi et Joannis oratores fuerunt apud serenissimum dominum nostrum regem, quilibet auxilium eius implorandum. Itaque sua maiestas interposuit se inter ipsos, misitque ad utrumque eorum legatos suos et confidit, quod eos in amicitiam reducet et regnum Ungariae pacabit [...]

 

32. 1528. július 15. Gdańsk. Zsigmond lengyel király válasza Ferdinánd magyar király és a nádor követeinek, akik Mazowszét akarták megszerezni Zsófia és Anna hercegnők számára.

LL. V. köt. 292a-293b. fol.

Responsum datum oratori domini regis Ungariae et nunctiis domini palatini, die Divisionis Apostolorum, in Gedano, anno Domini M. D. XX. VIII.

Reverende domine!

Quia legatio dominationis vestrae unum et idem negotium continet cum nunctiis spectabilis et magnifici domini palatini Ungariae, sacra maiestas regia committere mihi dignata est utrisque in commune respondere.

Non ambigit maiestas sua regia ita persuasum habere cum serenissimos dominos regem et reginam Ungariae et Bohemiae, dominosque consiliarios maiestatum suarum, tum vero spectabilem et magnificum dominum palatinum regni Hungariae, quod ducatus Masoviae mera fuisset haereditas illustrium olim dominorum ducum Masoviae, eaque ratione iuste ad relictas sorores eorum, illustres dominas Zophiam et Annam devolvi deberet. Verum res longe aliter habet. Ducatus enim iste mera est haereditas et corpus regni Poloniae, possessusque est ab initio a praefatis ducibus iure feudi, quo quidem iuri iam maior pars ipsius ducatus antea successive ad praedecessores maiestatis suae et regnum Poloniae recidit, nempe terra Ravensis, terra Sochaczoviensis, terra Gostinensis, terra Plocensis, terra Visnensis, quae omnes terrae sunt Masoviae, sed eo iure ad regnum devolutae, atque id non solum mascula stirpe non deficiente, sed etiam fratribus superstitibus, perditis inter se bonis et sine prole mascula decedentibus ita, ut nec fratres divisis bonis sibi invicem unquam succedere potuerint, quo magis nunc cum universa stirps mascula defecit. Quod scientes et intelligentes domini duces novissime defuncti, obtinuerant a maiestate sua gratiam magnis praecibus et servitiis suis, quod ipsi duo fratres sibi invicem succedere potuissent, et concessum illis erat hoc privilegium a maiestate sua non sine magno clementia testimonio, prout literae satis declarant. Unde liquido patet hanc non fuisse meram haereditatem ipsorum dominorum ducum defunctorum, qui tantum de sua sibi invicem successione erant solliciti, nulla unquam facta mentione de sororibus, pro quibus id alioquin nunquam obtinere potuissent.

Et proinde ut maiestas sua cuilibet iustitiam libenter administrat et administrare hactenus consuevit, ita et sibi, regnoque suo iniuria esse nec vult, nec potest, habitura est tamen maiestas sua dignam rationem commendationis serenissimorum dominorum regis et reginae Ungariae et Bohemiae, dominorumque consiliariorum suorum, et postulatorum spectabilis et magnifici domini palatini Hungariae in transigendo hoc negotio, et quidquid gratiae et favoris exhibere poterit ipsis illustrissimis dominis Zophiae et Annae ducibus citra offensionem iurium regni sui, id eius maiestas est quam libentissime factura.

Referet vestra dominatio serenissimis dominis regi et reginae Hungariae et Bohemiae nomine sacrae maiestatis regiae plurimam salutem et amorem, quodque maiestas sua regia optat ex animo, ut illius utrique maiestati omnia ex animi sententia et bono statu regnorum suorum succedant.

Referet et reverendissimis ac spectabilibus et magnificis dominis praelatis et baronibus regni Hungariae salutem et benivolentiam maiestatis suae regiae, et quod illis maiestas sua omnia fausta optat et favet.

Domino palatino regni Hungariae et pariter illustri suae coniugi dicetis vos, nunctii suarum dominationum utrique salutem et favorem maiestatis suae regiae. Dicetis et hoc responsum maiestatis suae, quoad negotium eorum, in quo et in omnibus aliis vult illis maiestas sua tantum gratiae et benivolentiae suae regiae exhibere, quantum maxime illi licebit.

 

33. [1528. december 13. körül.] A lengyel király válasza Szapolyai János követének, amelyben tájékoztatja azokról a diplomáciai lépésekről, melyeket a Ferdinánddal való megegyezés érdekében tett.

LL. XXII. kötet, 411a-412a. fol.

Responsum regis Poloniae ad legationem Joannis regis Hungariae,

quando illustris dominus Casimirus dux Tessensis obivit

Agendae imprimis gratiae serenissimo domino regi Hungariae, affini et tanquam filio charissimo, quod eam benevolentiam erga nos exhibet, eamque de nobis fidem habet, ut controversiam omnem, quae sibi cum serenissimo rege Ferdinando intercedit, committat nobis non tractandam solum mediis amicabilibus, sed etiam vel iudicio discernendam.

Equidem nos ipsi videntes plane ex controversia perniciosissimum toti Christianitati bellum oriri posse, misimus sponte nostra spectabilem et magnificum Christophorum de Schiedlowiecz, palatinum et capitaneum Cracoviensem et regni nostri cancellarium ad ipsum serenissimum regem Ferdinandum, postulatum a maiestate sua, ut ab armis se se contineret et nos mediatores componendae ipsius differentiae admitteret, providentes diligenter, ne quid ea significatio levitatis parere possit serenissimo domino regi Hungariae, neve aliunde procedere videtur, quam ut res est de nostro spontaneo studio propter reipublicae Christianae utilitatem. Commisimusque diligenter dicto oratori nostro, ut omnia quaecumque essent ex re et dignitate ipsius serenissimi domini regis Hungariae, omni studio curaret, id quod etiam illi per litteras admittemus, et ut Morawi et Slesitae contineri possent ab omagio serenissimo domino regi Ferdinando praestando, donec ea ipsa controversia finietur.

Mittemus etiam absque mora oratores nostros ad conventum imperialem et omnia illis agenda committeremus, quae ad intercipiendam eandem differentiam et pacandas res ipsius serenissimi domini regis Hungariae, ac etiam ad suppetias maiestati suae et regno eius Hungariae contra communem hostem ferendas opportuna videbuntur, tum et id, ut si gentes illic aliquae adversus Thurcos decretae fuerint, neque ipsi serenissimo regi Ferdinando, neque ulli alteri, qui regno Hungariae suspectus esset, committeretur.

Non vereatur autem ipse serenissimus dominus rex Hungariae, quod ullis modis aut tractatibus abstrahere ab eius maiestate, quin ymmo persuasissimum sibi habeat, quod illius bonum statum non secus procurabimus, quam nostrum proprium, nec secus illius maiestatem diligemus, quam filium nostrum unicum, quod ut vicissim illius maiestas faciat, nosque pari dilectione complectatur, ex animo cupimus, neque aliter nobis de illius maiestate pollicemur.

Quod reliquum est, nunctiamus plurimam salutem et paternum amorem nostrum illius maiestati, commendamusque nos vicissim, regnumque et dominia nostra fraterno amori et benevolentiae illius maiestatis pro conservanda veteri amicitia et foederibus dudum inter serenissimos reges et regnum hoc utrumque initis, et quacumque in re illius maiestati et eius regno commodare et gratificare, inquam, poterimus, hoc non secus, quam filio nostro et quam proprio regno nostro semper libentissime faciemus.

 

34. 1529. május 26. A szepesi káptalan oklevele, amelyben Szepesbéla mezőváros bírójának és esküdtjének a kérelmére átírja saját, 1437-ben kiadott és a jászói konvent ugyancsak 1437-ben kiadott oklevelét (lásd az I. kötetben a 6. és a 7. számokat).

LL. VI. kötet, 119b-123b. fol.

Transumpta civium de Bela

Nos, etc. memoriae commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit universis, quod providi ac circumspecti Fulgentius Sartor iudex, necnon Franciscus Kocz iuratus cives oppidi Bela nostram venientes in praesentiam in ipsorum ac totius communitatis praescripti oppidi Bela nominibus et personis, exhibuerunt et praesentaverunt nobis quasdam binas litteras transsumptionales, unas videlicet nostras sub sigillo nostro pendenti et authentico patenter in pergameno, alteras vero conventus ecclesiae Beati Joannis Baptistae de Jazow similiter sub sigillo eiusdem confectas et emanatas, petentes et requirentes nos debita cum instantia, ut tenorem earundem transscribi et transsumi, et in transsumpto nostrarum litterarum eiusdem iurium ipsorum ad cautelam dare et concedere dignaremur. Quarum unarum, nostrarum videlicet tenor talis est.

(A szepesi 1437-ben kiadott oklevelét lásd az I. kötetben a 6. szám alatt.)

Aliarum vero, videlicet praefati conventus de Jazow continentia verbalis haec est.

(A jászói konvent 1437-ben kiadott oklevelét lásd az I. kötetben a 7. szám alatt.)

Nos igitur iustis et legittimis petitionibus praefatorum Fulgentii sartoris iudicis et Francisci Kocz iurati civium praetitulati oppidi Bela inclinati, praescriptas binas litteras non abrasas, non cancellatas, nec in aliqua sui parte suspectas, sed omni prorsus vitio et suspicione carentes de verbo ad verbum, sine diminutione et augmento aliquali transcribi et transsumi, praesentibusque litteris nostris inseri faciendas, memoratis Fulgentio sartori iudici, ac Francisco Kocz iurato civibus, ac totae [!] communitati saepedicti oppidi Bela iurium ipsorum uberiorem ad cautelam duximus concedendas harum nostrarum, pendentis et autentici sigilli nostri munimine roboratarum vigore et testimonio litterarum mediantibus. Datum feria quarta proxima ante festum Sacratissimi Corporis Christi, anno Eiusdem Millesimo quingentesimo vigesimo nono.

 

35. 1530. február 17. Krakkó. Piotr Tomicki krakkói püspök levele Bártfa város polgáraihoz, amelyben segítséget ígér nekik a Piotr Kmita elleni ügyükben.

LL. XXII. kötet, 386b. fol.

Acta Tomiciana, XII. kötet, XLV. sz. 55. p.

 

Judici et iuratis civibus civitatis Bartffa Petrus episcopus Cracoviensis

Famati domini et amici nostri dilecti!

Redditae sunt nobis litterae vestrae, quibus causam, in qua estis cum domino marsalco regni Poloniae impliciti, nobis commendatis. Cuius quidem causae sicuti vos tenere rationem nos non dubitatis, ita vicissim nos nichil dubitamus posse vobis esse ex nunctiis vestris cognitum, quantum nos diligentiae et operae proxime acta aetate impenderimus, ut vos ex controversia et dissidiis animorum eductos ad concordiam rursus et Christianam charitatem cum domino marsalco reducere potuissemus. Verum quia tum ut nos cupiebamus, perfici hoc negotium non potuit, nunc iterum ut vos optatis, quantum in nobis erit, dabimus operam diligentem, ut cum ipso domino marsalco in gratiam redeatis, utque pro more et instituto veteri ultrocitroque tuto commeare et vicinitatis commercia in regno hoc Poloniae libere exercere possitis, vos modo in hac re diligentiam et facilitatem vestram ubi oportebit, accomodetis. Bene valeatis, sitisque felices omnes. Datum Cracoviae, XVII. Februarii, anno Domini M-o D-o XXX.

 

36. 1530. április 3. előtt. A lengyel király válasza Jan Łaski gnieznói prépostnak, Szapolyai János magyar király követének.

LL. XXII. kötet, 385a-386b. fol.

Acta Tomiciana, XII. kötet, LVI. sz. 69-70. p. (keltezés nélkül).

Responsum ad legationem Joannis regis Hungariae datum Joanni Laski,

praeposito Gnesnensi et Lanciciensi, oratori regis Joannis

Legatio vestrae dominationis, quam nomine serenissimi domini regis Hungariae habuit, haec in summa continebat. Gratulata est in primis sacrae maiestati regiae provectionem serenissimi filii sui ad culmen regium, et hoc consilium maiestatis suae et optimatum regni sui cum non vulgari illius maiestatis benevolentia et favoris testificatione collaudavit.

Recensuit dehinc copiosissime causas, quibus permotus potentissimus Turcorum imperator descenderit in Hungariam et Austriam et de his, quae illic acta sunt, quae ad excusationem serenissimi domini regis Hungariae pertineant.

Declaravit item illa, quae ipse imperator conferre debuit cum illius maiestate de subsidiis, postulavitque nomine illius maiestatis eadem subsidia veluti ab oratore maiestatis suae imperatori promissa.

Expostulavit demum cum maiestate sua regia de his, quae adversus magnificum dominum palatinum Siradiensem maiestas sua vel gravata ferre, vel quaeri debuisset, commendans impense fidem et operas magnificentiae suae, similiter et aliorum Polonorum apud illius maiestatem militantium, quae omnia vestra dominatio multis et luculentis verbis explicavit.

Ad quae maiestas sua regia sic illi respondere mandavit.

Agit in primis maiestas sua gratias, quas potest maiores domino regi Hungariae, quod adeo ex animo gratulatur successibus et provectioni ad solium serenissimi filii maiestatis suae, quam et ipsa maiestas sua, et optimates ac regnicolae universi considerantes aetatem ingravescentem et aegram valetudinem maiestatis suae, horumque temporum malignitatem fieri potius vivente maiestate sua curaverant, quam ut futuris eventibus quidquid fidei haberent. Quod factum probari a serenissimo domino rege Hungariae libentissime audit maiestas sua et nichil dubitat hanc gratulationem illius maiestatis ex integerrimo animo et benivolentia proficisci. Quam illi vicissim maiestas sua una cum ipso serenissimo filio suo curabit omnibus officiis et amore fraterno semper refferre.

De his, quae acta sunt in Hungaria et Austria, non erat quidem opus excusare tot verbis et testimoniis serenissimum dominum regem Hungariae, cum maiestas sua non culpet de aliquo illius maiestatem. Tamen et haec omnia maiestas sua libenter audivit et in eam partem, ut dicta sunt, accepit.

Quod pertinet ad ferenda subsidia, licet iam multotiens maiestas sua satis abunde declaravit serenissimo regi Hungariae et ipsa et illius maiestas id plane intelligat, quibus rationibus cogatur maiestas sua neutralis et aliena esse ab hoc bello propterea, quod utrique parti foederibus, necessitate et affinitate iuncta sit, quodque bellum hoc modis omnibus dissuaserit et concordiam ac pacem summo studio procuret, cuius conficiendo si alterutram partem declinaret, occasio et spes omnis procederetur. Quod denique maiestas sua hoc debitum et studium suum utrique parti et toti ferme orbi declaravit, tamen in ea neutrali et necessaria conditione existente maiestate sua, serenissimus rex Hungariae hactenus semper cognovit singularem in se maiestatis suae et regni sui affectum et benivolentiam cum ex opera, quam maiestas sua summa cura et impendio suo adhibuit et adhibet etiamnum de pace aut concordia facienda, tum et receptu illi in regno suo dato, aliisque verae amicitiae et necessitudinis officiis praestitis. Proinde rogat quamplurimum maiestas sua ipsum serenissimum regem Hungariae talia et non exigat ipsa a maiestate sua, et exigendi per alios occasiones et modos omnes ubi potest, amputet, qualia ipsamet satis intelligere potest, praestari non posse sine magno fidei et rerum maiestatis suae discrimine, quodque paci et concordiae, ad quam faciendam maiestas sua omni studio incumbit, plurimum efficeret. Sed et potentissimum Turcorum imperatorem, qui more maiorum suorum verbum et fidem suam hactenus unicuique illatam servavit, sperat maiestas sua id pariter non exacturum a se, quod maiestas sua adversus fidem et debitum suum nequaquam praestare posset, praesertim cum maiestas sua nichil tale promittere, commiserit oratori suo, neque secus ex oratore ipso et tenore induciarum, quas attulit, constare potest. Quas quidem inducias suo more consueto expeditas et semper inviolabiliter observatas esse firmas et sinceras non dubitat.

De magnifico domino palatino Syradiensi mirum quidem non esset, si quando maiestas sua gravate ferret aut quaereretur de aliquibus, quae acta viderentur praeter scientiam et mandatum suae maiestatis, quae illam et regnum eius immeritis odiis et difficultatibus involverent. Tamen hactenus neque adversus magnificentiam suam, neque etiam adversus ullum alium, qui apud serenissimum regem Hungariae militant, quicquid statuit. Unde illius maiestas indignationem eius maiestatis colligere aut expostulare secum merito de hac re deberet, exhibebitque libens maiestas sua gratiam omnem suam ipsi domino palatino, ubi illam promereri curabit.

Datum ante Dominicam Iudica, 1530.

 

37. [1530. augusztus körül.] Azoknak a feltételeknek a felsorolása, amelyek mellett a lengyel király és a szász választófejedelem átveszi Magyarország várait a Ferdinánd és Szapolyai János közötti békekötés érdekében.

LL. XXII. kötet, 175b-176b. fol.

Quibus conditionibus ad postulationem serenissimorum dominorum Ferdinandi et Joannis regum de regno Ungariae dissidentium maiestas regia Poloniae assentitur et est contenta de recipiendis in custodiam suam castris utrinque binis, videlicet Strigonio et Wischegrad inferiori et etiam Agria et Ceszmargk, unacum illustri domino Georgio duce Saxoniae muneris eius obeundi suae maiestatis collega

In eventum tamen, quod idem dominus dux praefectos castrorum ad praefinitam diem in designatis locis pro parte sua statuere non posset, maiestas sua publici boni tuendi et indiciarum conservandarum causa pollicetur se in tutellam et custodiam suam arces praedictas recepturam esse, dummodo intra duorum mensium decursum a traditis maiestati suae castris computandorum in iis ipsis castris pro parte illustritatis suae praefecti statuantur.

Caeterum propter difficultatem in tam angusto tempore novorum militum conducendorum in castris utriusque partis milites veterarii retineri debebunt, ita tamen, ut a priori iureiurando, quo a suis dominis vel praefectis illorum erant astricti, soluti, iuramentum denuo fidelitatis et obedientiae capitaneis maiestatis regiae et illustris domini ducis Saxoniae praestent, quo tam maiestas sua, quam illustris dominus dux Saxoniae, seu illorum capitanei freti possint illos sua autoritate, qui non obedierint, ab eisdem castris et praesidiis amovere.

Conditione hac adiecta, ut levem causam irrequisitis dominis sequestris capitanei exautorare vel amovere milites non possint, nisi casus aliquis gravis accidat, qui et moram non patiatur et praesentem illorum amotionem exposcat.

Stipendium vero militibus et praefectis castrorum praedictis serenissimi regis de regno Ungariae dissidentis ad sua quisque castra persolvere tenebuntur et erunt obligati, data etiam per suas quisque litteras sufficienti serenissimae maiestati regiae et domino duci Saxoniae cautione, ut et ipsum stipendium menstruis temporibus dissolvatur. Et si neglectum fuerit solvi, maiestas cum illustri domino duci vindemias in hoc reddatur.

Per tempus induciarum annalium arces utriusque partis refici muneris et commeatu provideri sumptibus serenissimorum regum praedictorum ea conditione poterunt, ut operarii et opifices munitioni intendentes capitaneis suae maiestatis et illustris domini ducis Saxoniae sacramento se fidelitatis et obedientiae obstringant et nihil aliud illic agant, quam quae ad reparationem et munitionem castrorum necessaria et oportuna videbuntur, secus enim facientes vel suspicione aliqua notati amoveri per capitaneos poterunt. Provisores castrorum utriusque partis perseverare in officio suo admittentur, si fidelitatis et obedientiae iuramentum maiestatis regiae et illustris domini Saxoniae ducis capitaneis praestiterint, facultate etiam de admovendis illis propter suspicionem capitaneis castrorum reservata. Priusquam autem milites castrorum praedictorum in fidem capitaneorum maiestatis regiae et illustris domini Saxoniae ducis recipiantur, stipendia promerita utrinque illis persolvi debebunt, non soluta maiestati suae et illustri domino duci negotium postea facessatur.

Si contingat inducias per alterutram vel utramque partem ita violatas, ut arma rursus resumere et belli certamen revocare opporteat, castra nihilominus per maiestatem regiam et illustrem dominum ducem, eorumque capitaneos ad ultimam induciarum diem in sequestro servabuntur, quae nec repeti a regibus vel illorum praefectis et gentibus, nec vi aliqua impeti et extorqueri debebunt.

Si militibus et praefectis castrorum stipendium singulis mensibus non solvetur, vel aliae conditiones maiestati suae cum illustri domino duce cautionum firmandae non servabuntur, quid fieri debeat, deliberandum veniet.

Item in eventu mortis alicuius ex regibus contendentibus vel sequestris quid fieri debeat.

Si contingat capitaneos sequestrorum in discordiis esse, cuius arbitrio submitti et per quem illorum differentiae componi et sisti debeant.

Quando castra praedicta per maiestatem regiam et illustrem dominum Georgium ducem Saxoniae, seu illorum capitaneos resignari et dimitti debeant, aut videlicet aliquod diebus ante primam diem Maii, ad quam observari debent annales induciae, seu vero ultimo die Aprilis, aut ipso primo die Maii anni sequentis.

 

38. [1530. augusztus 6. után.] Ferdinánd valamelyik követének a jelentéséből egy töredék, amely szerint a király nehezményezi, hogy Szapolyai János más helyszínt kíván kijelöltetni a Wrocławba tervezett béketárgyalások számára.

LL. XXII. kötet, 464a. fol.

[...] Sacra maiestas regia Hungariae et Bohemiae, etc. dominus noster clementissimus legit litteras serenissimi domini regis Poloniae ad illustrissimum principem, dominum Georgium ducem Saxoniae datas et maiestati suae regiae per eundem ducem hic exibitas super dieta inter maiestatem suam ex una, et Joannem comitem Scepusiensem ex altera parte Wratislaviae celebranda, ex quibus intellexit serenissimum dominum regem ante nominatum sibi significasse, qualiter idem Joannes dietam illam neque Wratislaviae, neque in aliis locis maiestati regiae Hungariae et Bohemiae subiectis habere velit, atque etiam prorogationem eiusdem dietae in talibus locis factam aut faciendam acceptare nolit. Ad quae maiestas sua respondet se neque hanc dietam pro amicabili compositione tenenda praefixisse aut conscripsisse, neque locum, ubi celebrare debebat, designasse, sed potius eandem ad interpositam serenissimi domini regis Poloniae et ipsius domini ducis Georgii tractationem et instantiam benigne accepisse, eamque per suos visitare voluisse. Quare non convenit, imo grave et onerosum maiestati suae regiae foret eam ad praesens ad solius Joannis Scepusiensis complacentiam immutare vel consentire, ut ad alium locum ponatur. [...]

 

39. 1530. szeptember 14. A Zsigmond király által a poznańi találkozóra kiküldött követek számára kiadott utasítás bevezető része és a követek névsora.

LL. IV. kötet, 135a-b. fol.

Ab interitu in infelicissima illa clade Mohaciensi serenissimi domini Ludovici Hungariae et Bohemaiae, etc. regis et ab illo tempore, quo regnicolae Hungariae duos principes, Ferdinandum et Joannem in reges Hungariae eligerant et coronaverant et hoc funestissimum et exitiale bellum Hungaricum excitatum fuit, sacra maiestas regia Poloniae domini Sigismundi regis huius nominis primi nullam occasionem praetermisit promovendae, tarctandae et conficiendae pacis inter reges pro regno Hungariae dissidentes et omnem curam, omne studium et cogitationem suam eo intendit, ut hoc ipsum bellum tractatibus potius, quam armis componeretur. Et proinde miserat cum primum Pragam ad serenissimum dominum regem Ferdinandum illustrem et magnificum dominum Christoforum a Schidlowiecz in Sczmielow et Magna Oppatow tum palatinum Cracoviensem, regni sui cancellarium, ageret cum illius maiestate de componendo bello isto et ineunda ratione concordiae cum adversario maiestatis suae. Sed nihil aliud tunc successit, quam suspensio armorum per duos plus minus menses ob spem conventus pro ipsa concordia tractanda opera eiusdem domini Christofori de Schidlowiecz in Olomuncz ad primam Junii decreti. Cum ex praedicto conventu Olomucensi habito, ad quem etiam missus erat idem dominus Christoforus cum reverendissimo domino Andrea Cricio episcopo Plocensi, rebus infectis, discessum sit et maiestas regia ad Lithvaniam esset profecta, non intermisit dominus Christoforus pacem ipsam procurare, prout ex praecedentibus legationibus et literis patet, quod quia etiam feliciter non recidit, fortunae et iniquitati temporum imputandum est.

Demum anno Domini 1530. Posnaniam pro die Sancti Michaelis a regia maiestate ad tractandam concordiam inter reges de regno Hungariae dissidentes, serenissimum dominum Ferdinandum Hungariae et Bohemiae regem et serenissimum dominum Joannem, et contrahendam affinitatem inter regiam maiestatem et serenissimum dominum regem Ferdinandum missi sunt oratores, videlicet reverendissimi domini Joannes Latalski Posnaniensis, Andreas Criczki Plocensis episcopi, illustres et magnifici dominus Christoforus de Schidlowiecz castellanus et capitaneus Cracoviensis ac regni Poloniae summus cancellarius, etc. Andreas de Thanczin Cracoviensis palatinus, Joannes de Tharnow Russiae palatinus et Sandomiriensis et exercituum regni capitaneus, Lucas de Gorka castellanus et capitaneus Posnaniensis, reverendus dominus Joannes Choienski archidiaconus Cracoviensis et secretarius regius. Ex parte illustrissimi domini Georgii Saxoniae ducis reverendissimus dominus Joannes a Sleynicz episcopus Misnensis, doctor Simon Pistorum cancellarius ducis et duo secretarii, alter Christoforus Carlewicz ducis, alter quidam doctor episcopi, horum duorum principum tanquam mediatores. Nomine autem regum dissidentium, nempe serenissimi Ferdinandi regis reverendissimus dominus Jacobus episcopus Wratislaviensis, magnifici domini dominus Sigismundus ab Heberstein, dominus doctor Beatus Widman, consiliarii regis. Nomine serenissimi domini Joannis regis reverendissimus dominus frater Franciscus de Frangepanibus archiepiscopus Colocensis, magnificus dominus Stephanus de Werbewcz cancellarius regni Hungariae, magnificus dominus Hieronimus de Lasko Siradiensis et in Hungaria Transilvaniae palatinus, magnificus dominus Franciscus de Hommonia thavernicorum regiorum magister, reverendus dominus Joannes de Lasko praepositus Gnesnensis et electus Wespremiensis, doctor Andreas Chasmensis praepositus Strigoniensis. Qui omnes et convenientes multos habuere mutuos tractatus tam in concordiae et pacis, quam affinitatis et matrimonii inter serenissimum dominum Sigismundum Augustum, electum et coronatum vivente et feliciter regnante patre, regem Poloniae et filiam praedicti serenissimi domini Ferdinandi regis negotiis. Post eos tandem tractatus et propositiones, quae acta et conclusa fuerint, patet ex sequenti eorundem actorum descriptione ab oratoribus Poloniae suo regi missa. Ac imprimis instructiones et mandata sequuntur.

 

40. 1530. szeptember 14. Zsigmond lengyel király utasítása a poznańi találkozóra kiküldött követei számára fiának a Ferdinánd leányával való összeházasítása, illetve Szapolyai János és Ferdinánd összebékítése tárgyában (részletek).

LL. XXII. kötet, 332a-338a. fol. és IV. kötet, 136a-153a. fol.

Acta Tomiciana, XII. kötet, CCCVI-CCCX. sz. 276-282. p. (a követek névsorában eltérésekkel).

Instructio summaria serenissimi domini Sigismundi I. regis Poloniae,

quam suis oratoribus dedit ad tractandam, ineundamque affinitatem

inter suos et serenissimi regis Ferdinandi liberos, ad pacem item

et concordiam inter ipsum Ferdinandum et Joannem reges

de regno Hungariae contendentes tractandam in conventu Posnaniensi

Oratores et consiliarii Poloni:

Joannes de Latalice episcopus Posnaniensis

Andreas de Krziczko episcopus Plocensis

Christophorus de Schidlowiecz castellanus et capitaneus Cracoviensis generalis, regni Poloniae cancellarius ac Siradiensis, Gostinensis, Sochaczoviensis, novae civitatis Corczin, Lucoviensis capitaneus

Lucas de Gorka castellanus Posnaniensis, capitaneus maioris Poloniae generalis

Andreas de Thanczin palatinus Cracoviensis ac Belsensis, Chelmensis, Ratnensis et Crasnostawiensis capitaneus

Joannes comes a Tarnow palatinus Russiae ac Sandomiriensis et exercituum regni Poloniae capitaneus generalis

Joannes Choienski archidiaconus Cracoviensis, regius secretarius, iuris utriusque doctor

Ungari consiliarii et oratores regis Joannis

Franciscus de Frangepanibus archiepiscopus Colocensis

Joannes de Lasko Gnesnensis et Lanciciensis praepositus, electus episcopus Vesprimiensis

Stephanus Verbetius cancellarius regis Joannis

Jeronimus Laski palatinus Siradiensis et vayda Transilvaniensis

Franciscus Druggetth de Homonna tavernicorum regiorum magister

Andreas doctor praepositus Strigoniensis

Oratores regis Ferdinandi

Jacobus episcopus Wratislaviensis

Sigismundus de Erbersteyn

Doctor Beatus Widman

Oratores et consiliarii illustrissimi domini Georgii ducis Saxoniae

Joannes a Sleynicz episcopus Missnensis

Doctor Simon Pistoris cancellarius

et duo secretarii, quorum alter Christophorus Carlewicz, alter vero quidam doctor episcopi eiusdem.

Sigismundus rex Poloniae, etc. Principio, quum in loco mutuo consensu designato congredientur oratores nostri cum oratoribus serenissimi domini Ferdinandi Ungariae et Boemiae, etc. regis, necnon oratoribus illustrissimi domini Georgii Saxoniae ducis, dicent se a nobis hic esse missos partim, ut de affinitate inter nos et inter serenissimum regem Ferdinandum per liberorum nostrorum mutuam desponsationem tractarent, partim vero, ut adhortarentur et solicitarent oratores tum ipsius maiestatis, quum adversarii sui super tractatione concordiae illuc utrinque missos, ne quid pigre et negligenter in tam desiderato negotio agant, persuadeantque illis cum utilius, tum honestius utrinque fore, si quaslibet alias conditiones pacis inter se reges eorum ineant, quam dissensione mutua nobilissimum Ungariae regnum ad interitum et rempublicam Christianam ad magnas clades ac pericula perducere debeant.

Et tametsi quidem prior nobis ratio tractandae concordiae et pacis, quam affinitatis habenda videatur, utpote eius, ex quo reipublicae Christianae salus dependet, quia tamen illustris dominus Georgius Saxoniae dux ad nos scripsit mentem hanc et institutum apud serenissimum regem Ferdinandum resedisse, ut imprimis affinitatis et subinde ad concordiae persuasiones descenderetur, dicent oratores nostri sibi per nos iniunctum esse, ne quid in hac tractatuum prolatione et prioritate praeter voluntatem serenissimi regis Ferdinandi a se fiat. Quare petent se ab ipsius magestatis oratoribus de hac ipsa voluntate instrui et quicquid malle maiestatem suam ex oratoribus cognoverint, ad id officium, diligentiamque suam cum persuasione, ubi expediet coniunctim accomodabunt. Quod si vero ab affinitate tractatio cum praefati domini regis oratoribus inchoanda venerit, oratores nostri circumspicient, quid, quove loco magis commode pro necessitate et dignitate negotii dicere debeant. [. . .]

Quod si vero circa hanc transactionem affinitatis oratores nostri solicitati fuerint de subsidio palam et clam serenissimo regi Ferdinando a nobis ferendo, dicent neque nobis tam liberam esse in eo facultatem, ut palam citra periculum regni et famae, dignitatisque nostrae dispendium suppetias ferre maiestati suae possimus, neque tantam in aerario repositam pecuniam, ut illa ad ocultum quantumvis parum subsidium nobis etiam vel maxime volentibus serenitati suae commodare valeamus, eo enim angustiorem deductum esse regnum nostrum, ut a vicinis potentissimis hostibus, praesertim vero a Thartaro, quem Thurcus in hoc constituit, continuo etiam hieme praeter solitum acerrime infestetur, unde tantum abest, ut praestare possemus auxilium aliis, et etiam ipsi aliorum auxilio, quod hactenus nemo praestare curat, plurimum indigeamus.

Caeterum ne palam auxiliis maiestati suae simus, monet nos institutum et promissum nostrum de servanda neutralitate factum, quod si servare et ita, ut fides nostra postulat, praestare integrum debemus, oportet nos ita, ut hactenus fecimus utriusque partis offensionem devitare et ab omni contentione non solum re et copiis, sed animo etiam diligenter abesse.

Monent item foedera ab antiquo inter nostrum et Ungariae regnum percussa, quibus aliter sub hac regni Ungariae dimissione satisfacere, officiumque nostrum commendare non possumus, quod si ita, ut fecimus, ab armis quiescamus, ne cum uni parti, quae sibi omne ius in regno Ungariae vendicat, adesse ex debito faederum cupiamus apud alteram, quae eadem ratione dominum eiusdem regni penes se esse affirmat contra foedus quid egisse accusemur.

Terrent praeterea nos et Thurci rationes, qui cum faedus nobiscum habeat et defendendi regis Joannis provinciam suscepit nulla alia re tam facile adversum nos et regnum nostrum provocari et commoveri posset, quam si serenissimo regi Ferdinando auxilium quavis ratione concedamus. Quod etiam auxilium Thurco adversum nos faciente, armisque nos ob violatum foedus, quod absit, lacessente, nequaquam suae maiestati praestare possemus ad defensionem ipsius regni nostri vocati et distenti, unde et maiestati suae hac promissione subsidii, cum illud praestare non possemus, parum prodessemus et nobis vel hac ipsa sola promissione multum incommodi et discriminis compararemus. Cum enim haec, quae nos non modo non egimus, sed ne cogitavimus quidem ad ipsum Thurcum per calumniam deferuntur, multo celerius haec, quae de facto a nobis fierent et cum maiori periculo nostro ad illum nuntiarentur, cum nihil tam oculte fiat, quod non successu temporis revelletur.

Ut autem probetur et ad ocultum subsidium faciendum nobis deesse facultatem, referent oratores nostri verisimiliter exinde apparere posse, quod cum assiduis Thartarorum bellis toto tempore regni nostri premeremur et alia nos etiam ipsi contra nos graves et potentes hostes indicta bella perfecerimus, non potuimus tantum pecuniae congregare, qua nostra ipsa incommoda, nedum amicorum necessitatem sublevare possemus. Eius tamen rei veritas adhuc illo tempore probata est unicuique satis, quando suavissimo et charissimo nepoti nostro, serenissimo felicis recordationis Ludovico Ungariae regi iam tum, cum in periculo esset flagitanti per inopiam pecuniae adesse non potuerimus, quem nunc tamen, si foret possibile, sanguine etiam recuperare non recusaremus.

His et similibus rationibus pro sua industria et officio oratores nostri excusare nos de subsidio ferendo apud oratores serenissimi regis Ferdinandi contendent, affirmando tamen extra id nos maiestati suae velle omni officio amico et facultate semper adesse, favereque ex animo, ut illius maiestas felicissimis et optatis quibusque successibus, ac etiam secundissima fortuna semper utatur.

Quoniam vero multae suboriuntur differentiae inter communes subditos ratione finium et limitum, agent oratores nostri cum consiliariis et oratoribus serenissimi regis Ferdinandi facere operam suam velint apud serenissimum regem suum, ut limites, qui iam sunt revisi et determinati, non violenter, sed firmissime observentur, de quibus vero ad huc est differentia, ut deputentur commissarii de ducatu Slesiae, qui cum nostris commissariis convenientes limites faciant et omnes controversias ratione illorum subortas sopiant et componant.

In negotio concordiae haec videntur dicenda

apud oratores utriusque regis

Videre nos oculis et animo considerare id, quod et reliquos omnes intueri et mente prospicere certum est, nichil tam in alto, quod a multis conspici possit, collocatum esse, nihilque tam commune haberi, ad quod omnium Christianorum populorum et principum expectatio intenta magis hoc tempore foret, quam sit conventus iste praesens oratorum ad pacem non uni regno tantum, sed Christianae toti reipublicae praeparandum constitutus. Namque vix in tota Europa et parte Asiae minore paucissimi reperiantur, qui non sensu auditus saltem cum oculis oblonginquam locorum distantiam non liceat, percipiant et a longe cogitatione veluti oculis praesentibus cognoscant ingens et arduum munus conciliendae pacis. Nos cum illustri domino duce Saxoniae hoc tempore inter reges Hungariae suscepisse, neminem autem ex omnibus Christianis fore, cui sint caedes, discordiae, ruinae, discrimina, quae ex dissidio regum Ungariae populi Christi sustinent cognita, cuique non sit oculta ista praesens pacificatorum oratorum congregatio, qui non omnem animum, curam, spem et cogitationem in praesentis magni et praecipui negotii expectationem coniiciat. De his vero, qui propinquiores sunt et quorum ut vicinorum res agitur, nobis etiam tacentibus quilibet meditari potest, quanta nunc solicitudine sub spe et metu teneantur, vicissim reputantes et pacis felicitatem si contingere posset et bellorum miseriam, seu acerbitatem si produci et augeri deberent. Quare nos hortari, monere, rogare, liberiusque iam orare et obtestari serenissimorum regum oratores, ut ad tantum tamquam singulare opus concordiae et pacis instituendae studium, benevolentiam, attentionem et ad amplectenda salubria consilia et persuasiones facilitatem suam accomodare velint. Itaque illa uti, ut et conventus istius amplissime rationes in cassum non vertantur et illi habeant, quod nos Christiana respublica, posteritas denique ipsa acceptum illis ferre debemus, sed imprimis quod Deus optimus, maximus ob populum suum et legem Christi, filii sui servatam clementia prosequi et premiis aeviternis illis recompensare possit.

Apud solos regis Ferdinandi oratores in hanc sententiam

verba facere poterint oratores nostri

Nos non dubitare serenissimo regi Ferdinando fore iam cognitu satis, quam amanter, sollicite et pie eum ab initio belli suscepti egerimus, tum nunc agamus, ut ex honore et dignitate maiestatis suae, utilitate et commodo totius Christianitatis pacem inter se et adversarium suum confici pateretur. Quod et superioribus annis et his paucis retro diebus nuntiis et litteris ad persuadendum missis testatum apud maiestatem suam reliquimus.

In quo quia repugnante fortuna nichil utiliter efficere hactenus potuimus et si quidem ex animo moleste tulimus, conquiescere tamen nolebamus, quin iterum pro bono publico repetere et curare idem deberemus, ut si spes adhuc aliqua est (ut nos credimus) conciliandae pacis, per nos non fiat quo minus statuatur.

Quare dicent oratores nostri se a nobis missos in medium suarum dominationum, ut cum oratoribus illustris domini Georgii Saxoniae ducis illos hortentur et moneant amplecti pacem, discordias abicere velint.

Dicent nos rogare dominationes suas, ut perpendant in animo diligenter istum esse ultimum conatum nostrum, quem studio publicae tranquilitatis facere hoc tempore instituimus.

Istud esse tempus, locum et occasionem, quibus non aliae posthac similes nobis maxime volentibus ac concordiam ineundam obtingere tam facile poterunt.

Metiantur, quanta sint incommoda ex bellorum calamitate non modo in Ungaria, sed etiam Austria suscepta, qualia item emolumenta et utilitates, facta concordia, homines consequi possent. Meminerint maiestatem domini sui in ea conditione nunc esse constitutam, quod si pacem et concordiam cum adversario suo non iniverit, fore plurimos, qui in hoc officium suae maiestatis repraehendant et quidquid periculi Hungariae regno et aliis Christianorum provinciis, quod est metuendum, bella attulerint, hoc toto maiestatis suae culpae attribuent.

Et si quidem et alii non deerunt, qui haec omnia in adversarium reiciant, non debere tamen illos propterea in parte culpatam maiestatis suae opinionem relinquere et regnum Hungariae nobilissimum suae maiestatis regna et provincias amplissimas, caetera denique Christianorum regna celeberrima in tantum discrimen coniicere, in quanto a multis saeculis vel unius Christiani regni pars unquam fuit constituta. Docti enim sumus proximis periculis serenissimi olim regis, domini Ludovici, nepotis nostri charissimi, quid unius Christiani principis vires contra Thurci praepotentes copias valeant, et ut suspicamur, reges Christianos privatis curis occupatos non esse tam citto communi expeditioni intendere et auxilio maiestati suae adesse, ita rursum a multis affirmare audimus Thurcum cum longe maximo apparatu et numeriosiore adhuc, quam prius exercitu aestate proxima non tantum iam regnum Ungariae invadere, sed penitimas Christianorum provincias ingredi instituisse, in illisque hostilia omnia patrare et igne, ferro et vi intolerabiliter, quae se obicient, vastare, comminuere, involvere velle, quodque dictu est miserabile et horrendum, Christianos in perpetuam servitutem per colla ducere. Haec ipsos oratores accurate debere perpendere et non solum praesentia commoda et fortunam intueri, sed longius in futurum, quid evenire posset, prospicere. Prudentium enim est et probarum mentium ita secundis uti rebus, ut futuri quoque temporis in his, quae provideri esse possint, non obliti esse videantur. Plura autem alia prudentia digna et ad rem accomoda in medium oratores nostri afferent, illaque inculcabunt persuadentes pacem esse in tot periculis et dubiis rebus optimam, saluberrimamque pacem.

Apud solos regis Joannis oratores dicendum

Testem nobis esse maiestatem serenissimi domini regis Ungariae, quod per omne hoc belli suscepti de regno tempus nichil curae, officii, studii, denique et impendii praetermiseremus, ut maiestatem suam cum adversario in gratiam reducere et pace, concordiaque inter ipsos facta, regnum Ungariae ab interitu, in quem declinat, liberare potuissemus. Quam hactenus solicitudinem et operam non solum non abiecimus, sed illam eousque, ut nunc ex rebus perspici potest, promovimus. Quare cum iam eo sit omnium laborum nostrorum et concordiae ratio adducta, ut nisi sub praesenti oratorum conventu desiderium nostrum optato fine concludatur, iam de pace prorsus nos oporteat desperare. Hortari nos propterea et monere qua maiore possumus, diligentia dominationes suas velint tam praeteriti, quam futuri temporis statutum et conditionem animo metiri, prudenterque considerare, quid periculi, infamiae et dispendii ex ista de regno Ungariae disceptatione tota respublica Christiana susceperit, quantumque pro his quaeri Deo eo respublica debeat, cuius potissimum causa sunt introducta et procurata non minoris esse momenti existiment totam rempublicam Christianam in defensam a crudelissimi hostis impetu relinquere, quam vel uno regno Ungariae carere, in quo adipiscendo cum maiestas regia Ungariae omnia extrema semper cum molestia, saepe etiam cum periculo vitae adire non sit gravata, multo magis conveniet dominationes suas ob communem totius orbis Christiani quietem et tranquilitatem, deposito odio et inimicitiis abiectis nunc ad aliquas tollerabiles conditiones cum adversario maiestatis domini sui alacriter descendere, pacemque et concordiam tota Europa desideratam conficere, ex qua sola plus maiestas domini Ungariae regis honoris, commodi, voluptatis capere, quam vel ex regno Ungariae, quod in tumultu, dimicatione, strepituque armorum nisi fiat pax, tueri necesse est, fructus et emolumenti sperare posset.

Proinde patiantur sibi dominationes suae, quod aequum erit et honestum persuaderi et in eorum sententiam ire non recusent, qui non ad privatam solum alterutrius commoditatem, sed ad totius Christianitatis statum in pace componendum rationes et persuasiones afferent.

Dicent autem oratores nostri se a nobis esse missos, ut tam sibi, quam alterius partis oratoribus, quae ad concordiam facere videbuntur, persuadeant, nihilque curae, vigilantiae et sedulitatis in hoc munere praetermittant.

Ea autem, quae verbis iilis exponent, ut re ipsi oratores praestent, illos diligenter nos hortamur, commitimusque illis, conferant invicem industriam, accomodent sibi mutuo officium, omnes denique ingenii sui vires intendant et communicent, ut tandem bellorum causa sublata securi Christiani in otio quiescere possint ad laudem omnipotentis Dei et cum nostram, tum omnium Christianorum consolationem et gloriam sempiternam.

Quod reliquum erit, prudentiae ipsorum oratorum nostrorum ita haec summaria notata pro sua prudentia extendere et moderari, ita semper operam, studium et sermones suos accomodare et dirigere, ut temporis et rerum agendarum ratio postulabit, utque maxime ex usu et dignitate nostra fieri posse videbitur, quod totum illorum consilio et industriae committimus.

In omnibus autem negotiis tractandis si quid tale occurrerit, quod oratores nostri facere non possent absque speciali instructione et voluntate nostra, id quicquid fuerit, e vestigio nobis perscribere curabunt, utque sententia et voluntas nostra fuerit, illos plane instruere possemus. Datum Cracoviae, XIIII. Septembris, anno Domini M-o D-o XXX-o, regni nostri anno XXIIII.

Sigismundus rex significat

 

40. 1530. október 10. A poznańi találkozón részt vett lengyel követek levele a királyhoz a tárgyalások megkezdéséről.

LL. IV. kötet, 145a-149b. fol.

Acta Tomiciana, XII. kötet, CCCXVIII. sz. 289-293. p.

Sacra maiestas et domine, domine noster clementissime! Humillimam nostri commendationem.

Noluimus praetermittere, quin eaque hactenus hic a nobis acta sunt, maiestati vestrae declararemus. Venientes huc alii post alios, invenimus prius oratores illustrissimi ducis Saxoniae, dominum episcopum Misnensem et cancellarium ipsius domini ducis, alterum maturum et mansuetissimum praelatum, alterum iure consultissimum et in tractandis negotiis peracutum. Cum quibus evestigio consilium mutuum coepimus de ratione tractandae tam affinitatis, quam concordiae, priusquam partes dissidentes convenirent. Ac dum proposita a nobis fuisset difficultas, quae nobis videbatur in conficiendo recte utroque negotio, si tractatio affinitatis praecederet. Hungari enim, qui ad concordiam tractandam vocati sunt, ubi aliud a nobis agi videretur et quidem eiusmodi, quod magis coniunctionem adversus illos, quam concordiam prae se ferre videretur, ut homines suspiciosi et cervicis durae putarent vel se colludi, si scirent, quae tractarentur, vel posthaberi si nescirent, cum in prioribus tractatibus nulla in re posteriores haberi volebant. Ac super ea difficultate petivissemus consilium ab ipsis oratoribus illustrissimi domini ducis Saxoniae, licet aliquamdiu perstarent in sententia tractandae prius affinitatis, ubi tamen rationes nostras suis diluere non potuerant, videreturque in ipsis opus esse ita tractatus nostros dirigere, ut neutrum negotium alteri officeret, quo minus utrumque recte confici posset, concesserunt expedire simul utrumque tractari, eo tamen modo, ut seorsum nos cum Hungaris, illi cum Bohemis tractarent. Nos multis rationibus id facere recusavimus, quod isto modo partium Hungarorum esse et maiorem apud illos fidem habere videremur. Cum tamen abesset, ut magis nobis confiderent, quam illis, ut etiam venire ad nos sine literis securitatis recusaverint. Tandem in hoc conventum fuit inter nos, ut negotium concordiae utrique cum utrisque oratoribus, affinitatis vero illi soli inter nos et oratores Bohemiae tractarent, quod illis negare non potuimus, cum vere dicerent nos esse in eo negotio partes, illos vero mediatores, proposueruntque quoad hoc ipsum negotium affinitatis id, quod cum primis illorum scitu necessarium videbatur, quomodo certior fieri deberet serenissimus rex Ferdinandus de constanti religione in hoc regno, quandoquidem cum ex multis aliis argumentis, tum ex consilio quorundam de statuendo tutore serenissimo filio maiestatis vestrae et domino nostro clementissimo in eventu obitus maiestatis vestrae eo, qui fidem et religionem suam deservisset, suspicionem concepisse regem Ferdinandum et multos alios religionem apud nos vacillare. Eam propositionem cum nos multis rationibus dilueremus et praesertim de tutore, quem designabant, quod et vanum esset de eius institutione actum fuisse aliquid, et in regno nostro non alios fuisse fieri solitos tutores regum pupillorum, quam primarios regni consiliarios, quodque regnum nostrum ab initio susceptae religionis semper in ea constans fuit et futurum nemo dubitare posset cum ex singulari pietate maiestatis vestrae, tum ex custodia, quae in arcendis haeresibus adhibetur. Supervenerunt demum oratores serenissimi regis Ferdinandi, cum quibus illi primum colloqui seorsum postularent, ut hunc scrupulum de religione illorum evellerent. Nobis tametsi non videbatur hoc necessarium, cum illi de hac re adhuc nihil proponerent et coniiciebamus plane hoc praetextu illos sine nobis de aliis rebus tractare et colloqui velle citra suspicionem nostram, tamen cum hoc eis negare non potuimus, allegantibus in negotio affinitatis se mediatores esse, nos vero partes, permisimus, ut seorsum quae vellent, tractarent. Non dubitavimus autem illos et negotium concordiae tractaturos fuisse, nam cum antehac mentio facta fuisset inter nos, quo pacto aggrediendum foret ipsum negotium, quaesivissentque a nobis sententiam nostram, utrum nos ipsis partibus media proponere aut requirere ab ipsis deberemus? Nos vero respondissemus ex actis prioribus consultissimum esse subsequentes dirigere et docuissemus in tractatibus Olomucensibus partes nobis, mediatoribus conditiones proposuisse et hanc viam recte vitandae suspicionis causa tutiorem, eaque insistendum putaremus, ostendissemusque, quod cum prius in hoc scrupulo totum haesisset negotium, quod alter alteri regno cedere recusabat et hic nullum medium locum habere posse, censuissemusque repetitis actis et tractatibus prioribus, persuaderemus utrique parti, ut dimissa hac extrema conditione, aliqua media complecti non recusarent, alioqui stante hac ipsa extrema conditione de retinendo per utrumque regno nullum medium proponi, nullamque concordiam confici posse, cum regna socios ferre nequeant. Illi autem audita hac sententia nostra, respondissent nobis eam conditionem de cedendo regno futuram nunc multo difficiliorem apud serenissimum regem Ferdinandum esse propterea, quod Thurcus intercesserit, unde verendum esset semper, ne si ipse rex Ferdinandus Joanni regno cederet, Thurcus illum nichilominus impeteret. Petivissentque tandem a nobis magna sollicitudine, ut quam in hoc dubio resolutionem haberemus, illis declararemus. Nosque statim coniicientes, quo tenderent, illis in summa respondissemus non minus maiestati vestrae et nobis omnibus, ut vicinis et Christianis curae esse, ne Thurcus immisceat se negotiis regni Hungariae et hanc concordiam interturbet, quam illis esse videremus, egisseque maiestatem vestram diligenter cum rege Joanne cum per literas, tum per nunctios, provideret omni ex parte, ne quid huic concordiae auctoritas Thurci officeret et quamvis egerat ille prius cum maiestate vestra, ut ipsa munus hoc firmandae rei cum Thurco per oratorem suum susciperet propterea, quod metuerent sinistram suspicionem aut indignationem ipsius Thurci subire, cuius tanta beneficentiae officia in se experiretur. Tamen recusante id facere maiestate vestra, ut rem Christiano rege indignam et perniciosissimi in posterum exempli, praesertim, cum non constaret quicquam maiestati vestrae, quo pacto illis inter se conveniret, reiiceretque in illum vicissim maiestas vestra curam istam, qui sciret, quibus rationibus colligaverit se cum Thurco, recepisse illum tandem huius rei provisionem. Proindeque cum mittat oratores suos ad ipsam concordiam et praemonitus fuerit a maiestate vestra tractationem hanc concordiae fieri non posse, nisi re provisa, ut Turcus non interturbet, nihil nos dubitare, quin ille sic providisset, ut etiam a Thurco nullum impedimentum sit timendum. Illi, his a nobis auditis, gratias nobis egerunt pro hac relatione nostra, tanquam illis magnum aliquem scrupulum ex animo evulsissemus, addentes de difficultate cedendi regni rem esse minoris curae, facile hunc nodum resolvi posse, modo ne quid a Thurco impedimenti obsit.

Haec fuit de concordia praelocutionis cum oratoribus Saxoniae summa, quae quid sibi velit, facile maiestas vestra coniicere poterit. Congressi autem dehinc cum oratoribus serenissimi regis Ferdinandi, resoluturi illos, ut dicebant de illo religionis dubio, has conditiones nobis ab illis super affinitate retulerunt. Imprimis, ut caveretur, nequam apud nos mutatio fiat in religione, quod ubi fieret, ut contractus rescindi posset. Deinde, ut cum matrimonia debeant esse libera, non arctaretur contractus ita, ut postea contrahentibus cum ad aetatem legittimam pervenerint, liberum non fieret matrimonium vel consumare. Postremo, ut si post obitum maiestatis vestrae serenissimus filius eius regno non potiretur, aut mutatio in eo aliqua esset facta, contractus non teneret. Nobis primum res praepostera visa fuit, ut cum adhuc nihil mandatorum nostrorum exposuerimus oratoribus serenissimi domini regis Ferdinandi, sed dumtaxat illos in hospitio salutavimus, statim super his articulis per mediatores aliquid disputare deberemus. Demum persuadentibus oratoribus Saxoniae nihil referre, num circa hoc negotium, aut circa illud aliud de concordia illa exponeremus et cum ipsi in negotio affinitatis essent mediatores, nos vero partes, si hanc viam compendiariam reperisse tractandi inter nos seorsum super his articulis, in quibus maior difficultas videretur, poscentibusque a nobis super his articulis responsum, paululum colloquuti in eam sententiam respondimus: de mutatione religionis nullum subesse periculum et propter rationes praedictas, et quia serenissimus filius maiestatis vestrae in coronatione sua iusiurandum praestitit et praestiturus est iterum ad annos legittimos perveniens de servanda et tenenda religione et statu ecclesiastico manutenendo, et cum iureiurando nullum vinculum firmius habeatur in rebus humanis, maiorem ab ipso rege certitudinem praestari non posse in hoc negotio, quam et nobis praestitit. Immo quod ad religionem pertinet, magis nos vereri posse, ne sponsa Lutheranismum ad nos secum adduceret, quam quod illum apud sponsum reperire deberet. De contractu non arctando, verumquidem matrimonia libera esse debere, non minus tamen verum esse acta et contractus, qui inter principes fiunt, per insignes personas ita firmari, ut postea in irritum non abeant, nam ex huiusmodi contractuum mutationibus magna indignitas, magnaque dissidia et bella plerumque oriri solent. Proinde nos postulare, ut contractus et tractatus, qui inter nos fierent, poenis et aliis cautionibus ita firmarentur, ut postea cum indignitate principum et nostra non rescinderentur et praesertim, cum id novum non sit tractatus haberi de matrimonio inter domum caesaream et domum maiestatis vestrae regiam. Proinde sicut antehac fieri consuevit, ita et nunc fieret, neque alius modus contractuum nunc observaretur, quam antehac fieri consuevit et praesertim, quod ad contractus infirmitatem tenderet, alioquin nos sine recta firmitate tractare et concludere nihil posse. De eo vero, ut aliquid non mutaretur in successione regni post mortem maiestatis vestrae, respondimus serenissimum filium maiestatis vestrae legittime electum et coronatum esse, iusiurandumque illi ab omnibus ordinibus regni esse praestitum, neque ullis historiis doceri posse Polonos fidem dominis suis praestitam unquam fregisse, aut quicquam mutasse, proinde super hoc articulo nulla opus videri cautione. Accepto hoc responso nostro, quaesiverunt a nobis, qualem certitudinem putaremus ad firmandum contractum magis opportunam? Respondimus extare cum multorum praeteritorum contractuum exempla, tum recens matrimonii serenissimi olim regis Ludovici et Mariae reginae in aevum, aut alium similem modum tractatus firmari posse, adiicientes hoc ad maiorem firmitatem et coniunctionem, ut gemina tractaretur affinitas tam filiorum, quam filiarum utriusque maiestatis vestrae. Super his colloquium cum oratoribus serenissimi regis Ferdinandi postularunt, quo habito postridie nobis responderunt priores inscriptiones similium affinitatum non posse in omnibus congruere. "Sed ostenderemus, quae nobis viderentur opportuna et secundum illas fieret inscriptionis formula, additis vel demptis, seu mutatis his, quibus opus videretur." De duplici vero matrimonio, cum nullum in hac re haberent oratores serenissimi regis Ferdinandi documentum, opus fore illius maiestatem requirere, committentes arbitrio nostro, ut sive nunc mittendum illis per postas censeremus, seu vero ut in reditu suo ipsi hoc exquirerent, adiicientes connubium filii serenissimi regis Ferdinandi cum illustrissima Isabella esse per aetatem longe dispar. Nos colloquuti praelegi illis fecimus nonnulla inscriptionum exempla, ex quibus annotatis, quae ad rem videbantur, conventum est formulas utrinque ipsius inscriptionis conficiendas. De duplici vero matrimonio et dispari aetate illustrissimorum filii regis Ferdinandi et dominae Isabellae respondimus maiestatem vestram forte non satis notam habentem aetatem filii serenissimi regis Ferdinandi, illustrissimam filiam suam Isabellam, quam a iunioribus praeteriri non satis congrueret, proposuisse, quam propositionem referrent ipsi ad regem suum per postas, ut obtulerunt, nos vicissim ad maiestatem vestram aetatem filii serenissimi regis Ferdinandi relaturos, interim vero, ut super eo connubio, ad quod missi sunt, fieret conclusio. Vitavimus enim de industria nos quaesituros polliceri, utrum maiestas vestra iuniorem dominam Isabellam tradere vellet, ut ipsi requirebant, nequam illis ansam daremus adversus voluntatem maiestatis vestrae. Postquam ita inter nos discessum fuit, nos formulam contractus dictavimus, ipsi vero nescimus, cur, rationes conscripserunt totius negotii suspendendi et ad maiestates vestras referendi. Quibus perlectis nos fassi quidem sumus ea omnia, quae annotarunt ad conclusionem affinitatis esse necessaria. Sed nos vehementer mirari diximus, quod in his necessariis non haberent documentum oratores serenissimi regis Ferdinandi, cum et oratores essent tam insignes et negotium de concludenda ipsa affinitate ab utrisque maiestatibus vestris esset huc delatum, quodque sine instructione talium rerum, quae sunt necessariae, non soleant mitti oratores insignes. Unde non videri nobis verisimile, ut ipsi oratores nihil magis habere deberent documenti in negotio conducto, quam habere posset vilis aliquis nunctius, aut quod literis simplicibus committi posset. Declaravimusque nos super omnibus, quae necessaria forent, sufficientem habere instructionem, neque documento aliquo a maiestate vestra opus esse. Itaque postulavimus, ut sine longis ambagibus saltem de uno matrimonio rei ipsius conclusionem tractaremus. Oratores illustrissimi ducis Georgii paululum colloquuti petierunt, ne molesto ferremus animo iniectionem hanc de reciproco connubio suspensione hac indigeat, illam solam suspenderent ac in dominum suum referrent. Caeterum de hoc uno, super quo indictus esset conventus iste, fieret debita tractatio. Illi responderunt se haec omnia egisse et disputasse cum oratoribus serenissimi regis Ferdinandi, sed illos occasionem hanc suspendendi totius negotii nullo modo relinquere voluisse. Et interea quod initio declinare videbantur, nobis iniicerunt, ut priusquam super his ab ipsorum rege documentum afferetur, tractaretur negotium concordiae, quod totum nos eorum arbitrio commisimus et ad omnia nos promptos exhibuimus. Unde maiestas vestra serenissima colligere potest, quibus artibus et involucris aliud praetenditur, aliud iuvatur ab istis. Utrumque et nos aggrediemur in Dei nomine tractatus concordiae etiam prius, quam Hungari veniant, in quo non dubitamus, illos maioribus ambagibus et labirintis usuros in versando hoc negotio nobiscum, qui mediatores sumus, tamen maiori solertia et dissimulatione, qua poterimus, curabimus quasi inter sentes et spinas gradiendo negotium ipsum ad optatum finem deducere, quod dominus Deus praestare dignetur. Interim sacra maiestas vestra instruere nos dignetur super his articulis, quos nobis dederunt latius, ut nos ad omnem quaestionem paratos inveniant. Non omnia enim expressa sunt in instructione maiestatis vestrae, quae isti requirantur de circumstantiis matrimonii et consumandorum tractatuum terminis et locis. Commendamus nos humiliter sacrae maiestati vestrae, quam dominus Deus servet diutissime sospitem et semper foelicem.

Posnaniae, die X. Octobris, M. D. XXX.

Vestrae sacrae maiestatis subditissimi

consiliarii et oratores

in conventu Posnaviensi

 

41_50