191. [1541. január.] Zsigmond király Izabellához és Magyarország szenátusához küldött követe számára kiadott instrukció.

LL. VII. kötet, 143a-147b. fol.

Serenissimae dominae Isabellae reginae Hungariae etc.

filiae nostrae charissimae instructio

Principio maiestatem illius verbis nostris plurimum salvere iubebit atque ineuntem hunc annum cum illi, tum filiolo illius, nepoti nostro charissimo prosperum et felicem praecabitur. Deinde redditis fidei literis in hanc sententiam verba faciet.

Quod maiestas vestra nondum ex incommodis istis et difficultatibis emersit, in quae ita Deo permittente incidit. Serenissimus dominus, parens maiestatis vestrae, dominus meus clementissimus opinione omni fert dolentius. Ac fecit quidem maiestas eius omnia sedulo, quaecunque ad liberandum iis molestiis maiestatem vestram pertinere putavit. Sed si non satis adhuc ex sententia eius processerunt, hortatur maiestatem vestram et rogat, ne se propterea animi excruciet, sed ferat potius forti animo, quae mutari adhuc non potuerunt. Sed mutabuntur Deo bene iuvante brevi in melius et in tristium locum laetissima quaequam succedent. Ea enim est humanarum rerum vicissitudo, ut laeta subinde tristibus, tristia laetis misceantur, neque potest idem rerum status perpetuus esse et diuturnus. Nihil curae, laboris et diligentia praetermisit serenissima maiestas regia in succurrendo aflictis rationibus maiestatis vestrae. Qua in re si non ea celeritas, quam oportebat, est adhibita, fato magis quodam adverso, quam maiestati eius culpa aliqua accidit. Statim enim, ut renuntiatum est, maiestas eius in dubio fuisse vitam serenissimi coniugis olim maiestatis vestrae, priusquam aliquid etiam de morte accepisset, oratorem ad maiestatem vestram designavit, alium deinceps et tertium, qui cum omnes gravibus de causis munus hoc obire non potuissent, mihi quarto haec est provincia mandata. Apud serenissimum quoque Romanorum regem semel atque item acta sunt per me omnia diligenter, quae in rem erant maiestatis vestrae. Quod opus esse maiestas eius exercitu iudicasset, nullis fuisset sumptibus parsura, quin hac quoque ratione rationes maiestatis vestrae adiuvisset. Sed contra quem exercitu uteretur, nesciebat. Nam cum serenissimo Romanorum rege vetus est illi amicitia constituta atque ea arcte propinquitatis vinculis magis etiam corroborata, ita ut eum offendi minime oportuerit, cum praesertim ultro se facturum promitteret, ut quae pacta inter maiestatem eius et serenissimum olim Joannem regem intercesserunt, ea servaret, quod si contra alium quempiam delectum facere maiestas eius voluisset, potentiam illius metuebat, neque se parem esse posse viribus illius confidebat ac verebatur una, ne magis etiam maiestati vestrae et suas, regnique sui rationes perturbaret. Atque ita sibi de maiestatis vestrae pietate persuadet nunquam eam commissuram, ut et serenissimorum parentum suorum et patriae salutem sua causa magnum aliquod in discrimen adductum velit. Cuius quidem discriminis vitandi causa non modo nullo exercitu uti visum est maiestati eius, sed ne hoc quidem satis tutum existimavit, ut aperte maiestati vestrae quid faciendum censeret, explicaret. Videt maiestas eius nihil esse aequius, quam ut utraque ex parte pacta praestentur, quae si ita, ut convenit, inter serenissimos Romanorum regem et coniugem maiestatis vestrae praestari citra moram ullam possent, nihil fieri potest tutius, neque salubrius, quodque magis cuperet maiestas eius. Quae vero oblatae sunt conditiones maiestati vestrae, eas etsi videt fuisse non omnino repudiandas, tamen author esse maiestatis vestrae non audet, ut eis aquiescat, non quod non probatura esset maiestas eius, si id facere maiestas vestra animum induceret, ut ad pactiones aliquas novas descenderet. Sed quod suam in ea re authoritatem interponere non audet, ne sibi Turcarum caesarem capiat inimicum, si delatum ad eum foret inductu maiestatis eius maiestatem vestram serenissimo Romanorum regi regno Hungariae cessisse. Itaque non modo non audet se negotiis istis implicare maiestas regia, sed ne hoc quidem tuto se facere posse putat, ut cohortetur maiestas vestra consiliarios ac persuadere eis conetur, quo in fidem potestatemque serenissimi Romanorum regis se conferant et de gratia illius sibi reconcilianda sint solliciti, quod tamen si opera maiestatis vestrae effici posset, futurum esset maiestas eius gratissimum. Nunc in dubio est animus maiestatis eius, nam cum amet alterum, ab altero sibi metuat, neutrum vellet offendere. Porro erat haec aliquando sententia maiestatis regiae, ut daret operam maiestas vestra, quo posset Cassoviam aut quocumque alio Buda relicta commigrare atque omnes rationes quaereret, quibus evadere posset ex ea quasi obsidione, in qua nunc esse videtur. Nunc de hac quoque re quid statuendum censeat, pendet prorsus animi, neque videt nisi e re nata consilium capi posse. Nam si non deest annona Budae, si nihil aliunde periculi impendet, causam non videt maiestas regia, cur ante sit relinquenda, quam aliquid sit cum serenissimo Romanorum rege transactum. Deinde qua fide sint erga maiestatem vestram consiliarii eius, certum non habet, quod si suum illi, non maiestatis vestrae et filii eius agunt negotium, nihil eis temere credendum censet, neque consilium esse putat etiam si velint maiestatem vestram deducere, ut se in viam, cum eis det, ne plus ibi, quam Budae sit periculi. Si Turcarum velint uti praesidiis, tum vero omnes elabendi vias quaerendas existimat, neque commune aliquid cum illis habendum. Sed ubi rem ita postulare viderit, ut Buda migrandum sit, tum de suo stipendium militibus ut persolvat maiestas vestra, satius ducit, ut eos ipsa in potestate sua habeat, neque alium praeter maiestatem vestram dominum agnoscant. Ita enim omnia fore maiestati vestrae tutiora videntur.

Ad senatum regni Hungariae

Salute dicta et gratia nostra ac fidei literis oblatis in hanc sententiam verba faciet.

Quas ego a dominationibus vestris acceptas serenissimo principi et domino meo literas reddidi, eae maiestati eius gratissimae acciderunt. Rescriptura illis fuerat, sed verebatur, necubi interciperentur, neve prius ii, quos relatos oportet, maiestatis eius consilia cognoscerent, quam dominationes vestrae, ad quas ea perferri vult. Itaque mandare mihi dignata est maiestas eius, ut ad ea, quae scripsere dominationes vestrae, verbis nomine illius responderem.

Fides haec et constantia dominationum vestrarum in tuenda dignitate et commodis serenissimae dominae reginae atque illustrissimi filii eius serenissimae maiestati regiae, domino nostro clementissimo plurimum probatur. Videt enim nihil aliud esse dominationibus vestris propositum, quam ut quam optima conditione sit et serenissima filia, et illustrissimus nepos maiestatis eius, quo nomine eas, quas debet, agit dominationibus vestris ingentes gratias, seque memorem olim futuram officiorum et fidelis huius servitutis dominationum vestrarum pollicetur. Porro quod hactenus maiestas eius nullas ad tutandam serenissimam filiam suam misit copias, eius rei causae multum fuerunt. Nam cum longius absit nunc, neque satis tutas esse videret suas provincias a Moschorum et Tartarorum incursionibus, cum satis habitura maiestas eius domi negotii videretur, non est illi visum foris quoque bellum gerere, cuius facile principium iuvere licet exitum difficillime. Nam ut incipiat in [rebus] hominis, ut coeptum ex animi sententia perficiat, in solius Dei manu positum est. Maiestati itaque regiae, domino meo clementissimo quae cum aetate sit provectior, magnum est rerum usum consecuta et quamquam dulce sit bellum, experientia magistra didicit consilio prius, quam armis omnia experiri visum est status. Neque enim qui prior bellum incipit, is meliore statum est conditione, quin defatigari potius citius consuevit. Quare cunctatione uti satius duxit maiestas eius, quod moram istam interpositam nihil esse serenissimae filiae, nepotisque rationibus incommodi allaturam videbat. Hoc praesertim tam incommodo anni tempore mittendo exercitu quid profici posset, non satis intelligebat, qui si parvus a maiestate eius missus esset, nihil se aliud, quam ignominiam et ludibrium relaturum perspiciebat. Si numerosior, praeterquam, quod conducibilius fore censebat magis opportuno anni tempore, si necessitas postularet, sumptus in alendum eum facere. Hoc etiam una verebatur, ne Thurcarum caesarem, quem inimicum sibi capere nollet, misso valido exercitu provocaret, qui sibi iam regnum Hungariae despondit et spe illud devoravit. Deinde vero non ignorabat maiestas eius intercessisse pacta quaedam inter serenissimos Ferdinandum Romanorum et Joannem olim Hungariae reges, quae quidem et literis, et iureiurando ultro citroque dato et accepto essent confirmata, ad quae servanda teneri illustrissimum nepotem suum, filium defuncti regis dominationes vestras inficiari acceperat. Has itaque non esse putabat contra interpositam fidem iureiurando quorundam etiam ex dominationibus vestris firmatam quicquam agere. Sed expectandum esse duxit, dum quo esset animo de pactis servandis serenissimus dominus Romanorum rex intelligeret, qui cum oratore misso ad maiestatem domini mei facturum se omnia recepisset, de quibus inter eius et defuncti regis maiestatem convenerat et pacta servaturum, atque rogasset una maiestas domini mei, ut serenissimam quoque filiam suam et nepotem ad eandem pacta servanda cohortaretur, neque impediret, quo minus illis satisfieret, cumque in eandem scriptae sententiam a serenissimo Carolo imperatore literae allatae essent, magis etiam impellebatur animus serenissimi domini mei postulationis huius aequitate, ut ab armis abstineret, neque praeter id, ut pacta servarentur, quicquam postularet, cum praesertim a nonnullis dominationum vestrarum allatum esset ad maiestatem eius vestras quoque dominationes authores fuisse serenissimae filiae suae, ut ipsa pactis acquiesceret atque de compositione per nonnullos ex dominationibus vestris iam tractari coeptum esse. Quod autem cum a serenissimo domino Romanorum rege tam subito satisfieri pactis non potuerit, propositae a maiestate eius serenissimae dominae reginae conditiones acceptae non sunt: recte factum sit, nec ne, non potest maiestas domini mei diffinire. Certius esse potest eorum iudicium, quorum oculis quae offerabantur, subiecta fuere. Sed si faceret adhuc serenissimus dominus Romanorum rex, ut honestas aliquas conditiones ferret: si assensum ad eas praeberent dominationes vestrae, non esset maiestas domini mei improbatura, quae pactis pro serenissimi nepotis eius commodis per dominationes vestras stabilierentur. Qua tamen in re non serenissimae filiae tantum suae, sed et vestrarum dominationibus prospici vellet, ut hae quoque in toto collocari possent. Nam cum perspectam habeat fidem, studium et observantiam dominationum vestrarum erga serenissimam filiam, nepotemque suum, hoc sibi persuadeant de maiestate eius, quod nunquam serenissimae filiae suae rationes a rationibus dominationum vestrarum seiunget, sed utrisque pari cura consultum cupiet. Qua in re si quid a maiestate eius fieri velint dominationes vestrae, opem illis atque operam, authoritatemque suam prolixe defert. Quod vero dominationibus vestris maiestatis eius consilium displicet de Buda a serenissima domina regina relinquenda, deque Trencinnium commigrando non aliud optat maiestas domini mei, quam ut extra periculum esse possit, etsi non parvis rationibus adducta, ut Buda migrare cupiebat. Hoc enim suadebat amor paternus erga filiam et nepotem, quos extra teli iactum cupiebat. Neque satis intelligere poterat, quis esset usus imbecillae faeminae et infantis pueri inter armorum strepitum et horrendos aenearum machinarum sonitus. Atque ut est amor omnis anxius et solicitus, non potuit non vereri maiestas eius, ne moerore nimio atque angore animi conficeret sese serenissima filia et aut morbum, aut aliquid etiam gravius, quod absit, sibi accerseret. Sed quando ita visum est dominationibus vestris consultius, ut ne Buda maiestas reginalis discedat, non abnuit serenissimus dominus meus: hoc modo hortatur illas et rogat, ut omni cura provideant, ne quid detrimenti capiat, ne quod in discrimine salus illius aut illustrissimi nepotis adducatur et si quid impendere periculi praeerint, mature rationibus illorum prospiciant. Nam si quid culpa dominationum vestrarum aut serenissimae reginae, aut illustrissimo filio eius accideret, id serenissimo domino meo quo pacto ferendum sit, ipse iudicare poterunt. Qua vero scribunt dominationes vestrae de caesaris Turcarum voluntate, ea maiestas domini mei satis intellexerit. Sed etiam atque etiam hortatur dominationes vestras, ut aetati illustrissimi nepotis considerent, ut vires etiam suas diligenter perpendant atque illud animo secum reputent, quam longo tempore possint adversariorum impetum sustinere: tum caveant diligenter, ne et nepotem maiestatis regiae et regnum hoc continuis bellis misere affectum atque aflictum extremum in discrimen adducant. Amat quidem serenissimus princeps meus nepotem suum illustrissimum ardentius, quam dici queat, neque magis quisquam alius, quam maiestas eius illi amplissima quoque favere potest: sed non minor ei est de regno Hungariae conservando, quam de ornando nepote cura. Quamobrem nihil aliud a dominationibus vestris postulat, quam ut virili sua saluti et incolumitati calamitosi regni huius prospiciant: si illustrissimo nepoti iuxta serenissimi parentis voluntatem pace et tranquillitate frui liceret, haec maiestas domini mei cumprimis expetendum esse et amplectendum videretur.

 

192. [1541. február 5. előtt.] Izabella özvegy királyné utasítása a Ferdinándhoz küldött követe, Bebek Imre fehérvári prépost számára.

LL. X. kötet, 45a-47b. fol. A követutasítás másolatát Mágóchy András is bemutatta a lengyel udvarban és azt a követségével kapcsolatos egyéb iratok (lásd a 200. számot) között le is másolták.

Exemplum propositionis factae nomine reginae Isabellae ad serenissimum

dominum Romanorum regem per Emericum Bebek ipsius nuntium

Sacratissime ac potentissime rex et domine, domine gratiosissime!

Serenissima domina ac domina Isabella Dei gratia regina Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, etc. domina mea clementissima dedit mihi in commissis nomine suae maiestatis sacratissimae maiestati vestrae, tanquam domino et patri charissimo plurimam salutem referre, optareque dominam meam gratiosissimam sacratissimae maiestati vestrae omnem foelicitatem ac rerum omnium prosperes ad vota, successus, omnisque amoris ac benevolentiae continuum incrementum. Intellexit reginalis maiestas per reverendissimum dominum Andream Czarnkowsky, oratorem serenissimorum parentum suorum sacram maiestatem vestram conqueri, quod ad articulos nuper per commissarios maiestatis vestrae propositos consentire non potuerit et quandam notam suspicionis filialis amoris et observantiae in maiestatem vestram debendae erga reginalem maiestatem sacratissimas maiestas vestra praeconcepsisset ex eo, quod certi oratores solemnes ex ordine praelatorum et baronum ad potentissimum Turcarum imperatorem nomine reginalis maiestatis accessissent, quorum opera (oblita reginalis maiestas coniunctionis paterni amoris, praecipue vero deliberationis et conclusionis certorum articulorum cum serenissimo domino, domino Joanne rege Hungariae, etc. bonae memoriae, charissimo coniuge maiestatis suae reginalis in facto successionis regiminis regni Hungariae initae et utrinque confirmatae, in derogamen iurium maiestatis vestrae serenissimae) regimen regni Hungariae charissimo filio suo infantulo ab ipso Turcarum imperatore dari procuraverit, interceptasque esse quasdam litteras procerum regni Poloniae, qui suadebant maiestati reginali omnibus rationibus curare debere, quod filium suum charissimum regno Hungariae praeficere posset. Praeterea episcopum Waradiensem, Petrowicz et omnes ordines militares, insuper et iudices, aliosque cives civitatis Budensis est Pesthiensis ad fidem et obedientiam reginali maiestati praestandam iuramento astrinxisse et quod reginalis maiestas per certos oratores plena auctoritate missos ac per litteras in Transsylvania egerit, ut omnes ordines ad fidem et obedientiam reginali maiestati praestandam sese subderent.

Non potuit non molestum esse, serenissime et potentissime rex, reginali maiestati, dominae meae clementissimae eum animum maiestatis vestrae erga se intellexisse, voluitque suam innocentiam apud serenissimam maiestatem vestram per omnia excusatam reddere. Recenti enim memoria habere potest maiestas vestra, quam saepissime et per litteras, et per nunctios apud serenissimam maiestaem vestram egit, supplexque institit, ne vi armorum impeteret, sed potius hanc moram patienter ferre dignaretur, donec consilia serenissimorum parentum suorum intelligere potuisset. Nam decens esse non potuit inconsultis serenissimis parentibus suis ad ista negotia tam magni momenti respondere praesertim eo tempore, quo ultra omnes defectus infirmitatem, et in ea aetate posita, expersque curarum et incommoditatum, accepta morte immatura serenissimi regis, coniugis charissimi et tam repenti omni auxilio humano orbata, miserae dumtaxat ac mille periculis expositae viduitati sese implicitam esse conspiceret, unde et vires, et ingenia pene deficere videbantur, commendans causam suam tam sanctam, tam iustam misericordiae divinae et omnia pericula fortunae experiri potius, quam ut vel minimum quid inconsultis serenissimis parentibus suis agere, non eo animo, ut iuribus sacrae maiestatis vestrae incommodaret, sed ut animum suum Christianum et propensum, et obedientem erga serenissimos parentes suos manifestis argumentis declararet, nihil sine scitu et voluntate maiestatum suarum agere velle. Postea tamen cum mentem et consilia serenissimorum parentum suorum intellexit, paratissimam se se et antea obtulit et nunc offert reginalis maiestas, domina mea clementissima acceptare conditiones iustas et honestas in articulis clarius expressas. Quin imo rogat, ut maiestas vestra cum serenissimis dominis parentibus suis in suo negotio, filiique sui charissimi rem ad finem deducat et definiat. Quicquid enim cum maiestatibus suis fuerit definitum et conclusum, id omne pollicetur se pro rato et grato tanquam filia obsequentissima habituram.

Innocentissimam se testatur reginalis maiestas de oratorum ad potentissimum Turcarum imperatorem missione. Non enim cum consilio suae reginalis maiestatis illuc profecti sunt, quin potius et litteris, et per nuntios quam saepissime ne illuc irent, inhibuit, neque procuravit unquam, ut charissimus filius maiestatis suae reginalis per imperatorem Turcarum regno praeficeretur aut potiretur. Testatur etiam se ne in minimo quidem iuribus maiestatis vestrae contrariare voluisset praesertim, quum constaret maiestati suae ad hoc consensum et deliberationem charissimi coniugis suae maiestatis accessisse non inscia, quam insufficiens esset ad tam gravia munera obeunda, ut regno tam lacero et tot malis affecto inter duos potentissimos principes posito una cum filio suo infantulo potiretur, attendens quam incommodum et quam periculosum esset regni gubernamina acceptare et quod ad haec consilia, industria ac deffensiones viduae ac infantuli sufficere minime possent, verum et cuiusvis magni ac potentissimi principis singularis cura ac solers providentia post Dei misericordiam ad hoc requiruntur, ut regnum a tam potentissimo hoste et praesertim vicino defendere, pristinaeque disciplinae restituere possit.

Non potuit inhibere reginalis maiestas dominis regni Poloniae, quin litteras et consilia ipsorum mitterent. Noluit tamen nisi consiliis serenissimorum parentum suorum in hac causa uti et acquiescere.

Neque hac de causa iuramento sibi addixit episcopum Waradiensem, Petrowicz et cives Budenses, ut iuribus maiestatis vestrae contrairet, sed potius ut habita cum maiestate vestra concordia facilius maiestati vestrae Budam restituere posset.

Neque in Transsylvaniis per nuntium et litteras egit, ut maiestati vestrae incomodaret quicquam, sed ut pernitiosum Stephani Mayladt a Turcarum imperatore oblatum dominium quam cittissime evacuaret et quod regnum Transsylvaniae ex integro manibus maiestatis vestrae post concordiam initam tradere posset.

Non habet igitur maiestas reginalis rationem status praesentis temporis, nec unquam auxiliis Turcicis negotia sua et charissimi filii sui procurare vult, nec intendit, se pro affectu Christiano, quo omnem spem et opem primum in gratia Dei, deinde etiam in favore maiestatis vestrae certo statuens paratissimam se se offert acceptare conditiones pacis, promittit etiam se omni opera instare et syncere procurare, totoque posse laborare, ut Budam in manus suas recipiat et quod filium suum charissimum coronari non permittet, sed si poterit consequi liberam possessionem castri, civitatis Budensis, posteaquam etiam adepta fuerit ea, quae cum serenissimis dominis parentibus maiestatis suae fuerint conclusa, sine ampliori dilatione ac subterfugio, fucoque remoto manibus maiestatis vestrae regiae pacifice possidendam assignabit.

Casu vero, quo maiestas sua castrum et civitatem Budensem in manus suas recipere non posset, in omnem eventum se exire decrevit, creditque maiorem partem hominum cum sua maiestate exituram. Et in hoc incumbet quo facilius vestra maiestas voto potiri possit.

Arces, quas petit reginalis maiestas Hungariae

Petit maiestas sua reginalis, quod tempus redemptionis bonorum patrimonalium maiestatis regiae bonae memoriae sit certum et praefixum.

Deinde, quod reformatio bonorum in contradote maiestati reginali inscriptorum sit in potestate sua. Et si quae bona sunt nunc in manibus aliorum, eliberentur per serenissimum dominum Romanorum regem et in manus suae maiestatis consignentur.

Item ad oblationem Pozonii et toto comitatu Pozoniensi, Tirnava civitate et XXV millibus florenis tamdiu solvendis, quoad redimantur patrimonalia bona. Petendae sunt arces infrascriptae, videliczet Munkacz, Hust, Marmarusium cum salifodinis et libertate vendendi salis, Trenczinium, Scepusium, Borymocz, Lerea, Skawina, Orawa, Lykawa, Sard.

Hae arces interim essent tenendae, quoad redemptio patrimonii maiestatis regiae bonae memoriae fieret.

 

193. [1541. február 5. előtt.] Ferdinánd válasza és ajánlata Izabellának a követe, Bebek Imre fehérvári prépost által tett előterjesztésre.

LL. X. kötet, 47b-50b. fol.

Exemplum responsi dati per regiam maiestatem Romanorum

nuntio reginae Isabellae, Emerico Bebek

Sacra regia maiestas Romanorum, Hungariae, Bohemiae, etc. semper augusta, dominus noster clementissimus ex relatione venerabilis Emerici Bebek de Pelsewcz praepositi minoris Albensis, quam maiestati suae in scriptis obtulit, intellexit ea omnia, quae serenissima domina Isabella regina Hungariae, etc. serenissimi quondam principis domini Joannis regis Hungariae, etc. relicta vidua ei, tanquam nuntio suo cum litteris suis credentitiis ad prafatam serenissimam maistatem regiam huc emandato in commissis dedit maiestati suae illius verbis, nomineque exponenda. Sed cum maiestas sua relationem illam sic scriptam eiuscemodi esse facile depraehenderet, ut ad eam resolutum per scriptum dare responsum maiestati suae minime operae pretium visum fuerit, oretenus duntaxat ipsi nuntio respondere voluit, quatenus scilicet opus esse videbatur, seque maiestas sua etiam nunc quoad relationem iam dictam ad responsum suum oretenus illi nuntio datum remittit.

Ex quo autem idem nuntius chirographum quoddam suum praelibatae maiestati regiae exhibere postea non dubitavit, in quo latius et secreto mentem et voluntatem serenissimae dominae reginae Isabellae circa optata, petitionesque pro se et filio suo factas declaravit, nempe quod regina ipsa optet, ut maiestas regia de omnibus negotiis illius ac filii sui cum serenissimis parentibus eiusdem reginae sine ampliori dilatione tractare et concludere velit, se enim quaecumque maiestas sua et parentes illius pari consensu deliberaverint, id totum pro rato ac grato habituram et per omnia observaturam esse promittere, nihilominus se se in totum gratiae et clementiae maiestatis suae regiae submittendo, quomodocumque illam maiestas sua contentam reddere voluit, utpote quae non dubitet quin maiestas sua regia illam Christiano et paterno amore pro dignitate sua, parentumque suorum prosequetur, prout haec et id genus alia in praememorato ipsius nuntii chirographo plenius et uberius continentur.

Etenim tametsi maiestas regia multis documentis compertum habere videtur ipsius serenissimae reginae postulata longe maiora esse, quam quae illi, suoque filio in pacis tractatibus cum serenissimo quondam domino Joanne rege Hungariae, etc. illius marito per maiestatem suam initis, conclusis, nec non litteris, iureque iurando firmatis attributa fuerunt, tamen consyderans et ob oculos ponens maiestas sua illud potissimum, quod serenissima regina ipsa se ita confidenter maiestatis suae gratiae et benignitati concredere statuit, vicissim illi impraesentiarum gratiose significandum duxit se ob talem illius in maiestatem suam voluntatem, submissionemque paternum erga illam animum gerere, illique omnis benevolentiae, pietateque plena studia ostendere syncere propensam et inclinatam esse, et ut id non tam verbis, quam reipsa maiestatem suam declarare velle videat et cognoscat, respondit maiestas sua se decrevisse et conclusisse eo pacto ad ipsius postulata condescendere et consentire, prout hic sequitur.

Primo, quod filio illius de tanta summa pecuniarum ex proventibus in locis certis atque fixis quottannis levandarum sufficienter assecurabit, quantam summam triginta duo millia florenorum Hungaricalium integre constituere possint.

Deinde ultra hoc eidem filio suo ac sibi arcem et civitatem Posoniensem una cum pertinentiis et honore comitatus eiusdem pro loco residentiae, nec non civitatem Tyrnaviam et Tyrchinium arcem cum suis pertinentiis ad manus suas contenta esse, ita tamen, quod tricesimae Posoniensis et Tyrchiniensis proventus, quos ipsa cum filio suo recipere habebit, sibi in defalcationem dictorum triginta duorum florenorum Hungaricalium computari debeant.

Et si illa acceptaverit, eo tunc maiestas sua regia reliquam summam ad totalem completionem triginta duorum millium florenorum Hungaricalium eidem reginae super tricesimis Budensi et Albae Regalis, sive aliis, ubi voluerit, firmissima assecuratione inscribere vult, sic nempe, ut prae omnibus aliis certam et infallibilem solutionem praefatae summae eo modo, ut praemissum est, ex dictis tricesimis per totum annum habere et levare possit et debeat. Et pro maiori securitate reginae ipsius ac filii sui maiestas regia et hoc eisdem concedere et admittere vult, ut tricesimatores per tempore existentes non minus ipsis, quam maiestati suae ratione tricesimarum sint iurati, seque erga reginam ipsam ac filium eius propriis eorum litteris quo efficacius possint, obstringere et obligare teneantur, nempe quod illis de praefatis tricesimis ad rationem antedictae summae prae omnibus aliis respondebunt.

Item, quod iam dicta loca, upote civitates et arces, ut praefertur, memorata regina cum filio suo tamdiu quiete et pacifice in manibus et potestate sua tenere possit et debeat, donec filio suo circa serenissimi regis Joannis, patris eius bona patrimonalia vel eo modo, quo est in tractatibus pacis expressum, vel alia quacumque via contentabiliter satisfiat et satisfieri possit.

Item, quod saepedictae dominae reginae dotalitium suum prout ei est inscriptio facta, cedere et permanere debeat.

Praeterea ut eadem regina hoc amplius propensam voluntatem maiestatis regiae erga se cognoscat, utque maiestas sua eo magis reginae ipsi ac filio suo quietem aliquam parare possit, ut omnis scilicet controversia in negotiis istis componatur, non gravatur maiestas sua ipsius reginae parentes tanquam mediatores in negotio illo, in quo et antea operam suam interposuerunt, amice, humaniterque ferre.

Quantum itaque ad postulata ipsius reginae attinet, rationem nempe castrorum Munckatz, Huzth cum comitatu Maramarusio, cameris salium, licet maiestas sua ex superabundanti nimium ac plus quam satis ei obtulerit, attentis nimurum gravissimis illis sumptibus atque impensis, quas in praesentem expeditionem tot iam menses facere coacta fuit, a quibus ne nunc quidem exonerata est, consensit tamen et admittit, ut cognitio istius postulationis serenissimae reginae reiiciatur ad declarationem sacrae caesareae et catholicae maiestatis et serenissimi domini regis Poloniae, patris scilicet reginae in proximo conventu imperiali Ratisponae futuro fiendam, ubi quicquid per maiestatem caesaream et ipsum regem Poloniae, vel eorundem mandatorios ad hoc pronuntiabitur et indicabitur, quod reginae ipsi ultra ea, quae uti praemissum est, maiestas regia sibi obtulit sui contentandi causa, iuste et honeste dare debeat, id omne in vim pleni mandati per maiestatem suam regiam ad hunc effectum expediendi ratum et gratum se habituram et praestaturam quoque promittit usque ad satisfactionem ulteriorem, sicuti suprascriptum est. Et hic quoque maiestas regia tum ad reginae ipius, tum parentum suorum arbitrium ponit, an videatur illis commodum et optatum fore, ut tunc per caesaream maiestatem veluti eam, quae alias tanquam primarius mediator, pacisque author et supremus confirmator in hisce tractatibus operam, studiumque suum interposuit, de aliquibus bonis modis atque viis tum super redimendo patrimonio vel aliqua honesta recompensa loco illius facienda, tum aliis articulis pacis ad extremum huic negotio manum imponendam eorum consensu tractatio susciperetur.

Et ut magis, magisque maiestatis suae syncerus et propensus erga reginam ipsam animus appareat, maiestas sua contenta est et hoc reginae ipsi concedere, quod si filium eius mortem obire contingeret, tunc nihilominus iili, quamdiu vixerit, praeter dotalitium decem millia florenorum Hungaricalium quotannis ex praemissis proventibus in Hungaria recipienda et persolvenda assignabit.

Et haec supradicta omnia tali modo, talique pacto et conditione se facturam et praestaturam esse perbenigne offert et super iis quascumque firmissimas assecurationes et cautiones dare parata est, ut ipsa regina, uti par est, praesensque rerum status et impendentia a Turcis pericula summopere efflagitant, quippe quae per se facile perpendere potest, quam periculose se se nunc negotia circa Turcarum conatus habeant et quam omnis longior mora ob temporis brevitatem, in qua a maiestate sua recepta Buda, adversus Turci impressionem necessario communiri possit et debeat, nociva futura sit, iam incontinenti maiestati suae cum effectu arcem et civitatem Budensem una cum bombardis et artillariis, earundemque munitionibus, simul et reliquas civitates, arces, loca, munitiones tam ad coronam regni, quam ad fideles maiestatis suae pertinentes, quaeque illi dotalitii nomine non isncripta aut assignata sunt, consignet et restituat. Nam tunc vicissim maiestas sua regia efficacissima cautione, ut supradictum est, se se obstringere vult, quod simul atque Budam cum arce in potestatem suam receperit, illi mox ac filio suo uno eodemque tempore praefata loca, videlicet civitatem Posoniensem una cum arce, Tyrnaviam et caetera, et posthaec in spatio unius mensis arcem Tyrchiniensem dari faciet.

Quare maiestas sua cupit et optat, ut iuxta reginae ipsius oblationem per dictum nuntium suum Emericum Bebek factam ipsa super praemissis tam in restituenda arce et civitate Budensi, quam in aliis rebus omnibus ad haec ipsa negotia necessariis et requisitis, quae opus erunt, quam citissime fieri atque confici curet: id, quod viceversa maiestas regia simili modo sicubi oportet, facere parata est.

Et ob id praefigit maiestas sua terminum, nempe decem dierum ad summum ab hodierna die, idest [- - -] incipiendo, intra quod tempus regina ipsa ad oblationis suae executionem, maxime de cedenda Buda propterea, quod periculum in mora sit, pervenire debeat. Quemadmodum vicissim maiestas regia circa oblationem suam faciet.

Item maiestas regia arbitrio ipsius reginae relinquat, ut tunc cum persona sua vel in arce Budensi maneat, vel se ad alia loca sibi bene visa recipiat.

His autem ita confectis utrinque, praemissisque arcibus, civitatibus atque bonis in manibus et potestate reginae existentibus ipsa una cum filio suo homagium ac debitam reverentiam maiestati regiae, sicuti in tractatibus pacis continetur, istiusmodi bonorum ratione praestare tenebitur, nullamque facultatem bona illa a regni corona alienandi habere debebit.

 

194. 1541. február 5. Bécsújhely. Bebek Imrének, Izabella özvegy királyné követének a kötelezvénylevele a királyné Ferdinánddal szemben való igényeiről.

LL. X. kötet, 51a-51b. fol.

Exemplum obligationis domini Emerici Bebeck

nunctii reginae Isabellae

Ego Emericus Bebek de Pelsewcz nuntius serenissimae dominae et dominae Isabellae Dei gratia reginae Hungariae, etc. serenissimi quondam principis et domini, domini Joannis regis Hungariae, etc. bonae memoriae, etc. relictae ex mente praefatae dominae meae clementissimae retuli sacratissimae Romanorum, Hungariae et Bohemiae regiae maiestati, domino clementissimo maiestatem dominae meae optare, ut sua maiestas regia de omnibus negotiis suae reginalis maiestatis et charissimi filii sui cum serenissimis parentibus suis sine ampliori dilatione tractare et concludere dignetur, quaecumque enim maiestates pari consensu deliberaverint, id totum pro rato et grato habere et per omnia observare promittit. Non ea autem de causa hoc negotium ad serenissimos parentes suos differt, ut negotium longius protrahatur, sed ut debitum honorem serenissimis parentibus suis deferat. Interim omni mora posthabita parata est serenissima domina mea omnibus viis, modis et rationibus pro posse suo curare, ut liberam possessionem castri et civitatis Budensis habere possit. Cuius possessione habita praesidia regiae maiestatis immittere, arcemque et civitatem Budensem, aliaque ad coronam regni pertinentia tam castra, quam civitates et oppida, demptis castris, civitatibus, oppidis ac possessionibus pro contradote inscriptis vel alio iure maiestatem suam reginalem concernentibus manibus regiae maiestatis libere possidendo dabit, quamprimum haec omnia effective per regiam maiestatem serenissimae dominae meae reddentur. Scio maiestatem dominae meae clementissimae ultra oblationes priores cum additione septem millium florenorum in loco certo et tuto persolvendorum et additione castrorum Mvnkacz et Huczth cum toto Maramorusio, ac salisfodina et libera venditione salium iuxta antiquam consuetudinem bene esse contentam, si quid amplius in tractatibus cum serenissimis parentibus suis addere voluerit. Casu autem, si filium maiestatis suae ex hac vita decedere (quod Deus avertat) contigerit, optat domina mea vita ipsius durante haec omnia pacifice possidenda per sacram regiam maiestatem concedi. Quamvis ista sint ex mente dominae meae clementissimae, confidit tamen se in totum gratiae et clementiae regiae maiestatis quomodocumque contentam reddere voluerit, non dubia, quin maiestas regia dominam meam clementissimam Christiano et paterno amore pro dignitate sua, parentumque suorum prosequetur. Unde sua maiestas regia coram Deo gratiam et coram principibus Christianis debitam laudem iuste mereri poterit. Quae omnia dominam meam clementissimam sub amissione capitis observaturam promitto. Datum in Nova Civitate, quinta Februarii, anno Domini M-o D-o XLI-o.

Idem, qui supra manu propria

 

195. 1541. február 15. Izabella királyné levele követéhez, Bebek Imréhez, amelyben megrója a nevében tett alaptalan kötelezettségvállalások miatt.

LL. X. kötet, 51b-52a. fol.

Exemplum litterarum reginae Isabellae

ad nuntium suum Emericum Bebek

Isabella Dei gratia regina Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, etc.

Reverende fidelis nobis syncere dilecte! Accepimus litteras vestras multis et copiosis verbis scriptas, in quibus declaratis, quanto studio et conatu laboraveritis in re nostra bene collocanda. Quae omnia sunt nobis grata et accepta, sed gratiora fuissent, si vos intra leges mandati et instructionis vobis datae continuissetis. Satis erat ea offerre, nos videlicet paratas esse acquiescere hiis omnibus, quaecumque serenissimus dominus Romanorum, Hungariae, Bohemiae, etc. rex cum serenissimis dominis parentibus in rebus et negotiis nostris, filiique nostri charissimi transegissent et conclusissent, non opus erat ullis vel promissionibus, vel obligationibus vestris. Et miramur plurimum, cur id feceritis et nos decrevimus non aliter facere, quam instructio vobis data sonat et in se continet. De consecutione eius rei, quam scitis, expectamus occasiones rei benegerendae, quae ubi apparuerint, non ommittemus eas arripere et fortasse Dominus meus dabit meliorem viam, quia videmus animos multorum ad ea inclinatos esse, quae sunt pacis et concordiae. Sed haec melius brevi intelligetis, quia missurae sumus nuntium nostrum specialem ex communi consensu consiliariorum nostrorum ad serenissimum dominum Romanorum, etc. regem super rebus nostris et regno pacificandis. Significate nobis, an maiestas regia sit Ratisbonam, ad conventum profectura, et num quid intellexistis de adventu oratoris serenissimi domini parentis nostri colendissimi? Datum Budae, XV. Februarii, anno Domini M-o D-o XLI-o.

Isabella regina m. p.

 

196. 1541. február 15. Buda. Izabella királyné levele Ferdinándhoz, amelyben közli, hogy kész alávetni magát szülei döntésének, de a követe, Bebek Imre számára megszabott határidőt rövidnek ítéli.

LL. X. kötet, 52a-52b. fol.

 

Exemplum litterarum serenissimae reginae Isabellae ad sacram

Romanorum, etc. regiam maiestatem scriptarum

Serenissimo principi et domino, domino Ferdinando divina favente clementia Romanorum, Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, Sclavoniae, etc regi, infanti Hispaniarum, archiduci Austriae, duci Burgundiae, comiti Tyrolis, domino et affini tanquam patri nostro charissimo ac honorandissimo Isabella Dei gratia regina Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, etc. salutem et servitiorum nostrorum humillimam commendationem ac perpetuae foelicitatis continuum incrementum.

Serenissime princeps et domine, affinis tanquam pater charissime et honorandissime! Intelleximus tum ex responso maiestatis vestrae serenissimae, tum ex litteris nuntii nostri, quem in certis negotiis ad illam miseramus, singularem in nos propensionem illius et affectum plane paternum, pro quo maiestati vestrae agimus gratias, studebimusque omnibus officiis illi promereri. Quod res nostras et charissimi filii nostri attinet, referimus nos ad ea, quae maiestati vestrae medio hominis nostri, cui instructionem in scriptis dedimus, significavimus nos videlicet paratas esse ea omnia firmiter tenere, quaecumque cum serenissimis dominis parentibus nostris fuerint determinata et conclusa. Ubi autem nobis terminum praescribit, intra quem ea, quae vellet et nos optamus, perfici deberent, is nostro iudicio in re tam ardua et magni momenti suscipi vix potest. Spectandum potius ducimus occasionem, quae ubi se obtulerit, appraehendemus eam utraque manu. Interim vero universum studium, operam et diligentiam adhibebimus, ut res pro voto maiestatis vestrae et nostro desyderio succedat. Iacimus nunc solidiora, Deo volente, fundamenta et speramus rem ex gratia Dei feliciter cessuram. Sed intelliget id clarius maiestas vestra ex homine nostro speciali, quem ad eam propediem missurae sumus. Commendamus nos iterum et res nostras omnes maiestati vestrae serenissimae, petentes, quod nos amore et gratia paterna prosequi velit, quam nos filiali observatia promereri semper volumus. Datum Budae, XV. Februarii, anno Domini M-o D-o XLI-o.

Eiusdem maiestatis vestrae obsequentissima serva et filia

Isabella

 

197. 1541. február 27. Vilna. Zsigmond király utasítása a Ferdinándhoz, valamint Izabella királynéhoz és a magyar főurakhoz küldött követe, Andrzej Górka számára.

LL. VII. kötet, 154b-164a. fol.

Legatio ad serenissimum dominum Romanorum regem

Vilnae, M. D. XLI. die XXVII. mensis Februarii data

magnifico Andreae de Gorca Posnaniensi castellano

Principio maiestatem eius verbis nostris quam poterit, officiosissime salutabit, fausta omnia et felicia praecabitur, deque nostra egregia erga maiestatem eius voluntate prolixe omnia pollicebitur. Deinde in hunc modum verba faciet.

Ex una et altera legatione serenissimae maiestatis regiae Poloniae, domini mei clementissimi abunde cognoscere potuit sacra maiestas vestra, quo sit erga illam animo maiestati eius, quamque cupiat non retentam modo amicitiam, quae cum maiestete vestra ei intercedit, verum etiam auctam et amplificatam. Magnam fuit serenissimus princeps meus in spem vocatus potiundi regni Hungariae, ampla illi multa et magnifica ostendebantur, neque defutura videbantur ad eam rem opinione multorum firmiora praesidia, sed is est animus eius, ea voluntas, is ardor erga maiestatem vestram, nullas ut opes, nulla incommoda, nulla regna tanti esse putet, ut eorum causa constitutam cum maiestate vestra, cumque maioribus illius amicitiam vel minima ex parte violatam velit. Quapropter quae fuerunt ad maiestatem eius vel potius ad nepotem eius delata, ad quae summo studio adspirant alia, iis omnibus cessit maiestati vestrae, maximaque cum voluntate illi potius, quam infanti nepoti regni Hungariae gubernacula deferenda recensuit. Non tantum apud maiestatem eius valuit aut serenissimae dominae Hungariae reginae, aut nepotuli infantis amor, ut maiestatem eius ad faciendum aliquid impellere potuerit, quod ad mutuam inter vestram et illius maiestatem amicitiam dirimendam pertineret. Itaque non modo non impedivit, quo minus cederetur maiestati vestrae omni regni iure, quod habere videbatur serenissimi Joannis Hungariae regis filius, verum etiam ut id fieret, author ipse fuit et consuasor, neque aliud quicquam a maiestate vestra postulavit, quam ut serenissimae filiae, nepotisque rationem haberet, ut quae ex pacto illius debentur, ea praestanda curaret. Porro per quem steterit quo minus pactis, ad hoc satisfactum sit, statuere non potest serenissimus princeps meus. Nam ut et se, et serenissimam filam suam omni prorsus culpam carere scit, ita vestram quoque maiestatem non accusat. Sed fato quodam adverso factum existimat, ut quod utraque ex parte tantopere est expetitum, id nondum sit in hunc usque diem praestitum. Quae fuerit hac in re voluntas serenissimi principis mei, quam ex animo praestari utrinque pacta et per concordiam potius transigi omnia, quam armis disceptari voluerit, non est procul dubio maiestati vestrae obscurum. Quo magis angitur animi, quod in hac re tantum maiestatis vestrae illius studium perspexerit, cum viderit maiestas eius ab omni vi, ab armis, ab exercitu quam maxime abhorrentem quieta sequi consilia, animum tamen induxisse visa sit, ut nescio, quibus non mei magis regis, quam vestra maiestate indignis suspicionibus locum daret. Quod quidem ne vanis, neque levibus coniecturis serenissimus princeps meus colligit. Nam eum consilium esset a maiestate vestra postulatum, qua ratione effici posset, ut quod et ipsa maiestas vestra velle videbatur, et cum serenissimus rex meus, tum serenissima filia eius vehementer cupiebat, et vestra maiestas ad regnum citra strepitum armorum perveniret, Budaque et caeteris civitatibus, quae debentur, ex pacto potiretur, et serenissimae dominae Hungariae reginae ac infanti filiolo eius iuxta eadem pacta satisfieret, neque consilii, neque auxilii copiam apud maiestatem vestram invenire licuit. Quae certo communicare poterat, si qua fuit illi cogitata ratio, qua desyderium utriusque impleretur. Sed neque hoc modo non fecit maiestas vestra, verum etiam cum videret serenissimum principem meum non odii, non malevolentiae, non armorum, sed amoris potius et benevolentiae certamen cum maistate vestra suscepisse atque affectum suum erga serenissimam filiam, nepotemque ita deposuisse, ut se patrem illius, huius esse avum oblivisceretur, dum constanter tueri vult et conservare mutuam cum maiestate vestra coniunctionem. Passa tamen est nihilo minus maiestas vestra, ut qui movebantur a serenissimo principe meo ad serenissimam filiam cubicularii, ii a praefectis militum maiestatis vestrae detinerentur et excuterentur, neque aut aditus eis Budam, aut exitus inde pateret. Perinde ac si serenissimus rex meus aliud lingua promptum, aliud pectore clausum haberet et diversum aliquid moliretur, quae verbis est maiestati vestrae toties pollicitus, quae quidem suspicio in eo rege et principe haerere nequaquam potest, qui in omni vita sua talem se semper praestitit cum erga maiestatem vestram, tum erga cunctos principes non modo Christianos, verum etiam ethnicos, ut ab omni eiusmodi ratione fuerit semper remotissimus. Sunt et alia quaedam ad serenissimum regem et dominum meum delata, ex quibus coniecturam facere licet maiestatem vestram secus nonnihil de animo illius erga se suspicari. Nam ut leviora praeteream, perveni ad aures serenissimi principis mei, quod eum serenissima domina Hungariae regina thesaurum defuncti olim mariti sui ex ea, in qua nunc est arce tutiorem et commodiorem in locum alium deportare cogitasset, insidiae fuerint a praefectis militum maiestati vestrae collocutae, quibus thesauri omnis si loco se commovissent, interciperent. Haec et alia id genus cum renuntiantur serenissimo regi meo, discruciatur animi se cum nihil nisi optima fide agat cum maiestate vestra, cum non sibi, neque nepoti suo melius esse cupiat, quam maiestati vestrae, cum quae sunt ad pacem, concordiam, amicitiam, tranquillitatem, ea sola curet maxime. Non posse tamen effugere, quin secus de illius erga se animo maiestas vestra suspicetur, quod quidem a vera amicitia alienum esse debet. Nihilo minus quo est animo robore, qua constantia serenissimus princeps meus, facile patitur plus apud se officii residere atque in eo perstat, quod semel est maiestati vestrae pollicitus. Quantum in ipsius est maiestate et Buda, et Cassovia, et omni regno Hungariae ut cedatur maiestati vestrae, non modo non prohibet, sed instat etiam et urget, salvis tamen iis, quae serenissimae filiae atque ex illa nepoti debentur. Etsi vero scit eandem esse serenissimae filiae suae voluntatem, neque ullius apud eam alterius, quam paterna consilia pondus obtinere maius, dedit mihi tamen negotium, ut ad eam ipse proficiscens currenti calcar, quod aiunt, addere atque omnia facerem, ut per compositionem potius servetur regnum Hungariae, quam in se ipsum divisum desoletur. Quoniam vero cum esset a maiestate vestra petitum consilium, qua ratione fieri posset, ut Budam maisetati vestrae serenissima domina Hungariae regina redderet, quod quidem semper cupiebat, nullum fuit a maiestate vestra tanta de re responsum latum, officii sui esse putavit serenissimus princeps meus, ut communefaceret maiestatem vestram et viam illi indicaret, qua id quam minimo negotio perfici posse operaret. Semper ea fuit serenissimi principis mei sententia, plus ut benevolentia, benignitate, clementia a vestra profici posse censeret, quam vi, quam armis, quam exercitu. Superiora itaque illa potius, quam posteriora haec ut complecterent, maiestas vestra author illi fuit, cuius eam consilii ne nunc quidem paenitet ac hortatur fraterne maiestatem vestram et rogat, quandoquidem id nunc anni tempus instat, quo ipsis etiam Turcis arma capessere commodum esse videtur, ut provideat, ne quid regnum Hungariae detrimenti capiat. Providendi autem alia ratio non esse videtur, quam si operam det, quo positis armis civilibus eorum etiam, qui adversari videntur, studia sibi adiungat. Hostibus quidem nullum iucundius, sed Christianis certe nullum esse potest acerbius spectaculum, quam in sua saevientes viscera videre Christianos et manus eorum fraterna sanguine madentes cernere. Deinde vero consyderet maiestas vestra, quantos iam in alendum exercitum sumptus fecerit, quam parum vero profecerit, quanto vero plura impendere adhuc oporteat priusquam eo, quo vult maiestas vestra perveniet. An non multo esset satius aliquam eorum sumptuum partem ad deliniendos ipsorum animos convertere, qui nunc maiestati vestrae videntur adversari, quam eo usque bellum trahere, dum et maiestas vestra sumptibus exhauriatur et hostis alius recens iam defessam illam aggrediatur, ac citra pulverem, quod aiunt, universo Hungariae regno potiatur, quod quidem omen Deus optimus, maximus quam longissime avertere dignetur. Ac veritus quidem adhuc est serenissimus princeps meus authoritatem suam in conciliandis istorum animis maiestati vestrae interponere, ne si qua id ad caesarem Turcarum permanasset et sibi, et regno suo universo fraudi esse posset. Sed vicit timorem hunc amor erga maiestatem vestram et conservando Hungariae regni studium incredibile. Itaque dedit mihi in mandatis, si quam opem ostendere iuberet maiestatis vestrae consiliariis Budensibus, si quibus eos ad se promissis allicere conaretur, denique quarumque ratione sibi eos conciliari vellet, ut fidem atque authoritatem serenissimi regis mei interponerem non aliter, quam quemadmodum recepisset maiestatem vestram facturam atque illius verbis eos diligenter hortarer, ut ne in fidem maiestatis vestrae se conferre dubitarent. Sed prius tamen transigi cupit serenissimus princeps meus cum serenissima filia sua ac a maiestate vestra petit, ut quod se authoritatem suam in adiungendis et conciliandis maiestati vestrae consiliariorum Budensium studiis interpositurum pollicetur, id tantum esse velit, ne si pervulgatum sit, maior existat in perficiendo difficultas. Cuius rei periculum iam fecit serenissima maiestas vestra, quae cum esset admonita a serenissimo rege et domino meo, ut quam ad maiestatem vestram detulerat voluntatem, qua regno illam Hungariae potiri cupiebat, eam abditam esse et occultam aliquantisper vellet, quoniam consilio serenissimi domini mei se destitutos esse Budenses viderent, ad Turcarum praesidia confugerent, magnamque in difficultatem rem adduxit. Cavendum itaque illi esse putat serenissimus princeps meus, ne ad eundem, quod aiunt, lapidem affendat. Caeterum de eo nihil est, quod dubitet maiestas vestra optima fide facturum omnia serenissimum principem meum, quaecumque in rem esse maiestatis vestrae videbuntur, ut simul ac cum serenissima domina Hungariae regina honestis conditionibus transegerit, Hungariae regno quoad eius fieri possit, tranquille potiatur.

Instructio ad serenissimam dominam Ysabellam Hungariae reginam

domino Posnaniensi castellano data

Principio serenissimam filiam nostram verbis nostris plurima salute impartiet, laeta illi omnia et fortunata atque una illustrissimo nepoti nostro praecabitur. Bono animo esse iubebit, neve se moerore conficiat, si non omnia illi ex animi cedunt sententia. Esse, dicet, rerum omnium vicissitudine laeta tristibus, tristia laetis subinde mutari, neque statum esse et eundem perpetuo rerum humanarum cursum. Quosque afflixisse Deus aliquando visus est, eos opinione citius nonnunquam erigit et ingens in gaudium luctum eorum commutat. Id quod de illa quoque facturam divinam maiestatem summa animi nostri fiducia credimus. Neque ipsi ullum finem facimus de rationibus illius cogitandi, si quo modo eae in tuto collocari queant, nullis ea in re laboribus, nullis sumptibus parcimus. Et quoniam ita rem postulare videbamus, misimus ad serenissimum Romanorum regem insignem oratorem nostrum, unum ex primoribus regni nostri consiliariis atque a maiestate eius magno studio contendimus, ut tandem aliquando ad praestanda pacta animum induceret suum, quod quidem maiestas eius facturam confidimus. Quae si posse se negabit ita subito, nihil ab ea acerbe nimis esse exigendum censemus, sed in eo potius acquiescendum, ut tempus constituat quam minime longum, quoad fieri possit, quo se facturum esse pactis idonee caveat. Interea vero temporis de conditione aliqua honesta cum serenissima filia nostra transigat, qua uti illi liceat, quamdiu ad ea, quae ex pacto ei debentur, non pervenerit. Porro si se facilem et benignum his in rebus praebuerit serenissimus Romanorum res, nobis quidem videtur, ut amoris potius, quam armorum certamen cum eo suscipiatur atque ut ei Buda serenissima filia nostra cedat, non prius tamen, quam fuerit illi de alio tuto et commodo loco per serenissimum regem Romanorum prospectum. Deinde vero consilium illius requiret, qua ratione effici queat, ut volentibus consiliariis Budensibus Buda serenissimo Romanorum regi concedatur. Et quemadmodum visum erit maiestati eius, ita rem aggrediatur ac summa cura cavebit, ne quod in discrimen aut nos, aut regnum nostrum adducat. Cum serenissima quidem filia libere communicabit omnia, quae ad rem videbuntur. Caeterum cum consiliariis ubi egerit, cautus erit et providus, ne quid ei excidat, quo Turcarum caesaris animus offendi possit. A nobis non perinde recte consyderari hic possunt omnia, neque exactum dari consilium, qui cum longius absimus, qui sit status rerum in Hungaria, ignoramus. Proinde e re nata capiendum erit ei consilium, omnesque cogitationes non alio, quam ad pacem et tranquillitatem dirigendae, ita tamen, ut serenissimae filiae, nepotique nostro ex pacto satisfiat aut saltem honesta cum ea conditione aliqua transigatur.

Illud meminerit orator noster nos de regno Hungariae non ita agere, quasi nobis aliquid in eo iuris vendicemus, aut quasi potestatem penes nos esse velimus Hungariae regno cedendi, sed non alio spectare consilia nostra omnia, quam ad utilitatem serenissimae filiae, nepotisque nostri, illius rationes constitutas nos vehementer cupere, illius commodis prospectum velle, neque aliud magis optare, quam ut extra telorum iactum quietam et tranquillam vitam degere possit. Proinde hortetur serenissimam filiam nostram authoritate nostra paterna, ut ne celet se quid animi habeat, nepotem ne nostrum, filium suum regnare malit, sed in eo potius acquiescere velit, ut pacta serventur, aut si praestari tam cito non possint, a serenissimo domino Romanorum rege honesta illi interim conditio aliqua offeratur. Hoc nobis et aequius, et tutius videtur, illud speciem quidem habet splendoris et dignitatis, sed praeterquam, quod perficiendis spes pertenuis est, summo est etiam cum periculo coniunctum. Quod si ad pacta adiecit animum, omnia faciet orator noster, ut ea quoad eius fieri possit, brevissimo tempore praestentur, interim vero honestis conditionibus cum maiestate eius transigatur. Sin autem consiliis aliquorum adducta regnare malit filium, hoc illi declaret nos cogere quidem illam non posse, ut id consilium repudiet, sed nobis tamen minime probari, quod quantum sit in ea re discriminis videamus. Si quid contra consilium nostrum egerit, nihil esse, quod de nobis postea quaeratur, neque enim et nos, et regnum nostrum ultimum in discrimen adducere vellemus.

Quod si eaedem latae fuerint conditiones serenissimae filiae nostrae, quae ante menses aliquot per commissarios serenissimi regis Romanorum propositae ei fuerunt, nobis quidem eiusmodi videntur, ut non omnino spernendae fuerint, sed iudicio tamen, arbitrioque uti serenissimam filiam nostram, cuius res maxime agitur, volumus. Quae tamen gratius nobis fecerit, si vel eas aliquas conditiones non repudiabit, quae illi otium cum dignitate adferre posse videbuntur. Cupimus enim pro animo erga illam paterno quieti illius et tranquillitati cumprimis prospectum, ut ne in istis bellorum incendiis aut ipsius serenissimae filiae nostrae, aut nepotis nostri charissimi salus aliquod in discrimen adducetur.

Conditiones itaque aliquas honestas propositas si illi et consiliariis eius tutae videbuntur, per nos quidem ut accipiat, licebit et statim, ut costitutum aliquid de illis fuerit, Buda serenissimo Romanorum regi cedat. Quod si per consiliarios Budenses facere non posset, ut cum serenissimo domino Romanorum rege conditionibus transigatur, ut una cum filio suo infante Buda migraret, vel eum ipsum deserendum, si aliter fieri nequiret, potius censemus Budaeque relinquendum, quam ut commorando istic diutius non se modo serenissima filia nostra, sed et nos, regnumque nostrum in periculum adducat.

Qua ratione autem cavere debeat orator noster, ne Turcarum caesaris animum offendat, illius prudentiae committimus.

Quod tempus attinet, intra quod satisfieri pactis per serenissimum dominum Romanorum regem vellemus, id quoque iudicio oratoris nostri committimus. Qui nihil de eo statuet authoritate nostra nisi de sententia serenissimae filiae nostrae, cui quicquid erit visum hac de re atque adeo de quibusvis conditionibus, id nobis quoque probabitur. Si vero contingat, ut dubitet serenissima filia nostra aut de tempore, aut de conditione suscipienda et per tempus fieri possit, ad nos referri velimus, ut nos, qui pluris facimus, quam quisquam alius mortalium, serenissimam filiam, nepotemque nostrum consilium illi nostrum impartiamus. Proinde si videbitur oratori nostro accipiendas esse conditiones, quas proposuerit sanctissimus Romanorm rex, serenissima vero filia nostra aliquorum consilio adducta arripere eas dubitaverit, hortabitur illam nomine nostro, ut ne statim repudiet, sed deliberando potius censeat ac ad nostram voluntatem, informationemque referent. Hoc et illius erga nos pietate dignum fuerit et rationibus illius cumprimum conducet. Nos enim consilia nostra non nisi utilitate ipsius, nepotisqe nostri dirigemus. Ubi vero acceptandam aliquid sola cum consiliariis censuerit, tum orator noster etiam non requisitis nobis, si in mora periculum esset, ad illas assentiat.

Hoc in instructionem ad Romanorum regem additum est

Quod si obvium habuerit in itinere venerabilem Andream Czarnkowski scholasticum Cracoviensem, secretarium nostrum, sciscitabitur ex eo, quid responsi tulerit, quod ubi diligenter perlegerit, praescriptam sibi a nobis formulam commutere licebit atque orationem suam ad responsum serenissimi Romanorum regis accomodabit. Qua in re iudicio suo utetur, quoniam illius fidei, integritati, prudentiaeque causam hanc serenissimae filiae, nepotisque nostri credimus.

Quod si vero Ratisponae fuerit serenissimus dominus Romanorum rex, eo maiestatem eius persequetur, denique ubicumque locorum fuerit, ibi maiestatem eius convenire curabit.

Ad consiliarios regni Hungariae legatio

Salute dicta et gratia nostra regia, orator noster collaudabit fidem hanc et constantiam eorum, qui rationes serenissimae filiae nostrae tanto studio tuentur, de favore nostro prolixe eis pollicebitur, futurosque nos semper memores dicet officiorum, quibus nunc serenissimam filiam nostram prosequuntur atque ut ea, qua sunt erga maiestatem eius fide et observantia, deinceps quoque semper esse perseverent, verbis nostris diligenter hortabitur. Neque vero statim cum illis aperte aget de reditu in gratiam cum serenissimo domino rege Romanorum, sed prius animos hac in re eorum pertentabit. Quos si tractabiles viderit, omni studio huc eos impellet, ut de gratia serenissimi Romanorum regis recuperanda soliciti esse velint. Ac quibuscunque poterit rationibus eis persuadere conabitur, ut constitutis rationibus serenissimae filiae, nepotisque nostri Buda serenissimo Romanorum regi cedant, nostraque authoritate perficiet omnia, quaecunque ad procuranda eorum commoda apud serenissimum Romanorum regem putaverit pertinere. Hortabitur eos, ut etiam atque etiam diligenter provideant, ne quod ingens in discrimen Hungariae regnum adducant. Reputent secum se et sumptibus esse iam exhaustos, et magis atque magis rebus omnibus ad victum necessariis defici, neque unde ea, quorum indigent, suppeditari possint spem ullam ostendi. Instare tempus vernum, quo novo conflato exercitu maiorem sit belli gerendi commoditatem serenissimus Romanorum rex habiturus ac periculum esse, ne veniens interea hostis potentior regnum universum Hungariae sub imperium suum subiungat. Quae pacta intercesserint inter maiestatem regiam Romanorum et serenissimum Hungariae regem , non ignorant proculdubio domini consiliarii, ex quibus nonnulli fortasse et ipsi in ea pacta iurarunt. Aequum nobis videri, ut pacta utrinque serventur praesertim, quae sunt iureiurando firmata. Quod si tam subito satisfieri illis per serenissimum Romanorum regem non possit, non esse ab eo nimis aspere exigenda censemus, quae praestare tam cito nequeat, dummodo certum tempus, atque id, quoad eius fieri possit, quam minime longum praestituat, quo se pactis satis esse facturum idonee caveat. Interea vero temporis de honesta aliqua et nihilo deteriore, quam est in pactis conditione serenissimae filiae nostrae, nepotique prospiciat, qua frui ei licitum sit ad id usque tempus, quo re praestita fuerint ea, quae sunt in pactis. Quaecumque autem fuerit ea conditio, de ea priusquam fuerit aliquid constitutum, referri ad nos velimus. Ac ut optima conditio proponatur serenissimae filiae nostrae, non prius tamen eam accepturi sumus, quam ut dominorum consiliariorum rationes in toto fuerint collocatae non modo, ut nullo eorum incommodo et periculo serenissimae filiae, nepotisque nostri negotia transigantur, verum etiam ut qui fidei eorum et constantiae fructus debentur, eos uberes ferre queant. Ita autem rem aget orator noster, ut quorsum animi eorum inclinent, diligenter conspiciat et eo orationem suam dirigat. Si viderit non abhorrere a reditu in gratiam serenissimi Romanorum regis, aget cum eis apertius. Sin autem alieniores perspexerit, per cuniculos nihilominus idem perficere conabitur atque ita orationem suam moderabitur, ut ne quae per nos causa caesari Thurcarum data esse videatur eius foederis, quod nobis est cum illo, rescindendi, neve in aliquam illius offensionem incurramus, quem inimicum nobis capere nollimus. Qua in re serenissimae quoque filiae nostrae consilio utatur ac quemadmodum illi visum erit, ita consiliariorum animos oratione pertractabit.

Mandatum ad Romanorum regem et Hungariae reginam,

eiusque consiliarios

Sigismundus, etc. universis et singulis, quorum interest, planum, testatumque facimus, quod cum miserimus ad serenissimum dominum Ferdinandum Romanorum, Hungariae et Bohemiae regem, fratrem et consanguineum nostrum charissimum spectabilem et magnificum Andream comitem a Gorca castellanum Posnaniensem, etc. ad tractanda et constituenda ea, quibus dirimi possint controversiae, si quae inter serenissimum dominum Romanorum regem et serenissimam filiam nostram Hungariae reginam adhuc intercedere videntur et perpetuam inter maiestates eorum amicitiam firmandam atque concludendam de pactis, quae inter maiestatem eius et serenissimum olim Joannem Hungariae regem utriusque iureiurando confirmate intercesserunt, quoniam perspectam habemus virtutem eius et in rebus nostris conficiendis fidem, diligentiam, dexteritatemque, plenam ei potestatem dedimus, ita ut praesentibus damus de rebus omnibus agendi, constituendi et transigendi haud aliter, quam si nos praesentes adessemus. Itaque quaecumque per illum in hoc negotio facta, pacta, transacta fuerint, ea nos perinde rata, firmaque habituros verbo nostro regio promittimus ac si per nos ipsos facta, pacta, transacta essent. In cuius rei testimonium sigillum nostrum praesentibus est appensum. Datum Vilnae, XXVI. Februarii, 1541.

Ad reginam et consiliarios Hungariae in mandato

haec scripta est clausula

Ad tractanda ea, quae pacis sunt et commodiae inter serenissimam filiam nostram, dominam Ysabellam et consiliarios eius et serenissimum dominum Ferdinandum Romanorum regem.

 

198. [1541. március 4. előtt.] Jakub Wilamowski követ levele Piotr Kmita krakkói vajdához, amelyet Törökországból hazatérőben Kamienecből írt (részlet).

LL. X. kötet, 53a-b. fol.

 

Copia litterarum ab domino Wilamowsky ad magnificum dominum

castellanum Cracoviensem ex Camenecz

[...] Turcarum imperator cum filio Joannis olim regis Hungariae defuncti foedus iniit ea conditione, ut singulis annis suae caesareae maiestati pendat ex regno Hungariae quinquaginta millia florenorum. Et huc, ad regem Poloniae demum nuntiat, ut eos, qui circa puerum tutorum loco sunt futuri, saepissime moneat, ut se se melius et decentius erga Turcarum imperatorem gerant, quam quod pueri istius pater, Joannes rex facere consueverat, praeterea quo crebro ad suam caesaream maiestatem legatos mittant et id, quod debent, fideliter et absque omni mora exequantur, si Hungarici legati, quibus cum hoc est pactum foedus, imperatori praecisissima attulere munera et viginti quinque scutellas argenteas, singulas mille florenis aureis repletas, praeterea cyphos complures aureos cum ingentibus globis argenteis.

Hieronimus Lasky a serenissimo rege Romanorum ad Turcarum caesarem quam velocissime est profectus, verum mihi non fuit obvius, praecessit me unius dimidiae diei itinere ab Adrinapoli, in villa Havsza. Nihilominus collucutus sum in ea villa cum eius sororio Wlodzislawsky, ex quo didici serenissimum Romanorum regem hoc Hungariae regnum usque ad extremas vires non relicturum. Tranquillus serenissimi Romanorum regis secretarius ex Bobrownik profectus, incertum, quando, aut quomodo interiit.

Maylad waywoda Septem castrorum possessionem relinquat promittens datum se singulis annis viginti quinque millia florenorum aureorum, sed nihil impetravit. Quod vero Polonicos restat milites Turcarum caesar circa eundem decretum facere paratus, et haec res eodem ipso tempore extremum effectum sortita fuisset, si vel minimum in eodem negotio a domino meo mandatum habuissem. [...]

 

199. 1541. március 4. Bécs. Andrzej Czarnkowski követ levele Zsigmond királyhoz Magyarországgal kapcsolatos hírekről és eseményekről.

LL. X. kötet, 41b-45a. fol.

Sacra et serenissima regia maiestas, et domine meus clementissime!

Post humilem servitutis meae in serenissimae maiestatis vestrae benignitati ac clementiae commendationem. Posteaquam quae mihi erant a maiestate vestra serenissima mandata data regiae Romanorum maiestati exposui, non solum apud suam maiestatem, sed et regni Hungariae consiliarios sedulam et diligentem operam navavi, ut mihi per suam maiestatem liceret ad serenissimam reginam Hungariae hinc celeriter excurrere, cum toties maiestatem suam urgere, accusareque non destitissem, antequam ex Nova Civitate Viennam discessisset, me ad se accersendum curavit, perhumaniter tam diuturnam expeditionis meae moram excusabat se cum recenti rerum Hungaricarum perturbatione, tum aliis multis et arduis negotiis fuisse praepeditum, ut neque petitioni meae, neque voluntati suae satisfacere potuerit, Viennae nihil cunctatum, ut sine omni procrastinatione me in Hungariam expeditum dimittat. Hinc et inde diligentius inquirendo, aliam esse causam cunctationis meae, quam multorum negotiorum confluxum, ex probato viro Adamo Carolo liquide cognovi, videlicet Bebek ab serenissima regina Hungariae cum litteris et mandatis in Novam Civitatem venisse, eiusque nomine ea egisse et tractasse, de quibus omnibus in ipsa expeditione ab serenissima maiestate dilucidius, quam antea edoctus fueram, quemadmodum ex legationis et ex litterarum copiis maiestas vestra serenissima abunde intelliget, quas maiestati vestrae mitto.

Magno cum desyderio omnes proceres Hungariae et cumprimis regia Romanorum maiestas expectabat, ut ea, quae Bebek nomine serenissimae reginae Hungariae retulit, eorum reipsa celeriter executio fieret, neve de suo instituto se seduci et divelli patiatur, habetque maiestas sua firmam et non dubiam spem maiestatem reginalem in tantis periculis existentem plus confisuram fidei, protectioni et benevolentiae maiestatis suae, quam caesari Turcarum tyrannidi et fratri Georgio imposituris. Et quia Bebek regi Romanorum nuntiaverat esse in castro Budensi quandam portam, qua serenissima regina Hungariae gentes regis Romanorum possit immittere et multi, qui sunt penes reginalem maiestatem aliter propter fratris Georgii obstinatum animum arcem et civitatem regi Romanorum tradi non posse existimant, eius rei causa dedit maiestas sua in mandatis magnifico domino Wilhelmo de Roggendorff, omnibusque, qui sunt in Pestho, militibus est commissum, ut ad minimum nutum serenissimae reginalis maiestatis quumcumque et ubicumque iusserit, praesto adsint, Strigonium etiam duo vexilla militum sua maiestas venire iussit, ut si maiorem numerum iis militibus, qui sunt in Pestho, necessitas requisiverit, ut illi sine ulla cunctatione in subsidium suae reginali maiestati accurrant, si res transigi posset, antequam Turca Pestum oppugnet, si haec ita cedent, quemadmodum serenissima regina Hungariae ex relatione Bebek velle videtur et serenissimus rex Romanorum desyderat. Dedit sua maiestas potestati et voluntati reginalis maiestatis, ut quamdiu vellet, Budae maneat, modo et ipsius praesidia etiam istic sint. Si in aliquem locum tutiorem se transferre vellet, non solum ad ea loca, quae in tractatibus fuerunt oblata, videlicet Trancinium, Ternavium et Posonium, sed ubicumque commodius et tutius maiestati suae reginali videbitur, ab eo non alienum fore, provisurumque, ut ex Buda secure et pro dignitate mille vel amplius, si opus fuerit, equitibus comitata quocumque voluerit, proficiscatur. Sed si non tradita Buda maiestas sua reginalis discederet, se ad ea nolle obligari.

E his serenissima maiestas vestra facile perspicere potest, in qua perturbatione, quibus in angustiis et periculis serenissima regina Hungariae versetur. Est Budae cum sua maiestate frater Georgius, Benedictus Bayony et Estary. Petrowicz ad eliberandos eos, qui ex oppido Waczow sunt abducti, ad exercitum Mehmethbek est profectus. Episcopus Quinque Ecclesiensis rediens ex legatione Turcica febre correptus, in domo sua est mortuus. Turek Balenth in miseros regnicolas non minus, quam Turcae, sine ulla misericordia tyrannidem exercet. Budae omnium rerum summa caristia, ita undequaque omnes vias ad invehendum commeatum illis intercluderunt, ut istic quamplurimi fame et inedia moriuntur. Frater Georgius is in suo veteri instituto constanter persistit et perseverat, ab multis ex parte regis Romanorum senatoribus amice praemonitus ad nullas pacis concordias flecti potuit. Scripsit domino Petro Perenni se neque serenissimae reginae, neque serenissimo eius filio esse obligatum, sed regno Hungariae, si una omnes convenire voluerint, ex omnium consensu in regem Hungariae quicumque electus et confirmatus fuerit, illi Budam et alia omnia, quae sunt in eius potestate, traditurum.

Quae sunt nomine serenissimae maiestatis vestrae per me serenissimo regi Romanorum relata, omnia benevolo animo accepit, syncereque est interpretatus. Sed nonnullis ex senatoribus Hungariae permirum videbatur, quod serenissima maiestas vestra omnium eorum, quae a morte regis Joannis acta sunt et aguntur, serenissimo regi Romanorum omnem culpam adscripserit, existimantes nimirum maiorem penes maiestatem vestram et serenissimam reginam Hungariae, quam penes illius maiestatem omnium Hungaricarum perturbationum culpam residere, tacite in vestram maiestatem et serenissimam reginam Hungariae culpam referendo, quod Turcae ad Hungariam devastandam et depopulandam fuerint accersiti, quod potius caesar Turcarum, quam serenissimus rex Romanorum Buda et universo regno Hungariae, quod absit, potiatur, neque possibile videri fratrem Georgium et eius complices, quae antea egerunt et in praesentia moliuntur, tam constanti animo in eo perseveraturos, nisi serenissimae maiestatis vestrae consensus et serenissimae reginae Hungariae voluntas eo accessisset. Hanc eorum opinionem vehementer auxit domini Wilamowsky ad caesarem Turcarum profectio, quasi nulla alia de causa a vestra maiestate serenissima eo legatus fuerit, quam ut quemadmodum serenissimum regem Joannem, ita eius filium, maiestatis vestrae serenissimae nepotem in regno Hungariae regnare pateretur, idque maiestatem vestram serenissimam apud caesarem Turcarum obtinuisse, saltim haec impetrare non potuisse, ut sine tributo illum in regno Hungariae patiatur. Diligentius percontando, unde haec suspicio nasceretur, nactus sum copiam litterarum domini Vilamowsky, quas ex legatione Turcica rediens magnifico domino Cracoviensi ex Camenecz scripserat, nostro quidem idiomate scriptas, sed regia Romanorum maiestas eas Latinis verbis filio domini Ludovici Jost de verbo ad verbum transferre iussit, earum sensum maiestati vestrae serenissimae mitto non, quod veras esse crediderim, sed quod pro certo in manus regis Romanorum similes pervenerint.

Delatum ad me fuit per reverendissimum dominum archiepiscopum Strigoniensem ea, quae nomine serenissimae maiestatis vestrae in privata audientia regiae Romanorum maiestati exposui maiestatem suam existimasse non visa, neque lecta fuisse ab vestra serenissima maiestate, sed meipsum mandatum maiestatis vestrae uberioribus verbis, locupletiorique oratione produxisse et exagerasse, citraque mihi a vestra serenissima maiestate commissum fuisset et demandatum. Dominus Sigismundus ab Erbersten etiam ex me quaesivit, num ea, quae coram regia maiestate recitavi, vestra serenissima maiestas legerit, vel cum mandato maiestatis vestrae fuerint emanata? Verum sola regia maiestas ne ulla quidem significatione demonstravit vel ingrata illi, vel ab coniunctione amicitiae maiestatum vestrarum aliena, quae maiestatis vestrae serenissimae nomine exposui, quin etiam et antea maxime in ista expeditione scripta sua longo sermone excusabat se nunquam in animo habuisse, ut vel vestram serenissimam maiestatem, vel serenissimam reginam Hungariae verbo subdole perstringeret, sed fratrem Georgium et illius coniuratos verbo illo notare voluisse.

Mehemetbek cum suo exercitu, cuius ad quindecim milia numerus pro certo esse dicitur, Budam versus nondum processit, in quodam oppido Tolna appellato cum nassadistis, tormentis bellicis et omni alio bellico apparatu in Danubio glacie et nivibus retardatus est et detentus, cumprimum illi per benignitatem caeli licebit, Budam versus castra movebit. Filius eius quarta decima die Februarii venit media nocte cum tribus milibus Turcarum in civitatem Vaczow, igne quatuor in locis supposito, cum ad extinguendum ingens hominum concursus accurreret, cum ingenti strepitu et clamore in eos prosilierunt atque inde et ex aliis villis ac oppidis ad castra sua redeundo quamplurimos occiderunt, octingentos in perpetuam servitutem abduxerunt.

Expectantur alii duo sandziaci, Kuczibalibek, Hamethbek, qui quam numerosum delectum ducant, eo usque non satis compertum habetur. Sed Mehmethbek ea sub conditione gentes ex confiniis eduxit, ut si in occupatione eorum, quae ab serenissimo rege Romanorum per vim occupata sunt, foeliciter illi successerit, Budam ingrediatur. Huic rei num debeat fides adhiberi, non satis intelligo. Me praesente ea fuit Budensium intentio, ut si praesidium Turcorum implorarent, foris opera eorum utantur Budam minime esse admittendos, si aliud ceperunt consilium. Quam consulte fecerint, maiestas vestra serenissima pro sua prudentia iudicare poterit.

Caesarea maiestas XXIIII-a Februarii Ratisbonam est ingressus. Regia maiestas parat et ipse suum hinc discessum. Non prius tamen discedere instituit, nisi fuerit de successu rerum Budensium edoctus et exercitum, qui nunc conscribitur, in Hungariam expedierit, quem eiusmodi fore existimat, ut praesentes Turcarum copias minime pertimescat, si quod Deus omen auferat. Caesar Turcarum ineunte vere in Hungariam vellet venire, non dubitat caesarem Carolum sedulam et diligentem operam navaturum, ut regni Hungariae devastandi vel occupandi illi potestas intercludatur.

De domino Lasky, eiusque detentione regia maiestas causam et seriem totius rei intellexit, quae est eiusmodi proficiscendo ad caesarem Turcarum intellexerat in confiniis Mehmetbek et alios sandziacos facere in Hungariam expeditionem nactus Turcam, qui antea illi probe notus fuerat, secreto ei concredidit se velle ad regem Romanorum litteras mittere, quarum perferendarum si ipse provinciam susciperet, ultra hoc, quod pro sua liberalitate in eum elargiret, regem Romanorum centum ducatos et vestem auream ei donaturum. Turca fideliter omnia, quae ab domino Lasky ei imponerentur, se executurum recepit. Datae illi sunt litterae, in quibus de apparatu Turcico et eiusmodi delectu egere regem censeat, perscriptum fuit. Antequam dominus Lasky ad caesarem venit, homo fidus et officiosus litteras, quas serenissimo regi Romanorum ferre debebat, caesari Turcarum tradidit. Cum dominus Lasky in conspectum caesaris veniret, litteras ei legendas dedit, severeque inhibuit, quia cifris erant scriptae, ut eas fideliter interpretaret, alias si quid fictum comperiretur, illud omne in illius perniciem redemptaturum. Obtemperavit mandatis non tam voluntate, quam necessitate coactus, his scriptis Turca concitatus in diligentem eum custodiam posuit, hominem vero eundem, qui onus litterarum perferendarum susceperat, ad regem Romanorum proficisci iussit. Attulit huc litteras et iterum liberaliter remuneratus ab rege in Turciam est missus. Interea dum dominus Lasky ex priore illa custodia nonnihil relaxaretur, nactus Germanum mercatorem scripsit regiae maiestati de illa ipsa re, de qua prioribus significaverat, causam suae detentionis exposuit, petiitque, si Turca cum prioribus litteris ad suam maiestatem veniret, ut dignas scelere persolvat poenas. Quid nunc cum eo agatur, certi nihil habetur. Commendo me gratiae et clementiae serenissimae maiestatis vestris, quam Deus omnipotens cum omni prosperitate et incolumitate salvam conservet. Datum Viennae, IIII-a Martii, anno 1541.

Serenissimae maiestatis vestrae humillimus, obedientissimusque

Andreas Czarnkowsky

 

200. 1541. március 7-11. Vilna. Izabella királyné követének, Mágóchy Andrásnak az előterjesztése Zsigmond király előtt és Zsigmond válasza az előterjesztésre.

LL. VII. kötet, 164a-170a. fol.

Summa legationis serenissimae dominae Ysabellae Hungariae reginae

per Andream Magoczi allatae VIII. Martii, 1541.

Sacrae et serenissimae maiestates vestrae!

Non me securum venisse intelligunt, sed via insecura ac penitus ambigua, nulla penitus in scriptis data informatione a serenissima maiestati reginali, mea clementissima domina advenisse. Quod cum me serenissima maiestas reginalis expedivit, erat duplex via egredienti aut vivere, aut occumbere morti. Nam non ab re hoc effecit maiestas sua serenissima, quod me ad easdem properare compullerit. Quinque enim menses iam emensi sunt, quod maiestas sua serenissima omni orbata praesidio praeter Deum ac maiestates vestras serenissimas pungitur obsidione. Nulla penitus in scriptis data informatione me superanti fortunae addixit maiestas sua istis verbis, quae hic subiunxi et ut si venire potero, quae illis agantur, serenissimis maiestatibus vestris referam, quodque efficere apud illas potero, innitar totis viribus, quae ad suae serenissimae maiestatis regni profectum provenire viderentur. Primum serenissimas maiestates vestras salutatione anni novi fecit per me invisere, tanquam in procellis et tempestatibus, non immemor amoris paterni huius rei provinciam ego subivi, fidelis et humillimus maiestatum vestrarum servus. Indicavit secundo revenisse oratores a Turcarum imperatore. Indicavit sua serenissima maiestas se obsequentissimam omni serenissimarum maiestatum vestrarum uti velle consilio. Quod praeterea Turca non concedit regnum maiestati regi Romanorum, sed Stephano regi contulit. Quod diaeta, quam serenissima maiestas indixerat, non est celebrata. Quod adveniente Turcarum praesidio si permansura sit serenissima maiestas regia. Quod est maius, supplicat serenissima maiestas, iamiam subveniant serenissimae maiestates vestrae auxilio, consilio ac citissima regalique provisione, ne iam ulterius deserant sine matura in eliberationem de tantis angustiis suae serenissimae maiestatis paterna eliberatione. Alterum, quod iam per me maiestates vestrae perspicient suam maiestatem in medio periculi ac armorum strepitus perstantem, celsitudo sua et excellentissima maiestas sua non aliunde, ut modo per Turcam habet, sed a sacris maiestatibus habitura est auxilium. Quod non ex nuntio accepto, sed ut maiestatis suae serenissimae fidelis servitor dixi egere specialissimis procerum maiestatum vestrarum oratoribus. Ego hoc scio, quid dico. Quia totum regnum posset habere in manu, seque sua maiestas serenissima retinere ab hostium impetu. Nam magnatibus caret sua serenissima maiestas, quibus vitam et regni negotium tuendum confideret. Si regia maiestas Romanorum non destiterit ab incepto ac illius regni desyderio, non solum Hungariam perdet, cuius forsitan reliquiae durabunt, sed unius ob noxam alia quoque regna petunt exterminium.

 

Responsum oratori serenissimae dominae Hungariae reginae,

Andreae a Magoch Vilnae, XI. Martii M. D. XLI. datum

Utrique serenissimae maiestati regiae gratissimum accidit, quod serenissima domina Hungariae regina alterius filia, soror alterius charissima per dominationem vestram eorum maiestates viserit ac ineuntem hunc annum faustum illis et foelicem sit praecata: quem et ipsum maiestati eius laetitiorem iam tandem et fortunatiorem exoriri ex animo cupiunt ac cum Deum supplices praecantur, ut gratiam suam impartiat, ut rebus illius afflictis opem ferat, ut ex iis angustiis et difficultatibus, quibus nunc praemitur, ereptam ad optatum quietis et tranquillitatis portum incolumem perducat. Tum quantum humano consilio provideri potest, faciunt omnia pro paterno, fraternoque suo officio, quae ad rationes illius constituendas existimant pertinere. Nam non sibi magis, quam illius maiestati consultum cupiunt, quin potius multo illius maiestati hoc tempore magis consultum cupiunt, ut cuius res eo loco esse intelligunt, ut omni ope subvenire illi sit necesse. Quamobrem quod postulavit dominatio vestra, legatum aliquem ex regni proceribus mitti: id aliquanto ante factum iam est a maiestatibus eorum. Ex quarum animo nunquam effluit serenissimae dominae Hungariae reginae memoria, ad quam refferuntur, in qua consumuntur curae et cogitationes earum omnes. Itaque non contentae misisse paulo ante reverendum dominum Andream Czarnkowski scholasticum Cracoviensem, antea quoque in gravibus legationibus obeundis cum apud serenissimum dominum nostrum, tum apud alios feliciter versatum. Miserunt ante dies plus minus quindecim unum ex praecipuis regni proceribus, magnificum Andream comitem a Gorca castellanum Posnaniensem, etc. cum plenam etiam facultatem concesserunt statuendi et transigendi de serenissimae dominae Hungariae reginae sententia et voluntate, quaecumque cum illius coniuncta forent utilitate. Quem pro fide, prudentiaque sua, effecturum tandem Christo bene iuvante persuasum habent, ut in tuto rationes illius collocet. Porro quicquid erit praeterea, in quo serenissimae dominae reginae consilio esse possit, utraque serenissima maiestas regia nullum altera patris, altera fratris officium in se requiri patietur. A dominatione vestra utraque postulat, ut verbis utriusque maiestatis eius officiosissime salutet ac omnia fausta illi et foelicia praecetur.

Sed et dominos consiliarios maiestatis eius itidem dominatio vestra salutabit, deque gratia et favore utriusque serenissimae maiestatis prolixe dominationibus eorum pollicebitur, memoremque fore promittet utramque fidei eorum et constantiae erga serenissimam alterius filiam, alterius sororem charissimam.

201_210