171. [1540. október 24. körül.] Feljegyzés magyarországi birtokokról, azok sorsáról Szapolyai János uralkodása alatt, illetve birtokosaikról.

LL. X. köt. 18b-19b. fol.

Castra, quae sub imperio regis Joannis sunt per Turcas occupata

de manibus officialium eius et suorum subditorum

Ilcz, Nempthy, Maroth - regis Joannis propria haereditaria erant. De manibus officialium.

Totus despotatus, qui erat instar unius ducatus, cum castris istis: Sabacz, Brod, Palina, Owar, Dobor, Dobochacz, Gradischya.

Castrum Sancti Laurentii.

Castrum Dyako cum solido episcopatu Bosnensi et pertinentiis.

Castra subditorum

Orgyowa

Sagowyna

Gradacz

Blacza

Wyskowcz

Pleternize

Posga Zenth Pether cum tota praepositura

Posega

Pertinentiae castri Athyna

Pertinentiae castri Walpo

Stresemlye

Gerneck

Zedlak

Velike

Totus comitatus Posega periit tempore sui imperii, ex quo continuatur, sed occupari et vastari Sclavoniam et magnam partem occupavit Turcarum imperator adhuc tempore eo, quo erat Sclavonia sub regis Joannis imperio.

Nomina arcium regiae maiestatis

Thurzo - B - Trinchen cum tricesima

Thurzo - B - Zepes cum Ryhno et Gewlnecz, fuerunt arces

Podmansky - Zwcha

Joannes Thruszyt - B - Lewa cum tricesima

Quidam Paulus nomine Borrhordo - Kaza

Habet Kozka - Letowa, Strechen cum tricesima in Zolna exigi solita

Habet Thurzo - M - Baymoch

Franciscus Reway - B - Sklabynya

Kozka - B - Arwa cum tricesima

Ludovicus Pewkry - Lykowa - B

Idem habet - Wywaar

Lasky habet - Kesmark

Dunawecz, Zuchan, Palocha - qui habeant, nescio

Thurzo - Ryhno,

ad Zepes annectavit - Gewlnecz

Credo, quod rex, regia maiestas - Saros, Rakos

Franciscus Bebek - B - Zaard cum Ruda Banya

Caspar Howariensis - B - Thorna

Raskay - Salgo

Seredi - M - Thokay

Thalya - B - pertinentias habet Petrus Perhenny

Seredi - B - Regeecz

Thomory - Boldokyew - fuit fidelis regiae maiestatis et nunc ita credo, quod est

Basso - Muran - fidelis regiae maiestatis

Reginalis maiestas - Solymos, Lyppa

Valentinus Terek - Papa, Zelena

Andreas Choron - Wgod, Czeznek

Civitates in summa obligatae per regem Ladislaum

Rex Romanorum habet - Tirnawia cum tricesima, Zakolcza cum tricesima

Nomina oppidorum

Valentinus Terek - Debreczen

Franciscus Bebek - Wamos, Edelen, Rwda Banya

Seredi - Gewncz

Sunt etiam aliquae aliae tricesimae obligatae, prout tricesima de Wyhel.

Tricesima de Werbowa.

Ex istis castris praescriptis sunt destructa ante, quorum oposita est et pertinentiae illorum ad alia castra sunt avectae.

B - significat "bonum", M - significat "melius".

 

172. 1540. október 23. Vilna. Zsigmond király levele az ország főuraihoz, amelyben tájékoztatja őket Frangepán Ferenc egri püspök és Perényi Péter követségéről, s tanácsot kér a teendőkről.

LL. IX. kötet, 30a-31b. fol.

Consiliariis regni Poloniae

Reverende in Christo pater, sincere nobis dilecte!

Mittimus sinceritati tuae instructionis exemplum, quae per nunctium reverendissimi domini Agriensis et magnifici Petri Pereni proxime nobis est allata. Mittimus una et litterarum exemplum, quas manu sua scripsit ad nos dominus Agriensis. Ac utrique quidem iam respondimus, et instructioni, et litteris, sed ita tamen, ut quam ipsi expiscari fortasse a nobis volebant sententiam nostram suspenderemus. Nam neque de eo, num regnare vellemus nepotem nostrum, alterutram in partem quidquam respondimus, quod illi procul dubio scire maxime cupiebant, totumque illum locum de consilio dato per dominum Agriensem serenissimae filiae nostrae silentio praeteriimus, neque etiam facturos nos recepimus, ut authoritatem nostram interponeremus, ne Turcarum episcopus Varadiensis auxiliis uteretur. Illud tantum respondimus neque nostra, neque serenissimae filiae nostrae voluntate, aut etiam scientia id fieri. Atque ita dubios eos et suspensos reliquimus de omnibus iis, quae illi quam maxime cognoscere ex nobis cupiebant. Cum enim res esse videremus arduas et difficiles, non esse fas putavimus absque sinceritatis tuae et aliorum regni nostri senatorum et consiliariorum consilio certi aliquid respondere. Quare hortamur sinceritatem tuam atque ab ea postulamus, ut suam nobis sententiam perscribat. Est enim haec nobis, si fuit ulla aliquando, anceps et perdificillis deliberatio. Serenissimo quidem Romanorum regi quod ita factum necessarium esse iudicabamus, animi nostri sententiam plane aperuimus, nosque non impedituros quo minus ille regnaret, promisimus. Quam deliberationem nostram tacitam esse voluimus, ne qua ad proceres Hungariae permanaret. Nunc statuere satis non possumus, an ii ipsi proceres diutius adhuc de eo, quod deliberatum a nobis est, celandi sint ac suspensi quodam modo tenendi, an potius ipsis quoque aperiendum est id, quod animo nobiscum constituimus. Scimus eo animo esse quosdam erga serenissimum dominum Romanorum regem, ut Turcarum iugum, quam illius imperium ferre sint paratiores. In quorum manibus cum et arces quaeque munitissimae, et non contemnendi thesauri sint defuncti regis, qui proprie ad nepotem nostrum pertinent, veremur, ne et se, et arces illas cum thesauris Turcis dedant, si nostro se praesidio destitutos esse prorsus intellexerint, qua ex re multum ad nepotem nostrum, regnumque Hungariae universum incommodi et periculi esset perventurum. At si celemus diutius, qui haerent adhuc, neque alieno a nobis animo esse videntur, neque satis habent cum animo suo constitutum, quid consilii capiant, eorum voluntates prorsus et a nobis, et a serenissima filia nostra disiungemus. Quamobrem perscribat nobis sinceritas tua, putet ne diutius suspensos esse tenendos animos Hungariae procerum, an explicandum tandem id, quod est a nobis deliberatum? Quod si suspensos esse tenendos censet, quousque tandem ita celandi sint et cum pervulganda tamen aliquando res sit, qua ratione perveniri ad id queat, ut quam minimo cum periculo divulgetur? Deinde vero ut hac de re consilium nobis suum impartiat sinceritas tua, admonendus ne sit litteris nostris dominus Varadiensis episcopus, ut ne ad Turcarum perfidia confugiat, an coniuvandum potius? Hoc si fecerimus, iustam fortasse hominum repraehensionem non effugiemus: cum non minus in vitio sit, qui cum potest, non impedit, quo minus aliquid impie fiat, quam qui ipse agit impie. Si vero Turcarum auxiliis adscribendis episcopum deterruerimus, periculum est, ne et apud illum nihil proficiamus, cum praesertim nullas ipsi copias ostendemus, nihil ei praesidii polliceamur, et si qua permanarit hoc ad caesarem Turcarum, ne graviter illum offendamus. Et hac itaque de re quid sentiat, nobis sinceritas tua diligenter perscribat. Quoniam vero fore suspicamur, ut a caesare Turcarum legatus veniat, qui nos ut nepotem ad regnum consequendum adiuvemus, hortetur, sua etiam ipse auxilia ultro deferat: volumus, ut tempori nos sinceritas tua faciat certiores, quid vel illi respondendum sit vel etiam nunctio, si quem eadem de re cognita caesaris Turcarum voluntate nonnulli Hungariae proceres ad nos miserint, factura sinceritas tua pro officio suo et gratia nostra. Datum Vilnae, XXIII-a mensis Octobris, anno Domini Millesimo quingentesimo quadragesimo, regni nostri XXXIIII-o.

Ad mandatum sacrae maiestatis regiae proprium

 

173. 1540. október 23. és október 24. Vilna. Zsigmond király válasza Frangepán Ferenc egri püspöknek a Perényi Péter abaúji ispánnal közös követségére, illetve levelére.

LL. VII. kötet, 135a-138. fol.

Responsum reverendissimo domino Agriensi episcopo

Reverendissime in Christo pater, domine nobis sincere dilecte!

Legimus ea, quae scripta misit ad nos paternitas vestra et quemadmodum res isthic acta sit, abunde cognovimus ac primum agimus gratias paternitati vestrae, quod cum magno esse in luctu et moerore, serenissimam filiam nostram accepisset boni ac fidi servitoris functa officio. Etsi graviter ipsa laborabat, doloris tamen sui oblita ad mitigandum serenissimae filiae nostrae dolorem ultro Budam accessit atque eam quibus potuit verbis gravissimis consolata est, nihil fecit spe et expectatione nostra alienum. Hoc enim nobis semper de paternitate vestra pollicebamur, quod ipsa etiam se facturam recepit nullis eam in casibus, nullis periculis serenissimae filiae nostrae defuturam, quae nostra de paternitate vestra spes et expectatio, quod nos minime fefellerit, non mediocrem ex eo voluptate capimus et iterum atque iterum paternitatis vestrae gratias agimus. Sed neque illud nobis minus gratum est, quod cum semel atque iterum postulasset a paternitate vestra et a spectabili ac magnifico Petro Perenni serenissima filia nostra, ut semota quavis cunctatione ad se venirent ac fidele sibi consilium suum impartirent, uterque vestrum promptum se et alacrem exhibuit, neque sine magno, ut scribit paternitas vestra, vitae discrimine prope Budam ipsam accessit. Fecerunt dominationes vestrae pro officio bonorum senatorum et fidelium defuncti regis sui servitorum, quod in gravissimo casu serenissimae coniugis eius, filiae nostrae charissimae praesto illi adesse voluerunt. Nos huius tam promptae voluntatis dominationum vestrarum grati semper et memores futuri sumus, dabimusque operam, ut solidam ex eo quandoque voluptatem capiant, quod ea fide, studio et observantia fuerint erga serenissimam filiam nostra.

Caeterum quod quaeritur paternitas vestra, cum tribus tantum milibus passuum Buda abesset, neque sibi, neque magnifico Petro Perenni pervenienda eo potestatem esse factam, sed se subsistere iussos, neque ultra progredi atque admonitos, ut una cum domino Varadiensi episcopo funus defuncti regis sequerentur, quod quidem ita interpretatur paternitas vestra, ut et se, et collegam simul magna affectum existimet ignominia, quod quibus etiam cubiculi defuncti regis fores semper patuerunt, ii sunt Buda exclusi, neque ingredi eo permissi: cuius rei culpam omnem paternitas vestra in serenissimam filiam nostram conferre videtur, cui neque servitia vestra, neque praescutias toties accersitas gratas fuisse scribit. Quo magis perspectam habemus et exploratam minime vulgarem prudentiam paternitatis vestrae, hoc miramur vehementius hanc illam opinionem de serenissima filia nostra concepisse: neque illud secum reputare, quod ea nunc aliena est in potestate, quod alieno arbitratu multa facere cogitur. Novit proculdubio ingenium illius paternitas vestra et quidem ut nobis persuademus, in optimam partem novit solertiam, novit prudentiam. Si cuiusquam alterius vestrae proculdubio paternitatis consilio libentissime semper usura fuisset. Id vero dicant tot nuntii, toties ad eam missi, qui rogabant et obtestabantur, ut unacum spectabili Petro Perenni se paternitatem vestram viseret. Nam quae sunt postea subsecuta, ea illius voluntate facta non esse tam certum habemus, quam quod certissimum. Quod quidem vel ex eo ipso licet intelligere, quod scribit paternitas vestra eam se misso nunctio excusasse et authores nominasse, qui quo minus Budam ingredi liceret paternitati vestrae cum collega suo impedimento fuerunt. Ac in horas nunctium ab ea expectamus cum literis, quibus totius rei seriem nobis proculdubio verissime describet. Sinceritates vestras hortamur atque ab illis magno studio postulamus, ut quam de serenissima filia nostra duriorem opinionem conceperunt, eam deponant, cum pro sua prudentia longe secus rem habere atque illam omni culpa vacare intelligere possint. Ne velint propterea alieniore ab illa esse animo, quod non omnia illi arbitratu suo facere licet, sed memores gratiae, favoris et benevolentiae, qua prosecutus est utrumque serenissimus olim Joannes rex, ne deserant coniugem illius viduam, a qua cum nos longiore locorum intervallo disiuncti simus, omni et consilio, et auxilio destituta videretur, ne deserant filium pupillum, cuius vultum quoties contemplabitur, toties se serenissimi principis sui vultum contemplari existiment. Cuius recordatione nihil eorum facere praetermittant, quae ad illius rationes stabiliendas putaverint pertinere. Nihil defuncti regis manibus gratius facere poterint, nihil Deo etiam ipsi acceptius. Cui haec demum est gratiosissima victima, si quis viduam consoletur et orphano sit adiutor, nos vero si fidem vestram et studium erga serenissimam filiam, nepotemque nostrum perspexerimus, tales nos vicissim erga sinceritates vestras praestabimus, ut quibus officiis et obsequiis erga serenissimam filiam, nepotemque nostrum usae fuerint, eorum minime illas poenitere possit.

Quod vero hortatur nos paternitas vestra, ut mature consulamus rationibus serenissimae filiae, nepotisque nostri, id iam pridem fuit nobis deliberatum. Sed magnopere semper vestrae paternitatis literas expectabamus, quas tardius esse scriptas miramur. Misimus oratorem nostrum ad serenissimum dominum Romanorum regem, qui perfecta isthic legatione recte ad serenissimam filiam nostram proficiscetur, ei ad paternitatem quoque vestram mandata dedimus. Fuit haec provincia per nos mandata magnifico Petro Cmitha palatino Cracoviensi, sed is propter factiones et dissidia, quibus isthic laboratur, se excusavit. Suffectus erat in locum eius Camencensis episcopus, qui cum aeger esset, mandatum sibi per nos munus obire non potuit. In cuius locum renuntiatus venerabilis Joannes Sbanski decanus Cracoviensis, et ipse periculose aegrotat, atque haec fuit morae et cunctationis causa. Nos quoque nunc, ita Deo volente, consueto morbo nostro cruciamur. Ex quo cum fuerimus Eodem miserante recreati, omni ope nostra serenissimae filiae, nepotique nostro sumus adfuturi, neque ullum in nobis patris et avi officium requiri patiemur. De paternitate vestra, collegaque illius nobis persuademus, quod et ipsi suo non deerunt officio. Fuit nobis extrema illa clausula valde grata, in hodiernum diem dominus Agriensis non est fide obstrictus, neque faciet unquam rem, nisi bono viro dignam et honesto. Quid autem est bono viro dignius et honesto, quam defuncti regis et domini sui bene de se meriti coniugi viduae et pupillo filio adesse atque hoc agere, ut simultatibus ipsis et inimicitiis depositis gratia et concordia inter omnes coalescat. Id nisi factum fuerit, ne salus quidem ipsa afflictum Hungariae regnum servare poterit. Quare in hanc curam et cogitationem sinceritates vestrae toto pectore incumbant, ut reducantur in concordiam dissidentes procerum animi, ut in odii locum charitas Christiana succedat, neque minus amore et benevolentia mutua, quam paulo ante odiis et inimicitiis certetur. Haec est una ratio afflicti Hungariae regni conservandi, ad quam ut perveniri possit, faxit Christus Jesus, servator noster. Nostrum ea in re consilium et auxilium defuturum non est, quod idem Christus fortunare dignetur. Bene valere paternitatem vestram optamus. Datum Vilnae, die XXIII. Octobris, anno Domini M. D. XL-mo.

Reverendissimo domino episcopo Agrensi responsum

Accepimus literas paternitatis vestrae, quibus nos facit certiores esse sibi certo renuntiatum dominum Varadiensem episcopum sanscachem Belgradi una cum Turcarum copiis ad se accersivisse, atque una admonet nos, ut memores, quibus olim verbis a simili re serenissimum Joannem regem deterrere simus conati, ne patiamur serenissimae filiae, nepotisque nostri nomine Turcas in Hungariam accesseri. Ad nos ante hunc diem nihil fuit hac de re allatum ac nos quidem conscios eius rei non esse, non putamus esse quemquam, qui dubitet, satis enim id declarat omnis vita nostra anteacta, quam spectatam omnibus et quod citra iactantiam dictum sit, probatam quoque esse confidimus. Sed nos ne serenissimam quidem filiam nostram, cuius religio nobis explorata est, ea de re quicquam scire certo nobis persuasum habemus, tantum abest, ut volente aut consentiente ea haec facta putet paternitas vestra. Aliorum facta praestare non possumus, ne vel ipsi, vel serenissima filia nostra indignum aliquid et indecorum faciamus, facile Christo adiuvante praestabimus. Extrema haec solent esse remedia, ad quae nulla in fortuna nostra confugere unquam vellemus. Nam quod in alio repraehendimus, quo tempore minas istas iaciebat paternitas vestra, id ipsi facere nunquam in animum inducemus, quodque tum a nobis dictum commemorat paternitas vestra, in eo perstamus, neque alii sumus futuri in causa serenissimae filiae et nepotis nostri, quam fuimus in causa defuncti regis, quem et ipsum filii semper loco habebamus. Quo magis etiam nobis molestum illud accidit, quod scribit paternitas vestra, ut videamus, quid de nobis dicatur, cuius filiam quotusquisque credet haec facere sine regis patris et consilio, et assensu. Nos vero ita nos semper gessisse videmur, ut nihil dici de nobis possit, quod sit Christiano regi indignum. Secus qui si dicat aut dixerit, is de sua potius existimatione, quam de nostra detrahet. Quare iis est radicibus fundata, firmataque nullius ut calumniis aliquid de ea imminui possit, tantum abest, ut nos consilium aut assensum nostrum ad accessendos Turcas praebuerimus, ut ne serenissimam quidem filiam nostram, quae non degeneravit quicquam a virtute, religioneque paterna, ad eam rem unquam consensisse certo sciamus. De qua ne scivisse quidem, eam quicque etiam sponsionem facere dubitaturi non simus. Quare nihil est, quod vereatur paternitas vestra: sumus nos semper officii nostri, sumus professionis nostrae memores futuri. Itaque quoque videat paternitas vestra, ut quae sunt officii sui, quae sunt professionis suae, ea facit. Nihil est, quod magis ad eam pertineat, quam adesse viduae, non deserere pupillum, odia mitigare, dissidentes procerum animos in gratiam et concordiam reducere. Sic futurum est, ut nemo ad Turcarum auxilia confugiat. Vestra vero paternitas ista sua et de patria optime merebitur et non mediocrem apud homines laudem, apud Deum gratiam inibit, et nostrum sibi favorem tantum demerebitur, ut cogitaturi semper simus, quemadmodum nos gratos et memores officiorum eius praestare possimus. Bene et feliciter valere paternitatem vestram [cupimus]. Vilnae, XXIV. Octobris, M. D. XL-mo.

 

174. 1540. október 30. Vilna. Zsigmond király levele Fráter Györgyhöz, amelyben kéri, hogy gondoskodjék Izabella biztonságáról.

LL. IX. kötet, 32b-33b. fol.

Episcopo Varadiensi

Reverende in Christo pater, sincere nobis dilecte!

Ex litteris serenissimae filiae nostrae facti sumus certiores, quod miserit hoc tempore quibusdam de rebus oratorem suum ad serenissimum dominum Romanorum regem, quod maiestatem eius cum de aliorum Hungariae regni procerum, tum in primis de vestrae paternitatis consilio, scientiaque fecisse nobis persuademus. Interim autem dum orator hic est apud serenissimum dominum Romanorum regem, ingentem exercitum conflatum esse a maiestate eius accepimus, qui recta Budam contendat, neque procul abesse Turcarum copias, qui et ipsi procul dubio non alium locum, quam Budam petunt. Ita videmus serenissimam filiam nostram ingenti in periculo futuram, si Budae sit illi in ista et Germanorum, et Turcarum obsidione commorandam. Quamobrem visum est nobis, ut alio migret. Quem autem in locum sit ei migrandum, etsi nostram sententiam maiestati eius scripsimus, tamen et vestrae paternitatis, et aliorum regni procerum consilio utetur. Illud modo a paternitate vestra postulamus, ut qua fuit fide erga serenissimum dominum Joannem Hungariae regem, eandem et coniugi eius, et filio praestet ac omni ratione providere velit, quo tuto possit cum comitatu suo, cumque rebus omnibus et suis, et filii sui aliquem in locum concedere, ubi ab hostibus nullum ei sit periculum pertimescendum. Fecerit paternitas vestra boni et fidi erga defunctum dominum suum servitoris officium, nostrum vero favorem sibi plurimum demerebitur. Datum Vilnae, paenultima Octobris, anno Domini Millesimo quingentesimo quadragesimo.

 

175. [1540.] október 30. Vilna. Zsigmond király levele Izabellához, amelyben leírja a megkésett követküldés okait és tanácsot ad a Budáról való eltávozással kapcsolatban.

LL. IX. kötet, 34b-36a. fol.

Isabellae Hungariae reginae

Serenissima princeps, filia nostra charissima!

Reddidit nobis cubicularius noster litteras maiestatis vestrae, ex iis quibus versetur in angustiis, non sine magno animi nostri moerore cognovimus. In causa videtur esse mora et cunctatio, sed ea nulla nostra culpa accidit. Etenim ut primum a maiestate vestra certiores facti fueramus non de morte, sed de morbo tantum periculoso serenissimi coniugis eius, statim oratorem ad illam magnificum Petrum Kmitha palatinum Cracoviensem designavimus, qui cum recusasset provinciam, iamque de morte allatum esset, nulla mora interposita misimus ad reverendum patrem dominum Joannem Camenecensem episcopum atque ei munus hoc legationis mandavimus, qui suscepisset non invitus, si per adversam valetudinem licuisset, qua non ita pridem extinctus est. Venerabilis Joannes Sbąszki decanus Cracoviensis eadem in causa est, qui cum phtisi laborare dicatur, delatum sibi per nos munus obire non potuit. Iam itaque intellexit maiestas vestra morae huius et cunctationis nullam penes nos culpam residere. Quis enim est, qui casus humanos praestare possit? Statim autem ut cognovimus tres istos nostro desyderio satisfacere non posse, misimus per dispositos equos venerabilem Andream Czarnkowszki scholasticum Cracoviensem, secretarium nostrum, quem esse iam isthic cum maiestate vestra, mandataque illi nostra exposuisse confidimus.

Quod autem maiestas vestra, cum urgeret necessitas, ingens revera telum, non expectato legato nostro, filii sui nomine omni iure regni se cedere et pactis tantum stare velle serenissimo domino Romanorum regi renunctiaverit, nobis duplici ratione probatur. Cum quod in suis ad serenissimam coniugem nostram litteris se id de consilio eorum, qui cum ea sunt, fecisse scribit, a quo non exclusum fuisse dominum Varadiensem episcopum et dominum comitem Petrovicz suspicamur, quem esse Budae cum maiestate vestra accepimus, tum quod nobis quoque eadem illa visa sunt, quae per oratores maiestatis vestrae serenissimo domino Romanorum regi sunt renunctiata, neque a nostra legatione quidquam discrepant. Quod vero cupit a nobis consilium sibi dari, num discedendum Buda, et si discedendum, quonam sit potissimum commigrandum? Nam in iis, quae scribit maiestas vestra reverendo in Christo patri, domino Samueli episcopo Chelmensi, regni nostri vicecancellario sincere nobis dilecto, quaerere videtur abesse castra, possessionesque suas longius, esseque Turcis finitima, ut ad ea se recipere tuto maiestas vestra non possit. Nobis omnino videtur, quandoquidem ex pactis Buda serenissimo domino regi debetur, ut eam relinquat ac in locum illius Trecinium sibi dari a serenissimo domino rege postulet, eoque concedat, ut iam satisfieri pactis hinc inde incipiat. Ibi videbitur maiestas vestra tanto posse tutius et commodius commorari, quanto locus ille regno nostro est vicinior. Illud autem diligenter observet maiestas vestra, cum erit ei Buda migrandum, ut ne ulla ratione illustrissimum filium suum a se divelli patiatur, verum et illum, et omnes si fieri tuto poterit, thesauros serenissimi coniugis olim sui una accipiat, Trenciniumque vel ad quampiam aliam arce, quae tutior videbitur, perferendos curet. Quod si Trancinium non daretur, iam nos, qui et diu Hungariam non vidimus et locorum commoditates post eam praesertim regni depopulationem et vastitatem non habemus exploratas, ubi potissimum se conferre debeat maiestas vestra, id illius arbitrio committimus, quae cum eorum, quibus fidit, consilio deligere poterit, vel Tocay, vel aliquod aliud castrum, ubi commode subsistere queat interim, dum nos reliqua cum serenissimo domino Romanorum rege, quae ex tractatibus debentur, constituemus. Constituere tamen quia nihil possumus sine voluntate et assensione maiestatis vestrae, illam hortamur, ut nobis suggerat, quid deinceps pro se utiliter agere possimus? Faciemus enim omnia libenter, quae ad maiestatis vestrae dignitatem et commodum pertinere videbuntur.

Haec est consilii nostri summa, quod sibi maiestas vestra dari a nobis postulavit. Porro scripsimus ipsi ad serenissimum dominum Romanorum regem, de humanitate, quam ostendit maiestati vestrae, gratias egimus, ut eodem in illam animo esse pergeret, rogavimus atque illud una contendimus, cum cesserit maiestas vestra Buda, ut illi iuxta pacta Trencinii possessionem dari iubeat, quod maiestatem eius facturam non dubitamus. Interea maiestas vestra bono fit animo, nos illi nulla prorsus in re sumus defuturi, neque ullum amantissimi patris officium praetermissuri. Quam bene valere et felicem esse optamus. Datum Vilnae, paenultima Octobris, anno, quo supra.

 

176. [1540. november 9. körül.] Ferdinánd válasza Andrzej Czarnkowski követnek Zsigmond király levelére, amely válaszban felsorolja indokait, hogy miért neki kell Magyarországon uralkodnia.

LL. X. kötet, 22a-32b. fol.

 

Responsum sacrae regiae maiestatis Romanorum, Germaniae, Hungariae,

Bohemiae, etc. semper augustus, domini nostri clementissimi datum

venerabili Andreae Czarnkowski scholastico Cracoviensi, secretario et oratori serenissimi regis Poloniae, etc. ad maiestatem suam emandato super iis,

quae suorum principum et serenissimae reginae Poloniae, etc. nomine et

coram maiestate sua retulit et per scripta deinde exposuit

[...] Caeterum, quod serenissimus rex Poloniae ex morte serenissimi Joannis, generi sui proximie defuncti maiorem dolorem publice, quam privatim se accepisse significat, propterea, quod nova iterum, eaque non mediocria pericula regno Hungariae imminere videret atque adeo se eo semper animo fuisse ostendit, ut publicas rationes privatis anteferendas duxerit. Et quamvis filiae et nepotis sui fortunis prospectum esse cupiat, non hoc tamen agere se, ut nepos suus regnet, sed ut regnum Hungariae sit tranquillum et ut ne in potestatem Turcarum perveniat, contendere et elaborare magis scilicet attendens, quid publice toti Christiano orbi, quam sibi privatim expediat et cum sit illi prima cura de conservando Hungariae regno, de ornando nepote posterior, maiestati regiae libenter concedere, ut in Hungaria tranquille regnet, cum nemo sit mortalium, quem regnare malit in eo regno, quam suam maiestatem et tantum abesse, ut maiestatem suam in eo impedire velit, ut adnitam etiam pro virili sua cupiat, salvis tamen iis, quae dotis, quaeque contradotis nomine filiae suae partim data, partim promissa sint, et quae filio illius, nepoti serenitatis suae ex pactis et conditionibus praestari debent. Ad haec omnia maiestas regia respondens dicit sibi fuisse persuasissimum de serenissimo rege Poloniae, tanquam de potentissimo principe ac fratre et affine suo longe amantissimo, quod cum pro sua singulari sapientia, tum pro eo studio et amore, quo erga publicam quietem afficitur, tum propter causae et iuris maiestatis suae aequitatem esset maiestati suae talia de mente sua renuntiaturus, qualia super iam dictis eius orator maiestati suae declaravit. Quocirca maiestas sua regia agnoscens animi integritatem serenissimi regis Poloniae, neque dubitans quin eius mentis et voluntatis sit, ut cupiat maiestatem suam pro iure illius regni Hungariae possessionem consequi et obtinere maiorem in modum probat et extollit tam recti iudicii, consiliique serenitatis suae rationes et pro tam propenso studio et fraterna oblatione illius in eo, quod maiestatem suam non solum non impedire, sed etiam adiuvare in adipiscendo regno Hungariae pollicetur, summas, uti debet, agit gratias.

Ubi vero orator dicit serenissimum regem suum hortari maiestatem regiam, ut serenitatis suae exemplo, quippe qui hoc regnum vere esse existimans habere in potestate motus animi, neque duci ac regi affectionibus, sed eas regere potius ac sub rationis imperium subiicere quietis consiliis uti maluit, quam collecto exercitu Hungariam id, quod potuisset, etc. invadere et ipsa maiestas regia a turbulentis consiliis abstineat, nihil vi, nihil copiis et exercitu agat, sed hoc agat potius, ut volentibus imperare possit: certius enim esse, quam ut dubitari possit, esse non paucos in Hungariae regno, quibus deliberatum sit prius ad Turcam deficere, quam se armis cogi patientur ad parendum maiestati regiae. Item, ut diligenter maiestas sua caveat, ne sibi capiat inimicum Turcarum caesarem, neve illum lacessitum aut irritatum velit,et quod si hostem illum communem abhorrere sentiat, ut maiestas sua regnet in Hungaria, tuta magis, quam quae speciem tantum splendoris et dignitatis habent, consilia sequatur, etc. Item, ut omnes suas curas atque cogitationes in eo consumat, ut adiuncta sibi habeat Hungariae procerum studia, utque Turcorum tyrannum quibus potest honestis rationibus deliniat. Utramque enim ad rem, quo et Hungariae procerum et Turcarum caesaris animum sibi conciliatum habere queat serenitatem suam omne studium, operam, diligentiam et laborem prolixe deferre et polliceri haud aliter, ac si sua ipsius res ageretur.

Maiestas equidem regia ut in bonam partem interpretatur et accipiat serenissimi regis Poloniae hortationes et consilia ista, ita se putat iam inde ab eo tempore, cum post immaturam et commiserabilem serenissimi regis Ludovici foelicis recordationis interitum ad eam inclyti regni Hungariae successionem multis titulis, nominibusque tam divini, quam humani iuris pervenisse, constaret hoc unum vel imprimis quaesiviisse, ut citra ullam effusionem sanguinis Christiani eius regni pacificam possessionem, sedemque, uti par erat, pro iure suo obtineret, cumque omnes placabiles viae, rationesque ad assequendam sacram coronam illam per maiestatem suam intentatae nihil proficerent, et ob id armis istiusmodi ius suum firmissimum, nulli negandumque maiestas sua prosequi coacta miserum illud regnum intestinis bellis opprimi, ipsosque regnicolas partibus disiectas in mutuam patriae suae perniciem ruere dolenter videret, facile passa est pro salute et quiete regni illius, proque totius reipublicae Christianae commodo cum serenissimo rege Joanne pacis et concordiae tractatus inire non sine gravi iurium suorum praeiudicio et detrimento. Eius autem pacis conditionis tametsi serenissimus rex Joannes minus observare curarit, dum dixit, tamen maiestas regia nolens illam occasionem dare perturbandi rursus statum Hungariae, patienter utique tulit omnes offensiones eius et utrumque connivendum sibi putavit ad ea, quae per serenissimum regem Joannem, illiusque subditos fiebant non parum adversa et contraria dictae pacis tractatibus. Succedente postea morte illius, etsi maiestas regia eo, quod serenissimus rex Joannes in vita sua non praestiterat iuxta pacis conditiones ea, quae praestare et exequi ex parte sua tenebatur, videretur pro iure suo non obligari ad standum et satisfaciendum tractatibus istis antenominatis, maluit tamen publicum bonum privatae utilitati anteponere et potius quieti et tranquillitati regni Hungariae consulere, quam praeteritarum iniuriarum, offensionumque recordari.

Misit itaque maiestas sua statim post obitum ipsius serenissimi regis Joannis ad consortem, serenissimam dominam Isabellam reginam Hungariae, etc. peculiarem oratorem, nuntiatum eiusdem maiestatis suae verbis, ut quia aequissimum et omni rationi consonum sit, ut ea, quae pro salute et quiete regni, proque universae reipublicae Christianae bono inter maiestatem suam et ipsum quondam regem Joannem non sine maximo iurium maiestatis suae praeiudicio acta, conclusa et arctissimis vinculis adstricta sunt, integre observentur et debitae executioni demandentur. Maiestatem idcirco suam propensam et inclinatam esse atque adeo ultro offerre omnia, nempe quae iuxta initos pacis tractatus et praestita a maiestate sua iuramenta se et filium ipsius, caeteraque in his contenta concernerent, sine omni dubitatione exequi et quod eandem una cum filio suo omni tempore, quibuscumque in rebus fieri posset, paterne commendatam, adiutam et promotam habere vellet, dummodo et ipsa maiestatis suae iuri, necnon tractatibus, praesertim quo ad successionem regni non obstaret, quin potius, uti par est, responderet. Et cum ab ea nullum aliud responsum maiestas sua elicere potuerit, quam quod exquirere vellet suorum consiliariorum vota et parentum potissimum consilia expectare statuisset, maiestas sua non praetermisit iterum atque iterum tam per proprios nuntios, quam per litteras suas eandem requirere, ut maiestati suae quantotius ad honestissimas postulationes suas resolutum responsum dare non cunctaretur. Quatenus omni impedimento sublato pro multiplici iure suo et in vim praefatorum tractatuum dicti regni sui possessionem consequeretur, maxime cum ipsam ac prolem suam maiestas regia in iis, quae ipsos iuxta memoratae pacis tractatus directe concernerent et attingerent, contentos reddere omnino decrevisset. Insuper maiestas regia non neglexit tum omnibus et singulis totius regni Hungariae statibus et ordinibus per patentes litteras suas insinuare et proponere successionis ius vigore tractatuum pacis, quod sibi competit, invitando scilicet illos clementissimis verbis, omnique gratia proposita ad unionem et concordiam regni et ad obedientiam, fidelitatemque maiestatis suae, tum maxime vero ipsius serenissimae reginae consiliarios, quorum potissimum opera et consilio pacis tractatus confectus et firmitatus fuit, quique semet pro observatione illius pacis mediantibus litteris suis obstrinxerunt, promissionis et obligationis suae admonere et cohortari ad unionem illam et maiestatis suae successionem adiuvarent, omni diligentia curavit.

Constat autem accessisse ad fidelitatem et obedientiam maiestatis suae maiorem et potiorem partem ex proceribus regni, qui sanis consiliis usi atque adeo prae oculis habentes pericula ipsi regno et per Turcas, et per factionum studia impendentia, facile maiestatem suam in regem recognoverunt.

Et licet maiestas regia fratrem Georgium episcopum Waradiensem et Valentinum Therek ac Petrum Petrowicz parum cordi habere tractatus pacis videret, ut qui propria authoritate regni gubernationem violentam de facto vindicare sibi conarentur, tamen et eos, et plerosque omnes ut ad se alliceret, valde laboravit maiestas sua atque adeo nihil intentatum relinquere voluit, si quomodo posset istorum hominum obstinatam pervicaciam clementia, gratiaque sua expugnare.

Quae cum ita se habeant, adhuc nihil est, quod non videtur convenire et concordare cum consilio serenissimi regis Poloniae. Nam maiestas regia omnia perinde agit ac si serenitatis suae consilium praescivisset et in omnibus istiusmodi actionibus suis prae se tulit cupere et optare, uti ius suum pacifica via consequatur, idque non tam ob praenatae utilitatis respectum, quam ut possessione regni, eiusque potioribus locis in manibus et potestate sua habitis, miserum et afflictum regnum illud a tyrannica Turcarum servitute liberare et defendere posset.

Sed cum maiestas sua requisita denuo atque iterum regina ipsa tam per proprios nuntios, quam per litteras perhumaniter ac paterne ad se scriptas, nullam sibi spem certam dari cognosceret, quod tractatibus pacis stare et maiestati suae ea loca, ut est Buda et alia iuxta oblationem maiestatis suae quam honestissimam consignare in animo haberet, omniaque petita maiestatis suae summo et inexcusabili silentio praeterirentur, praesertim tam difficili et periculoso tempore, ubi maxime timendum sit, ne Turcarum viribus supervenientibus tam nobile regnum, Christianitatisque propugnaculum non minus cum totius reipublicae Christianae pernicie, quam regnorum et dominiorum maiestatis suae detrimento ac summo periculo in foedissimam ac deplorandam servitutem redigatur, cumque certo certius constaret reginam ipsam aliquot eiusmodi homines habere, qui non solum ad otium et tranquillitatem in regno isto parandam nihil respicerent, sed maiestatem etiam suam in aequissima successione, adeptioneque praefati regni sui totis viribus impedire et in potiundo iure suo contra initos pacis tractatus illi palam negotium facessere conarentur atque adeo fidedigna relatione innotuisset maiestatis suae pernicioso et funesto illorum consilio, solennes oratores contra praefatos pacis tractatus cum eiusmodi petitione iamdudum ad Turcam emandatos, nempe uti Turca filium regis Joannis in regno eodem statu, quo pater eius fuit, confirmaret et inibi permanere concederet, necnon certos nuntios ad omnes regni partes contra maiestatem suam et adversum ius illius sub praetextu cuiusmodi pietatis in reginam et filium eius missos esse, multosque comitatus et caeteros regnicolas sollicitatos, ut dictum filium regis Joannis in regem eorum acceptarent. Denique et illud cum summa praefatorum tractatuum pacis labefactione et iniuria maiestatis suae procuratum fuisse, ut Cassowienses regis quondam Joannis haeredi infanti iurarint atque haec omnia non nisi in praeiudicium et fraudem evidentissimi iuris maiestatis suae et adversus firmatos pacis tractatus directe fieri animadverteret. Equidem ex iis urgentissimis causis maiestas sua se non minus violenter impulsam, quam invito animo militem conscribendum curasse ingenue fatetur, non ut iniuriam faceret ullam reginae ac filio suo, sed ut ius suum prosequendo regnum illud ab impendenti interitu, ruinaque liberaret, priusquam per factiosorum quorundam perversa, immaniaque consilia sub Turcarum potestatem, detestandumque iugum perveniret, armisque tandem cogeret eos, quorum conatus uniendis et concordandis regni istius populis crudeliter obstarent, quique tanquam publicae pacis perturbatores et omnis discordiae authores nihil aliud moliri, machinarique videntur, quam ut invocatis et accersitis Turcarum auxiliis sibi solis vi quadam factiosa et authoritate privata summam rerum vindicent ac impetuoso, seditiosoque plane imperio privatis utilitatibus consulendo regnum ipsum extremis calamitatibus obruant, idque sub eo colore, quasi reginae et filii ipsius fortunis prospectum vellent, cum omnia potius in destructionem regni et reginae ac filii sui ab eis agitari perspicuum sit.

Cum ergo maiestas regia postulata et oblationes aequissimas suas apud illos nullum penitus locum habere, quin potius gratiam suam nihilipendi in dies magis magisque intelligeret, nihil tamen neque regnis ac provinciis suis magis necessarium, opportunius, neque toti Christianitati utilius, salubriusque fore perspiceret, quam ut regnum Hungariae conservari posset, quominus a Turcis occuparetur, praesertim cum in eius observatione universae propemodum reipublicae Christianae salutem, incolumitatemque positam esse quivis facile diudicare queat ac subinde temporis occasionem, opportunitatemque consyderans, certiorque reddita Turcarum caesarem cum Persarum rege gravissimo bello implicitum vix posse hac hiemali tempestate vires suas ad regnum Hungariae convertere, respondit maiestas sua se non potuisse, neque debuisse praetermittere, quin quem collegit exercitum eum in Hungariam potius descendere iuberet, ut susceptam scilicet pro recuperatione iuris sui expeditionem prosequeretur, non eo sane consilio sive animo, ut cruentum in eo regno bellum exerceret, sed ut vel armorum metu seditiosorum ac rebellium hominum animos a perniciosis conatibus suis, quibus se se maiestati suae non sine publica calamitate et regni pernicie opponere ausi sunt, deterreret, eaque, quae et divino, et humano iure ad maiestatem suam pertinent, mediantibus viribus, ex quo pacifica, amicabilique via adipisci non posset, extorqueret.

Interea vero temporis cum maiestas sua futurum speraret, uti serenissimae reginae Isabellae opera, authoritateque persuasis factiosis illis hominibus maiestatis suae copiae in Budam intromitterentur, advenit ad maiestatem suam nuntius venerabilis Thomas custos Albensis, reginaeque nomine retulit ipsam contentam esse stare pactis conditionibus et articulis inter maiestatem suam regiam et ipsum quondam regem Joannem maritum illius fide et iuramento firmatis, rogareque maiestatem suam, ut cum non necesse habeat ius suum armis, per effusionem Christiani sanguinis prosequi, quando haec ipsa sine strepitu armorum et sine damno et calamitate reipublicae Christianae transigi possent, ipsam in pactis et conditionibus iam dictis tenere et conservare dignaretur, significando etiam ipse custos Albensis, quod frater Georgius episcopus Waradiensis, Petrus Petrowicz et alii fidelitatis iuramentum reginae ipsi iam praestitissent et quod sub illius potestatem et imperium se tradidissent.

Quibus intellectis maiestas sua tametsi gravissimas impensas in expeditionem istam iam ceptam fecerat, ad quas ipsam reginam et suos tum propter tarditatem responsi, tum propter alias rationes antedictas summam causam dedisse constaret et ob id maiestati suae iure optimo competivisset expeditionem illam prosequi et a tractatu pacis discedere, tamen cum hoc semper in votis vel maxime habuerit, ut pacificatione potius, quam armorum strepitu actualem regni sui possessionem nanciscatur et illud ad stabilem, unanimemque concordiam reducat, noluit maiestas sua se erga reginam ipsam vel difficilem, vel inclementem circa petitionem illius ostendere, quin potius ipsius postulatis locum dare et perquam benigne admittere voluit, ut de negotio amice componendo tractaretur.

Et in hunc effectum statim ex consiliariis suis praecipuos et potiores, uti oratores et commissarios suos, videlicet reverendissimum dominum Paulum archiepiscopum Strigoniensem ac spectabiles et magnificos Petrum de Peren, comitem Nicolaum a Salm, Franciscum de Rewa adiuncto illis generali capitaneo maiestatis suae Leonardo barone a Vels amplissimo mandato, transigendique facultate munitos ad veterem Budam cum serenissimae reginae commissariis convenire demandavit.

Sed ubi ad tractationem ventum est, maiestatisque suae commissarii et oratores, ut ex annexis exemplis clarius cernere liceret, plusquam honestas conditiones maiestatis suae nomine proposuissent, facile aperuit maiestatis suae animi sinceritatem et rectitudinem ab illis eludi, praesertim cum reginae commissarii nedum indigna, sed impossibilia flagitare non veriti essent, adeo non respiciendo ad ullam honestatem, ut longe plusquam totum ipsius serenissimi regis Joannis patrimonium valeat, sibi iam de facto restitui contenderint, quod tamen iuxta conditiones in tractatu pacis expressas de communi regnicolarum unius atque alterius partis contributione post duorum primum annorum spatium a die publicationis eiusdem pacis numerando redimi debeat, sed cum per regem Joannem steterit, quominus promulgatio pacis, a qua quidem patrimonii redemptio veluti a radice pendet, eo invente secuta non sit, certe merito tam dignis, iustis, honestisque conditionibus per maiestatis suae commissarios oblatis reginam ipsam ac consiliarios contentari oportuisset, si vel paululum animi habuissent ad concordiam inclinatum, immo pro certo suspicatum et maiestati suae relatum fuit, etiam si maiestas sua omnia incontinenti praestare potuisset, quae illi indebite et impudenter petierant, nihilominus tamen magnum dubium fuisset, an ad illa assensissent. Caeterum ex quo redemptio patrimonii fieri non potest, neque debet secundum tractatus tenorem, nisi facta unione regni, habitoque generali regnicolarum conventu, communisque subsidii contributione, tanto magis perspicuum ex eo fit, quam indigna et inconvenientia postulare ausi fuerint.

At vero cum maiestatis suae oblationes tanta cum honestate, aequitateque coniunctas locum plane nullum apud istos homines obtinere potuisse manifeste conspiciatur, relinquit itaque maiestas regia serenissimi regis Poloniae incorrupto et prudenti iudicio altius perpendendum, utrum penitus exclusis armis maiestas sua omnia praecario agere et si noluit duo vel tres, ut est frater Georgius episcopus Waradiensis, Valentinus Therek, Petrus Petrowicz et pauci quidam factionem ipsorum sequentes, maiestatem suam in regem, ut debent, recognoscere, vel illam iure suo potiri, regnique possessionem adipisci sinere, imprimis cavere debeat, ne illos utcumque paucos vel offendat, sed conniventibus quasi oculis istos male feriatos homines, qui neque patriae suae salutem, neque publicum bonum, neque maiestatis regiae ius prae oculis habent, Hungariam Turcicae tyrannidi, ut res et fortunas suas cum exitio regni ad tempus aliquod promoveant, turpiter prodere permittere, an vero maiestatem suam omnes conatus, omnes cogitationes, omnia studia in eo magis consumere conveniat et expediat, ut redacto regno isto in unionem et concordiam, recuperatisque sede regia, munitionibusque potioribus eiusdem coronae, repressisque seditiosorum hominum factionibus ad sustinendam, arcendamque Turcorum potentiam, si qua ingrueret cum caesareae maiestatis auxilio, caeterorumque Christianorum principum et potentatum ac sacri Romani imperii ope ac suorum denique regnorum, patriarumque haereditariarum subsidiis se in omnem eventum paratum et succinctum sine cunctatione aliqua reddat.

Etenim quo serenissimus rex Poloniae clarius perspicere queat consilia, voluntatemque maiestatis regiae circa negotium atque statum praememorati regni Hungariae, serenitatem suam minime celandam putat. Nempe quod maiestas sua attente consyderatis et ob oculos positis omnibus periculis, quae nedum regno Hungariae, sed etiam maiestatis suae provinciis ac toti subinde Christianitati mox eventura videntur, si dictorum factiosorum hominum improbitate et perfidia Turcarum tyrannus, quod Deus omen avertat, Budam occupet, necessario ob id, iustissimisque causis adducta est et modo adducitur omnem pro virili operam adhibere, ut antequam Turcae ob brumalem asperitatem supervenire queant in potestatem suam ipsam Budam una cum reliquis locis, quot consequi poterit, quoquomodo redigat, satius utique et tutius esse existimans recepta in manibus et potestate iam dicta sede regia, munitioribusque fortalitiis regni experiri voluntatem, animumque Turcarum imperatoris et nihilominus per omnes honestas conditiones ab ipso pacem seu inducias interim impetrare contendere, quam pati et indulgere, si maiestati regnum praecario nolit relinquere, ut sibi occupatis illis locis aditus ad occupandum totum regnum pateat, ubi maiestas sua et tota respublica Christiana nihilominus imo longe magis formidare habebunt illius potentiam et tyrannidem, quam si Buda retineatur et conservetur. Licet maiestas sua non neglexerit etiam omnes convenientes vias, rationesque quaerere, uti Turca velit esse contentus, quod maiestas sua illius cum favore et consensu regni Hungariae possessionem potiatur et fruatur vel ex vigore tractatuum pacis cum serenissimo rege Joanne per maiestatem suam initae, qua inter caetera expressum fuisse eidem Turco significavit, quod defuncto ipso rege Joanne maiestas sua in totalem regni possessionem succedere deberet.

Quare cum haec ita sint, arbitratur maiestas regia posse serenissimo regi Poloniae facile ex hiis liquere, quod maiestas sua omnia prius sanis consiliis, quam armis tentare voluit et quod non minus publicae salutis causa, quam privati commodi respectu id, quod nunc agit, sibi porro summis conatibus agendum censeat, ut iam tandem salubri et exoptata concordia regni sui acceptis per intestinas iam diu discordias vulneribus medeatur, utque illud ad unionem perducat, in qua sane etiam si communis Christiani nominis hostis metuendus sit, ne irritetur. Tamen propterea maiestas sua publicam salutem et regnorum, dominiorumque suorum conservationem nequaquam negligendam esse censet, neque iudicatum satis adhuc habet maiestas sua, utrum sit consilium magis speciosum? Hoc ne, ut maiestas sua penitus abstineat ab armis et factiosos homines illos pro sua plane libidine quicquid eorum animis collibitum est, perpetrare, machinarique, omniaque in regno sursum, deorsumque miscere permittat ac veluti otiosa et in utramque aurem, quod dicitur, dormiens, nequaquam impediat, quominus iidem deplorandae conspirationis authores pro immani audacia, scelereque suo quasi occaecati nobilissimum regnum potestati Turcarum subiiciant potius, quam ut maiestatem regiam pervenire patiantur, an vero illud, ut maiestas sua sumptis armis regni istius conservationi et quieti consulat et intendat?

Equidem ostendit hactenus maiestas sua regia se non abhorrere a paccatis consiliis, quae libenter sequi solet, curque exercitum comparavit et quamobrem facere non possit, quin tum pro iure suo, tum pro regni conservatione susceptam expeditionem prosequatur, similiter demonstrat, optans tamen etiam nunc, ut per serenissimam reginam Isabellam, serenitatis suae filiam, eiusque consiliarios liceat maiestati suae regni possessionem pacifica via, citraque sanguinis effusionem Christiani adipisci.

Praeterea explicavit maiestas sua se non praetermisisse in eo quoque elaborare, quantum potuit, ut sibi procerum Hungariae studia conciliaret et adiungeret, quorum potior ac melior pars ultro se ad maiestatis suae obedientiam contulerit. Denique quod apud Turcarum tyrannum misso ad se oratore id, quod ex re et utilitate regni Hungariae, maiestatisque suae, eiusque universorum populorum esse videretur, procurare non cessavit et quia ad utramque rem, quo maiestas sua et Hungariae primorum, et Turcarum caesaris animum sibi conciliatum habere possit, idem serenissimus rex Poloniae omne studium et diligentiam maiestati suae prolixe defert et pollicetur, pro eo sane serenitati suae, quas par est, maximas et habet, et agit gratias, petitque maiestas sua, ut quoniam fidedigna relatione intellexit iactitare fratrem Georgium, Valentinum Therek et reliquos eorum complices, quod serenissimae reginae Isabellae iuramento adstricti sint, contraque voluntatem, animumque illius nihil facient vel agent, itidemque cives et plebs Budensis fateatur se in potestate reginae esse et quodcumque iusserit, id eos paratos esse subire, velit serenissimus rex Poloniae primo quoque tempore filiam suam omni vehementia hortari, admonere, illique efficaciter persuadere, ut reipsa declaret et ostendat se improbare, detestarique episcopi Waradiensis et reliquorum adhaerentium suorum pestiferos conatus et consilia, palamque et testatum publice faciat absque consensu illius talia ab istis fieri, quodque tractatibus pacis et maiestatis regiae oblationibus per omnia stare et obtemperare velit et cupiat, urgendo et impellendo fratrem Georgium cum reliquis suis, ut ipsius voluntati morem gerant et ab errore suo desistant, neve serenitatem suam in id discriminis una cum filio suo collocatam velint, ut maiestate regia bellum prosequi coacta ammittat et suam, et filii sui causam, praesertim super restituendo, redimendoque patrimonio et aliis, prout in ea capitulatione pacis compraehenduntur. Et quia periculum in mora est, maiestas sua et ipsum oratorem requirit, ut per se et serenissimi regis sui nomine idem apud praefatam reginam agat et efficiat.

Quod si forsan serenissimus rex Poloniae ac filia eius falsa sibi per istos praefractos et callidos homines spe proposita opinarent se et prolem suam permisso Turcarum imperatore in regni istius administratione conservatum iri, aut quod Turca ullo modo passurus sit, uti regnum illud Hungariae quasi haereditatis nomine dicti regis Joannis filio cedat, poterunt exempla negotii Transsylvaniensium et litterae tum, quas Turca ipse ad regnicolas ipsos dedit, in quibus tantum abest, ut de filio serenissimi regis Joannis vel unico verbo mentionem fecerit, ut et patrem perdere, si super vixisset, se statutum habuisse ostendat, tum quas eius praefecti, sive sanchiaci ad universos regni populos scripserint, satis abunde serenitates suas docere, quid in animo habeat Turca, quoque modo Hungariae regnum, veluti per tetrarchas dividere conetur, sciens nimirum illud in partes dissectum facilius occupari posse, itaque pro arbitrio suo hincinde officiales collocare non alio sane consilio, rationeve intendit, nisi ut per quamcumque occasionem sibi opportunam et idoneam totum tandem regnum pedibus suis subiiciat. Atque hinc est, quod per membra quasi Hungariae regnum distrahere laborans, eius vires atque opes pedetentim diminuere statuerit, quoad universam deglutiat. Proinde visum est maiestati regiae dictarum litterarum copias sive exempla huc addita ipsi oratori consignare.

Porro quia dictus orator asseruit se a rege et domino suo in mandatis habere, ut in Hungariam proficiscens omni cura provideat, ne qui ex regni proceribus callidis et praecipitibus usi consiliis regnum illud in ultimum periculum adducant, operamque det, ut dissidentes procerum animos sui principis authoritate in gratiam et concordiam redigat et quod serenissimus rex Poloniae a maiestate sua petit, ut suum cum serenitate sua consilium communicare ac quid faciendum censeat, quo regnum Hungariae in istis fluctibus incolume conservari queat, oratori ipsi significare dignetur maiestas regia et si profectionem illam oratoris in Hungariam improbare non potest, tamen longe consultius et utilius tam pro serenissima regina Isabella, eiusque serenissimo filio, quam pro tranquillitate regni istius futurum fuisse putat, ut serenissimus rex Poloniae oratori suo ante omnia iniunxisset, ut serenitatis suae verbis palam et aperte apud regni proceres significaret et profiteretur, serenitatem videlicet suam cupere et mandasse expresse, uti filia sua initis pacis tractatibus stet et maiestatis regiae ius, quod ad successionem et alia attinet, nullo modo vel per se, vel per suos impediat, eosque exhortetur, ut quia serenitas sua nolit se immiscere negotio isti, quin potius maiestatem regiam in eo regno vigore tractatuum pacis regnare cupiat et ad hoc, quantum in se est, et ipsam adiuvare, et promovere decreverit, noluit obstare maiestatis regiae iuri, sed potius tractatibus initantur. Per hoc enim inobedientes pertinaciam suam facilius fortasse deponerent et ad fidelitatem maiestatis regiae libentius se conferrent, ubi viderent nimirum serenitatis suae mentem non esse, ut regnum pro nepote illius teneant, cuius nomine et praetextu adversum maiestatem suam solummodo agere videntur.

Quocirca non videt maiestas sua causam, quare eiusmodi mentem et voluntatem serenissimus rex Poloniae nolit esse notam hoc tempore proceribus regni Hungariae, sed potius adhuc aliquamdiu tectam et ocultam. Cum nunc de facto ab aliquibus fiant, quae serenitas sua futura timuit, et tanto magis necesse sit omni cura praevenire, ne paucorum istorum malignitate vel sana aliorum consilia inficiantur.

Quod si regina Isabella forte adhuc pactis et tractatibus iuxta declarationem et oblationem plus quam honestam commissariorum maiestatis regiae stare contenta esset, qua de causa maiestas sua generalem capitaneum suum per aliquot dies ab oppugnatione Budensi supersedere praecepit, maiestas sua praefatum oratorem scire vult, quod ex superabundanti parata est etiam nunc admittere, ut ad petitionem et instantiam reginae ipsius generalis capitaneus maiestatis suae, prout a maiestate sua commissionem habet, amicabili transactioni locum concedat et sive faciat, sive non faciat regina, nihilominus maiestas regia expeditionis suae rationes pro commoditate sua urgere, continuareque haud praetemittet, offerens tamen, si Buda ad manus maiestatis suae detur, quod ab expeditione supersedebit.

Sed in eo casu, quo maiestas sua cogetur vi procedere ad recuperationem regni sui Hungariae, serenissimus rex Poloniae facile per se iudicare poterit, quod maiestas regia tunc non tenebitur tractatibus stare, neque promissa filiae illius praestare.

Insuper maiestas regia existimat serenissimum regem Poloniae pro prudentia sua bene consyderare et animadvertere debere, an sine gravi famae et dignitatis suae nota fieri possit concedere scilicet, ut filia sua occasionem, ansamque det involvendi rursus periculis et calamitatibus regnum ipsum Hungariae, unde et per totum orbem, et ipse rex Poloniae et filia eius in repraehensionem, invidiamque incurrerent.

Praeterea ubi dicit orator, quod serenissimus rex suus collecto exercitu Hungariam invadere potuisset, nec defuisse vires, nec studia multorum serenitati suae, etc. ad hoc respondet maiestas regia serenitatem suam recte et pie fecisse, quod ab consilio abstinuit. Nam etiam si sollicitata fuerit serenitas sua, tamen non videt maiestas regia ullam iustam causam, quare serenitas sua cum exercitu Hungariam ingrederetur, cum praesertim tractatus et conditiones pacis inter maiestatem suam et serenissimum regem Joannem initas serenitas sua bene cognitas et compertas habuerit, antequam filia serenitatis suae ipsi regi Joanni nupta fuit.

Ubi orator dicit serenissimo Joanni regi toto eo tempore, quo in Hungaria regnavit, non modo nullam arcem, nullum oppidum per Christiani nominis hostes ereptum, sed spem etiam ostensam fuisse aliquam ei amissam Hungariae partem restitutam iri, maiestas regia respondet contrarium ostendi posse et serenissimum regem Poloniae de hoc male informatum esse, quippe cum constet ipsum regem Joannem tempore suo tam proprias arces, quam ditionis suae subditorum castra non nisi plurima per Turcas occupata ammisisse, atque bonam partem Sclavoniae, atque totum Despotatum et episcopatum de Diacko ex manibus suis periisse, prout ex annecta schaeda clarius videtur. Et quo animo Turca erga ipsum fuerit, ex legatione illius ad Transsylvanos facile coniici et depraehendi potest [...]

 

177. [1540. november 9. körül.] Ferdinánd második válasza Adrzej Czarnkowski követ előterjesztésére, amelyben részletesen kifejti azokat az okokat, amelyek szerint másképpen nem járhatott el trónigénye érvényesítésében.

LL. X. kötet, 32b-41b. fol.

Responsum legationis secundae

Sacra regia maiestas Romanorum, Hungariae, Bohemiae, etc. semper augusta, dominus noster clementissimus audivit et intellexit ea, quae venerabilis Andreas Czarnkowsky, serenissimi principis domini Sigismundi regis Poloniae, etc. orator (praeter salutationem et omnis boni, felicitatisque impraecationem, necnon perpetuae benevolentiae significationem, pro qua maiestas sua quas debet, gratias agit et vicissim serenitati suae aeque prosperos successus, longaevam vitam, dignitatis et fortunarum amplissimas accessiones ex animo optat) et coram retulit, et scripto deinde maiestati suae porrexit. Ad quae etsi maiestas sua aliquamdiu in animo habuit nihil in scriptis respondere, vel quia in prioribus scriptis causae suae, rationes, factaque omnia declarasse non solum, sed et abunde satis probasse videretur et ob id supervacaneum plane fore existimaverit eadem, quae antea copiose, verbisque adeo rationibus confutata sunt, crebrius identidemque refellere, vel quia indignum esse arbitraretur cum serenitate sua verbis contendere, tamen cum nulla pars sit totius orationis ab ipso internuntio serenissimi principis sui verbis habitae, in qua non graviter tum maiestas regia accusetur, tum illius actiones, consiliaque repraehendantur, facere maiestas sua non potest, quin vel innocentiae, vel dignitatis, existimationisque suae tuendae causa impraesentiarum respondeat, idque tamen pro mutua animorum coniunctione, arctissimaeque necessitudinis copula, quanto mitius, moderatiusque potest, facere statuit.

Nam primo inculpat serenissimus rex Poloniae maiestatem suam dicens tutiori et solidiori in loco istius controversiae cardinem versaturum fuisse, si maiestas sua eum cursum in consequendo regno tenuisset, in quem serenitas sua consiliis direxerat. Ea autem fuisse eiusmodi, ut censeret maiestati regiae quieta potius consilia sequenda esse, ut ne vi et armis ius suum prosequeretur, praesertim cum nullam sibi vim, nulla arma opponi videret, liberalitate potius et clementia Hungariae sibi procerum animos conciliaret. Haec cum non praetermissa sint a maiestate sua vel antequam de hoc per serenitatem suam admoneretur. Quid enim hominibus illis maiestas sua, ut tum ad unionem, concordiamque regni, tum ad obedientiam, fidelitatemque maiestatis suae prout debebant, aliorum magnatum, procerumque regni exemplo redirent, non benigniter obtulit, aut quam gratiam, liberalitatem, clementiam non proposuit? Statim a principio cum videret eos nihil non in praeiudicium, fraudemque iurium maiestatis suae et pacis tractatuum cum serenissimo quondam rege Joanne initorum aperte moliri, eorumque conatus longe diversos ab observatione tractatuum eo prorsus tendere animadverteret, ut quantum in eius scitu esset, maiestatem suam impedirent, quominus pacifica regni possessione potiretur. Non promeruisse sane videtur maiestas sua, quare serenissimus rex Poloniae tam acerbe armorum, castrorum, exercituum terrorem, strepitumque identidem maiestati suae obiiceret, incusans scilicet iis nihil aliud maiestatem suam effecisse, quam quod in summam omnia difficultatem adduxerit adeo, ut non facile ratio inveniri queat, qua explicari possint, quae sint ita misere tot modis implicata, affirmans praeterea per neminem alium, quam per maiestatem suam stetisse, quominus regina Isabella nunc ea, quae maiestas sua ex pacto postulabat, praestare possit. Quae ut indigna sunt et non temere maiestati suae dicta videantur, ita tanto gravius ferre debet maiestas sua, quanto minus eiuscemodi accusationum culpam ullam agnoscit. Nam satis antea declaratum est per scripta maiestatis suae, quamobrem arma sumpserit, siquidem invita et coacta id fecit, priusquam omnia lenitate, mansuetudine, praecibus, monitis, adhortationibus atque in summa pacifica prorsus via tentare voluit, quam ad expeditionem praesentem descenderet. Scit enim serenissimus rex Poloniae (ut aliqua ex parte etiam nunc repetantur ea, quae alias maiestas sua saepius declaravit), scit, inquam, serenitas sua maiestatem regiam minime neglexisse, statim a morte ipsius Joannis regis peculiares legatos suos tum ad serenitatem suam, tum ad filiam illius, serenissimam reginam Isabellam emandare, nuntiatum scilicet praeter alia ambabus serenitatibus suis, ut quia aequissimum, omnique adeo ratione consonum esset, uti ea, quae pro salute et tranquillitate regni, proque universae reipublicae Christianae bono inter maiestatem suam et ipsum quondam Joannam regem non sine maximo tamen iurium maiestatis suae praeiudicio acta, conclusa, arctissimisque vinculis, intercedente caesareae maiestatis auctoritate adstricta essent, firmiter observarentur, simul et debitae executioni demandarentur. Idcirco maiestatem suam expositam esse atque adeo ultro ferre (id, quod ipsam reginam prius facere admodum decuisset), omnia nempe, quae iuxta initos pacis tractatus iureiurando utrinque confirmatos ipsam reginam et filium suum, caeteraque in his contenta concernerent, eandemque una cum filiolo suo omni tempore, quibuscumque in rebus fieri posset, paterne commendatam, adiutam et promotam habere velle, dummodo et ipsa iuri maiestatis suae et pacis tractatibus praesertim, quo ad successionem regni non adversaretur, quin potius ut par esset, responderet. Nam si secus eveniret et executio ipsa taractatuum pacis praeter expectationem maiestatis suae apud illam vel suos obtineri non posset ita, ut maiestatem suam licet invitam pro recuperatione praefati regni sui sumptus facere oporteret, nihil inde magis, quam perturbationem quandam praesertim in his, quae vigore tractatuum pacis [illi] eiusque filio deputata et attributa essent et a maiestate sua praestari deberent praeter belli etiam motus, incommodaque expectandum fore. Et cum a serenissima regina nullum alium responsum elicere potuisset, quam quod suorum consiliariorum vota exquirere vellet et parentum potissimum consilia expectari constituisset, iterum atque iterum tam per nuntios, quam per litteras eandem requirere non cessavit, ut maiestati suae quantotius ad honestissimas postulationes suas resolutum responsum dare non cunctaretur.

Praeterea non praetermisit maiestas sua tum omnibus et singulis totius regni Hungariae statibus et ordinibus successionis suae ius, quod sibi cum multis aliis nominibus, tum vigore etiam tractatuum pacis competeret, per patentes litteras suas insinuare et proponere, tum maxime vero ipsius serenissimae reginae consiliarios, praesertim eos, quorum opera, consiliumque dictae pacis tractatus potissimum initus, firmatus et confectus fuerat, qui semet ipsos pro observatione illius pacis mediantibus literis suis obstrinxerant, admonere, cohortarique summopere curavit, ut se per omnia fidei maiestati suae semel vigore litterarum suarum promissae conformes gererent, ita nempe, ut in successione regni maiestati suae iam mortuo rege Joanne iuxta initos pacis tractatus debita nullum negotium sive impedimentum afferri patentur.

Ex his itaque clare liquet maiestatem regiam non statim prorupisse ad arma, sed omnibus quibuscumque potuit, quietis et pacatis consiliis usam esse.

Quod si serenissimus rex Poloniae attentius relegat litteras [at]que responsum maiestatis suae, praesertim eo in loco, quo de legatione ad Turcam adversus praefatos pacis tractatus expedita antequam ne militem quidem unum conscripsisset maiestas sua, deque certis nuntiis ad omnes regni partes contra maiestatem suam atque adversum ius eius sub cuiusdam confictae pietatis in reginam viduam et filium eiusdem praetextu emandatis, necnon de multis comitatibus et regnicolis ut dictum filium regis Joannis in regem acceptarent, sollicitatis, denique de procuratione illa, qua Cassowienses non sine summa praefatorum pacis tractatuum labefactione et maiestatis suae iniuria ad Joannis regis haeredi infanti iurandi adducti sunt, postremo vero de ablegatis in Transylvaniam cum mandatis, litterisque reginae ipsius tentandi, sollicitandique nimirum regnicolarum animos causa, ut sub fidem, imperiumque illius venirent, nuntiis nonnullis mentio facta est. Reperiet certe serenitas sua non minus iustissimis, quam urgentissimis de causis maiestatem regiam ad conscribendas copias, exercitumque suum impulsam fuisse, quae quidem etiamnum serenitatis suae ac uniuscuiuscumque boni Christiani principis prudenti, incorruptoque iudicio diiudicandum relinquere non dubitat, an ab armis abstinere debuerit tum, cum videret seditiosos illos homines ac publicae quietis perturbatores, praeter quae nunc supradicta sunt, spretis foederibus tum novis, tum priscis tyrannicum in morem regni Hungariae regimen de facto, contractisque copiis sibi vindicare, proque sua impotenti dominandi libidine maiestatem regiam a legittima regni possessione invocatis, accersitisque Turcarum auxiliis arcere conari, idque adeo pertinaciter, occaecatisque animis, ut pactorum fidei, omnisque promissionis immemores, contemptaque immaniter universa gratia, beneficiisque illis a maiestate sua propositis, in Turcarum servitutem nobilissimum illud regnum dedere properarent, quemadmodum haec omnia in superioribus scriptis latius explicata sunt, quod nisi maiestas sua manum aliquam in tempore contraxisset, in tale discrimen, periculumque regnum ipsum proculdubio iam nunc perductum fuisset, ut neque maiestati suae, neque reginae viduae, neque eius filiolo quidquam satis tutum in eodem regno permanere potuisset. Id, quod nunc magis perspicuum facit Turcarum adventus, quos maiestas sua semper timuit venturos. Quare cum negari non queat, quin conatus omnes maiestatis suae hactenus ad procurandam pacem et quietem in regno suo Hungariae directi fuerint, utpote quae ius suum non nisi cum publica tranquillitate, regnique conservatione ac provinciarum suarum bono, securitateque idcirco semper tantopere desyderarit, ut unitum et suis coniunctum viribus regnum illud eo magis a Turcarum insultu defendi posset, tum ideo arma movenda duxerit non, ut in humiles, innoxiosque saeviret, sed ut iis factiosos homines aut reprimeret, aut ad debitam obedientiam quocumque modo compelleret. Non opus profecto fuerat, ut serenissimus rex Poloniae tam asperis quaerelis erga maiestatem suam nihil tale promeritam uteretur, quin potius istorum, quos magnificis senatorum titulis ornat, audacia, ambitio, avaritia ab ea accusanda fuisset, utpote qui ut sub nati pueruli serenissimi regis Joannis defendendi et in regnum afferendi fucato colore soli regnent, dominatumque aut tyrannidem potius stabiliant suam, Christiani nominis perpetuos hostes in regnum accire, eorumque faucibus patriam ipsam suam dilaniandam obiicere, simul et in verba Turci iurare, secumque conspirare non verentur.

Caeterum ubi serenissimus rex Poloniae maiestatem regiam temeritatis et immodestiae cuiusdam arguit eo, quod in proximis litteris suis non tam syncere, quam subdole secum actum fuisse scripserit, deque vocula illa ita amarulenter maiestatem suam perstringit, ut roget, ne maiestas sua tam asperis verbis imposterum uti velit, praesertim apud amicum et affinem, maiestas regia putat se ibi maiorem conquaerendi causam habere propterea, quod serenitas sua violenter ad se trahit id, quod in eam nequaquam sit scriptum. Imo si bene perpendantur literae, neque de filia ipsius, sed potius insignes illos senatores, quorum opera, consilioque legatio ad Turcam, imploratio praefectorum Turcae finitimorum, petitiones inhonestae praescriptae, doloque et artibus malis excogitatae consecutae sunt, notare voluit, licet modestius id fecerit, quam eorum gravissima facinora merebantur.

Rogat itaque vicissim maiestas regia serenissimum regem Poloniae, ut sicuti ipsa bene perspicere solet ea, quae scribit, praesertim ad tales principes, et non perspicere solum, verumetiam attentius ipsa verba ponderare, nihilque adeo scribere, quam ea, quae modeste scripsi possunt, consuevit, ita serenitas sua commitat nuntiis et oratoribus suis, ut ipsi quoque diligenter, beneque ponderent et librent verba, quae serenitatis suae nomine coram maiestate sua aliquum dicunt.

Porro ubi orator dicit serenissimum regem Poloniae cum quemadmodum adhuc res acta esset, secum diligentius expendisset, aliud perspicere non potuisse, quam quod quominus facta sit compositio penes maiestatem regiam maior, quam penes serenissimam filiam suam culpa resideat, ad hoc respondet maiestas regia se tantum de integritate, bonitateque serenitatis suae confidere, ut non dubitet, quin si serenitas sua in iudicem cognoscendae istius rei eligeretur, fortasse aliter sensura et pronuntiatura esset. Quocirca magis placet maiestati suae illud, quod orator ipse paulo ante praemisit, nempe vidisse serenitatem suam eas, quae per maiestatem regiae latae essent conditiones, quae an eiusmodi fuerint, ut eis serenissimam dominam reginam Hungariae acquiescere oportuerit, neutram in partem disputare. Nam quorum oculis ea subiecta fuerint, quae oblata sint, eorum certius esse potuisse iudicium. Sed serenitatem suam cum longius absit, neque in praesentem rem venerit, statuere non posse, num fuerint conditiones istae serenissimae filiae suae accipiendae? Etenim non dubitat maiestas regia etiamnum persancte affirmare eas conditiones, quas tum, cum ad tractationem ventum fuit, per commissarios et oratores suos proposuit et obtulit tam aequas, tam honestas, talesque omnino fuisse, ut merito et grato quidem animo a regina ipsa accipi debuissent. Si autem haec maiestatis suae aemulorum, malevolorumque iudicio tanti non sunt visa, nihil est sane, cur talibus perversis hominibus vel serenissimum regem Poloniae fidem suam ita facile accomodare vel maiestatem regiam causam suam submittere oporteat, siquidem maiestas regia habens respectum ad coniunctionem et necessitudinem illam, quae sibi cum serenitate sua intercedit, pro voto serenissimae reginae eiusmodi arces, civitates, oppida et pertinentias una cum pensione certae summae non contemnendae subito et de facto, non expectato etiam termino in tractatu pacis expresso, cum id ante praefinitum tempus facere non obligaretur, dare et consignare per oratores et commissarios suos ultra debitum obtulit, quae Joannis regis bona et patrimonium, et universam denique dotem vel omnium sententia, qui syncere modo iudicant, non aequare solum, sed etiam exsuperare queant, idque cum tali honesta conditione, ut illa tantisper possideret, donec patrimonium Joannis quondam regis iuxta capitula pacis redimi et liberari posset, necnon sub bona et in huiusmodi rebus observari solita assecuratione ex consensu omnium dominorum et procerum regni. Eas tamen conditiones iustas et superfluas oblationes regiae maiestatis commissarii reginae accipere recusarunt atque ita re infecta regiae maiestatis commissarii redire coacti sunt. Quominus autem maiestas sua patrimonium illud et alia, quemadmodum egregii illi senatores subdole astuta, callideque postularunt, subito restituere potuerit, postularunt autem castra, civitates et oppida cum pertinentiis, videlicet Tirnawiam, Scepusium, Baymocz, Illewa, Kazza, Lethowa, Strechen, Arwa, Sclawynya, Lykawa, Wywar, Kesmargk, Zaard, Thorna, Thokay, Regecz, Wgod, destructas arces Thallya, Ryhno et Rakos, oppida Gewncz, Thelky wanya, Ruda wanya et Wamos, item Tyrnawiam et Zakolca ac pariter tricesimas omnes, quae sive in patrimoniis, sive in bonis acquisitis ubivis exigi solent, illis continuo restitui, pro residua vero parte patrimonii donec ea liberaretur, petierunt arcem et civitatem Posoniensem simul cum tricesima et iure conferendi honorem comitatus eiusdem Posoniensis, praeterea ut iusta esset compensatio residuae partis patrimoniorum, postularunt arces Munkacz et Hwczth cum toto Maramarusio, saliumque Maramarusiensium fodinis, simul et antiqua libertate vendendi huiusmodi sales, idest pro duabus vel tribus ad summum arcibus, videlicet pro Papa, Boldokw cum paucissimis oppidis ex patrimonio ultra priores arces, civitates et oppida reliquis talia bona petere ausi sunt, quae vel totum patrimonium facile superare existimentur. Quominus igitur maiestas sua patrimonium illud iuxta ipsorum impudentem postulationem restituere potuerit, eam sane culpam nemo profecto maiestati regiae adscribet, qui modo tractatus pacis inter maiestatem suam et ipsum regem Joannem initos non invidis oculis, sed sedato potius animo legerit.

Nam cum patrimonium ipsum iuxta conditiones in eodem tractatu pacis expressas de communi regnicolarum unius atque alterius partis contributione, post duorum nimirum annorum spatium a die publicationis eiusdem pacis redimi debuisset, per regem vero Joannem stetisse manifestum, indubitatumque sit, prout ex prioribus litteris maiestatis suae clarius, pleniusque cernere licet, quominus promulgatio pacis, a qua quidem patrimonii redemptio veluti a radice pendet, eo vivente secuta sit, utpote qui cum caesarea et regia maiestates videntes nimirum ipsum Joannem regem nullis eorum vel adhortationibus vel admonitionibus, quamlicet crebris, gravissimisque ad promulgationem pacis permoveri potuisse, ad extremum tandem se vel hoc contentos fore per magnificum Mathiam Heldt, maiestatis suae caesareae oratorem denuntiassent omnes praelati scilicet et barones ac officiales defuncti regis iuxta formam contractus pacis secreto saltem fidelitatem maiestati regiae iurarent, quo inde pedetentim patrimonii redimendi initium caperetur et continuaretur, ne ad hoc quidem ulla ratione adduci potuit. Item ex quo patrimonii redemptio fieri non potest, neque debet secundum tractatus pacis tenorem nisi facta prius unione regni, habitoque regnicolarum generali conventu, communisque subsidii (ut dictum est) contributione. Hinc sane a maiestate sua immerito, indebiteque efflagitari evidenter probatur, ut ea simul omnia uno tempore praestet, quae se se cum nunc tam subito non possit, successu temporis integre et inviolabiliter praestaturam in fide veri et Christiani principis pollicita est. Et propter hoc maiestas sua non absque causa illos senatores cum maiestate sua subdole et fraudulenter egisse etiam nunc libere fatetur et asserit. Et cum haec ista sint, minime necesse fuit maiestatem suam tantopere adhortari operam det, ut omni cunctatione semota pactis satisfaciat. Esse enim, quae serenitati suae suspicionem facere possint, ne cunctatione ista et mora pactis praestandis non agatur aliud, quam ut si sint prosperi rerum successus, praetextus inveniatur aliquis, quo non sit ea praestari necesse. Id perinde est, quasi maiestas regia haec ut fierent, unquam hactenus in mora fuerit, quae ultro optavit et petiit et quantum per reginam, eiusque consiliarios licet sibique integrum est, etiamnum praestare non recusat absque ulla fraude, doloque. In quantum regina ipsa ad aequas et honestas conditiones accipiendas se accomodaverit, et tamen abest, ut ea, quae sancte promisit et iuravit pro rerum statu debitis et commodis modis praestare nolit, ut non dubitet, quin omnes Christiani principes simul atque de istiusmodi sublationibus et conditionibus a maiestate sua propositis edocti fuerint, maiestatis suae causam sint comprobaturi.

Ubi orator narrat maiestatis regiae opera pervulgatum esse, quomodo serenissimus princeps suus in regno Hungariae ambiret, dumtaxat si salva sit dos et contrados serenissimae filiae, sique nepotulo pacta serventur, eo contentum fore, caetera omnia maiestati suae facile concedere, indeque tot et tantas difficultates secutas esse, ut qui alieniore animo a maiestate sua fuerint, intellecta hac voluntate statim ea, quae minime debeant, consiliae coeperint, ut eorum fidem atque auxilium implorarent, sociaque cum iis arma iungerent, quibus minime confisum oporteret. Deinde cum viderent serenissimam dominam Hungariae reginam idem cum serenissimo parente suo velle et sentire, ius illi, potestatemque statuendi, quod vellet ademisse, sicque maiestatis regiae culpa factum esse, ut ipsa regina minus nunc liberas cogitationum suarum voluntates haberet.

Ad primum respondet maiestas regia se nullam admodum praebuisse occasionem, ut mens, voluntasque regis Poloniae divulgaretur, quippe quae nonnisi cum consiliariis suis, cum quibus debebat, illa secreto communicaverit. Si autem aliqua ex his ad senatores illos dimanarint, id quidem maiestas sua cavere non potuit, neque etiam debuit. Ad secundum respondet, si relegantur illa, quae de legatione Turcica, idque genus aliis, quae per senatores longe, priusquam ista regis voluntas eis innotuit, agitata et perpetrata sunt, a maiestate sua scripta fuerunt, facile iudicari posse, in qua parte culpa haereat. Nam quod eadem ratione maiestas sua accusatur, quasi ipsa in causa fuerit, quod illi egregii homines ad Turcarum auxilia confugerint: hoc nemo maiestati suae potest impingere, qui vel mediocriter res Hungaricas quomodo hactenus gestae sint, notas habeat. Ad tertium maiestas sua respondet non videri satis probabile, quod senatores illi reginae ius, potestatemque statuendi tum primum ademerint, cum eam patris voluntatem erga maiestatem regiam sequi velle perspexissent, nam contrarium liquet ex reginae ipsius literis manu sua ad maiestatem regiam de IX-a Septembris superioris anni XL. datis, ubi conquaeritur se Budae in honesta quadam captivitate detineri, habere se quidem gentes, sed alios, qui sibi ius tutorium propria authoritate assumere niterentur, illis imperare et facere non, quae ipsa velit, sed quae illis viderentur. Eo vero tempore nondum constitit de voluntate serenissimi regis Poloniae, neque maiestati regiae, neque reginae, neque eius consiliariis.

Quo loco orator memorat, quod tum, cum serenissima regina Isabella sibi a meiastate regia consilium petiisset dari, qua ratione iuris sui effici posset, ut ea, quae vellet in gratiam maiestatis suae praestandi potestatem haberet, neque consilii, neque auxilii copia ei facta fuerit. Ad hoc maiestas regia respondet se bene recordari, quod regina ipsa in litteris ad maiestatem suam datis inter caetera scripserat se spem et protectionem suam in maiestatem regiam reposuisse, petendo a maiestate sua, ut eam in hac necessitate et difficultatibus collocatam, ex quibus se sine consilio et auxilio maiestatis suae explicare non posset, paterne adiuvaret. Sed in eisdem quoque litteris se excusasse probe meminit, cur tam diu responsum ad ea, quae maiestas sua illi medio magnifici domini comitis a Salm nuntiasset, non daret, id eam ob causam fieri, quod nondum habuisset instructionem a parentibus suis, quid ei faciendum esset. Quare consyderans maiestas sua id, quod regina ipsa se non esse sui iuris, sed sub potestate eorum, qui ius tutorium propria auctoritate assumpsissent, scripserat, necnon persuadens istorum hominum, qui penes eam erant et adhuc sunt, conatus aperte tendere ad violandos pacis tractatus, prout supradictum est, eosque nonnisi clementissime, omnique proposita gratia et benignitate a maiestate sua requisitos non potuisse ad aliquam sanam mentem ullo modo reduci, ut maiestati suae eam, quam debebant, obedientiam, fidelitatemque in vim praefatorum tractatuum pacis, utpote ipsorum quoque opera, consilioque confectorum praestare vellent, non attento, quod eis maiestas sua per proprios nuntios iterum atque iterum significandum curasset se nempe paratam esse exequendi pro parte sua ea, quae illi vigore eorundem tractatuum pacis facienda incumberent, tum quae reginam ipsam, eiusque prolem eo nomine directe concernerent, non potuit serenissimae reginae rebus ita se tunc habentibus aliud vel consilium, vel auxilium dare, quam ex una parte hortari eam etiam atque etiam, sicuti maiestas sua fecit, ut pactis, conditionibusque staret et quantum in se esset, curare et adniti vellet, quattinus omni impedimento sublato pro iure suo et in vim praefatorum tractatuum ad dicti regni Hungariae possessionem perveniret, ne si secus praeter spem et expectationem suam fiat, maiestas sua licet invita cogeretur ius illud suum armorum via, bellique viribus prosequi. Ex altera vero parte exercitum ad suscipiendam expeditionem contrahere, praemissa tamen ea voluntatis suae testificatione, primum quod optatius maiestati suae esset, ut illorum, qui penes reginam etiam nunc sunt, animi potius clementia et benignitate maiestatis suae flecti possent, quam ut armis id, quod suum esset, acquirere compelleretur. Deinde, quod maiestas sua non minus pro commodo, bonoque serenissimae reginae, quam pro asserendo iure suo et uniendo universo regno ad praesentem expeditionem condescendere voluisset. Ad eam vero partem, ubi orator ostendit serenissimum principem suum censere maiestatem regiam multo satius facturam fuisse, si quos praeter omnem necessitatem in alendum exercitum sumptus facit, ex iis partem aliquam ad conditiones potius, quas obtulit serenissima domina regina, adiecisset et quod regina ipsa scribendorum militum et exercitus faciendi nullam maiestati suae occasionem praebuerit, respondet maiestas regia se maiorem in modum optasse et cupivisse sumptus illos belli, quos hactenus fecit, evitare, sed tamen in prioribus scriptis maiestatis suae satis abunde causas eas demonstratas fuisse, quare maiestas sua coacta sit expeditionem suscipere et tot, tantasque belli impensas facere. Et an regina exercitus faciendi nullam occasionem maiestati suae praebuerit? Hoc ex tam longa procrastinatione, damnosaque dilatione illius in responso ad extremum maiestati suae dato facile iudicari potest. Nam cum maiestas regia denuo atque iterum requisita regina vidua tam per proprios nuntios, quam per litteras perhumaniter ac paterne ad se scriptas, nullam sibi vel minimam spem aut significationem saltem dari videret, quod tractatibus pacis ipsa stare in animo haberet et interim ipsius consiliarios ad Turcarum auxilia spectare certe sciret, atque alioqui etiam periculum imminere cognosceret, ne supervenientibus Turcis tam nobile regnum, Christianitatisque ceu propugnaculum non minus cum totius reipublicae Christianae perniciae, quam regnorum et provinciarum maiestatis suae detrimento ac summo discrimine in foedissimam ac deplorandam Turcarum servitutem redigeretur. Non potuit profecto ex Christiani principis officio aliter facere, quam militem conscribendum curare non, ut iniuriam ullam faceret reginae ac filiolo suo, sed ut ius suum prosequendo regnum illud ab impendenti a Turcis interitu, ruinaque liberaret, priusquam per factisiorum perversa, immaniaque consilia sub Turcarum potestatem, detestandumque iugum perveniret, armisque tandem cogeret eos, quorum molitiones uniendis et concordandis regni istius populis crudeliter obstarent, quique omnis discordiae authores nihil aliud magis machinari viderentur, quam ut invocatis et accersitis Turcarum auxiliis sibi solis vi quadam factiosa et privata authoritate summam rerum vindicarent ac impetuoso, seditiosoque plane dominatu, privatis utilitatibus consulendo regnum ipsum extremis calamitatibus obruerent, idque sub eo colore, quasi reginae et filii ipsius fortunis prospectum vellent, cum omnia potius in destructionem regni et reginae ac filii sui ab eis agitari perspicuum esse.

Quod vero serenissimus rex Poloniae tantopere miratur et aegre fert protestationes illas, quibus maiestas regia prioribus litteris suis usa est, easque a tam arcto mutuae necessitudinis vinculo, quo maiestas sua serenitati suae coniuncta est, abhorrere censet, ad hoc respondet maiestas sua, quod si serenitas sua exacte discusserit superiora scripta maiestatis suae, reperiet utique illa tanquam honestas et modestas, non ex malo zelo, malave suae maiestatis voluntate processisse, sed potius ex coniunctione et necessitudine mutua eas ita facere coacta fuisse. Quemadmodum enim maiestas sua omnibus modis et rationibus in hoc incumbit, ut regni pericula avertat, ita protestatione sua voluit serenissimam reginam admonere, caveret et ipsa pro viribus clades et excidium regni, seque a consiliis malorum hominum, qui rem, commodumque privatum duntaxat curant, penitus extricaret, ne talibus eorum perniciosis ac funestis facinoribus connivere, assentirique iudicata, quod Deus avertat, statum et iura sua ac filii sui, quae iuxta pacis capitula illi praestari debent, aliquomodo iuste amisisse.

Existimari posset postremo, quod orator maiestati suae exposuit serenissimam dominam Bonam reginam Poloniae maiestatem suam rogare, ut dominam Isabellam, filiam illius ita commendatam et promotam habere velit, quemadmodum maiestas sua eius filiam Isabellam apud ipsam reginam et minorem regem Poloniae post consumptum matrimonium commendatum et promotum iri cupiat. Ad hoc maiestas regia respondet se praefatam reginam Hungariae, dominam Isabellam semper charissimae filiae loco habuisse et adhuc habere velle, dummodo et ipsa se erga maiestatem suam tanquam indulgentem patrem sic gerat et exhibeat, ut obsequentem filiam decet. Id, quod maiestas regia minime dubitat eam facturam esse tum sua sponte, tum etiam serenissimorum parentum suorum hortatu.

Et haec quidem sunt, quae maiestas regia ad oratoris sermonem serenissimi principis sui nomine habitam respondere voluit.

Ad mandatum serenissimae

regiae maiestatis proprimum

 

178. 1540. november 9. Bécsújhely. Andrzej Czarnkowski levele Zsigmond lengyel királyhoz a Magyarországgal kapcsolatos hírekről.

LL. X. kötet, 5b-7a. fol.

Litterae a domino Czarnkowski serenissimae regiae maiestati

ex Nova Civitate missae

Sacra et serenissima regia maiestas domine, et domine meus clementissime!

Post humilem servitutis meae in serenissimae maiestatis vestrae gratiam et clementiam commendationem. Sedecim integros dies serenissimus rex Romanorum me apud se detinuit, equidem cum maximo meo dolore. Sciebam enim ex eorum relatione, qui ex Buda veniebant serenissimam reginam Hungariae mandata et litteras serenissimae maiestatis vestrae magno cum desyderio expectare, ut in iis dissensionibus et strepitu armorum quid ei maiestas vestra serenissima faciendum censeat, tandem aliquum intelligat. Pergratum fuit serenissimo domino Ferdinando, cum ex domino graw von Salmen intellexisset serenissimam reginam Hungariae minime ab eo dissentire, ut secundum tractatuum praescriptionem tranquilla omnia utrinque redderentur, sed cum superioribus diebus intellexisset fratrem Georgium thesaurarium, Petrum Petrowicz, Thurek Balenth, cives et plebem universam Budensem serenissimae reginae ad parendum maiestati suae iuramentum praestitisse, maiestati vestrae serenissimae supplicari fecit, ut serenissimam filiam quanto citius suis litteris admoneat, ut suam, ut serenissimae maiestatis vestrae voluntatem iis, qui maiestatis suae et filii partes sequuntur, aperte et palam aperiat. Quandoquidem sua regia Romanorum maiestas ea omnia, quae maiestas serenissima aliquamdiu adhuc abdita et oculta esse voluit, omnibus regni proceribus palam fecerit, id se maiestas sua eam ob causam fecisse dicit, quod omnium regni procerum obedientiae studia adiuncta habeat, praeter eorum, qui sunt Budae cum serenissima regina Hungariae. Sed et serenissimae reginae Hungariae per me referri iussit, ut cum res celeritatem requirat, non expectatis a maiestate vestra litteris voluntatem serenissimae maiestatis vestrae et suum animum suis aperte aperiat, quod si fecerit atque omni ratione prospexerit, ut foedera et tractatus observentur sancte et verbo regio pollicetur eo amore et indulgentia serenissimam reginam Hungariae complexuram non secus, ac si propria filia eius esset, utque omnia amice ac benevolentia, non vi et armis transigerentur multis reclamantibus, domino Leonardo de Fels supremo exercitus capitaneo dicit severe commisisse, ut ne quidquam armis experiatur, quousque prius Budam veniam et mandata serenissimae maiestatis vestrae serenissimae reginae Hungariae referam. Interim autem omnia praeparari iussit, ut si secundum priores habitos contractus concordari non possent, fortuna armis experiretur, quae si maiestati suae propitia fuerit ad tractatum et promissa amplius minime obligatum iri, praesertim cum maiestas sua dicat se omnes tentasse rationes, ut ne stet per maiestatem suam, ut contractus olim cum serenissimo rege Joanne initus integre et inviolate conservaretur. Rationes autem, quas serenissimae reginae Hungariae oratores, sive conditiones, proponebant, dicit maiestas sua, quod magis syncerum eius animum eludere, quam ad pacta et tractatus descendere videbantur, illudque ipsum commissariis serenissimae reginae concessisset potius in instituto suo perseveraturos, quam ut quieti et communi saluti prospectum vellet. Reliquis omnibus de rebus maiestas vestra serenissima abunde intelliget ex iis copiis, quas maiestati vestrae serenissimae mitto, et ex responso ad postulata serenissimae maiestatis vestrae mihi ab serenissima rege Romanorum dato, simulque et serenissimi domini Ferdinandi erga se et serenissimam filiam animum perspiciet et quid ulterius faciendum aut quomodo serenissimae reginae Hungariae erit procedendum, maiestas vestra serenissima pro sua prudentia et in serenissimam filiam animi sui propensionem prudentissime iudicabit. Quicquid praeterea in Hungaria actum, quicquid ab serenissima maiestate et iis, qui ei adsunt, fuerit constitutum, maiestati vestrae serenissimae celeriter perscribere non negligam.

Quod attinet ad ducatum Mediolani, serenissimus rex Ferdinandus omnem suam authoritatem tanquam pro re propria apud caesaream maiestatem se interpositurum recepit, idque tanto magis, quod maiestatis suae coniunx et serenissima Elisabet filia praeces suas diligentissime interposuerunt, ut voluntati maiestatis vestrae serenissimae satisfieret, maiestatumque suarum intercessionem non vulgarem fuisse maiestas vestra serenissima intelligeret.

Nova alia sic nulla habent, nisi quod caesar Turcarum ab rege Persarum non parvam cladem sit passus. Et serenissimus dominus Ferdinandus militem conscribit hac de causa, uti maiestas sua dicit, ut Transylvaniam ab incursione Turcarum tutam reddat. Sed alii dicunt, quod exercitus, qui est apud Budam, non est sufficiens ad eam expugnandam, proinde pro meliori cautela augere vult exercitum. Ita enim maiestati suae est omnino deliberatum, si ad arma ventum fiunt, experiri extremum periculum, ut Buda potiatur.

Commendo me gratiae et clementiae serenissimae maiestatis vestrae, quam Deus omnipotens pro omni Christi fidelium incolumitate ad multos annos conservet incolumem. Datum in Nova Civitate, IX-a Novembris, 1540.

 

179. 1540. november 19. Leonhard Vels főkapitány levele Andrzej Czarnkovski krakkói skolasztikushoz, amelyben engedélyt ad neki, hogy felkeresse Budán Izabellát.

LL. VI. kötet, 177b-178a. fol.

Reverende domine, domine et amice plurimum colende!

Petit dominatio vestra reverenda, ut pro expeditione sui ad serenissimum regem Poloniae nuntii salvum conductum eidem mittam. Quae res tot nuntiorum huc, illucque transmissio haud mihi parum displicem et suspicionem non augere non potest, aliud longe tractari, agique, quam quod praesefertur, praesertim cum de rebus, quae ibidem aguntur, ne minima quidem appareant, cognoscive possint vestigia. Cum itaque sentiam serenissimam reginam parum ad pacem, concordiamve cum serenissimo rege nostro confirmandam propensa esse, nec aliud, quam dilationes, morasque longas quaerere. Nedum salvum conductum pro nuntiis ultro citroque mittendis nullum dare, sed eos omnes praeter hunc unum, cui in dominae vestrae reginalis gratiam potius, quam ex debito accessum ad Budam permitto liberum, quos mea in iurisditione obambulare comperero, detinere eo usque, quoad regia maiestas, dominus meus clementissimus, ad quam rem nunc istam referendam decrevi, aliud commiserit, certo constitui, quod dominationi vestrae reverendae latere nolui. Cui mea pro sua persona plurimum offero. Datis ex castris regiis, XIX. Novembris, anno Domini M-o D-o XL-mo.

Leonardus liber baro

in Ffelss dominus

 

180. 1540. november 23. Buda. Andrzej Czarnkowski levele Zsigmond királyhoz az Izabellával és a magyar főurakkal folytatott megbeszéléseiről.

LL. X. kötet, 7b-13b. fol.

Sacra et serenissima regia maiestas, etc.

Post humilem servitutis meae in maiestatis vestrae serenissimae gratiam et clementiam commendationem. Cum serenissima regina Hungariae non omnia litteris suis maiestati vestrae serenissimae, quae hic acta sunt, quaeque aguntur, significaverit, me maiestati vestrae serenissimae diligentissime perscribere iussit. Quae autem causa fuerit, quod citra meam opinionem diutius, quam sperabam apud serenissimum regem Romanorum fuerim detentus, maiestati vestrae serenissimae prioribus litteris significaveram. Tandem missa ad maiestatem serenissimam omni expeditione, celerime ad serenissimam reginam Hungariae perveni, omnemque maiestatis vestrae serenissimae voluntatem diligenter ac fideliter suae maiestati reginali exposui. Quantum in maiestate sua reginali est, alacri animo mandatis maiestatis vestrae serenissimae est paritura. Sed quia serenissimum regem Romanorum ea apud regni Hungariae proceres divulgasse maiestas sua reginalis intellexerat, quae maiestas vestra serenissima aliquamdiu adhuc voluit esse abdita et occulta, facere et ipsa non potuit, quin rem divulgatam apud suos aliquantisper confirmaret. Non dixit maiestatem vestram serenissimam ita velle, sed hoc consilium esse, si serenissimus rex Romanorum pacta et contractus conservaverit, ab eis ne discederetur. Huic relationi episcopus Varadiensis, magnifici Petrus Petrowich et Turek Balent unanimi consensu acriter restiterunt se fortunas omnes, vitam potius denique velle ammittere, quam in regis Ferdinandi potestatem et fidem devenire. Unde quivis facile iudicare potuisset, quo animo et qua fronte tulissent. Si quemadmodum serenissimus rex Romanorum volebat voluntatem maiestatis vestrae serenissimae apud eos apertius aperuisse, praesertim cum vehementer sint commoti, quod serenissimus rex Romanorum prius armis cum eis, quam benevolentia experiretur, maxime cum ex multis serenissimae Hungariae reginae litteris intellexisset se ad omnia maiestatis vestrae serenissimae mandata semper fore paratissimam, nulla eius rei habita ratione, priusquam ad pacta et contractus descenderetur. Serenissimus rex Romanorum castris aliquot expugnatis exercitum ad Budam collocavit eo, uti domini dicunt, animo, ut si Buda armis fuisset potiturus, ad tractatuum et foederum observationem minus vel nihil obligaretur.

Magnum etiam ad priorem luctum iidem ipsi serenissimi regis Romanorum parum amicabiles conatus maiestati reginali dolorem attulerunt. Tamen pro ea, qua praedita est prudentia et erga serenissimum regem Romanorum animi sui propensionem antequam mentem et voluntatem maiestatis vestrae serenissimae fuisset explorata, in hoc strepitu armorum sedulo agebat, ut concitatis erga serenissimum Romanorum regem procerum animis quacumque ratione posset, eos leniret ac ad foederum et tractatuum observationes induceret. Postquam cum commissariis regis Romanorum hic isti domini ad pacta et contractus descendissent atque ut illi dicunt, propositas ex parte regis Romanorum conditiones neque tutas, neque sufficientes esse perspexissent, non fuit visum fore ex dignitate et utilitate serenissimae reginae et serenissimi filii oblatis eorum conditionibus esse acquiescendum, nisi prius omnibus illis rex Romanorum satisfecisset, quae ab eis nomine serenissimae reginae in medium prolatae proferebantur, ad quae praestanda et omnia castra reddenda si serenissimus rex Romanorum ex illo tempore serenissimae reginae se obligavisset, nihilominus nullo modo domini assensissent, qui non solum castra, civitates et omne serenissimi regis olim Hungariae patrimonium ullis impedimentis reginali maiestati in manus et potestatem tradere volunt. Sed quod maius est, vires exercitus, quo ab tyranno Turcarum secure defendi possint, prius videre exoptant, quam in regis Romanorum potestatem deveniant. Ut igitur alia multa ommittam, hoc unum maiestati vestrae serenissimae erit documento, num sit positum in potestate serenissimae reginae Hungariae adeo obstinatos istorum trium animos regi Ferdinando reddere obedientes et benevolos, uti maiestas sua velle videbatur, cum nihil voluntate maiestatis reginalis omnia nutu eorum geruntur atque gubernantur. Quicquid autem in maiestatis suae serenissimae potestatem positum fuerit, ne latum unguem (ut aiunt) ab mandato maiestatis vestrae serenissimae paterno est unquam discessura, idque ita esse vel inde quivis poterit colligere, cum lectis litteris, quas serenissimae regiae maiestatis vestrae tabellarius vigesima huius mensis attulit, illo ipso temporis momento, si maiestati suae serenissimae per dominos licuisset, hinc migrasset, etsi cum primis serenissimum suum filium, deinde thesauros abducere secum potuisset. Vehementer enim sua reginalis maiestas timebat et nunc non minus est sollicita casu, quo suam reginalem miestatem Budam exire paterentur, ne serenissimum filium secum retineant, sua autem reginalis maiestas quodvis periculum subire mallet, quam ab serenissimi filii complexu et conspectu divelli. In hiis angustiis maiestas reginalis constituta, cum insciis et invitis dominis salvis rebus discedere hinc non posset et ad mandata maiestatis vestrae serenissimae nullo modo declinandum putaverit, unumquemquam dominorum seorsum ad se accersendos curavit. Imprimis autem sua reginalis maiestas scripta et mandata maiestatis vestrae serenissimae magnifico domino Petro Petrowicz, deinde episcopo Varadiensi, aliisque, qui a consiliis adsunt, omnem maiestatis vestrae serenissimae instructionem atque voluntatem aperte exposuit, in instanti hoc saltem ad relationem maiestatis suae serenissimae dederunt responsi se oratores ab caesare Turcarum in singulos dies expectare, pro compertoque habere caesarem Turcarum serenissimum maiestatis suae filium bonis conditionibus in regno Hungariae regnare benigno et benevolo animo permissurum. Proinde illis non videri, ut rebus bene cum caesare Turcarum transactis maiestas sua serenissima hinc discedere in animum inducat. De hac omni re domi diligentius inter se consulturi id, quod ex dignitate et utilitate maiestatis suae serenissimae foret, fidele eorum quemquam consilium daturos.

Quattuor dies inter se consultantes, cum maiestas reginalis ab eis nihil responsi tulisset et omni mora in remittendo ad maiestatem vestram nunctio fuerit periculosa, denuo ab eis postulavit, ut quivis pro sua virtute ac fide sine ulla dilatione maiestati suae serenissimae consilio praesto adesset, spem non dubiam habere unumquemque pro sua integritate hoc consilii daturos, quo suam ad maiestatis vestrae serenissimae voluntatem aggregare queat. Postero die omnibus adstantibus per dominum Benedictum Baioni sic est responsum et postulatum.

Prima petitio haec fuit, ut sua reginalis maiestas afflicti huius regni aeque atque sui ipsius habeat rationem, quod regnum si sua serenissima reginalis maiestas hinc discederet et in gubernationem ac potestatem serenissimi regis Ferdinandi deveniret, sine omni controversia funditus interiret et everteretur, cum neque eas copias, neque eam habeat rex Romanorum facultatem, ut miserum et calamitosum regnum hoc Hungariae ab vi et potentia caesaris Turcarum tueatur et defendat.

Secundo, ut sua reginalis maiestas non solum eius rei habeat rationem, quod serenissimo regi Hungariae olim coniugi maiestatis suae serenissimae saepius in maximis periculis constituto cum summis impensis fideliter ad rogum usque servierint, verum etiam iam serenissimo rege extincto non immutabilem obedientiam ac fidem cumprimis maiestati suae serenissimae, tum etiam serenissimo filio constanti animo praebuerunt, qua non solum apud serenissimum regem Romanorum, sed et apud caesarem Carolum in gravem repraehensionem et perpetuam indignationem devenerunt. Hisce de causis rogabant, ne reginalis maiestas suo hinc discesso eos et eorum fortunas perditum eat.

Tertio, ut sua serenissima reginalis maiestas diligentissime consyderet et perpendat, quod periculum illis ab ordine equestri et universis regnicolis immineret, si maiestatem suam, in qua salus totius regni Hungariae continetur, sua voluntate et consensu hinc abire paterentur. Praeterea cum caesar Turcarum serenissimum filium et suam maiestatem praeter neminem in regni Hungariae vult regnare, periculum esse, si maiestas sua hinc discederet, ne caesar Turcarum instinctum eorum id evenisse existimet, quod aliud nihil esset, nisi Turcam ad extremum regni Hungariae irritare exitium.

Quarto, ut sua serenissima reginalis maiestas maioris honoris, dignitatis, suique status habeat rationem, quam aliae reginae Hungariae habuerunt, quaeque ex hoc regno et hac sede regia indigne et ignominiose fuerunt expulsae, simulque sua reginalis maiestas diligenter, ut consideret, in quem locum proficiscatur et in cuius potestate sit futura, certius esse, quam ut dubitari possit regem Romanorum contra maiestatis suae serenissimae filium perpetuis temporibus hostiliter potius, quam amice et benevole progressurum, qui quod ex sanguine et rege Hungariae sit natus, omnes Hungaros propensiores et procliniores illi, quam Ferdinando regi affuturos, ad eumque tanquam ad sacram anchoram semper singulare quoddam refugium habituros.

Quinto, ut sua serenissima reginalis maiestas consyderet se ex regno Poloniae esse expeditam et esse regni Hungariae reginam, atque non in Polonia, sed in Hungaria reformationem dotis habere, serenissimum vero filium membrum principale et caput huius regni existere, neque eius consequendi quemquam illo potiorem esse, cum antiquitus non armis, non potentia reges ad gubernacula regni Hungariae ascendebant, sed consensu omnium eligebantur.

Sexto, eos expectare ab caesare Turcarum adventum dominorum oratorum, qui hoc egerunt et perfecerunt, ut caesar Turcarum filium maiestatis suae in regno Hungariae patiatur, eumque ab omnibus inimicis potentia et potestate sua defendat. Proinde si sua reginalis maiestas nullam in se et filium benevolentiae caesaris Turcarum rationem haberet et non expectatis oratoribus hinc discederet, maiestas sua serenissima occasionem daret, ut fortuna eorum et universum regnum Hungariae funditus everteretur. Praeterea si caesar Turcarum intelligeret, quod celari non posset maiestatem suam reginalem volente et iubente serenissima maiestate vestra regno Hungariae voluntarie regi Ferdinando cedere, periculum esse, ne et regnum Poloniae in ingens aliquod periculum et discrimen deveniat. His de causis si maiestas sua serenissima se et serenissimum filium, eosque universos, totum denique regnum Hungariae quietum et tranquillum conservare cupit, quidvis potius in animum inducat, quam ut hinc discedat. Cum primum vero domini oratores redierint, nomine maiestatis suae serenissimae conventum generalem indicturos, quo plures ad obedientiam maiestatis suae serenissimae cum de voluntate caesaris Turcarum edocti fuerint venturos pollicentur, quam ut a quoquam sperari possit.

Ad haec cum reginalis maiestas secus respondere non posset, nisi ut se voluntati eorum accommodet et aliqua ex parte consilia et propositas rationes approbet. Dixit sua maiestas serenissima gratam illi et acceptam esse hanc in se et serenissimum filium fidelis eorum officii propensionem, neque secus existimare, nisi eorum consilia omnes actiones ex syncero animo erga suam maiestatem et serenissimum filium provenire, neque propterea hinc migrare velle, quod vel minus fidat fidei eorum vel parum tuta eorum consilia maiestati suae, serenissimoque filio atque universo regno Hungariae esse ducat, vel non pro dignitate regia ab eis in omnibus tractetur et observetur, quin potius ut obedientem filiam par est, serenissimae maiestatis vestrae mandatis et voluntati obtemperet et quamvis parum conveniet et decorum suae maiestati reginali esse videatur, quod exnunc morem non gerat voluntati maiestatis vestrae, tamen ne quid temere vel praecipitanter ab eis maiestas sua serenissima egisse videretur, si aequo animo laturam, ut priusquam hinc discedat, consilia et rationes eorum propositae ad serenissimam maiestatem vestram deferantur. Hac tamen conditione, ut si serenissimae maiestati vestrae minus probabuntur et hoc ipsum mandatum litteris maiestatis vestrae fuerit iterum confirmatum maiestati suae non convenire, neque decorum esse, ut ab voluntate serenissimae maiestatis vestrae vel minima dilatio fieret, sed aliter sua maiestas reginalis respondisset, si consilia eorum explorata non habuisset, inter quos decretum fuit et constitutum, si sua reginalis maiestas hinc omnino discedere voluisset, ut sub specie honestatis vi retineretur.

His sic stantibus serenissima regina Hungariae, serenissimae maiestatis vestrae obedientissima filia neque de se, neque de serenissimo filio, neque de thesauris illam habet disponendi facultatem, omnia arbitrio et voluntate trium geruntur. Hii magna militum caterva stipati incedunt et sub praetextu voluntatis serenissimae reginalis maiestatis quaecumque illis libent, faciunt eorum obstinatae cupiditati, etiam si reginalis maiestas contraire vellet, propter vim militum et animum eorum erga serenissimum regem Romanorum alienissimum maiestas reginalis serenissima nihil unquam est profectura. Sed posteaquam prior maiestatis vestrae serenissimae voluntas prioribus litteris confirmata fuisset, maiorem, quam unquam alias sua reginalis maiestas operam navavit et adhuc extrema quaeque apud hos regni proceres tentabit, ut cum serenissimo suo filio quocunque maiestas vestra serenissima iusserit, hinc discedere possit. Potuisset quidem maiestas sua reginalis adhuc meliorem suis rationibus facere conditionem, si esset in iis fides, in quibus summa esse deberet. Regia enim Romanorum maiestas cum ab sua maiestate discederem, scripserat ad magnificum dominum Leonardum von Fels supremum sui exercitus capitaneum, eique omnem dabat facultatem, ut si isti hic domini vellent denuo de tractatibus tractare, omnis transigendi ratio probaretur, quicquid vero dominus von Fels unacum istis hic dominis approbasset, serenissimum regem Romanorum ratum ac firmum habiturum. Eo si ventum fuisset, proculdubio rex Romanorum plura et maiora maiestati reginali concessisset. Sed quod nostri hic domini ad novos hic tractatus nolebant assentire, eo excusabant, quod castrum Wischograd expugnabatur et quattuor millia militum Germanorum armata manu Pestam ingrederentur.

Venit ex castro Themeschwar nunctius, qui oratores ab caesare Turcarum venientes esse in confiniis Hungariae nuntiavit. Redeunt cum hac legatione, caesarem Turcarum praeter maiestatis reginalis serenissimum filium nullum in regno Hungariae regnare permissurum, permisit Turca cum litteris ad Moldawum et Walachum, ut omnes parati adsint, si Transilvania serenissimo filio reginalis maiestatis non fuerit obediens, ut ad parendum armis coerceantur, Turcae etiam ad repellendos Germanos adveniunt, si dominis credere fas est, qui hoc pro certo affirmant. Serenissima reginalis maiestas quantum in se est, apud omnes protestatur nolle adsentire, ut Turcae in subsidium vocentur. Sed domini dicunt modo intelligant Wisschograd oppugnari et milites Germanos Pestham occupasse, illis tacentibus advolaturos. De Transylvania bonam sibi spem nostri domini pollicebantur eos maiestati reginali fidelem obedientiam praestaturos fuisse, sed litterae, quae serenissimae reginali maiestati XVI-a huius mensis allatae fuerunt, opinione eorum aliam nobis spem dederunt, quemadmodum ex copia litterarum maiestas vestra serenissima poterit intelligere.

Ex aliis vero litteris quid oratores apud caesarem Turcarum egerint, maiestas vestra serenissima etiam intelliget. Magno gaudio domini efferuntur ex tam optata et expectata legatione, hacque spe confisi volebant, ut reginalis maiestas apud summum pontificem, caesarem Carolum, regem Gallorum et omnes Germaniae principes litteris conquaereretur, quod serenissimus rex Ferdinandus non solum, quod pacta et contractus servare nolit, sed etiam citra omnem aequitatem maiestatis reginalis, serenissimi filii et suorum ditiones ferro et igne persequatur. Huic rei reginalis maiestas noluit assentire nisi prius hoc ipsum serenissima maiestas vestra approbaret et reginali maiestati sic faciendum suaderit.

Quid agatur cum thesauris reginalis maiestas, neque hoc volebam apud maiestatem vestram serenissimam silentio praeterire. Thesaurus olim serenissimi regis Hungariae in Themeschwar ex mandato episcopi Waradiensis fuit depositus. Molesto et iniquo reginalis maiestas tulit animo, quod non in maiestatis suae, sed in alterius potestatem reponeretur. Hoc nomine cum reginalis maiestas gravius expostulasset, non potuerunt maiestati suae honeste negare, quin huc adducendum curarent. Sed qui thesaurum ducebant, cum apud fluvium Czyssa de insidiis edocerentur, veriti, ne eis quid adversi contingat, in castrum maiestatis suae serenissimae homini iurato in fidem et custodiam tradiderunt.

Triginta quattuor millia ducatorum, quos dotis nomine serenissimo olim regi Hungariae maiestas vestra serenissima miserat, eos episcopus Waradiensis tum, cum corpus regium deduceret, maiestati reginali attulit. Ex iisdem episcopus Waradiensis tria milia pro militum stipendio ab maiestate reginali extorsit, duo milia etiam pro solutione aulicis et pro aliis rebus domesticis ab sua maiestate sunt expositi. Advenit alia militum solutio, procul dubio totidem a maiestate reginali postulabitur.

Aliae omnes res, quae cum triginta milibus missae fuerunt, sunt in Coszicze in eorum potestate, qui episcopo Waradiensi fidem et obedientiam iuramento obstrinxerunt. Ita omnia maiestatis suae bona hinc et inde sunt dispersa, ut perdifficile unum in locum conferri possint.

Ultra haec omnia hoc etiam accessit incommodum, quod decretam contributionem nomine et potestate reginalis maiestatis, ex qua adminus viginti quinque milia ducatorum suae serenissimae maiestati veniebant, Turek Balent pro suo ipsius commodo exegerit. Hac ratione ubi possunt, cum detrimento et incommodo reginalis maiestatis rationibus suis prospiciunt.

Habet maiestas vestra serenissima quae hic acta sunt, quaeque in praesens aguntur. Ea reginalis maiestas tanto diligentius per me maiestati vestrae serenissimae perscribi iussit, ut facilius et citius maiestati suae reginali ab maiestate vestra serenissima consilio subveniatur, quo mandatis maiestatis vestrae serenissimae parere et cum gratia ac favore serenissimi regis Ferdinandi, salvisque rebus omnibus hinc discedere possit. Sed celeri opus est consilio. Si enim Turcae venerint, in maiore futurum est regnum Hungariae discrimine, quam antea fuerit unquam. Vellet maiestas serenissima ad regem Romanorum suum mittere oratorem et iam ante aliquot dies misisset, nisi ab domino Benedicto Baioni permonita fuisset, ne mittat, ea re non solum in suspicionem maiestatem suam serenissimam apud dominos deventuram, sed quicumque maiestatis suae orator ad regem Romanorum proficisceretur, magnum illi ab iis dominis periculum vitae immineret. Cum igitur secure isthic nemo potest proficisci, sua reginalis maiestas omni ratione providebit, ut litterae maiestatis suae serenissimae ad regem Romanorom perferantur. A me nihil praetermissum fuisset, ut si ab maiestate reginali, domina mea clementissima hinc expeditus fuissem ad maiestatem vestram serenissimam, primo quoque tempore advolarem. Sed quia iis turbulentis temporibus maiestati reginali pernecessarium fore videbatur, ut apud se aliquem saltem habeat authoritatem serenissimae maiestatis vestrae sustinentem, quem isti hic domini aliquantisper revererentur et cum quo consilia sua maiestas sua serenissima tute conferre et communicare posset, eius rei causa ita cito me maiestas sua serenissima ab se non vult dimittere. Ego et si sentiam ingenii mei imbecillitatem et pro rei magnitudine, et difficultate praesentibus rebus industria mea et praesentia nihil posse maiestati suae serenissimae prospicere, tamen quia maiestas sua serenissima ita faciendum iubet, sibique pollicetur maiestatem vestram serenissimam ab illius voluntate non refragaturam. Curabitur a me, ut neque fides, neque omnibus in actionibus diligentia ab sua serenissima maiestate in me requiratur. Commendo me gratiae et clementiae maiestatis vestrae serenissimae, quam Deus omnipotens cum omni prosperitate ad multos anno conservet incolumem. Datum Budae, XXIII. Novembris, anno M-o D. XL-o.

Andreas Czarnkowsky

 

181_190