21. [1528. eleje.] Zsigmond lengyel király követsége Ferdinándhoz annak érdekében, hogy mielőbb békét kössön Szapolyai Jánossal. LL. XXII. kötet, 179a-187b. fol. Orator noster apud serenissimum regem Ferdinandum haec agat Dicta primum salute et aliis ad testificandum amorem et nostram solitam erga illius regiam maiestatem benevolentiam et propensionem pertinentibus, in hanc sententiam verba faciat. Serenissime rex, maiestas domini mei Poloniae, etc. regis ut primum intellexit magnos proximos bellorum in Austria motus sedatos, exercitusque illinc partim deductos, partim dimissos esse, datam denuo sibi promovendae inter maiestatem vestram et illius adversarium concordiae occasionem rata, quam semper publicis comodis favens et consulens, sollicite tractavit, insignes oratores suos ad caesaream et catholicam maiestatem, una et ad maiestatem vestram designaverat primum visendae utriusque maiestatis vestrae causa, deinde etiam ad ea declaranda, quae maiestati suae ad communem omnium salutem pertinere videntur et quibus nisi otius ac diligentius, quam antehac provisum fuerit, maximam sint reipublicae Christianae cladem allatura. Cum vero illius maiestatem caesaream maiestas sua celerius opinione ex Germania discessisse cognovit, mutata de primis oratoribus sententia, me expeditiorem ad hanc provinciam obeundam designare et huc, ad maiestatem vestram serenissimam magnis itineribus cum eisdem rebus mittere dignata est. Quas dum ego paucis hic expono, a maiestate vestra serenissima nomine serenissimi regis mei peto, ut mihi benevolam suam attentionem et in exaudiendo facilitatem praestare dignetur. Sacra regia maiestas, dominus meus clementissimus secundis et adversis, domesticis atque externis rebus per multum aetatis suae tempus erudita, quam in humanae conditionis statu quieta turbulentis praestet consilia, quamque conducat magis Christianis praesertim principibus rationem ubivis sequi, quam fortunam, opere pretium semper esse duxit, ut et ipsa diligeret, foveretque in regno suo pacem et alios, quos a pace bella distraherent, ad illam amplectendam persuasione sua adduceret. Quo factum est, quod cum praesens de regno Hungariae inter maiestatem vestram serenissimam et illius adversarium dissidium, funestissimumque bellum inciperet, quo neque reipublicae Christianae quidquam perniciosus, neque communi omnium hosti ulla unquam res utilior, commodiorque evenire potuit, maiestas sua serenissima veluti hoc a longe perniciosissimo incendio praeviso, in ipso initio pacem et concordiam diligenter suasit, qua tum fatali quadam rerum humanarum adversitate non persuasa, reliquo illam tempore in hunc usque diem magno sumptu et labore suo sollicitare non desiit. Quamvis vero sollicitudines et consilia maiestatis suae, sumptus quoque et labores ne quidquam in hoc negotio componendo praestiti, admonere maiestatem suam videantur, ut deinceps ab hac cura desisteret, commune tamen rerum Christianarum discrimen et spes de prudentia et virtute maiestatis vestrae bene concepta urgere illam non cessant, ut hoc munus propositum, quod iam postremum esse videtur, adhuc exequatur. In quo duo potissimum in deliberatione maiestatis suae versantur, quae aliorum etiam piam considerationem peraeque exigunt. Nempe belli Thurcici, quod huic intercessit difficultas et pacis domesticae necessitas. Difficultas bellica vel hoc argumento est, quod cum et hostis ipse debilior esset et res Christiana validior, priores tamen Christiani principes intelligentes unum vel duos ad reprimendam vim illius non sufficere, rationem generalis omnium expeditionis tot saeculis, tot consiliis, tot denique conventibus diligentissime quaesitam hactenus reperire non potuerunt, sed et multa regna et dominia, multique principes partim spe ipsius generalis expeditionis, partim etiam confidentia virium suarum cum hoste hoc certantes interierunt. Pacem vero domesticam ideo nunc esse magis necessariam, quod discordia non solum in humanis, sed etiam in divinis rebus nunc, quam unquam alias maior, quae sola satis esse potest ad rem Christianam conficiendam, etiam si nullus externus hostis accedat. Neque enim auditur et videtur nunc aliud, quam foedera frangi et rescindi, quam simultatum, discordiarum, seditionum plena esse ubique omnia. Porro cum una quaelibet haeresis magnum semper orbi Christiano negotium exhibuit, magnamque calamitatem secum advexit, quid non malorum moderna haec omnium aliarum sentina et lerna secum afferre possit? Quae praeter discordiam intestinam etiam flagellum Dei accersit, contra quod bona consilia, quae a principibus cogitantur, stabiliri non possunt. Quare cum maiestas sua nichil dubitet vestram maiestatem, ut prudentissimum principem abunde considerare, quod externum bellum neque commode adornari, neque recte geri potest, nisi prius rebus et turbis domesticis compositis, quae componi sine pace nequeunt, ab illa rogat impense, ut primum otiusque, quam fieri possit, ad sopiendum aliqua ratione bellum Hungaricum, concordiamque et pacem cum adversario suo aliquibus honestis mediis ineundam consilia sua accomodare velit. Hac re enim constituta, facilius deinde ad tollendas reliquas principum Christianorum discordias, haereticorumque insolentias maiestatem vestram curam suam intendere posse existimat. Est quidem caesareae et catholicae, ac etiam maiestatis vestrae tanta potestatis et rerum gestarum amplitudo, ut nullam quamlibet potentem hostilem vim reformidare possint: ea tamen est ratio domesticorum incendiorum, ut nisi extinctis illis et regno Hungariae servato, nichil geri posse videatur cum hoste externo nomine et felicitate maiestatum vestrarum dignum. Sed neque hoc bello Hungarico solum agitur de regno Hungariae, quod propugnaculum est a Thurcis, sed agitur etiam de regno serenissimi domini regis mei Poloniae, quod eam omnem oram tuetur, ex qua olim Gotti, Vandali, Alani, Hunnique prorumpentes totum Christianum orbem magnis cladibus inundaverant, quorum omnium numerum et ferocitatem exuperant Tartari etiam olim penetrato regno maiestatis suae Poloniae, aliis vicinis regionibus satis cogniti. Proinde non minor regni Poloniae, quam Hungariae habenda est ratio, quod sub hoc bello vel periclitari, vel cum regno Hungariae succumbere cogeretur, quo demum iam omnes portae omnibus infidelibus ad rem Christianam opprimendam paterent. Expendere velit maiestas vestra easdem controversias de regno Hungariae prius fuisse inter maiores maiestatis vestrae et Hungaros. Potius tamen illi qualibuscumque concordiis ipsas controversias sistere maluerunt, quam bellum reipublicae Christianae perniciosissimum gerere, quae tamen non in tanto fuit, in quanto nunc est discrimine constituta. Expendat item maiestas vestra perbreve esse tempus et occasionem eius concordiae et pacis faciendae, qua elapsa, nichil superest, nisi dubia et funestissima rebus omnibus belli alea. Certum quidem hoc est, quod mallet maiestas sua, si re arbitrio illius ageretur, ut maiestas vestra illo regno pacifice potiretur, quod et arcto necessitudinis et affinitatis vinculo coniuncta sit maiestas vestra suae maiestati et tantae generis, et fortunae amplitudinis cum caesarea et catholica maiestate ac Germanis principibus, suisque etiam vicinis regnis et dominiis existat, ut nemo ipsum regnum Hungariae videatur certius et facilius, quam maiestas vestra defendere posse. Sed cum ita sors tulit, ut regnum ipsum calamitosum alioquin sit in sese divisum, resque in dissidium venit, non potuit ab initio maiestas sua probare, neque etiamnum ullo modo potest, ut ea controversia bello decernatur, quod res et dubii sit eventus et magnum malorum agmen in universam rem Christianam post se trahit. Pacem itaque nunc, ut ante suadet maiestas sua, quae certa melior est, quam ulla sperata victoria, et iterum atque iterum impense rogat et obtestatur maiestatem vestram serenissimam, ut illa amplectenda, talem assumere et accomodare velit mentem, qua et rempublicam Christianam summis incommodis levare et communem omnium hostem deterrere et comminuere possit, qui iam votis suis nichil amplius obstare putat, cum videat regnum Hungariae, quod ei magno fuit semper ad opprimendam rem Christianam obstaculo non solum a se maiori ex parte fractum et occupatum esse, sed etiam geminis principibus et mutuis caedibus semet confici. Cum vero maiestas sua concordiam hanc tractandam eo duntaxat studio promoveat, ut rebus Christianis adeo inclinatis opportuno modo consuli et provideri possit, et quod ita cum maiestati vestrae serenissimae utilius ac honestius, tum etiam universae reipublicae Christianae salubrius esse iudicat, etiam hoc vehementer rogat, ne maiestas vestra occasionem hanc ineundae concordiae et pacis parvipendere et praetermittere, neve etiam de mittendis ad tractandam ipsam concordiam et pacem in regnum, aut etiam aulam maiestatis suae oratoribus contradicere, vel se difficilem praestare velit. Nam adversarius maiestatis vestrae, quod intelligere ex crebris illius responsis iam potuit, nusquam nisi in regnum vel aulam maiestatis suae oratores suos mittere velle statuit, cum alio illos mittere integrum sibi esse non putat. Postremo maiestas sua regia offert maiestati vestrae cum hoc ipso bello componendo, tum in aliis omnibus studiis maiestatis vestrae ad bonum publicum et gloriam maiestatis vestrae pertinentibus omnem operam, omnesque vires et facultates suas, seque et serenissimum filium, et charissimam coniugem suam amori et benevolentiae fraternae maiestatis vestrae diligentissime commendat. Memoria agendorum seorsum per oratorem Expositis publice persuasionibus nostris, quibus permovemur ad sollicitandam, conciliandamque concordiam et pacem inter serenissimum dominum regem Ferdinandum et illius adversarium, captabit occasiones orator, quibus tam apud ipsum serenissimum regem, quam apud illius consiliarios privatim agere et magis serio persuadere illi posset, ut in regnum nostrum oratores ad tractandam et conficiendam eam ipsam concordiam et pacem mitti consentiant, utque tempus illorum huc adventus nominent. Nam si id assensa fuerit illius maiestas, prout facturam illam causa rei Christianae certo nobis persuademus, res exigeret, ut tam de oratoribus mittendis, quam de tempore illorum adventus regem Joannem tempori certiorem faciamus. Quoniam vero tractari nulla concordia commode potest, nisi et bello intermisso et armorum strepitu suspenso, rogabit orator et aget diligenter nomine nostro suam maiestatem, ut dum consenserit inire concordiam cum suo adversario et huc in regnum, vel etiam in aulam nostram oratores suos mittere, etiam assentiri et praestare velit propter commodiorem ipsius pacis et concordiae tractationem, ut ab armis saltem ad tres menses fiat cessatio, et ut utrinque induciae recipiantur. Interrogatus vero orator, quo pacto pars adversa inducias firmare possit, cum rationes illius sint in Turcarum imperatoris potestate, respondebit nobis declaratum esse ex parte serenissimi regis Joannis, quod se effecturum polliciatur apud imperatorem Turcarum, ut inducias trimestres recipi admittat, ea tamen lege et conditione, ut interea temporis nullas copias serenissimus rex Ferdinandus in Hungaria habeat, neque occasiones tumultus cuiusvis vel militaris stratagematis praebeat vel admittat, et ut illud tempus ad tractationem pacis receptum vacuum omnibus aliis impedimentis esse possit, alioquin neque vellet, neque posset id ab ipso imperatore Thurcorum impetrare et de induciis per illum servandis quidquam polliceri. Cum autem rationes magniducatus nostri Lithvaniae vehementer postulent, ut illuc propere descendamus, aget orator, ut haec, quae de pace et concordia instituere serenissimus dominus Romanorum rex cogitat, mature et antequam hinc discedamus, inchoari, nosque de illis certiores in promptu facere curet. Nam si pacis publicae tractatio ad nostram curam et operam delata fuerit, consuleremus rebus magniducatus Lithvaniae alia aliqua ratione, quam profectione nostra, ut ita plus publicae, quam nostrae privatae commoditati, sicut solemus et debemus, tribuamus. Caeterum si regia Romanorum maiestas admittere tractationem de concordia et pace, prout speramus, non recusabit et oratores huc mittere dignabitur, aget orator, ut maiestas sua plenissimum illis mandatum et integram ac non limitatam facultatem dare et concedere velit, ut illa freti possint sine quavis cunctatione et mora de omnibus libere tractare, transigere et prorsus concludere. Quod ut altera quoque pars faciat, nos diligenter ac sollicite providere curabimus. Absoluta prima apud serenissimum regem Ferdinandum legatione descendet orator ad serenissimam illius maiestatis coniugem, dominam reginam, neptem nostram charissimam et illius maiestatem nomine nostro inviset, salutemque illi plurimam nunctiabit. Exponet etiam illi summatim, quibus de rebus sit illuc a nobis missus, simul rogans, ut opera et persuasione sua adesse hiis apud serenissimum regem et coniugem suum velit, quae pro bono communi totius Christianitatis tractantur. Ubi si legatum summi pontificis comperiet, etiam ad illum accedet, saluteque illi dicta nomine nostro declarabit, cuius causa illuc venit et rogabit illum, ut hiis rebus, quae publicae commoditati et tranquillitati sunt pernecessariae, patrocinio, consilio et opera sua omni in loco adesse velit. Caetera industriae oratoris committimus, qui haec summarie notata ita extendet et moderabitur, prout res et dignitas nostra postulabit. Super omnia vitando, ne qua cuipiam occasio dari possit aliquid sinistre de nobis suspicandi, cum nos eam concordiam eo studio tractamus et promovemus, ut rebus Christianis et communi omnium discrimini pro virili nostra consulamus, et quod ita bono et tranquillo statui serenissimi domini regis Romanorum et universae reipublicae Christianae utilius et honestius esse censemus, quod ipsamet illius maiestas ex hiis, quae hactenus gesta sunt, abunde considerare potest. Post dictam omnem legationem orator noster capta opportunitate serenissimo domino Romanorum regi referet ad hanc maiestatem rumore perlatum, quomodo apud illius maiestatem nobilis Jostus Lodovicus Decius, secretarius suae maiestatis sinistris accusationibus delatus fuisset, ut qui certis in negotiis pecuniariis, argento et monetis cudendis atque id genus rebus suae maiestatis adversario operam suam locasse debuisset. Maiestas regia, quae tam ipsius Josti, servitoris et officialis suae maiestatis, quam aliorum perspectam habet fidem et omnem actionem, cui etiam tantum domi sit onerum impositum, ut ferendis illis vix sufficiat, quominus etiam possit vel velit externis rebus intendere animum. Proinde ab illius maiestate postulat maiestas regia, ne qua ratione huiusmodi sinistris delationibus nullo fundamento nixis fidem adhibere velit. Quod illius maiestatem, ut prudentissimum principem facturam credit maiestas sua, ipsius Josti officialis suae maiestatis in hac parte innocentiae optimus testis. Molestum enim fore suae maiestati servitores suae maiestatis, praesertim eos, quos novit illius maiestatis rebus semper recte affectos in sinistram suspicionem extra aequitatem et praeter illorum meritum praecipitanter traduci.
22. [1528. eleje.] Zsigmond lengyel király válaszlevele György szász hercegnek a Ferdinánd és Szapolyai János között megkötendő békéről.LL. XXII. kötet, 327a-329a. fol. Acta Tomiciana, X. kötet, 306. sz. 293-296. p. Responsum ad epistulam Georgii ducis Saxoniae ad regem Poloniae scriptam Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Litvaniae, Russiae, totiusque Prussiae et Masoviae, etc. dominus et haeres illustrissimo principi domino Georgio, duci Saxoniae, comiti provinciali Doringiae et marchioni Misnae, affini nostro charissimo salutem et felicium successuum continua incrementa. Illustris princeps, affinis noster charissime! Ea, quae nobis vestra illustrissima dominatio per magnificum Joannem Schomber fraterne et amice significavit, haec continebant. Accepisse se imprimis significavit illustrissima dominatio vestra, quomodo serenissimus rex Joannes apud nonnullos subditos nostros in regno et dominiis nostris se contineat vel maneat, a quibus ad indecens propositum contra serenissimum regem Ferdinandum confirmari deberet. Quodque etiam ipsi subditi nostri ad ea si intromittunt, quae sunt adversaria serenissimo regi Ferdinando, cuius maiestati hostilitatem ad ac bellum indixisse non sunt etiam veriti, prout Hieronimus Laski fecit. Quae res praesertim factum ipsius Hyeronimi Laski nisi per nos fuerit provisum et ubi illud ultra progredi sineremus, posset inter nos et serenissimum regem Ferdinandum odium et inimicitiam excitare, ex qua postea sequi posset Christiani sanguinis effusio. Proinde rogat vestra illustrissima dominatio, ut rebus huiusmodi occurramus et ne fierent provideamus, ipsumque Hyeronimum ab instituto et proposito suo revocemus et contineamus. Adiunxit deinde vestra illustrissima dominatio, quod ubi aliqua simultas vel negotia confusa inter nos et serenissimum dominum Ferdinandum regem intercesserint, vellemus id patefacere vestrae illustrissimae dominationi, quae promittit operam, studiumque suum, ut omnia ad concordiam et bonam amicitiam reduci possint. Cupit praeterea vestra illustrissima dominatio, ut illi significaremus modum aliquem, per quem isti principes invicem dissidentes ad concordiam induci possent, offert quoque curam et sollicitudinem suam, per quam efficere contenderet, ut serenissimus rex Ferdinandus ad decentes conditiones pacis et concordiae flecteret, ne sub occasione hac discordiae eorum Turcus quod reliquum est, occupet. Et ipsa facimus, quae ante alia nobis a vestra illustrissima dominatione per oratores et litteras significata sunt, ad quae etiam nobis articulatim vestrae illustrissimae dominationi ita et ut res est, respondere voluimus. Quia vero ea omnia ex puro eius erga nos amore et syncero animo, prout ipsa scribit et nos omnino credimus, manarunt et processerunt, agimus et habemus illi gratias maximas, referreque etiam per omnem occasionem omni amicabili officio promittimus. Serenissimum vero regem Joannem, regem scilicet unicum et Christianum vicinum, et affinem nostrum, variis casibus et gravibus periculis agitatum ad extremumque iam bello, discordiaque suorum e regno pulsum, ad regnum nostrum confugientem, ut officium erat Christiani principis, suscepimus, quo respublica Christiana et singuli confines, vicinique populi paci et quieti suae plurimum queant consulere. Neque enim libero et Christiano principe dignum opus videretur vicinum et affinem principem in tanto eius casu et calamitate ad nos confugientem excludere, qui si ad Turcos vel aliorsum se contulisset, capere forte consilia potuisset, vel etiam coactus fuisset, quibus et Ungariae regnum et multae aliae Christianae provinciae ac respublica Christiana in perniciem deveniret, atque ita credimus melius contigisse tam serenissimo regi Ferdinando, quam universae Christianitati, quod et serenissimus rex Joannes ad nos potius, quam aliorsum se contulerit, quodque etiam nos illi receptum in dominiis nostris non negaverimus. Subditi autem nostri ab antiquo gaudent ea libertate, qua donati sunt dudum ab antecessoribus nostris, ut cum nos illorum opera et servitate non indigemus, possunt libere ad cuiuscumque principis stipendia proficisci, modo ille princeps non sit hostis vel adversarius noster. Quorum tamen petitionibus, iuribusque et privilegiis non obstantibus, vetuimus nos olim et statim ab initio et publicis edictis, ne ullus ex eisdem subditis nostris abiret in externa stipendia. Quae res non mediocriter turbavit animos subditorum nostrorum non tam praesentium, quam futurorum eventuum contemplatione et prospectu, sed nos nihil moverunt clamores et praeces eorum, tantum enim apud nos valuit necessitudo et amicitia serenissimi regis Ferdinandi. Qaeritur quidem de nobis et ipse serenissimus rex Joannes, qui istis edictis nostris reputat sibi a nobis apertam inimicitiam declaratam, cum potius si istius utriusque principis amicitiam illaesam voluissemus, non alterius commoditates sequi et complecti debeamus. Haec autem edicta nostra intelligi non possint de serenissimo rege Ferdinando, qui cum habeat sufficientiam gentium, non opus habet subditis nostris. Sibi vero eorum usum adiuvere est inimicitiam atque hostilitatem ostendere et exhibere, idque in serenissimi regis Ferdinandi et commodum, et non mediocre auxilium. Non enim multum interesse, an quis familico homini usum panis, escaeque quomodolibet adimeret, vel eum ferro necaret. Sed neque hiis, neque aliis multis induci potuimus, ut relaxaremus illa edicta nostra. Hyeronimus Laski, qui oraculi visendi libertate apud nos impetrata Gallias primum, atque item ad imperatorem Turcarum sine scientia et voluntate nostra concesserat, atque inde rediens ex Transsalpina, litteris suis bellum indixit serenissimo regi Ferdinando et eius subditis. Quod factum ipsius, ut alia quoque, quae interim in hac sua peregrinatione gessit, non probamus et neque placete ullo pacto nobis possunt haec ipsius acta. Cum quo nos, si aliquum ad dominia nostra redierit, ita, ut demeritur agemus et interim etiam non permittemus. Id quoque, quod iusti et Christiani principis officii esse cognoverimus, neque admittemus, quod Christiano rege dignum et dominiis tam nostris, quam vicinis utile sit, a nobis desiderari. Revocare tamen ipsum Hieronimum ab instituto et proposito suo quomodo possumus, non videmus, cum ubi gentium sit, quidve agat, nunc incertum habeamus, neque facile ad eum perferri posset, si quid interim de eo hic decerneremus. Expectabimus tamen tempus et opportunitatem, quae nec procul abesse potest. Cum serenissimo principe domino Ferdinando rege hactenus nobis optime conveniebat, uti credimus, neque ulla simultas aut odii minima scyntilla nobis cum eius maiestate intercessit. Ut enim ab initio colere et amare coepimus eius maiestatem, ita neque cessavimus unquam et neque ulla persuasione adduci possumus, ut maiestas quoque sua aliquid tale contra nos in animo gerere debeat, quod non sit ab omni parte amicum. Cum praesertim nos nihil ad hanc diem relinquimus intentatum, quo potuissemus votis et desideriis, ac fraterno amori maiestatis suae regiae quam cumulatissime reddere. Si quid tamen vestra illustrissima dominatio persensit et subodoravit, quod vel modice, iuste tamen laedere deberet ex parte nostra maiestatem suam, id nobis declarare pro suo erga nos amore velit. Apud nos quidem omnia sunt integra et syncera erga maiestatem illius, si non idem a maiestate sua nobis redditur, mirum et dolendum nobis esset. Sed id neque sperare, neque promittere nobis possumus. De concordiae modis et conditionibus inter istos principes vix est, quod ei significare possumus. Quia enim sic se habent humana consilia in rebus humanis, quae sunt incertissimae, sicut se habent vela in mari, ut quemadmodum haec ad flatum ventorum, ita illa ad rationem eventuum extendi et accomodari solent. Et cum serenissimus rex Ferdinandus adhuc ab initio rebus integris nullam aliam conditionem suscipere voluerit, nisi ut sibi regnum Ungariae cederetur, quid nunc victor et rerum omnium potitus faciet? Iste item, qui licet sit tot periculis et adversitatibus perculsus, flecti tamen adhuc non potest et videtur se potius in exilio, aut quocumque alio discrimine mori malle, quam se regio titulo, quo semel est insignatus, exuere et vitam cum dedecore et ignominia obtinere. Sed hoc forte tempus moderabit. Neque nos interea cessabimus agere, quod coepimus, nihilque praetermittemus, quod ad perficiendam inter eosdem principes concordiam (quam etiam firmare optamus) opportunum et utile cognoverimus, et dum res ad portam tendere ceperit, non negligemus significare vestrae illustrissimae dominationi, ut sciat, quid opus sit facto. Ubi tamen vestra illustrissima dominatio sciret vel excogitare posset, quo pacto, quove modo res haec posset ad concordiam perduci, velit nobis ea communia facere. Nihil morae fiet in cura et sollicitudine nostra, quin essemus facturi omnia, quae fuerint possibilia pro pacandis animis istorum principum et pro quiete Ungariae regni plus satis afflicti. Quod vero attinet negotium occlusionis itineris in Slesiam, de quo etiam egit nobiscum idem orator vestrae illustrissimae dominationis, ut videlicet illam prohibitionem intercessionis vestrae illustrissimae dominationis gratia deponeremus. Causas tamen, propter quas coacti fuimus occludere et prohibere iter in Slesiam, non ignorat forte illustrissima dominatio vestra: nempe ob cussionem monetae Swidnicensis, quae etiamnum (quod indignissimum est) cum titulo olim serenissimi domini Ludovici, Ungariae et Boemiae regis ad instar monetae regni nostri et in collusionem subditorum nostrorum data opera cuditur in maximum regni et subditorum nostrorum damnum et detrimentum. Deinde etiam ac imprimis propter Lutherianismum et alias haereses, quae in eadem provincia vigere dicuntur, quae cum sunt Deo execrabiles et religioni Christianae contrariae ac infestae, cavere et providere volumus, ne (ut est hominum natura in malum prona) subditi quoque nostri hoc toxico venenentur, quod malum quam perniciosum sit et quam profunde alias egit radices, testes sunt multae iam nobiles provinciae. Et proinde illustrissimus dominatio vestra boni consulere velit, quod ex rationibus ipsis in praesens votis et desideriis vestrae illustrissimae dominationis satisfacere non possumus. Et haec sic, ut se in brevitate habent, vestrae illustrissimae dominationi significare voluimus, cupimusque, ut ipsa nos suo solito amore complectens, non sinat sibi per quoscumque aliter, quam a nobis acceperit, persuadere, quae tamen omnia illius syncero erga nos amori et optimae prudentiae discutienda permittimus. Cui cum universa eius domo et prosapia omnia fausta et foelicia praecamur.
23. [1528. április 24. előtt.] Zsigmond király utasítása követe, Piotr Opaliński számára, akit Ferdinándhoz küldött annak érdekében, hogy békét szerezzen közte és a Lengyelországban tartózkodó Szapolyai János között.LL. IV. kötet, 86a-88a. fol. és XXII. kötet, 387b-391a. fol. (ugyanitt a két kivédendő kérdésre vonatkozó kiegészítő utasítás is olvasható, amelyet alább külön közlünk).
Instructio ad serenissimum regem Ferdinandum Praemissis hiis, quae ad dicendam salutem et declarandum fraternum amorem maiestatis regiae erga ipsum serenissimum regem Ferdinandum pertinent, rogabit imprimis dominus orator, ut idem serenissimus rex persuasum habeat, quod quicquid hactenus cum illo maiestas regia per literas et oratores suos in negotio Hungarico et de concordia cum eius adversario ineunda egerit, id totum proficisci partim ex integerrimo amore, quo illum complectitur, eique omnia recte succedere optat, partim ex summa sollicitudine, quam de communi omnium salute semper habet. Cui quanta ex hoc intestino bello regni Hungariae ruina impendeat, et consideravit ab initio maiestas sua, et indies magis considerat. Habet enim exploratissimum maiestas sua imperatorem Thurcorum omnino decrevisse et se se viribus omnibus accingere ad regnum ipsum Hungariae totum occupandum, et quamvis rumor sit illum suppetias adversario illius maiestatis laturum esse, qui an verus sit, incertum est. Quomodocunque tamen res processerit, non potest, nisi toti reipublicae Christianae summum discrimen afferre. Sive enim ipse regnum occupabit et tum actum erit brevi de reliquis vicinis regnis et dominiis, seu vero iuvabit adversarium illius maiestatis, et tum etiam illum ita sibi devinciet, ut eo non obstante, quocumque velit, in regiones Christianas libere grassari possit. Expenderet itaque maiestas sua hostis istius vires, opes, apparatum bellicum, fortunam et res gestas, expenderet conditionem regni Hungariae attritam et exhaustam, consideraret statum Christianorum turbatissimum, reduceret in memoriam, quot modis frustra a tanto tempore expeditio generalis contra hunc hostem tentata fuit, quot principes freti hac generali expeditione et subsidiis externis se et statum suum praecipitarint, cuius rei exemplo esse manifesto miserabilem olim Wladislai, novissime vero Ludovici regum, patrui et nepotis maiestatis regiae interitum, exemplo Rodon et Nandoralba, aliaque reipublicae Christianae propugnacula intra spem et expectationem subsidiorum intercepta. Inducere velit adhuc maiestas sua animum et rationes aliquas capere ineundae cum adversario suo concordiae, ex qua utique spes aliqua conservandi regni illius restare possit. Nec putet maiestas sua eundem suum adversarium iam in toto debellatum esse, quod e regno Hungariae profugerit. Non facile enim nomen illius delebitur ex animis Hungarorum, quibus et dilectissimus erat, a cuius usque et summo ipsorum favore et consensu ad regium culmen evectus, quin quamdiu vivit, poterit magnum negotium facessere maiestati suae et toti reipublicae Christianae, praesertim fretus hiis auxiliis, quae sibi conciliavit. Maluisse quidem maiestatem regiam, si res ex voto suo successiset, ut illius maiestas regno ipso Hungariae tute et pacifice potita fuisset, qua illud sua cum caesarea maiestate amplitudine commodius, quam aliquis alius defendere posset. Verum cum ita sors tulit, ut res in scissionem et arma venerit, veritam fuisse ab initio maiestatem suam et vereri indies magis, ne tertius superveniens sellum dirimat et regnum illud, quod dudum inhiabat, per eam commoditatem occupet cum praesentissima etiam omnium vicinorum ruina. Et proinde rogare et obtestari maiestatem suam ipsum serenissimum regem Ferdinandum paterno amore et animo integerrimo, ut illius maiestas hiis omnibus, quae supradicta sunt, expensis, potiorem esse ducat communem reipublicae Christianae salutem, quae per pacem et concordiam adhuc servari potest, quam dubii exitus, plenumque maximi periculi bellum. Misisse etiam eius maiestatem eam ob rem ad illius maiestatis adversarium hiis et multo acrioribus rationibus illum ad subeundas quascumque honestas conditiones pacis hortandum, nihilque maiestatem suam praetermittere laboris et impendii, quo ipsa pax et concordia confici possit, quandoquidem plane videat ex huiusmodi bello ingens et sibi, et toti reipublicae Christianae discrimen imminere. Alioquin si haec maiestatis suae opera et saluberrima consilia non profuerint et casus aliquis intervenerit, testatum esse volet omnibus regibus et Christianis principibus in opera et consilio suo nihil defuisse, omniaque mala, quae acciderent, illis accepta ferre oporteret, qui has praeces, haec monita et consilia maiestatis suae negligerent et obaudirent. Unde quantum apud Deum praemium et apud posteros laudem essent habituri, ipsi viderent. Negotium hoc non esset adeo cordi maiestati suae, nisi bene cuperet ex animo ipsi serenissimo regi Fferdinando et nisi suae et reipublicae Christianae saluti recte consuli velit. Et proinde, ut in eam partem haec monita illius maiestas acciperet, erit omni studio roganda. Nam non videtur ex re utriusque maiestatis et totius reipublicae Christianae in negotio tam periculoso aliter, quam sentiat et quam instare videat tam cum illa, quam etiam cum eius adversario agere. Si illius maiestas persuaderi sibi patietur, ut pax et concordia tractetur, significandum erit extemplo maiestati regiae et oratori maiestati suae apud serenissimum regem Joannem, ut super eo negotio quatenus agi deberet, mutua intelligentia constitui possit, si minus, erit nihilominus qualecunque responsum exigendum et maiestati regiae evestigio declarandum. In hiis autem et aliis omnibus tam cum serenissimo rege Fferdinando, quam etiam cum principibus Germaniae tractandis opus erit summa consideratione domini oratoris ad omnes eventus et aleam partis utriusque, exploranda studia hominum et apparatus, disquirendum, quorsum res huius atque illius partis inclinent, si de suppetiis a Thurco regi Joanni aliquid certi constabit et suppetiae Germanorum regi Fferdinando more solito parabuntur, tum eo audentius stimuli erunt ad concordiam addendi, si aliter sermo erit, ut res et tempus docebit, instituendus, vitando per omnia, ne qua occasio dari possit ipsi serenissimo regi Fferdinando aliquid sinistri suspicandi de maiestate regia, quae illius maiestatem sincero et paterno amore complectitur, neque aliorsum hanc concordiam tractat et cupit, quod ad honorem illius maiestatis et reipublicae Christianae salutem et pacem, quae ex ipsa concordia maxima ex parte dependere videtur.
24. [1528. április vége.] Zsigmond király kiegészítő utasításai Ferdinándhoz küldött követe, Piotr Opaliński számára.LL. IV. kötet, 92a-95a. fol. Acta Tomiciana, X. kötet, 235. sz. 221-223. p. (Csak a Ferdinánd előtt "privatim" mondandó részletet köz li.)Addenda domino oratori ad serenissimum regem Ferdinandum Orator maiestatis regiae habebit procul dubio cum apud serenissimum regem Ferdinandum, tum etiam in Germania et alibi multas exprobationes. Primum, quod nostri plerique apud serenissimum regem Joannem militarunt, deinde, quod ipsi domino regi Joanni sit apud nos receptus datus. Primum erit diluendum his veris et in regnis Christianis non insolitis rationibus. Homines videlicet in hoc regno liberos esse, libere sibi dominum eligere, neque illis a maiestate regia, nisi iure imperare posse. Fuisse illis semper liberum militare pro pecunia apud quoscumque vellent, praeterquam apud hostes patriae. Atque hanc libertatem illos cum ab aliis nationibus Christianis, tum vero potissimum a Germanis didicisse, qui non solum ubique, quod volunt, sed etiam ad hostes dominorum suorum naturalium militatum proficiscunt, prout apud regem Galliae et alios hostes caesareae maiestatis plurimi reperiuntur. In hac tamen libertate maiestatem regiam et universum senatum regni Poloniae hoc constituisse commodandi et gratificandi studio serenissimo domino regi Ferdinando in hoc conventu generali novissimo, ut nullus deinceps possessionatus iret extra regnum militatum sub poena capitis et privatione bonorum omnium. Post quod edictum promulgatum nullos alios ad regem Joannem profectos fuisse, quam eos, qui iam pridem apud illum conducti erant, et hi quidem pauci, nec perinde instructi, ut regi Joanni robur aliquod magnum addere potuissent. Quos et alios Polonos si serenissimus rex Ferdinandus suo servitio dignatus esset, multo libentius illos maiestati suae servituros fuisse. Secundum ita refellendum erit, quod receptus datus sit regi Joanni in hoc regno duas ob causas. Primum, quod non videbatur officium Christiano regi dignum confugientem ad se vicinum et affinem suum in tanto eius casu et calamitate e regno suo expellere, quod neque fraterculi in monasteriis suis facerent. Deinde, quod hac occasione oblata, sperat maiestas regia se id, quod hactenus non potuit pro serenissimo rege Ferdinando, nunc commodius praestare posse, ut videlicet regno Hungariae pacifice et sublatis omnibus impedimentis potiri possit. Nam ubi adversarius eius ad Thurcos transfugisset, quos maiestas sua non ignorat accingere se se viribus omnibus ad regnum ipsum Hungariae occupandum. Quanta hinc difficultas serenissimo regi Ferdinando et toti reipublicae Christianae pernicies sequi possit, neminem esse rationis compotem, qui non intelligat, et praesertim sub ea fide et constantia Ungarorum erga reges suos, quam cum alias semper, tum nunc potissimum abunde declararunt. Nunc maiestatem regiam commodandi causa, primum serenissimo regi Ferdinando, deinde toti reipublicae Christianae hoc fecisse sub eo eventu, concessisse in primis receptum domino Joanni regi in regno suo ea lege, ut se quiete contineret et nichil hostile in ipso regno maiestatis suae adversus serenissimum regem Ferdinandum et regnum Ungariae moliretur. Deinde curaturam esse maiestatem regiam modis omnibus de hac differentia et bello toti reipublicae Christianae perniciosissimo extinguendo, idque quantum maxime fieri poterit, cum dignitate et commodo ipsius serenissimi regis Ferdinandi. Siquidem id maiestati suae gratum et placitum fuerit, alioqui, si illi hoc studium et officium fraternum maiestatis regiae non perinde acceptum erit, tempus posterum docebit, recte ne, an perperam maiestas regia et Poloni consultum voluerint in hoc eventu serenissimo regi Ferdinando et regno Hungariae, cuius bonum statum communem semper reputarunt. Postremo loco hiis verbis aget et utetur orator apud serenissimum dominum regem Fferdinandum, privatim tamen Maiestas domini mei accepit non pridem literas maiestatis vestrae serenissimae Viennae, XX. die Martii datas, quarum structura et verborum contextus acrimoniam novam et inusitatam prae se ferebat, quae cum neque coniunctioni mutuae et affinitati responderet, neque pro meritis et ex dignitate suae miestatis esset et mirata est plurimum maiestas sua serenissima et gravi ac molesto tulit animo parvam sui et officiorum suorum hiisdem literis habitam esse rationem. Et proinde dedit mihi in mandatis, ut hoc pacto maiestati vestrae responderem. Indignum sibi principio videri vestram serenissimam maiestatem vanis et incertis rumoribus ductam argumentationem apertam conscripsisse, qua officium et promissa maiestatis suae vocet sibi in suspicionem, quam etiam concludens dicat facta suae maiestatis videri iactationi adversarii sui respondere. Cum tamen e contrario omnium rerum progressus et exitus documento esse possit maiestatem suam serenissimam constantissimam in promissis, in officio facillimam, in amicitia denique conservanda diligentem semper fuisse. Nam non modo non iuvit adversarium maiestatis vestrae serenissimae in aliquo maiestas sua, sed etiam ubi erat pollicita, severissimis edictis propositis subditos suos contra illorum libertates ab illius militia revocavit. Quae res quantam commoditatem capiendarum urbium et arcium, regni Hungariae occupandi et victoriae consequendae maiestati vestrae attulerit, cuilibet palam esse potest. Tametsi enim aliqui dicto maiestatis suae non audientes periculo suo, nec tamen impune illic remanserit, id, quod et maiestatis caesareae et maiestatis vestrae serenissimae, aliorumque regum et principum plerique subditi ab hostibus illorum saepius revocati facere solent, nihilominus tamen commodum et utilitatem suam revocatio suae maiestatis est consequuta. Siquidem veluti ad thesseram vel signum militum aliquorum excitata studia, itaque quoque dominorum Ungarorum animi et voluntates, audita sententia et iudicio maiestatis suae, quod tunc illis anceps et dubium videbatur, ab adversario maiestatis vestrae sunt ad illam subita quadam mutatione traductae. Deinde cum maiestas domini mei amicitiae et coniunctionis mutuae violandae nullam vel scripto, vel agendis rebus praebuerit causam, plurimum optat, ut in literis maiestatis vestrae serenissimae aequa deinceps ratio dignitatis et amplitudinis suae habeatur, ne maiestas vestra serenissima videri possit rumoris calumpniam amori et constanti officio maiestati suae praetulisse, quod nulla cuiusque cavillatione, ne dicam, etiam ullis in volucris et latentibus argumentis notari unquam possit in vitio. Quippe quod maiestas sua serenissima palam et aperte, prout eius honor et dignitas postulare videntur, omnibus dolis procul soleat authoritatem regum et principum omnium Christianorum, praesertim vero necessariorum suorum pro cuiusque in se merito colere et observare, et si voluisset ferre suppetias adversario maiestatis vestrae, potuisset, utique id non levi gentium praesidio et numero facere, neque istud celare voluisset, ut quae non soleat cum ullo principe amicitiam simulare. Nunc vero quod ad maiestatem vestram attinet, nulla aliqua gratia amor, affinitas denique eiusdem adversarii maiestatis vestrae tanti esse apud maiestatem suam potuisset, cuius causa maiestas sua animi sui propensionem et benevolentiam maiestati vestrae serenissimae ex coniunctione debitam et promissam deberet immutare. Rinconis facta quae fuerint antea, ignorabat maiestas sua, cum ille longissimo intervallo ab aula maiestatis suae semper esset disiunctus. Nunc deinceps quae facturus est, non latebunt maiestatem suam, in quibusquidem dabit diligentem operam sua maiestas, ne quid ab eo fiat et admittatur, quod suae maiestatis officium et promissa arguere, vestrae vero serenissimae maiestatis voluntatem irritare posset. Receptu tamen eum prohibere in regno suo honeste quo modo possit, maiestas sua non intelligit, cum ille dicat posteaquam apud maiestatem suam oratoris munere fungeretur, ita semper interclusum se fuisse et esse et redire tuto ad regem suum hactenus non potuerit, nec possit. Et quoniam in endem quoque summam serenissimus rex Fferdinandus ad maiestatem reginalem scripserat literas de eorum Polonorum temeritate conquerens, qui pro adversario suo adversum se arma sumpserant et subinde monens fraterne, ut maiestas sua reginalis coniugem suum serenissimum ad conservandam amicitiam cum maiestate sua hortaretur: orator debebit maiestatis reginalis nomine plurimam serenissimo regi Fferdinando salutem dicere et literas maiestatis suae offerre, deinde dicere maiestatem suam reginalem eius necessitudinis et amicitiae, quae inter serenissimum dominum coniugem suum et ipsum serenissimum dominum regem Fferdinandum intercedit, cum semper antea diligentem habuisse rationem, tum nunc maxime habere velle, cum eiusdem serenissimi domini regis Fferdinandi literis de hac re fuerit admonita, neque desinere quidem omni studio et diligentia maiestatis domini coniugis sui animum inducere, ut omnia gerat et praestet erga illius maiestatem serenissimam, quae fraternus amor et promissa suae maiestatis postulare videbuntur, prout etiam certo sibi persuadet maiestas sua reginalis maiestati serenissimi domini regis Fferdinandi cognitum esse posse coniugem suum serenissimum constantem et officiosum hactenus semper fuisse in hiis, quae ad bonam amicitiam et mutuam amorem inter eum et illius maiestatem conservandum videbantur pertinere, neque obnoxium aliqua ex parte esse eorum, quae rumoribus vanis et incertis hinc inde circumferuntur. Quare rogat maiestas sua reginalis, ut serenissimus rex Fferdinandus de maiestate domini coniugis sui omnia sibi persuadeat et polliceatur, quae ab amicissimo quoque et benevolentissimo principe sperare et expectare posset. Non fallet enim haec res maiestatis illius serenissimae opinionem. Caeterum ut se in amore et benevolentia sua regia conservare dignetur serenissimus rex Fferdinandus, uti hactenus fecit, plurimum rogat maiestas sua reginalis. 25. [1528. június 3. előtt.] Zsigmond király utasítása Szapolyai Jánoshoz küldött követe, Stanisław Tarlo számára, akinek fő feladata, hogy a Ferdinánddal való megbékélésre rábeszélje Szapolyait.LL. IV. kötet, 100a-103a. fol. Legatio ad serenissimum dominum Joannem Ungariae regem Tarnoviae agentem per reverendum dominum Stanislaum Tharlo canonicum Cracoviensem et secretarium regium peracta Orator praemissis, quae de more praemittenda videbuntur, dicet non esse ignotum serenissimo regi, quanto studio ac diligentia quaesiverit regia maiestas ab eo tempore, quo serenissimus rex sit ad culmen regii fastidii evectus, modum quo sua maiestas potuerit regnum illud pacifice possidere et cum serenissimo rege Ferdinando, adversario suo perquam optimis et facillimis conditionibus concordare. Atque in hoc maiestatem regiam non curae ac labori suo et suorum, non expensis satis gravibus pepercisse, quae licet omnia malo quodam fato videat aliter, quam optabat recidisse et rem in eum statum esse abductam, ut ferro per multos menses inter suam maiestatem et regem Ferdinandum decertatum sit cum maximo regni illius miserrimi detrimento, illiusque maiestatem adversario suo cedere et e regno suo abire coactum esse, se tamen ne quid penitus committat, quod pro salute reipublicae Christianae, pro honore et commodo suae maiestatis facere possit. Statuisse rursus utrumque regem tentare, si quae inter eos pax et concordia fieri possit et iam hunc novissimum tot suis prioribus laboribus actum superaddere, quod si quid proficiat in commune se publico totius Christianae reipublicae nomine sibi vehementissime gratulaturam et Deo ac regibus ipsis gratias acturam, sin minus deploraturam se perpetuo miserae Ungariae, alterius patriae suae ac totius Christiani nominis infelicem sortem. Misisse igitur, dicat dominus orator, huius rei gratia ad utrumque regem cum diligentissimis mandatis se ad maiestatem suam, alterum eodem tempore ad regem Ferdinandum esse missum, utrumque ad pacem, si qua adhuc eius spes supersit, suadendum. Motam autem esse regiam maiestatem ad hoc tum amore, quo regem utrumque et eorum commoda et honorem prosequitur et quo Christianae reipublicae recte perspectum esse velit, tum quod intelligat pro certo Thurcum facere pro aestate futura maximos apparatus, maiores etiam, quam tunc fecerit, quando serenissimus olim rex Ludovicus, nepos regiae maiestatis interiit, invasurum omnino hoc anno et occupaturum Ungariam. Haec sibi ab eo esse nuntiata, cui et constent consilia et acta caesaris Thurcorum et soleat suae maiestati nonnisi veritatem nunctiare. Maiestetem serenissimi regis scire, quales sibi sint cum Thurco intelligentae et tractatus, hoc unum sibi compertum esse, qualescunque illi sunt et quicquid suae maiestati Thurcus promittat, si quidem aliquid promittit, parum esse promissis illius fidendum, etiam si omnia tutissima ac securissima polliceatur. Verendum esse, nedum fingat se venire in auxilium, veniat in exitium, quod etiam praestet nunc, quod polliceatur, paulo tamen post gravem fore et intolerabilem eius amicitiam et tam suo maiestati, regnoque Ungariae, quam aliis vicinis regnis perniciosam, praesertim huius moderni imperatoris Thurcorum, quem omnes maiores suos belli gloria, felicitate et rerum gestarum magnitudine supergressum verisimile est nichil aliud, nisi totius Christiani orbis imperium animo agitare. Qui si quid promiserit, tamdiu duntaxat servabit, quousque ei commodum videbitur. His artibus maiores eius peperisse magna ex parte, quicquid habent praesertim in Europa. Quod si rex Ungariae nullam habeat cum eo vel fortasse incertam adhuc atque ambiguam intelligentiam, tanto magis periculosum esse, dicat orator, ex illius nutu et arbitrio pendere, qui sit Christianorum omnium ex professo hostis, cuius in Christianos crudelitas si unquam alibi, nunc certe in Ungaria maxime apparet. Itaque serenissimus rex diligenter animo perpendat, quid agat, quales cum eo tractatus habeat, maiestatem regiam ea tantum consulere, quae sibi optima et tam honori ac saluti maiestatis suae, quam conservationi Ungariae et reliquae Christianitatis videantur esse accomodata. Melius esse, quomodocunque se habeant res, ne maiestas cum Thurco per aliquas pacis conditiones, cum Christiano potius adversario concordare, quin hostem illum teterrimum in rempublicam Christianam inducere et causam praebere alicuius magni mali, quod nunc fortasse neque sua maiestas, neque alii tam facile considerare possunt. Erunt, qui ea, quae ex hoc sequi possunt Ferdinando regi, sed non deerunt, qui et suae maiestati adscribant, quae cum videret tantas regni Ungariae et tam recentes ruinas, campis omnibus et oppidis ac villis adhuc recenti cruore madentibus et humanis cadaveribus plenis, susceperit regnum tutatu difficillimum non expectato, quod illi dicunt, consueto ac legittimo omnium conventu praecipitaneius fortasse, quin in tali casu fieri debuisset, regno iam tunc in diversas partes scissi, non ignara se genuinum habituram hostem et utcunque potentissimum et fieri posse, ut qui in hunc modum fuerint maiestatis suae immaturam obedientiam sequuti, non difficulter essent, data occasione, a sua maiestate recessuri. Quod tamen ipsum, licet non dubitet maiestas sua regem Joannem optimis de causis et optimo animo fecisse, non deesse tamen etiam ex amicis suae maiestatis et fautoribus, qui haec non usque quaeque probent. Oratores suae maiestatis tam in conventu Olomucensi, tam in Pyotrkoviensi diligentissime egissent causam suae maiestatis, multa duxissent pro causae eius iustificatione. Sed adversarium adhuc perstare in sua maiestate eo nomine criminanda, quod non liberis populorum suffragiis sit in regem electa, sed per factiones illud occupare festinaverit. Cuius rei comprobandae gratia ostentarunt eius oratores literas quasdam, sigillo suae maiestatis et aliorum, qui cum sua maiestas eo tempore in Thokay erant congregati, obsignatas minarum atrocissimarum plenas, quae licet regia maiestas non propterea commemoret, quod rem adversarii velit per hoc facere firmiorem, vel rem suae maiestatis invalidiorem, sed quod putat non defuturis, neque nunc deesse scit multos, qui quicquid incommodi ex hiis dissensionibus vel regnum Ungariae, vel alia regna Christianitatis acceperint, id non solum Ferdinando, sed etiam suae maiestati sint ob praedictas causas ascripturi. Sed sive uni, sive alteri ex eis haec culpa asscribitur, illud erit perpetuo dolendum, quod inter istas duorum regum pro regno Ungariae contentiones et mutuas in alterutrum culpae huius reiectiones regnum omnium, quae Europa habet, nobilissimum ac ditissimum peribit cum ingenti ac apertissimo regnorum aliorum ei vicinorum discrimine. Peribit autem non Ferdinandi, sed suae maiestatis patria et longe maiore suae maiestatis, quam Ferdinandi iactura, quippe cui non desint, Ungaria amissa, aliae innumerae et satis opulentae provinciae, maiestatem autem suam quid aliud habere sive regni, sive patrimonii, nisi quod finibus Ungariae contineatur. Itaque si serenissimus rex sana maiestatis suae consilia amplecti velit, considerabit etiam atque etiam, quid faciat et subibit potius quasvis cum adversario conditiones, quam hanc vel iacturam, vel notam perditae patriae et in tantum discrimen adductae universae reipublicae Christianae in se et in posteros suos recipiat. Misisse se, quod supra dictum est, ad regem Ferdinandum, dedisse oratori illuc misso accuratissima mandata, dare omnem operam, ut ille cum sua maiestate concordiam aliquam tollerabilem ineat. Si tamen id ab eo nullo modo impetrari possit, agat dominus orator apud serenissimum regem, ut omnia potius faciat, quam ad istas extremitates veniat patriae tanto discrimini obiiciendae donec hoc, quod faciet, Deo et eius sacrae religioni, veniat ad aliquas tolerabiles conditiones cum adversario suo ineundas. Non ponat autem spem magnam in principibus amicis, videt illos ita occupatos in suis negotiis, ut negotiis suae maiestatis vacare non possint. Credat sua maiestas id, quod revera res se habet eo rem suae maiestatis esse deductam, nisi Deus miro aliquo modo aliter rebus suae maiestatis prospexerit, ut si vix possit ab uno hoste nisi per alium hostem defendere et eum quidem toto Christiano nomini infensissimum , ac propterea valde suae maiestati periculosum. Relinquat igitur amore Dei sua maiestas has periculosas et non dignas Christiano principe cogitationes, convertat potius eo animum, unde possit oriri maximus honor suae maiestati et salus reipublicae Christianae, quam rebus omnibus anteponat et sit contenta, armis depositis, tractari pacem inter se et adversarium suum. Hiis et similibus, in hanc tamen sententiam coram rege expositis, conetur dominus orator omnino regem in sententiam regiae maiestatis adducere. Quod si viderit, quod ita obscurum vix fieri poterit, quin illud alicunde persentiscat regem spem habere in Thurci auxiliis, ac eam ob causam esse duriorem ac in sententia sua pertinaciorem, conetur tamen eum ab amicitia Thurci avellere, quantum poterit illis, quae superius dictae sunt, rationibus et aliis, si quas meliores pro rei et temporis qualitate reperire poterit. Agat etiam de iisdem rebus et in hanc ipsam sententiam cum proceribus consiliariis regiis, cum archiepiscopo Colocensi, cum oratore regis Christianissimi, cum cancellario, cum magistro curiae, cum episcopo Varadiensi, cum Joanne Statileo praeposito Budensi, sed imprimis cum archiepiscopo Colocensi et oratore regis Franciae. Caeterum cum orator omnem in hiis diligentiam adhibuerit, si viderit regem et suos omnino pertinaces, neque ad id, quod sibi sit commissum, ullo modo inclinabiles, quaerat postremo a rege, quod sit, quod tandem sit maiestas sua ad hanc petitionem et tot exhortationes regiae maiestatis vere salute publica factura ne cum nullo prorsus responso orator redeat ad regiam maiestatem, et ut maiestas regia intellecta finali voluntate suae maiestatis et regis Ferdinandi possit intelligere, si quis adhuc modus sit pacis inter eos tractandae. Hoc omnino excipiat orator a serenissimo rege, si nichil aliud obtinere poterit. Postremo quicquid responsi orator a rege habuerit, offerat tamen ei maiestatem regiam ad omnia, quae pro honore, commodo et dignitate suae maiestatis facere possit, paratam et similia, quae in hanc sententiam dicenda et offerenda videbuntur.
26. 1528. június 3. Tarnów. Szapolyai János válasza Zsigmond király követének, Stanisław Tarlónak, amelyben menti magát Ferdinánd vádjaival szemben és kifejti, hogy miért neki kell uralkodnia Magyarországon. LL. IV. kötet, 103a-109a. fol. Acta Tomiciana, X. kötet, 271. sz. 254-259. p. Responsum datum per serenissimum principem Joannem Dei gratia Ungariae, Dalmatiae, Croatiae, etc. regem reverendo domino Stanislao Tharlo consiliario et oratori serenissimi domini regis Poloniae, etc. tertia die Junii in Tharnovia, anno Domini M-o D-o XXVIII-o. Reverendissime domine orator! Serenissima regia maiestas, dominus noster clementissimus agit amplissimas gratias maiestati serenissimi regis Poloniae, uti affini et patri suo honorandissimo et charissimo, quod sua maiestas dignata est medio oratoris sui, vestrae videlicet dominationis reverendissimae se se invisere, quod quidem officium licet maiestati regiae serius sit vel opinione, vel expectatione suae maiestatis exhibitum, non possunt tamen esse non omnia gratissima suae maiestati, quaecunque ab amantissimo patre in filium deditissimum proficiscantur, etiam si sera sunt et multo ante expectata. Quod autem attinet ad materiam legationis, pro qua peculiariter vestra dominatio reverendissima ad suam maiestatem est missa exhortandae suae maiestatis gratia ad ineundam concordiam cum hoste suo, rege Boemiae Ferdinando, de qua re plura disseruit vestra dominatio longa et eleganti oratione. Primum recenti memoria tenet sua maiestas, quantum operae, laboris et diligentiae exhibuerit serenissimus dominus rex vester et ipse per se et per suos in ea re ad optatum finem perducenda, quo etiam nomine amplissimas gratias agit sua sacra maiestas serenissimo regi, offerens vicissim omnem operam, studium, laborem, solicitudinem suam ad ea omnia facienda, quae unquam viderit pertinere ad honorem, commodum et amplitudinem serenissimi regis vestri. Illud sua maiestas negare non potest (quod cum bona venia ipsius serenissimi regis dictum sit) desiderasse suam maiestatem, quod in ista concordiae inter se et regem Ferdinandum tractatione serenissimus rex non habuisset tot respectus et quod maiore aliquanto et ardentiore animo amplexus fuisset, id, quod iustum esset et aequum videbat et quod cum videret serenissimus rex adversarium suum omnia aequa et iusta adeo pertinaciter recusare et videret ex discordiis, ad quas animus adversarii inclinabat, non nisi bella intestina et caedes sequi, imminereque certe toti Christianae reipublicae periculosa, optasset regia maiestas, quod serenissimus rex amplexus fuisset aliquam aliam viam, securiorem et breviorem, quia uterque regum tam sua maiestas regia, quam Ferdinandus coactus fuisset se se intra fines iustitiae continere, quod si fecisset, procul dubio nunc essemus omnes extra omne periculum et adversarius etiam (qui magnum tunc commodum esse putabat regnum Ungariae sibi subicere) a tot difficultatibus, in quas se inscius, imprudensque coniecit (dum aliena adeo repetit) longissime abesset. Quod ad concordiam ipsam attinet, neminem esse dicit maiestas regia in toto terrarum orbe maiorem, locupletioremque sibi testem, quam serenissimum regem se semper paratam obtulisse ad omnia iusta et honesta, etiam cum aliquo rerum et iurium suorum detrimento. Paratam praeterea se fuisse ab initio ad causam suam iudicio suae maiestatis, vel cuiuscunque alterius principis, vel etiam privati hominis Christiani submittendam. Nescit maiestas regia, quid amplius vel ipsa facere potuisset, vel a se exigi deberet. Paratam autem ad haec fuisse tunc, cum nondum Ferdinandus, corruptis suis proditoribus, regnum invasisset et cum adhuc maiestati regiae omnia illi essent tuta et secura, quae postea vis et fraus adversarii fecit infesta. Immo dicit sua maiestas neque nunc esse se alienam a concordia cum adversario ineunda etiam post tot sua dampna et iniurias inauditas et horrendas, dum modo maiestas sua intelligat conditiones, quibus concordia huiusmodi fieri deberet. Hortatur serenissimus rex vester, ut interim dum de concordia agitur, deponantur arma. Miratur maiestas regia, quomodo videatur serenissimo regi iustum esse id a se exigi, qui videt adversarium suum arma impia in manibus habere et a nullo genere hostilitatis et crudelitatis plus quam barbare in regno et patrimonio suo exercendae etiam nunc cessare. Neque credit maietas regia in manu et parte serenissimi regis esse hosti, arma impia e manibus extorquere non videt, ergo quare a se id serenissimus rex exigat, ad quod adversarium inducere posse non credit, ista exortatio armorum deponendorum vel non capiendorum potius illius fortasse temporis erat, quum serenissimus rex videbat adversarium omnia iusta et aequa recusantem sola rempublicam Christianam perdendi et dominia sua per phas et nephas latius extrudendi cupiditate ductum ferrum crudele stringere in regem legittimum, serenissimo regi vicinum, amicum confoederatum, affinem et quem in locum filii receperat, non huius praesentis temporis, quum iam adversarius nichil non peregit, quodcunque illius animo insanabili collibuit et rem etiam publicam in summum sine dubio discrimen adduxit, quamvis res maiestatis regiae in eo loco sint, ut auxilio Dei et maiestatis suae provisione possent in optatum statum reduci. Monet serenissimus rex Poloniae maiestatem regiam paterno affectu, ne notam amissi regni Ungariae (si quid illi per haec contingat) in se et in suos posteros recipiat. Miratur hoc quoque regia maiestas posse reperiri vel nunc, vel imposterum aliquem adeo iniquum iudicem actionum humanarum, qui hanc culpam sibi potius ascribere ausit, qui omnia extrema passus sit, ne aliquid reipublicae Christianae incommodaretur, quam illi, qui regnum alienum iniuste invadendo, maximam occasionem hosti potentissimo dedit reipublicae invadendae. Illud certum est, si status per hanc iniustissimam invasionem non fuisset turbatus, maiestatem regiam talem viam fuisse regni Ungariae defendendi ingressam, quod non solum regnum ipsum constitisset conservatum, sed etiam omnia, quae annis superioribus amissa fuerunt (sola fortasse Nandoralba sive Belgrado excepta) cum maximo totius reipublicae commodo fuissent recuperata. Perdendae Ungariae, si tamen periret (quod Deus optimus avertat) causam ille dabit, qui hos optimos et reipublicae Christianae utilissimos, et iam paratos tractatus et actiones pro magna parte conclusas cum magno fortunarum regiae maiestatis dispendio et infinito labore in sola regnandi cupiditate ductus subvertit, et ille, qui cum (Deo et hominibus consciis) non esset sufficiens ad sua tuenda, spargere tamen et literis non cessavit per omnes Thurco vicinas provincias se se expeditionem contra eum parare, qui nunc quoque hoc idem et per Ungariam, et per Transilvaniam spargit, per quod quantum principem omnium potentissimum provocaverit et irritaverit, facile quisque considerare potest. Sciunt omnes eam esse naturam Thurci, ut quemadmodum quum parat et molitur aliquid, id non soleat praedicare, ita aliorum paratus, minas et terriculamenta non semper putet esse iocos, praesertim, si haec a tali principe veniant, qui praeterquam, quod fratrem habet caesarem et Hispaniarum ac aliorum regnorum regem, ipse etiam tot titulis abundet, ut vel solus tot amplissimorum titulorum numerus terrere possit quemcunque potentissimum principem. Illud etiam considerare debet serenissimus rex et ab initio considerare et ita sibi persuadere debuisset Thurcum ob multas causas Ferdinandum nunquam fuisse laturum in sua vicinitate. Quas causas quia per oratores suos scit alias non semel regia maiestas esse repositas suae maiestati, non pergit nunc commemorare. Regiam maiestatem autem facillime tolleraret rursus ob alias causas illis contrarias. Maiestatem regiam licet ab initio potuisset habere Thurcam ad suum nutum, abstinuisset tamen ab hoc genere foederum. Sed quum vidit Ferdinandum per plures literas manu sua subscriptas per homines maiestatis regiae interceptas, quae apud maiestatem existunt, agere apud praefectos Thurci promissis et corruptionibus pro pace et amicitia Thurci habenda, ut se inde quoque contra maiestatem regiam faceret fortiorem. Maiestas autem regia coacta est cogitare de remedio, ne illinc quoque ab adversario supplantaretur. Nec tamen prius ad Thurcum misit, quam et a proditoribus suis destituta et ab adversario tantum opressa, ut coacta fuit solio regni sui relicto in Transilvaniam se conferre. Neque tunc alia egit per oratorem suum cum Thurco, nisi quae essent toti reipublicae Christianae et regno Ungariae salutaria, neque in hiis tractatibus, qui cum Thurco haberi debebant et de facto iam habiti sunt, oblita fuit regni Poloniae. Serenissimus rex id poterit liquido intelligere, si hactenus iam non intellexit et si intellexit, respectasset maiestas regia a serenissimo rege aliquam grati per hoc fraterno officio significationem pro quodam quasi fructu huius sui laboris et operae rebus et commodo suae maiestatis impense. Dicit maiestas regia omnes actiones suas ab initio usque ad praesentem horam vere Christianas et Christiano principi fuisse dignas, quod si maiestate regia coacta post modum suorum magis proditione, quam armis adversarii, quae sibi parum nocere potuissent, regno etiam cedere Thurcus ab ipso glorioso milite toties provocatus veniat et regnum in manibus eius inventum maiestate regia in eo non reperta, pro se occupet in perpetuam reipublicae Christianae iacturam. Cuius erit culpa, regisne iniustissime turbati, qui regnum sine dubio reipublicae Christianae conservasset, an eius, qui rege legittimo turbato, tanta toties tam magnifice et gloriose de se pollicitus regnum conservare nequiverit, immo iam egregia iecerit regni ab hoste strenue defendendi fundamenta et Jaycza nobilissima arce cum pluribus aliis arcibus et nuper, et nunc maiestati regiae scribitur, Segnia et Clisio turpiter amissis, cum tamen maiestate regia regnum in manibus libere habente, ne minima quidem terrae particula in manus Turci devenerit. Dicit maiestas regia non fuisse, neque esse in sua parte reprimere Turcum, si ad regnum hoc pacto per Ferdinandum etiam afflictum, per maiestatem autem suam, quam Thurcus in regno si reperiret, procul dubio tolleraret, Ferdinandi et proditorum iniuria desertum venire et illud occupare voluit, et ut verbis maiestatis regiae utamur, non habet sua maiestas voluntatem et potentiam Thurci in manica vestimenti sui, ut eam pro libito suo vel effundere, vel in manica retinere possit praesertim, cum Thurcus adeo sit potens et ita patentem sibi viam paraverit in Ungariam, cuius rei ignarus fortasse rex Boemiae vel fortunae ac viribus suis plus iusto confisus nimis ferventem thoracem aut loricam induit, qui non erit ita facile abicere, ut fuit induere. Illud serenissimus rex non ignorat Ferdinandum hunc tam strenuum Christiani nominis propugnatorem nunc etiam habere oratores suos apud Thurcum pacem suppliciter ab eo petendo cum tributo Thurco ex misera Ungaria, ut certo maiestas regia intelligit, quotannis pendendo. Miratur regia maiestas de illis, si qui forte sunt, qui credant vel serenissimo regi Poloniae persuadere conantur rebus praesertim Christianis ita se habentibus, ut se habent, posse regnum Ungariae lacerum et ex omni parte apertum atque hosti patens facilius armis per Ferdinandum tutari, quam per maiestatem regiam induciis et pace conservari. Miratur etiam, si quis reperiatur omnino, qui credere possit haec regna Thurco vicina Christianis principibus inter se digladiantibus aliter, quam per pacem et inducias posse subsistere, Thurci potentia in tantum iam adaucta. Illud etiam miratur maiestas regia, si qui sint, qui credant Ungaros (si liberae sint eorum voluntates) maiori amore prosequi Ferdinandum, quam sui sanguinis et suae linguae regem et quem (absit invidia verbo) sint ab incunabulis (quod toti mundo constat) mirabili et incredibili amore atque observantia prosequuti. Illudque miratur regia maiestas, quod Ferdinandus spem aliquam ponere possit in natione nationi suae naturaliter inimica et a se per vim et arma ac paucorum proditionem subacta. Quorum in se amorem si aliquamdiu in Ungaria regnaret (quod Deus avertat), brevi experietur, sicut alii aliquando sunt reperti, quo genere exemplorum nostri annales sunt referti. Retulit dominatio vestra nomine regio nescio, quas falsas calumnias adversarii de regno per factiones et non liberis populorum votis adepto. Fecit praeterea mentionem de quibusdam literis minacibus ex conventu publico in Thokay celebrato ad regnicolas missis. Miratur maiestas regia, quod serenissimus rex huiusmodi calumniis fidem aliquam adhibeat, praesertim cum tota huius rei series sit abunde toties coram eius maiestate explicata. Illud certum est neminem esse in tota Ungaria, qui possit cum veritate dicere sibi vim esse aliquam vel iniuriam illatam ob hoc, ut in maiestatem regiam consentiret. Quod quidem ita esse, satis probant conventus ille publicus totius regni Ungariae in quadragesima anni praeteriti tanta omnium frequentia et consensu celebratus, ad quem Ferdinandus nuntium cum suis literis miserat, cui per literas omnium ordinum et totius regni nominibus et sigillis omnium tam dominorum, quam procerum Regni, comitatuum et nobilium, eorum vero potissimum, qui ex fidelibus et potioribus optimatibus corruptione adversarii postea proditores sunt effecti, ita responsum fuit, ut Ferdinandus ex illo etiam totius regni responso potuerit facile intelligere nationis Ungaricae erga se amorem et affectum. Quippe quae literis huiusmodi sit manifeste testata eum nunquam regem habiturum et sicut nemo est in tota Ungaria, qui contra maiestatem regiam in hac parte dicere aliquid possit et iuste conqueri, ita per contrarium (si rei veritas inquiratur) paucissimos et fere nullos praeter capita proditionum reperias in toto regno, qui non inviti et coacti iugum servitutis Ferdinandicae subierunt. Desinant igitur hoc nomine vel adversarii sui regiam maiestatem criminari vel serenissimus rex ista recedere, quibus contraria scit esse vera. Nam quod ad illas literas attinet, illae potissimum non fuerunt nomine solius suae maiestatis scriptae, sed nomine omnium fere nobilium et potiorum dominorum regni. Deinde si severiores aliquanto fuerunt, necessitas temporis id maxime tunc exigebat, ut rebus regni collapsis et in tantam ruinam adductis, maiore procerum et nobilium parte paulo ante extincta ab his, qui supererant, sine mora consuletur, hoste vix adhuc limites regni egresso et toto regno mirum in modum perturbato. Nunctiat serenissimus rex eo etiam nomine criminari adversarium regiam maiestatem, quod praecipitanter et non expectato consueto et legittimo regni conventu susceperit regnum tutatu difficillimum. Ad haec licet satis responsum esse videatur et per ea, quae supra dicta sunt, et in conventu Olomucensi serenissimi domini regis Poloniae authoritate celebrato, tamen paucis nunc quoque sua maiestas respondet et dicit necessitatem temporis et tot calamitates, quibus erat tunc regnum Ungariae opressum et tanta pericula necessario exegisse, ut rebus regni sine mora consuleretur. Quod autem ad conventus illius legittimitatem pertinet, conventus ille si ex eo impugnant, quod non fuerit a regni palatino indictus, ad hoc facile responderi potest potissimum Stephanum Bathori non fuisse legittimum palatinum regni, ut qui toties iuste ab officio illo consensu totius regni deiectus, rite et legittime non fuit in officium restitutus, sed per factiones et corruptelas et magna regni parte contradicente reintrusus, neque in conventu generali, ad quem iuxta morem regni fuissent regnicolae ad creandum palatinum vocati, sicut in creatione palatini fuit semper observatum. Dieta namque illa, in qua Stephanus Bathori fuit minus legittime in officium reintrusus vel restitutus, erat indicta non ob aliam causam, nisi propter Thurci adventum, sicut id notorium est toti Ungariae et literae quoque serenissimi principis quondam domini Ludovici regis felicis memoriae super ipsa dieta confectae testantur. Praeterea esto, quod fuerit legittimus palatinus, statim tamen amisit omnem autoritatem veri palatini, postquam post ipsam infelicem cladem non solum contulit se ad principem externum, sed contra libertatem et constitutionem regni, quam firmiter et inviolabiliter servare iuramento se obstrinxerat, regnicolis reclamantibus et eum fidei ac iuramenti sui admonentibus, adhaesit pretio et pollicitationibus per eum corruptus. Ex quo manifestum est eum periuri et fidefragerratum incursisse, atque ideo omni per hoc palatinatus honore fuisse indignum et ipso facto omni sua authoritate (si quam habuisset) privatum atque destitutum. Praeterea in tanta omnium consternatione et tanta regni (cui statim succurri debebat) calamitate omisit indicere dietam, sed eam quoque, quae interea indicta fuerat, non ipse, verum regina Maria, quae nichil de hoc habebat agere, indixit ad locum insuetum et insularem et in potestate reginae tunc existentem, in quo utputa loco nunquam memoratur conventus vel dieta fuisse celebrata. Ad quem Ferdinandus biduo vel triduo cum suo milite, quem paratum habebat, ex Vienna navigio venire poterat et regnicolas, si ibi convenissent ad sui electionem, vi et armis compellere. Quibus ita se habentibus, nescit maiestas regia, quid contra conventum per alios dominos praelatos et barones, inter quos erat verus etiam ac legittimus palatinus regni, spectabilis videlicet et magnificus Stephanus de Werbewcz, modernus regiae maiestatis cancellarius, in generali omnium dominorum et regnicolarum dieta ac conventu praesentibus oratoribus sanctissimi domini nostri papae et serenissimi quoque domini regis Poloniae cum praefato quondam domino Ludovico rege pariter constitutis, solenniter electus atque creatus indictum et celebratum obiici possit, vel quare dici debeat minus legittime celebratus? Verum ad haec omnia, quae vel de conventus illius legittimitate, vel de electione maiestatis regiae dicuntur, uno verbo iam milies responsum esse videtur, quando maiestas regia se obtulit ad standum iuri paratam. Quod si adversarius suae nimirum iustitiae diffisus non superfuisset, tunc facile patuissent haec omnia, cognitumque fuisset tam de conventu, quam de aliis si legittima fuerunt, per quod solum causa regiae maiestatis apud omnes aequos huius rei iudices procul dubio satis superque fuit iustificata. Videat igitur serenissimus rex Poloniae, si ob huiusmodi litteras publico nomine scriptas regia maiestas ita mereatur taxari et adeo acerbe ab adversariis criminari, et si serenissimo regi ista sunt credenda, omnia tamen quaecunque ab eodem serenissimo rege proficiscuntur, boni et aequi consulit maiestas regia, quia scit ab optimo et sui amantissimo animo proficisci. Paternos etiam monitus et hortatus suae maiestatis de concordia cum adversario ineunda in optimam partem accipit, neque, ut prius dictum est, recusat concordiam, modo intelligat, concordiae conditiones cuiusmodi sint futurae. Quod ad salutem publicam et praesentem rerum Hungaricarum statum attinet, de hoc maiestas regia ita aperte sentit: si Thurca veniat et maiestatem regiam, cum qua cum bono publico totius Christianitatis et absque ulla tributi pensione pacem iam fecerit, in regno non reperiat et illud in manibus Ferdinandi, quem ille vicinum sibi esse nolit, inveniat, in magno periculo esse non solum Ungariam, sed etiam Poloniam et reliquas vicinas provincias, cui periculo si serenissimus rex prout tenetur, occurrere velit, illud censet maiestas regia esse unicum remedium, ut persuadeat regi Ferdinando, quod ipse regnum alienum iniuste invasum quamprimum relinquat, ne a Thurco, si is veniat, ibi reperiatur, et ut serenissimus rex maiestatem regiam iuvet maioribus, quibus potest, viribus, ut possit in regnum Ungariae quamprimum intrare et ab ipso Thurco adveniente ibi reperiri. Alioqui actum erit sententia regiae maiestatis et de Ungaria, et de Polonia, nisi hoc quamprimum fiat. Sed ante omnia sua maiestas censet opus esse summa celeritate. Ad quod faciendum et ad maiestatem regiam contra quemcunque hostem adiuvandam serenissimus rex alioqui etiam ratione foederum, quae privata habet cum maiestate regia fide suae maiestatis firmata, tenetur. Quibus quidem foederibus et fidei suae ut serenissimus rex satisfacere velit, maiestas regia eius maiestatem medio vestrae dominationis reverendae non solum rogat, sed etiam monet et instantissime requirit. Quod si serenissimus rex id fecerit, prout maiestas regia confidit, una et eadem opera et fidei suae satisfaciet et haec regna, quae opera Ferdinandi maximo discrimini exposita esse videt, conservabit.
27. [1528. június 3. után.] Zsigmond király új utasítása Ferdinándhoz küldött követe, Piotr Opaliński számára, amely már a Szapolyai Jánostól visszatért követ, Stanisław Tarlo által hozott jelentés legfontosabb pontjait is tartalmazza. LL. IV. kötet, 96a-99a. fol. Instructio domino Opaleniczky ad regem Ferdinandum, si non dum exposuerit mandata prius sibi data, prout verisimile est, illum ea non exposuisse, sed aliam informationem a dominis consiliariis expectasse hactenus et expectare Post dictam salutem et oblatas fidei literas, praemissisque, quae de more praemittenda videbuntur, dicat orator. Serenissime rex, serenissimus princeps et dominus, dominus Sigismundus rex Poloniae et magnus dux Lithvaniae, etc. dominus meus clementissimus cum mitteret me ad maiestatem vestram, hoc dederat michi in mandatis, rogarem inprimis maiestatem vestram persuasum sibi habere velit, quod quicquid hactenus cum illa idem serenissimus dominus meus per literas et oratores suos in negotio Ungarico et de concordia cum eius adversario ineunda egerit, id totum profectum esse partim ex integerrimo amore, quo illius maiestas maiestatem vestram complectitur, eique omnia recte succedere optat, partim ex summa sollicitudine, quam de communi omnium salute semper habet. Cui quanta ex hoc intestino regni Ungariae bello ruina impendeat, et consideravit ab initio maiestas sua, et indies magis considerat. Habet enim exploratissimum maiestas sua imperatorem Thurcorum omnino decrevisse et se se viribus omnibus accingere ad regnum ipsum Ungariae hoc anno totum occupandum. Praeterea, ut declararem maiestati vestrae maluisse quidem maiestatem domini mei, si res ex voto suo successisset, ut maiestas vestra regno Ungariae tuto et pacifice potita fuisset, quae illud sua cum caesarea maiestate amplitudine commodius, quam aliquis alius defendere posset. Verum cum ita sors tulit, ut res in scissionem et arma venerit, verita fuit ab initio maiestas sua et veretur indies magis, ne tertius superveniens bellum dirimat et regnum illud, quod dudum inhiabat, per eam commoditatem occupet cum praesentissima etiam omnium vicinorum ruina. Et proinde commiserat michi maiestas sua rogari et obtestari maiestatem vestram paterno amore et animo integerrimo, ut maiestas vestra potiorem esse ducat communem reipublicae Christianae salutem, quae per pacem et concordiam adhuc servari potest, quam dubii exitus plerumque maximi periculi bellum. Quoniam autem orator, quem maiestas domini mei ad adversarium maiestatis vestrae miserat, hiis et multo acrioribus rationibus illum ad subeundas quascumque honestas conditiones pacis monens et exortans interim, quod ego ad maiestatem vestram serenissimam iter facerem, ab illo cum responso dato redierit et maiestas domini mei iam ex nunctio meo quoque certior facta esset me de concordia et pace praedicta nichil hactenus cum maiestate vestra inchoasse, misit ad me maiestas sua magnis itineribus nunctium, ut ea cum maiestate vestra serenissima nunc communicarem et agerem, quae noviter ex responso adversarii maiestatis vestrae cognovit esse necessario maiestati vestrae exponenda et communicanda. Et sane adversarius maiestatis vestrae ita respondit primum post actas gratias maiestati domini mei pro opera et diligentia in re sua et concordia cum maiestate vestra serenissima ineunda exhibita testatus est et dixit: neminem esse in toto terrarum orbe maiorem, locupletioremque sibi testem, quam maiestatem domini mei se semper paratum obtulisse ad concordiam ineundam et ad omnia iusta et honesta, etiam cum aliquo rerum et iurium suorum detrimento, paratum praeterea se fuisse ab initio ad causam suam iudicio eiusdem maiestatis domini mei vel cuiuscumque alterius principis, vel etiam privati hominis Christiani submittendam, maiestatem vero vestram id facere et admittere noluisse. Praeterea, quod si per invasionem maiestatis vestrae non fuisset turbatus, talem se viam regni Ungariae defendendi fuisse ingressum, quod non solum regnum ipsum extitisset conservatum, sed etiam omnia, quae annis superioribus amissa fuerunt (sola fortasse Nandoralba sive Belgrado excepta) cum maximo reipublicae Christianae commodo fuissent recuperata. Et proinde perdendae Ungariae, si tum periret, quod Deus optimus avertat, causam illum daturum, qui hos optimos et reipublicae Christianae utilissimos et iam paratos tractatus, pro magnaque parte conclusos subvertit. Insuper dixit: licet ab initio potuisset habere Thurcum ad nutum suum, abtinuisse tamen se ab hoc genere foederum. Sed quando vidit maiestatem vestram per plures literas manu eius subscriptas et per homines suos interceptas agere apud praefectos Thurci promissis et corruptionibus pro pace et amicitia Thurci habenda, ut se inde quoque contra se faceret fortiorem, se etiam coactum esse cogitare de remedio, ne illinc quoque a maiestate vestra supplantaretur. Nec tamen prius ad Thurcum se misisse, quam et a suis destitutus et a maiestate vestra in tantum oppressus, ut coactus fuerit, solio regni sui relicto, in Transilvaniam se conferre, neque tunc alia se egisse per oratorem suum cum Thurco, nisi quae essent toti reipublicae Christianae et regno Ungariae salutaria. Omnesque actiones suas ab initio usque ad praesentem horam vere Christianas et Christiano principi dignas fuisse. Non ignorare etiam se maiestatem vestram nunc etiam oratores suos apud Thurcum pacem suppliciter ab eo petentes cum tributo Thurco ex misera Hungaria quotannis pendendo. Quod autem ad concordiam ineundam attinet, respondit neque a principio, neque nunc alienum se esse ab illa cum maiestate vestra ineunda, etiam post tot sua damna et iniurias inauditas et horrendas, dum modo intelligat conditiones, quibus concordia huiusmodi fieri debeat. Et haec sunt ita summatim a me, quae adversarius maiestatis vestrae responderat, exposita et quae etiam maiestas domini mei maiestati vestrae serenissimae communicare voluit, quam impense rogat: expendere secum velit communis Christiani nominis hostis vires, opes, apparatum bellicum, fortunam et res gestas, expendat conditionem regni Ungariae attritam et exhaustam, consideret statum Christianorum turbatissimum, reducat in memoriam, quot modis frustra a tanto tempore expeditio generalis contra hunc hostem tentata fuit, quot principes freti hac generali expeditione et subsidiis externis se et statum suum praecipitarint. Cuius rei exemplo est manifesto miserbilis olim Wladislai, novissime vero Lodovici regum, patrui et nepotis maiestatis domini mei interitus, exemplo Rhodon et Nandoralba, aliaque reipublicae Christianae propugnacula intra spem et expectationem subsidiorum intercepta. Inducere aduc velit maiestas vestra animum et rationes aliquas capiat et excogitet ineundae cum adversario suo concordiae, ex qua utique spes aliqua confirmandi regni illius restare possit. Maiestas vero domini mei nichil praetermittet laboris et impendii, quo ipsa pax et concordia confici possit, quando quidem plane videat ex huiusmodi bello ingens et sibi, et toti reipublicae Christianae discrimen imminere, alioquin si haec maiestatis suae opera et saluberrima consilia non profuerint et casus aliquis intervenerit, testatum esse vult omnibus regibus et Christianis principibus in opera et consilio suo nichil defuisse, omniaque mala si quae accident, illis accepta ferre oportere, qui has praeces, haec monita et consilia maiestatis suae negligent et obaudient. Unde quantum apud Deum praemium et apud posteros laudem sunt habituri, ipsi viderint. Negotium hoc non esset adeo cordi maiestati domini mei, nisi bene cuperet ex animo maiestati vestrae et nisi suae et reipublicae Christianae saluti recte consuli velit. Et proinde rogat maiestas sua omni studio maiestatem vestram, ut in eam partem haec monita sua accipere velit. Nam non videtur ex re utriusque maiestatis vestrae et totius reipublicae Christianae in negotio tam periculoso aliter, quam sentiat et quam instare videat tam cum illa, quam etiam cum adversario illius agere. Caeterum si orator fuerit ab aliquibus consiliariis regis Ferdinandi quaesitus vel ab ipso etiam rege, quas conditiones regem Joannem ad concordiam ineundam afferre et complecti velle crederet, respondeat: Ego quidem in hac re nichil habeo a maiestate domini mei in mandatis, quod maiestati vestrae vel si alius quaerat quispiam, maiestati serenissimi Ferdinandi aperire et pro certo declarare deberem, verum est michi ab eo oratore, qui ad adversarium maiestatis vestrae vel si sit alius, maiestatis suae, fuerat a maiestate domini mei profectus, perscriptum, quod inter colloquia quaedam et sermones familiares, quos cum primariis consiliariis eiusdem adversarii habebat, id sibi fuerit communicatum, illum ipsum scilicet adversarium ita esset animatum, ut si concordia vel pax tractari incipiat, constantissime noluerit dyademate et regno concedere vel renunctiare, sed causa boni publici et ut haec discordiae, quae oppressionem gravem incolis regni Ungariae faciunt, celerius componantur, hoc se esse facturum, ut tributum aliquot regi Ferdinando pendat, cum id ille certo sibi persuaderet Thurcum se solum bona venia et conditione in regno Ungariae regnare esse passurum et alium neminem. Praetereaque dicat credibile non esse, ut haec regna Thurco vicina (Christianis principibus sic inter se digladiantibus) aliter possint, quam per pacem et inducias subsistere, Thurci potentia in tantum iam adaucta, seque hoc augurari et pro certo quasi habere, si Thurcus veniat et se (cum quo, cum bono publico totius Christianitatis et absque ulla tributi pensione pacem iam fecerit) in regno non reperiat, illudque in manibus alicuius alterius (quem ille vicinum sibi esse nolit) positum esse videat, in magno periculo esse non solum Ungariam, sed etiam reliquas vicinas Christianorum provincias.
28. 1528. június 30. Prága. Piotr Opaliński międzyrzeci kastellán levele a lengyel rendekhez a Ferdinánddal folytatott tárgyalásairól. LL. IV. kötet, 114a-121b. fol. Acta Tomiciana, X. kötet, 302. sz. 285-292. p. Reverendissime in Christo pater, magnifici domini, domini et domini mei clementissimi! Post commendationem servitiorum meorum. Duplex legationis officium committere mihi dignatae fuerunt dominationes vestrae: alterum in conventu imperiali Ratisbonensi, alterum apud sacram celsitudinem serenissimi Ungariae, Boemiae regis Ferdinandi, nomine sacrae regiae maiestatis, domini mei clementissimi per me obeundum. Conventus imperialis Ratisbonensis, qui iam iam ex voto caesareae maiestatis fieri debuerat, imperatore rursus aliter volente solutus et in nichilum versus est partim propter tumultus Germanicos maxime eo tempore inter se dissidentes, partim propter multifariam et seditionis plenam de fide et religione, novamque quottidie principum Germaniae opinionem et sententiam. Ne vero ego officio legationis meae aliqua ex parte videar defuisse, expectavi hactenus, si forte compositis rebus, conventus imperialis sublatus refectus fuisset. Postea ubi autem nullam eius spem esse vidi, insuper etiam a maiestate serenissimi Ungariae et Boemiae regis perquisivi diligentissime, quid me de eo ipso conventu vel expectare, vel sperare oporteat, respondit maiestas sua hoc tempore conventum nequaquam esse posse, daturum tamen operam, ut aliquando fiat conventus de occupatis aliquantisper tot prius aliis reipublicae rebus necessariis, ista tamen aestate nequaquam eum futurum. Rebus itaque ita volentibus, non potui in ea parte fungi officio legationis meae. Quod vero serenissimum Ungariae et Boemiae regem attinet, egi omnia, quae ex re erant, diligentissime. Veni in Pragam ad suam maiestatem, ubi me adveniente viri quidam insigniores nomine suae maiestatis comitatu honesto, oratione humanissima exceperunt, ad hospitium magna dignitate deduxerunt. Nichil denique, quod ad optimum regem et amicissimum consanguineum regium attinet, ulla ex parte praetermiserunt, audientiam apud suam sacram maiestatem michi ubi velim, non defuturam nomine suae maiestatis humanissime retulerunt. Quam ego non sine suspicione, eaque maxima atque odii plena distuli ad novam de pace et concordia ineunda informationem, tot tamen excusationibus et modis usus sum. Postea, quod boni tandem consuluerunt eam tam iustam moram, persuasumque deinceps apud se habent aequissime et integerrime, atque recto annuo acta et dilata fuisse omnia, ubi itaque novam de pace et concordia informationem nactus sum. Mox altero die dixi legationem, egique omni cura et studio, ne quid ex me deesset, quod integrum fidum et sollicitissimum nuntium et servitorem pro debito et virtute facere oporteat, nichil praetermisi, nichil quoque addidi et dicendo, et agendo praeter institutam et praescriptam michi ex informatione legere. Iucundissima facie exaudivit maiestas sua orationem et legationem meam, singulari postea gratia me ad se vocavit atque ad secretius quoddam cubile me secum duxit maiestas sua, illic summa clementia, mira prudentia, maxima eloquentia nunc hac, nunc alia lingua nunc haec, nunc illa per unam horam cum dimidia sine aliquo arbitro mecum loquuta est. Maiestas sua sacratissima apertissime protestata imprimis se non tanquam cum tanti regis oratore pro hac vice, sed private et confidenter loqui velle, repetiit omnes articulos legationis meae maiestas sua serenissima, ad omnes quoque respondit michi tunc statim, non praemeditata, argutissime, verum praeter consilia primorum regni se respondere ad legationem nequaquam velle, expectare me iussit maiestas sua, ut captato maturo omnium de ea legatione consilio, melius et prudentius respondere possit maiestas sua, ut si ego sane viderim, postea nichil neque additum, neque diminutum in responso publico eorum, quae privatim mecum dixerat maiestas sua serenissima, per octo integros dies de responso michi dando deliberatum est. Octavo itaque die ad maiestatem suam publice vocatus sum, his itaque, vel his similibus verbis et in eam sententiam ad legationem meam respondere michi dignata est maiestas sua serenissima. Declaravit porro serenissimum regem Poloniae quicquid laboris in negotio huiusce concordiae submerit, sincero et bono zelo, quo erga serenissimam maiestatem duceretur, fecisse, nichil equidem dubitat serenissima maiestas serenissimum regem Poloniae in omnibus aperte et ingenue cum maiestate sua agere tum et summae necessitudinis iure, tum pro vetusto foedere, quod inter maiestates suas et earum regna intercessit. Caeterum non videt, quae pericula ingruant, nisi concordia ista subsequatur. Quamvis enim arma Thurci Joannes de Zapolya adversus Ungariam convertit, Turcum tamen non adeo in potestate habere, neque eius dicto perinde obsequentem esse, ut eum divertere possit. Neque verendum esse, ut cum Thurcus Ungariam invaderet, ex alia parte Joannes infesto agmine irrumpat, nisi ex provinciis serenissimi regis Poloniae et copiis, et stipendio adiutus, quod serenissimum regem Poloniae tanquam catholicum principem et maiestatis suae consanguineum charissimum nequaquam passurum maiestas eius certissime sibi persuadet. Hoc uno periculo excepto, quod Joannes, qui artes suas ingenti cura et sollicitudine continuare non destitit, virus, quod nunc remote iubeat, receptus in gratiam facilius effunderet. Cognoscit itaque maiestas sua consultius et minoris longe periculi inimicitias Joannis reperiri, quam insidias, apertum odium, quam simulatam obedientiam. Ubi autem serenissimus rex Poloniae maiestati suae significat Turci adventum maiori, quam unquam antea apparatu non vastandi regni Ungariae gratia, sed ut occupet et eam sibi vendicet, cuius potentiam nequaquam negligendam admonet, serenissima maiestas, postquam haec regna sua ex Ungaria concessit, nichil ea sollicitudine, nichil eo studio et diligentia curavit, quam ut ex omnibus regnis suis et provinciis atque ex imperio ea auxilia comparet, quibus tanti hostis impetum excipere possit, sicut Dei optimi, maximi ope freta maiestas sua optimam spem habet defendendi regna sua. Et serenissimus rex Poloniae pro comperto habeat serenissimam maiestatem (cum rerum gerendarum magnitudo ita poposcerit) pro defensione regni Ungariae non labori, non quieti, non personae demum maiestati suae parsuram, neque commissuram, ut claritudine maiorum in aliquo degenerasse iudicari possit, qui catholicam religionem, Christianique nominis regna multis saeculis non tamen moderati ac fortissime tutati sunt, verum etiam gloriose protulerunt, auxeruntque. Quantum autem ad intestina Christianorum bella attinet vel imprimis maiestati suae, regnorumque eius interesset, ut illa primo quo tempore tollerentur. In quo negotio maiestas sua non parum sollicitudinis et curae iam diu adhibuit, unde bonam partem ad inducias paciscendas induxit, de reliquis etiam nichil praetermissura est maiestas sua, sed omni conatu annixura, ut ad concordiam reducat. Ubi autem Joannes de Zapolya nondum se debellatum sentit, quatenus in Ungaria debellari potuit, maiestas sua satis debellatum, fugatumque existimat ad Poloniae intima penetrasse (quo Joannes lapsus est) neque iure necessitudinis, neque officio amicitiae maiestati suae licuisse, iam ad serenissimum regem Poloniae illud pertinere, ut aut in eum animadvertat, aut reddat, aut finibus suis exigat tanquam reipublicae Christianae perniciem et Turci confoederatum. Hoc foedus inter maiestates suas sanctitum, hoc regali verbo firmatum, quod per magnum regibus sacramentum est, exposcit, haud dubie hoc exigit. Ubi autem Joannes iactat se multos fautores in Ungaria habere, non inficiatur maiestas sua esse nonnullos, sed perpaucos et eos, qui praedae et crudelitatis actae metu etiam noctes ipsas sollicitas et inquietas ducunt, qui si exercitu, si caetero omni apparatu bellico, si munitionibus salvis Joannem in Ungariam conservare et manutenere non potuerunt, amissis omnibus illis pulsum, exulemque minus poterint restituere, introducereque, de quibus tamen brevi debitum finem facient. Proinde serenissima maiestas regem Poloniae, consanguineum suum charissimum rogat, requiritque, velit tandem maiestas sua iuxta literas obligatorias ita se se huic negotio accomodare, ita omnem occasionem amputare, ut in posterum de literis et obligatione maiestatis suae conqueri non possit. Ubi autem serenissimus rex Poloniae protestatur se tentasse omnia sedulo et diligenter, quaecunque ad huiusmodi concordiam conficiendam pertinuerunt et in maiestate sua nichil defuisse, quasi in maiestatem suam quicquid cecidisset, reiicere velle, ut serenissima maiestas non modo nullam praestitit occasionem, ut status publicus et tranquillitas Christiana labefactaretur, verum si unquam alias, nunc potissimum de universa reipublica Christiana et catholicis principibus praeclare merita est, cum Ungariam eius tirannide liberavit, qui societatem et amicitiam Thurci perniciosissime sibi conciliaverat, ut scilicet tributum pecuniarum et animarum quotienscunque Thurco in regna Christianitatis irrumpere libuisset, non modo illi liberum transitum daret, sed comeatu etiam iuvaret. Consideret itaque serenissimus rex Poloniae, quantum ex illa maiestatis suae veteri et clarissima existimatione decedet apud omnes principes et Christiani nominis status, si pergat huiuscemodi hominem perditae ambitionis, belli civilis seminarium, patriae calamitatem et ad evertendam Christianitatis pacem genitum in regno suo fovere, ubi otium, virtus, splendor et frequens salutantium turba, atque Turcorum, Tartarorumque vicinitas ipsum ad explorationes, aliosque perniciosos quoscunque tractatus et ad omne genus iniuriarum magis, magisque exasperabunt, quae sibi extra Poloniam nullibi suppeterent. Quamobrem protestatur serenissima maiestas, si bella, si rapinae, si denique damna aliqua per Joannem emerserint, non maiestatem eius, quae Joanni omnem adversae machinationis materiam ademerant, sed serenissimum regem Poloniae occasionem illi subministraturum, qui illum tanquam publicum hostem reipublicae Christianae et Thurci amicum in regno suo fovet et favore, ac benivolentia ipsum amplectitur. Intellectis articulis serenissimi regis Poloniae pro parte Joannis de Zapolya porrectis, serenissimus rex Ungariae et Boemiae ex adverso respondet, qui non modo serenissimus rex Poloniae caeteris omnibus melius noverit, qualia et quam efficacia iura maiestas sua habuerit ad successionem regni Ungariae et iure contractuum, et iure successionis serenissimae coniugis suae, et iure legittimae electionis, sed maiestas sua iuxta litteras suas obligatorias tenetur etiam assistere serenissimo regi Ferdinando et iura suae maiestatis manutenere. Item serenissimus rex Ungariae, Boemiae non quaerit locupletiorem testem ipso Joanne de Zapolya, si modo vera velit fateri, quam maiestas sua statim cognito serenissimi felicis memoriae regis Ludovici interitu, nichil omnino praetermiserit, quod ad ipsum Joannem de Zapolya admonendum, dehortandumque arbitratum fuerit pertinere, ne scilicet se se in gubernamen regni Ungariae quovis modo ingereret, neque apertissima maiestatis suae iura aliquatenus violaret. Ille tamen caeca cupidine et temeritate in maiestatis suae et totius prosapiae eius iniuriam Ungariam sibi vendicare voluerit. Praeterea maiestati quidem suae non fuerit visum condecens et honestum cum Joanne iudicium intrare, tanquam cum subdito maiestas suo. Verum pro uberiori declaratione et clariori ostensione iurium maiestatis suae, quae luce ipsa meridiana clariora erga regnum Ungariae maiestatis suae competebant, amicabiliter iudicium et cognitionem serenissimi regis Poloniae anno superiori in conventu Olomucensi maiestas sua sponte subiverit. Praeterea non maiestatem suam ulla in parte priorem iura Joannis, hoc est patrimonia sua privata invasisse, sed Joannes prior regni Ungariae coronam violato iureiurando suo, tirannice sibi usurpaverit et gubernamen regni Ungariae contra iura maiestatis suae et frequentes admonitiones violenter invaserit. Neque videret maiestas sua, qua via Joannes Ungariam defendere potuerit, praesertim post regem amissum, post acceptam insignem militiae cladem, post adempta regni munimenta, post maiorem Ungariae partem ferro et igne vastatam. Cum tamen idem praescriptis salvis omnibus nichil unquam praeclari adversus Thurcas gessisset, tantum abest, ut Ungariam defendere potuerit, nisi per tractatus Jeronimi Lasconis, qui qualis quoque homo ingenii et adeo Christiano indignus sit, serenissimum regem Poloniae maiestas sua bene intelligere non dubitat, cum praesertim Jeronimus in regno Poloniae ex prosapia satis insigni oriundus, etiam nunc serenissimi regis Poloniae servitor atque officialis existat. Huius enim opera Joannes de Zapolya tributi annui nomine centum millia aureorum, ac decimo quoque anno decimum hominem utriusque sexus, ac pro castris Sirrenensibus trecenta milia aureorum Turco pendere promisit, ac quotienscunque voluerit, liberum transitum ad quaecunque regna Christianitatis. Caeterum miratur maiestas sua quanto opere Joannes sibi non constet, sed id quoque, ut ubique semper pellem mutat. Nam in praecedenti articulo paratos tractatus et pro maiori parte conclusos cum Turco habuisse dicit, ut regnum Ungariae defenderet et amissas Ungariae munitiones recuperaret. Hic autem ab initio se Turcum ad nutum haec potuisse ponit, sed abstinuisse se a tali foederum genere. Insuper maiestas sua respondet, quod Joannes litteras ad praefectos Thurci manu maiestatis suae signatas ostendere nullo modo poterit, nisi dolose et fraudulenter fictas, sicut anno superiori idem in Transsilvania fecit, usus opera cuiusdam Mathiae literati. Caeterum autem omnes actiones Joannis Christianae fuerint, praescripta cum Turco foedera clarissime ostendunt, de illis itaque disputare superfluum videtur, principi quidem dignae non fuerunt, cum neque solus in principatum, sed privatis opibus natus sit, neque principatum aliquem per hostium adierit, aut rite et legittime auspicatus sit. Tributi vero annui nomine, quae, quantaque Turco promiserit, superius abunde declaratum fuit. Caeterum non esse conveniens maiestati suae concordiam cum Joanne inire, tanquam cum eo, qui etiam salvis ad hoc opibus suis privatis, statim post interitum felicis memoriae regis Ludovici maiestatis suae subditus et feudalis factus fuit, se fraudulenter et perniciose non solum rebellaverit, sed maiestatis suae solium invaserit, neque maiestas sua ex venia huiusmodi, si Joannem in gratiam reciperet, aliud sibi polliceri possit, quod serenissimi bonae memoriae Wladislaus et Ludovicus reges, etc. affines et praedecessores maiestatis suae, quorum alterum Joannes perpetuis anxietatibus et curis confecit, alterum vero generosum principem in acie pugnam fortiter capescentem nefarie destituit non sine gravissima procerum et omnium regni statuum clade, regnum vero Ungariae ad has calamitates, ad hanc summam rerum omnium penuriam perduxit adeo, ut populus omnis nisi provinciae maiestatis suae hereditariae annonam illis suppeditarent, fame periclitarentur. Unde serenissimus rex Poloniae sibi inprimis et Christianis principibus, ac toti reipublicae catholicae recte consulueret, si talem, tantumque Christianae quietis turbinem aut maiestati eius reddat, aut finibus suis quamprimum eiiciendum curet, ne sceleris huiusce nefandissimi impunitate allecti proceres legittimas principum successiones per ambitionem sibi deinceps vindicare audeant. Caeterum non dubium esse serenissimum dominum regem Poloniae (quoad personam suam) se erga maiestatem regiam Ungariae et Boemiae fraternae amicitiae et officiosae exhibere potuisse, neque secus unquam cogitasse aut in animo habuisse. Re ipsa tamen literis a serenissimo domino rege praedicto scriptis studia contraria saepius adaperta fuisse, sicut non solum liquet ex tormentis bellicis tam serenitatis suae, quam quorundam regni sui subditorum apud Joannem comitem Scepusiensem repertis, armorumque et intersigniorum suorum discerniculo notatis, verum etiam militibus Polonis, qui eidem Joanni accurrerunt signa ipsius deinde sequuti, non equidem gregariis et collectitiis, sed genere nobilibus possessionatis. Item partim, quod regis et regni officialibus nomine et existimatione claris, hoc vero amicitiae munus esse non postremum. Idque si fiat, haud quaquam laedi viciniam, si amici hostis vel adversarius minime foveatur ab altero, immo ne recipiatur quidem, aut ad se commigrare permittatur. His ergo non sine ratione ad scribendum eiuscemodi literas, de quibus hic fit mentio, maiestatem suam regiam motam iuste argui non posse. Literas vero non eo nomine, quasi levem quandam et calvam occasionem maiestas regia praedicta contra serenissimum dominum regem praememoratum vel quaerere, vel arripere conata fuerit, sed in hoc potissimum exaratas fuisse, quo serenitas sua iuxta oblationem, praemissionemque suam alio, meliorique modo et ordine hiis occurreret, utque provideret, negotiumque cordi magis accipere, denique simultates et alia idque genus incommoda praecaverentur et interciperentur. Quod autem serenissimus dominus rex praefatus Rinconis facta ignoraverit, antea cum illo longissimo intervallo a sua curia seiunctus esset, arbitratur maiestas regia praedicta serenissimum dominum regem Poloniae hoc idem, si diligens inquisitio facta fuisset, facile rescire potuisse. Et licet Rincon ille nichil tunc contra maiestatem regiam Ungariae attentatus erat, persuasum tamen habebat sibi eadem maiestas hunc scilicet, qui maiestatem caesaris et suae non solum ut hostis, verum uti proditor, quique nichil non attentare audeat, quam in apertum maiestatum suarum, honorisque et sublimitatis earundem damnum et offendiculum cedere possit, censendus sit a serenissimo domino rege praefato mimime receptum esse debere, quem et si omnino in regno suo agere pati vellet, hoc praecipue cavere debebat, ut domi quiete et pacifice contineretur, ne quid mali aut sinistri vel contra regiam maiestatem praedictam, vel suos quoque modo faceret vel tractaret. Quod autem praefatus Rincon asserit, postquam apud serenissimum dominum regem praenominatum oratoris munere fungeretur, ita semper interclusum se fuisse et esse, ut redire tuto ad regem suum hactenus non potuerit, nec possit. Cogitat maiestas regia praefata Rinconem, si modo animum redeundi habuisset, aut in regno Poloniae manere permissus non esset, facili negotio vel ut minimum qua ingressus est Poloniam via se domum recipere potuisse. Cumque serenissimus dominus rex astruat non videri officium Christiano rege dignum confugentem ad se vicinum et affinem suum in tanto eius casu et calamitate ex regno suo expellere, hoc maiestatem praetactam concedere oportet. Quem si serenissimus rex antefatus recipere et fovere volebat, sic fieri debebat, ut nec maiestas regia praelibata, nec subditi regni sui Ungariae deinceps, ut praemissum est, damnum et iniuriam pati cogerentur, nec quicquam amplius adversi contra eosdem fieret aut tractaretur. Quod tanto magis sibi maiestas regia praememorata de serenissimo domino rege praefato pollicebatur, quanto sunt arctiori vinculo fraternitatis, amorisque et necessitudinis mutuae iuncti, ad quod unioni hereditariae, foederibusque et tractatibus, qui cum utroque regno intercesserunt, plane consentaneum fuisset. Caeterum quamvis Joannes antedictus ad Thurcos non fugerit, nichilominus per receptionem sui et mansionem in regno Poloniae continuatam cum incolis eiusdem omnia facere et machinari potuit, quae non minus si apud eosdem Thurcos fuisset, agere et moliri potuisset, sicut etiam fecit, nichilque in eo quoad posset, neglexit, quod non tamen in regno maiestatis antedicto, sed etiam totius Christianitatis praeiudicium enorme vergere posse credebat, idque fere magis et commodius illi e regno praefato successit, quam si ad Turcos ivisset. Intellecto enim, quod Joannes ipse a rege Poloniae patrocinium sentiret, inibique foveretur, facilius illi quidem Turci habuerunt et ad opem potenti ferendam citius et minori negotio est adducti, quam forte si se ad eos recepisset. Factum non esset huiusque solius tanquam profici conatus parum vel nichil efficatiae habuissent. Et quia ego petii, ut cum idem serenissimus rex amicitiae et coniunctionis mutuae violandae nullam praebuerit causam, maiestas regia saepedicta in literis suis deinceps aequam rationem dignitatis et amplitudinis serenissimi domini regis sui habere velit, eidem maiestati regiae incognitum quippe est, qua in re serenissimus dominus rex praenominatus per literas maiestatis suae regiae impetita esse possit, cum eidem semper uti fratri et sororio, immo et patri dilectissimo scripserit. Sed quod per easdem se practicis et sinistris actionibus Joannis antedicti non nichil gravatam ostendit, non alia ratione, quam fraternitatis et bonae amicitiae, viciniae, subditorumque tranquillitatis, optimisque quibuscunque respectibus factum esse. Quamvis enim maiestas sua nichil horum penitus ascribat serenissimo domino regi praefato, utcunque tamen illud regno Poloniae factum esse dignoscitur, his tamen non attentis, maiestas regia praenominata sibi nil, nisi optima quaeque de serenissimo domino rege praelibato tanquam fratre et sororio suo carissimo pollicita est, idque nunc etiam persuadet ac in posterum quoque persuasissimum habebit, uti ea, quae nichil aliud in animo suo cogitavit, quam ut bonae semper viciniae, subditorumque regni utriusque quieti magnopere consuleret atque studeret ea spe ducta, ut serenissimus dominus rex antedictus adhuc etiam bonum ordinem, modumque sit factura, quo per Joannem praefatum, complicesque eiusdem e regno suo Poloniae vel contra maiestatem regiam praememoratam, vel regni sui Ungariae incolas qualitercunque nichil amplius committi vel admitti debeat. Hoc est ad omnes legationis meae articulos responsum michi per maiestatem suam sacram datum. Sed quia quotienscunque mentio fuit serenissimi domini et domini Joannis Ungariae regis in responso michi dato nulla unquam dignitate aut nomen, aut titulus suae maiestatis sacrae erat observatus aut nominatus, coactus sum ego quoque ita ex ordine describere et observare omnia, sicut dicta audivi, ne vel addere, vel diminuere velim eorum, quae dicta sunt. Nolim itaque, ne quis tam impudentem orationem imperitiae et negligentiae meae cum turpitudine michi tribuat postea quippe, qui sane integro qua veneratione me suam maiestatem et nominare, et observare oporteat. Credo ego quidem non parum ad offensum et laesum serenissimi Ferdinandi regis animum addidisse responsum acrius sacratissimi domini et domini Joannis Ungariae regis, quod ego subticuissem libens, si metas praescriptae legis transgredi fuissem ausus. Existimat enim hoc illis fuisse significatum propterea, ut hoc pacto eis indignis conditionibus, sed practicis cum Turco Ungariae periculo rex serenissimus Ferdinandus apud suos exosus forte fieret. Utcunque tamen est, et si ego sane videam exacerbatam esse nimis maiestatem suam erga nationem nostram, necessitudinis tamen et amicitiae maximam habet rationem, cuius si ratio non fuisset habita, certo certius ad apertam hostilitatem ventum fuisset. Dici non potest, quam indignissimo animo ferat in sua ea, que per incolas regni Poloniae sibi fieri existimat maiestas sua. Ita tamen ego existimo me privatis colloquiis et persuasionibus iustis apud maiestatem suam effecisse, quod minus molesto est animo, ne sua et quod mitius omnia apud se reputat, quae antea acta sunt, inforte denuo praeter necessitudinis officium, aliquid fiat postea per nostros, quia minus velit maiestas sua. Non desunt, qui ad aperta arma maiestatem suam inducunt contra nos, sunt tamen, qui aliud sentiunt, et praecipue reverendissimus dominus episcopus Tridentinus, nationi Polonicae affectus minus, qui omni studio ad pacem, concordiam et tranquillitatem omnia instruit aequissime. Reliquum est, ut ineptissima servitia mea, quae omni fide et integritate praestiti, humillime commendam maiestati vestrae sacratissimae. Ipse vero, qui iniquitate fortunae a curis aulicis explosus sum, ad intermissum tot annis aratrum infelix reddeam. Valeant dominationes vestrae ad multos atque felices annos. Datum Pragae, feria tertia post festum Sancti Petri Pauli, anno 1528. Earundem vestrarum dominationum servitor Petrus Opaliensky castellanus Myedzyrecensis
29. 1528. június 30. Prága. Piotr Opaliński międzyrzeci kastellán levele Zsigmond királyhoz a Ferdinánddal folytatott tárgyalásairól. LL. IV. kötet, 121b-124a. fol. Serenissime rex domine, domine meus clementissime! Credo iam satis intellexisse sacram vestram celsitudinem ea, quae serenissimus Hungariae et Boemiae rex ad legationem meam michi publice respondere dignata est, quippe verbis et sententiis acrimonia plenis atque eis, quae laesum suae maiestatis animum facile arguere possunt. Et si maiestas sua molesto quidem animo fuerit antea, multum tamen acrimoniae addidit maiestatis suae gravius responsum serenissimi principis domini et domini Joannis, Dei gratia Ungariae regis, quod se indignis notis accusarit apud maiestatem vestram sacram de pollicito tributo summo ex misera Ungaria pendendo communi Christi fidelium inimico Thurco. Nolim tamen sacram maiestatem vestram ea esse spe, quod vel infesto sit animo maiestas sua, vel quod minus amicum erga vestram maiestatem gerat animum, quam iure forte necessitudinis oporteat. Non enim dici potest, quanta humanitate, quanto affectu fraterno omnes operas suas maiestati vestrae sacrae pollicetur liberalissime, quas vestrae maiestati nunquam defuturas omnia fronte refert, priusquam charissimi loco se eam habere velle, si id acceptum esse existimet maiestati vestrae serenissimae. Hoc enim et secrete, et confidentissime mecum longo ordine saepe loquuta est maiestas sua sacra. Ex re tamen existimavit ad legationis meae articulos per me propositos respondere argutius partim eorumve omnium obnoxius esse dici merito possit, partimve tantopere laesus pro tot iniuriis, periculis, dampnis et contumeliis facilem se praebeat aemulo atque adversario suo victo et debellato, qui insuper utcunque victus ab insidiis erga maiestatem suam desistere nequit, partim, ut sacra vestra maiestas occasionem etiam habeat se excusandi maiestatis suae adversario eo tanti ponderis responso, nequid sacram vestram maiestatem contra iura, foedera, viciniam, inscriptiones atque necessitudinem, contra regem tantopere sibi coniunctum maiestatem vestram sacram facere aliquum oporteat, partim, quod se indignum existimat maiestas sua conditiones afferre debere hosti et adversario suo, aut ad ineundam pacem et concordiam cum eo accedere, ignorans penitus, quid exigere et petere a se velit, ea omnia ego privatis et secretis colloquiis, ideoque iustis confutare saepe studui aliquum ridentem, aliquum indignantem maiestatem suam. Ita enim familiariter et aperte de rebus omnibus mecum egit maiestas sua sacra, ut si vetustissimus et optimum meritus fuissem suae maiestatis servitor. Postquam itaque datum michi fuisset responsum publicum, iamque et regiam, et reginalem maiestates valedixissem atque de rebus et literis omnibus iam expeditus essem, misit ad me maiestas sua reverendissimum dominum Tridentinum episcopum, primum consilii virum optimum, ne per biduum hinc discederem, atque ut cum sua maiestate in horto cervorum et in coena iucunditatis et solatii gratia adhuc iterum adessem. Fueram enim etiam illic antea, non defuerant apud eam coenam omnia quaevis iucundissima. Affuit reginalis maiestas mirae formae puellis comitata, affuit illustrissimus dominus Georgius marchio Brandenburgensis, affuerunt alii et optimi viri. Ubi vero ad tripudia ventum est, maiestasque sua laeta nimis, optimoque animo diu tripudiasset. Coepit demum de rebus multis conferre et disputare mecum argutissime. Illic ego tam iucundissimi animi suae maiestatis occasionem nactus omnibus, quibus potui, maxime persuasionibus egi summa cura et studio, ne quid de sacra vestra maiestate persuadere sibi sinat, quod optimo principe, Christiano rege, amicissimo consanguineo indignum sit, utque ad aliquas pacis et concordiae ineundae conditiones accedere velit cum serenissimo domino Joanne Ungariae rege quo tutius, melius, sanctius, salvisque Christianis rebus, saluti simul omnium et regnis suis consulere, providere et intendere possit maiestas sua serenissima. Mitiori multo animo post illas persuasiones esse vidi maiestatem suam sacram. Altero mox die reverendissimus dominus episcopus Tridentinus, quippe qui nichil, nisi quod ex voto est maiestatis suae, nec audere, nec tractare solet, coepit commemorare mecum familiariter ea fere omnia, quae ego cum maiestate sacra disputando et persuadendo ingesseram. Tum demum reipublicae Christianae tantopere dissidenti condolere maxime, si occasione serenissimi Ungariae regis Joannis ad hostilitatem forte deventum sit, seque cupere admodum, ut sublatis omnibus dissidii occasionibus, ad arctissimam benivolentiae coniunctionem inter vestras maiestates deveniri possit. Coepi ego tum primum coniicere mecum ea verba fieri instructo voto celsitudinis regiae, respondi singula ea, quae dixerat catholice et prudenter dicta atque ex re vestrarum maiestatum, earumque heredum, earumque coniugum, necnon etiam maximo commodo omnium Christi fidelium, neque minori formidine eorum, qui illis male velint. Post longa demum et familiarissima colloquia nostra dominus reverendissimus Tridentinus episcopus, qui cor est regis sui, michi non regio, sed suo nomine dixit confidentissime, ut ego secretiori aliquo modo per celeriores literas et eas secretissimas ex maiestate vestra intelligerem, si serenissimus dominus et dominus Joannes, Dei gratia rex Ungariae ad aliquam conditionem peccuniariam et honestam summam pecuniae accedere vellet pro patrimonio suo, utcumque sibi iustissimo bello iam ablato et recepto, qua summa et ea honesta quidem sibi et suis sine indignato et rerum inopiam honeste consulere possit. Ubi autem eam rem et conditionem pro sua maiestate ex voto et vestrae maiestatis, et serenissimi Joannis Ungariae regis esse intelligerem, ut dominationem suam reverendissimam literis assensu vestrae maiestatis certiorem redderem, obtulit se dominatio sua reverendissima ad pacem eiusmodi et concordiam omni conatu et viribus non defuturam et bellum dirimi, pax vero confici possit. Neque dubitat maiestas regis sui serenissimi ad eam quoque conditionem peccuniariam sine dubio accessuram, praeter quam nullam aliam esse posse existimat, idque in tempore fieri oportere et Turcorum, et Busarorum, et impensarum, et ambarum maiestatum gratia. Addidit insuper, nisi compositum sit, verendum esse non ad seditionem et dissidium deveniat inter maiestates vestras. Caeterum argutissimis et amicissimis rationibus ex re et necessitate reipublicae plurimum esse, ut maiestates vestrae in personis convenire possint, ubi salvis Christianis rebus, pacatis controversiis omnibus ad arctissimam benivolentiam et utilissimam coniunctionem devenire possent maiestates vestrae serenissimae, alias vix sine dissidio et pleno periculi bello inter maiestates vestras tot iam exortis occasionibus esse posse. Private itaque secretius michi iniungere et persuadere dignata est dominatio sua reverendissima, ut ego mentem sacrae vestrae maiestatis expiscarem et intelligerem, si cordi esset atque effici posset, ut maiestates vestrae sacrae captata occasione convenire conventu fraterno et amicissimo in loco aliquo utriusque commodo, ut de rebus omnibus consuli, bellis et dissidiis facillime occurri et contraveniri possit. Admonuit me itaque dominus episcopus Tridentinus, ut intellecta mente maiestatis vestrae secretiori et de conditionibus pecuniariis serenissimo domino Joanni Ungariae regi et de hoc ipso conventu maiestatum vestrarum serenissimarum certiorem redderem dominationem suam reverendissimam, de maiestate enim regis sui nichil se dubitare et facillime, et libentissime cum maiestate sua congressurum, neque quod ad pacem et amicitiam attinet, ulla ex parte praetermissurum, id vero parvo comitatu, neque impensis maximis fieri posse. His dictis, protestata est dominatio sua reverendissima se non maiestatis regiae nomine ista mecum agere, sed suo tantum, iureque veteris contubernii nostri scolastici. Certo certius autem ego intelligo voto maiestatis sacrae dicta et proposita esse omnia consulto et ex industria. Respondi ego domino reverendissimo episcopo me iam dixisse omnia, quae ex voto erant maiestatis vestrae atque ex debito legationis meae. De conditionibus autem pecuniariis vel aliis quibuscunque inter maiestates suas instituendis et componendis, simul etiam de conventu maiestatum suarum utcunque in rem utramque commodissimo tractandi nullam habeo potestatem. Ad ea autem omnia ventum fuisset facillime, si sacra Ungariae et Boemiae maiestas ad pacem et concordiam ita, ut ego publice petii, assentire voluisset. Ne vero ego rebus suarum maiestatum optime et amicissime gerendi deesse velle videar, ego omnia ea dicta et proposita per dominationem suam reverendissimam me obtuli dicere maiestati vestrae sacratissimae, omnique cura, studio et opera inducere et persuadere maiestati vestrae sacratissimae ea singula, quae ita prudentissime et amicissime dicta et proposita in rem utramque audivi, intellecta quoque mente maiestatis vestrae serenissimae rescribere de eis rebus omnibus sum pollicitus dominationi suae reverendissimae, vel si efficere possem, ut ipsa maiestas vestra sacratissima literis propriis de eis omnibus significare illi vellet, quid se de eis rebus omnibus facturam consultissime existimet. Intelligo ego quidem, serenissime rex, quantum periculi bellum afferre possit, quod ego futurum certe spero, si illi provisum non fuerit in tempore. Intelligo quoque, quanto commodo esse possit, si ad arctissimam necessitudinis coniunctionem amor, benivolentia eo congressu vestrarum maiestatum oportune nimis accederet. Nolo ego tamen tantarum rerum tantam provinciam michi assumere, ut consulere debeam prudentissimo regi, ne forte foris plus, quam domi et sapere, et magis posse videar homo alioquin et consilio, et auctoritate postremus omnium. Ego ad aratrum redeo, sacrae autem maiestati vestrae omnia ut se habent, perscribo diligentius, qui sane intelligit, quid se de republica sua, de coniuge sua, de liberis suis, de summa quoque maiestate facturam oporteat. Si vero ex re visum sit, ut ego domino episcopo Tridentino ad ea respondere debeam, vestra sacra maiestas modum respondendi michi mittere dignabitur, simulque etiam et cubicularium maiestatis vestrae sacratissimae discretum aliquem, qui tuto perferre possit literas et maiori auctoritate, quam si privati sit hominis. Reliqua ego summae vestrae maiestatis prudentiae committo, quam felicissime valere ex animo semper desidero. Datum Pragae, feria tertia post festum Petri Pauli, anno Domini M. D. XXVIII-o. Eius vestrae serenissimae maiestatis subditus et servitor Petrus Opaliensky castellanus Miedzirecensis
30. 1528. június 30. Prága. Piotr Opaliński międzyrzeci kastellán levele a királyi tanácsosokhoz, amelyben tájékoztatja őket a tridenti püspökkel folytatott megbeszéléseiről és javasolja, hogy beszéljék rá Zsigmondot a Ferdinánddal való személyes találkozásra.LL. IV. kötet, 124b. fol. Reverendissime in Christo pater, illustres, magnifici domini, domini mei semper clementissimi! Post humilem commendationem servitiorum meorum. Intellexerunt iam abunde satis, quale responsum legationis ego acceperim a maiestate serenissimi Ferdinandi regis in audientia publica. Nunc vero post datum responsum quid actum et dictum sit postea, ex re esse existimavi et maiestatem sacram, et dominationes vestras certiores reddere, mitto itaque rescriptam et copiam earum literarum, quas in eo negotio scribo ex ordine maiestatis suae serenissimae, unde rem omnem, quid se sperare oporteant, vestrae dominationes intelligere poterint. Reliquum ego vestrarum dominationum prudentiae committo, quibus ego nichil persuadere volo, quippe homo alioquin postremus omnium. Hoc tamen subticere et continere me non possum, quin illas pro meo in ipsas debito admoneam, si paci et concordiae consulere volunt, inducere velint, ut maiestas regis nostri serenissimi convenire velit cum Ungariae, Boemiae rege serenissimo, qui id, ut video, cupit tantopere. Hoc pacto ego existimarem effugere nos posse omnia bella pericula inter maiestates suas, cuius belli occasiones ego hic subodoravi plurimas, de quibus susurretur: Zathor, Osswyaczim, ducatus Prussiae, Spisz, occlusa via, praesidia contra se. Et si non praestita, admissa tamen, si quid ego in eo legationis officio egi, quod minus recta sit, ignoscere michi velint, scio enim ego iamdiu longe maioris consilii et eloquentiae hominem esse opus ad istos hic homines, qui prudentiae et consilii pleni sunt. Valeant reverendissimae, illustres, magnificae dominationes vestrae ad longos et felices annos. Hodie nunctius magni ducis Moscorum venit, gratissime exceptus.
Datum Pragae, feria tertia post Petri Pauli, anno Domini M-o D-o XXVIII-o. Earundem vestrarum dominationum servitor Petrus Oppalyensky castellanus Miedzirzecensis
|