161. 1540. szeptember 15. Vilna. Zsigmond király levele Jan Sbański krakkói dékánhoz, amelyben követségbe küldi Ferdinándhoz, hogy tájékoztassa: őt fogadja el Magyarország királyának.

LL. IX. kötet, 23a-b. fol.

Joanni Sbanszki decano Cracoviensi

Venerabilis, devote, nobis dilecte!

Deliberatum nobis fuerat initio devotionem tuam recta in Hungariam mittere ad serenissimam filiam nostram, sed consultius postea visum est, ut prius apud serenissimum dominum Romanorum regem devotio tua legationem obiret, quo commodius ad serenissimam filiam nostram pervenire possit. Mittimus itaque illi instructiones, quas diligenter perleget ac iuxta praescriptum illarum legationem exponet. Nos enim serenissimo domino Romanorum regi regnum Hungariae ex animo favemus, neque nepotem in eo nostrum regnare cupimus. Sed tamen si qui sunt Hungariae proceres aliena a maiestate illius voluntate, eos de hoc instituto nostro scire nollemus, quod veremur, ne ad Turcam fortasse descisserent, si nos id consilii cepisse intelligerent. Quare poterit devotio tua serenissimo domino Romanorum regi omnia de nobis polliceri, hoc modo dabit operam, ut semotis arbitris legationem exponat, ut quae inter nos aguntur, ea tecta sint tantisper, dum pacatum sit regnum Hungariae, dissidentibus inter se procerum animis in gratiam et concordiam reductis. Caetera devotio tua ex instructione cognoscet, quae quanto celerius se in viam dederit, tanto sibi gratiam nostram uberiorem demerebitur. Mittimus praeterea devotioni tuae litteras ad proceres regni Hungariae nostras, quoniam vero nomina omnium non tenemus, maiusculas tantum adscribi litteras iussimus. Devotio tua consilio cum serenissima filia nostra communicato reliqua perficiet ac quibus iusserit, maiestas eius inscribet. Quam id in primis hortamur, ut summa celeritate utatur. Comitatu quanto volet, utatur, licebit, modo ne quid morae interponat, nobis satisfecerit, si octo equites habuerit. Datum Vilnae, XV-a mensis Septembris, anno Domini M-o D-o XL. regni nostri XXXIIII-o.

Ad mandatum regiae maiestatis proprium

 

162. 1540. október 1. Vilna. Zsigmond király levele Petrovics Péterhez és Fráter Györgyhöz, amelyben várakozásra inti őket.

LL. IX. kötet, 24a-25b. fol.

Petro Petrovicz a Zapolia comiti Temesiensi et

fratri Georgio episcopo Varadiensi

Spectabilis ac magnifice, et reverendissime in Christo pater, sincere nobis dilecti!

Legimus sinceritatum vestrarum litteras fidei ac constantissimae voluntatis in serenissimam reginalem maiestatem, filiam nostram charissimam, eiusque maiestatis filium, nepotem nostrum dulcissimum, nec non timoris ac solicitudinis de suarum maiestatum ac communi regni salute conservanda locupletissimas testes, unde fidelium consiliariorum ac bonorum subditorum in sinceritatibus vestris officium clarissime elucescit, quod illis non solum hoc nostro saeculo in ore bonorum omnium summae laudi futurum est, verum et posteris temporibus in hominum memoria immortalem gloriam comparabit, quae post mortem serenissimae olim regiae maiestatis, domini vestri in tanta reipublicae perturbatione fidem et auctoramentum constanter in illius serenissima coniuge ac filio retinendam sibi existimant. Utinamque olim domini sui ea in re voluntatem quominus tueantur, nullis periculis absterreri se posse ostendunt. In eo, quo constanti instituto suo consilium et praesidium nostrum implorant, ut una cum illis serenissimae reginalis maiestatis, filiae nostrae ac dulcissimi nepotis saluti tempori consulamus, quod quantopere pietatem paternam attineat, intelligamus, nec quidquam nunc animum nostrum maiore conficit cura ac solicitudine, quam ut in iis discriminibus serenissimam filiam nostram una cum illius maiestatis filio ac turbatissimo hoc regno positam in optimo statu constitutam videamus. In idque quantum viribus nostris effici poterit, omnem curam ac diligentiam intendemus, nec omnia, salva dignitate maiestatis nostrae, tentare dubitamus, ut sinceritates vestrae postea intelligant nos nihil, quod ad pietatis et vicinitatis ius nobis semper sanctissime cultum pertinere arbitraremur, praetermisisse.

Quod autem praesidium nostrum iam tempori implorant magnum in mora periculum situm affirmando et iam edi bellorum primordia a factione Germanica scribunt. Etsi haec summo, ut par est dolore ac animi anxietate legeremus, tamen etiam nunc quoad fieri potest, ne res ad atrocis belli magnitudinem excitetur, cavendum omnibus modis arbitramur, praecipue cum nondum legati ex Turcia redierint, qui si quam spem illinc pacis et tranquillitatis in regno adferrent, expectandum est, ne si forte, quod Deus avertat, bello propemodum civili regnum incendatur. Hanc sibi occasionem hostes, qui vestro sanguini fortasse inhiant, oblatam gauderent, quod etiam sinceritates vestrae in litteris suis satis prudenter prospicere se dicunt. Interim autem sic constitutis rebus quietis et tranquillis consiliis pericula haec amovenda nobis videntur, pacemque et dignitatem regni vestri tractatibus ac aequis conditionibus tentandam prius, quam armis indicamus. Quieta enim consilia afflictis rebus plus, quam aspera et turbulenta profuisse compertum est. Haec plane est nostra hoc tempore sententia, quae non videmus, quo pacto a sinceritatibus vestris possit improbari, cum dignitati et paci publicae quam optime prospectum esse cupimus. Quod autem nostram voluntatem attinet, prospiciendi rebus serenissimae filiae et nepotis nostri, in ea vobis desperandum non est. Communem nobis cum vestris sinceritatibus hanc curam et solicitudinem esse existimare omnino debetis. Angit enim nos plurimum ac excitat pietas et vicinitas, omnem itaque rationem tutam et honestam tuendi serenissimae filiae nostrae ac illius filii, vestrumque omnium, quos ista fide ac constantia in suas maiestates esse perspicimus a nobis expectatae, pollicemur enim nobis de legationibus iis, quas ad conservationem omnium serenissimae filiae, nepotis et regni rationum hoc tempore ubi videbatur, expedire fecimus, quod gratum aliquem sint nobis conciliaturae exitum. De quibus tum, cum nobis certi aliquid in alterutram partem constiterit, sinceritates vestras certiores faciemus. Nunc si quidem quod praesidii genus vestris rebus constituamus, non satis reperire possumus, neque si quid sit eiusmodi tutum esse, ut litteris committatur, arbitramur. Unum hoc iterum, iterumque vestris sinceritatibus persuasum sit nos quantum dignitas nostra patietur, rebus illarum non defuturos ac istam sinceritatum vestrarum erga serenissimam reginalem maiestatem, filiam nostram charissimam et eius filium fidem omni gratitudinis et benevolentiae significatione prosecuturos et pensaturos. Quam fidem et constantiam si ut certo nobis pollicemur ad finem usque retinueritis, non solum cumulatam gratiam vobis nostram, sed gloriam etiam et magnum decus sibi, posteritatique suae sinceritates vestrae comparabunt. Quanto autem celerius vel alteruter, vel uterque sinceritatum vestrarum ad serenissimam dominam se contulerint, tanto in nobis est gratius futurum, nam expectatione adventus illarum angi multum serenitatem illius accepimus. Quas cupimus in tranquillitate regni bene valere. Datum Vilnae, prima Octobris, anno Domini Millesimo quingentesimo quadragesimo.

 

163. 1540. október 2. Zsigmond király utasítása Ferdinánd királyhoz küldött követe, Andrzej Czarnkowski krakkói skolasztikus számára.

LL. VII. kötet, 105a-111b. fol. és (az utolsó két bekezdés híján) XXII. kötet, 170a-175b. fol.

Instructio serenissimo Ferdinando Romanorum, etc. regi venerabili

Andreae Czarnkowski data secunda die Octobris, 1540.

Principio orator noster serenissimum dominum Romanorum regem verbis nostris diligenter salutabit, prospera illi omnia et foelicia praecabitur, studium illi nostrum et benevolentiam prolixe deferet, neque eorum quicquam praetermittet, quae ad conciliandam benevolentiam putaverit pertinere.

Deinde gratulabitur incolumem a serenissimo fratre et ex Hagenoa reditum, idque tanto magis, si profectum esse aliquid et dissidentes de fide et religione animos maiestatis eius opera in concordiam et unitatem reductus esse intellexerit. Si minus, conatum tamen collaudabit, quem dignum esse dicet tanto rege et principe Christiano, neque ideo minus probandum, quod eum fortuna destituit, neque satis eventus respondit, neque etiam propterea iam quiescendum, quod non ex sententia res cesserit, quin etiam maiori esse cura in eam cogitationem incumbendum, neque intentatum quicquam relinquendum, quod ad tollendum istud ex Ecclesia dissidium pertinebit. Quod nisi primo quoque tempore fuerit extinctum, pertenuem esse spem vel nullam potius Christianorum rationibus, quae multis in locis, praesertim vero in florentissimo quondam et opulentissimo Hungariae regno plurimum labefactatae vel potius convulsae esse videntur succurrendi.

Huius regni tuendi et conservandi causa, cui nihil potest a regno serenissimi principis et domini mei separatim accidere, huc potissimum ad serenissimam maiestatem vestram missus sum. Accidit enim proximis superioribus diebus, ut cui nos omnes nostraque debentur, mortem oppetierit serenissimus dominus Joannes Hungariae rex. Ex qua, etsi privatim quoque ad serenissimum dominum meum pro ea affinitate, qua illi fuit arctissime coniunctus, ingens moeror pervenit, publicae tamen multo maior. Etsi enim non potuit non vehementer animo perturbari, cum extinctum esse accepisset generum suum, quem filii in loco charum habebat, maiorem tamen ex eo dolorem hauriebat, quod nova iterum atque ea non mediocra regno Hungariae pericula impendere videbat. Semper eo fuit animo serenissimus rex et dominus meus, ut publicas rationes privatis anteponendas putaverit,: neque quid sibi privatim, sed quid publicae toti Christiano orbi expediret, id maxime attendendum, id sequendum esse duxerit. Hoc est enim vere regium habere in potestate motus animi, neque duci ac regi affectionibus, sed eas regere potius ac sub rationis imperium subiicere. Itaque non hac sibi modo in re imperavit serenissimus princeps et dominus meus, ut ne plus augeretur generi interito, quam incommodis difficultatibus, angustiis et periculis, in quae afflictum Hungariae regnum denuo videtur incidisse, verum etiam cum serenissimam filiam in Hungariae regno maiestas eius habeat atque ex ea nepotem, quem fieri non potest, quin tenerrime amet, non hoc agit, ut nepotem regnantem, sed ut quoad fieri possit, terram illam potius florentem videat.

Solent parentes non alia de re magis esse solliciti, quam ut liberos suos in amplissimo dignitatis gradu collocare possint. Id avi quoque tanto faciunt studiosius, quanto sunt in suos nepotes effusi suavius. At serenissimus princeps et dominus meus etsi cupit nepotis sui rationibus pro dignitate prospectum, non hoc tamen, ut ille regnet, sed ut regnum Hungariae quietum sit et tranquillum, ut ne in Turcarum potestatem perveniat, contendit et elaborat.

Prima cura illi est de conservando Hungariae regno, de ornando nepote posterior. Libenter itaque concedit serenissimus rex et dominus meus maiestati vestrae ac tantum abest, ut impedire eam velit, quo minus tranquille in Hungariae regno regnet, ut adiutam etiam pro virili sua cupiat. Hoc modo petit serenissima maiestas eius, ut quae dotis, quaeque antiphernae sive contradotis nomine serenissimae dominae Isabellae, Hungariae reginae partim data, partim promissa sunt, in iis ne maiestatem eius a quoquam impediri patiatur. Deinde ut filio illius, nepoti serenissimi domini mei, ut praescriptum est, in foederum conditionibus, quae inter maiestatem vestram et serenissimum olim Joannem Hungariae regem intercesserunt ita, ut prospectum velit. Hoc si praestet serenissima maiestas vestra, abunde erit serenissimo domino satisfactum, cui nihil est amicitia et benevolentia maiestatis vestrae prius aut antiquius, quam auctam velit potius quibuscunque possit honestis rationibus, quam violatam. Non de eo sollicita est serenissima maiestas regia, dominus meus clementissimus, quam late vel ipsa imperet, vel nepos eius, sed ut amicitia cum serenissima maiestate vestra non modo retineri, verum etiam augeri, ut Hungariae regnum incolume possit conservari, in eo cura omnis maiestatis eius consumitur.

Poterat serenissimus princeps et dominus meus collecto exercitu in Hungariam invadere: non deerant vires, non studia multorum, non, qui id faciendum suaderent vel impellerent potius. Sed cum id alienum esse videret ab ea coniunctione, quae cum serenissima maiestate vestra summa illi intercedit, quietis consiliis uti maluit.

Vestram quoque maiestatem hortatur, ut vel illus exemplo, cui vel aetas iam pendentiam non mediocrem adferre debuit, ipsa quoque a turbulentis consiliis abstineat, nihil vi, nihil copiis et exercitu agat. Male enim responderit coacta imperia, neque quod vi partum est, stabile et diuturnum esse consuevit. Sed hoc agat potius, ut volentibus imperare possit. Nam si castra, si exercitus, si collectam hominum manum viderint, seque armis cogi prospexerint, ut pareant serenissimae maiestati vestrae, maiore futurum est regnum in discrimine, quam fuit unquam antea. Certius enim est, quam ut dubitari possit esse non paucos in Hungariae regno, quibus deliberatum sit ad Turcam prius deficere, quam se armis cogi patiantur ad parendum serenissimae maiestati vestrae. Quare etiam atque etiam hortatur et rogat serenissimam maiestatem vestram serenissimus rex et dominus meus, omnia ut consilio prius, quam armis experiatur ac benevolentia sibi potius conciliandos curet animos hominum, quam vi aliqua compellendos, ne si secus fecerit, quod Deus omen procul avertat, non modo calamitosum et afflictum Hungariae regnum, verum et suas, et serenissimi regis et domini mei ditiones ingens in periculum et discrimen adducat.

Neque vero contentam eo esse oportet serenissimam maiestatem vestram, si summa omnium voluntate ad Hungariae regni gubernacula accesserit, nisi hoc quoque diligenter caverit, ut ne sibi capiat inimicum caesarem Turcarum, qui si fuerit per maiestatem vestram iritatus, periculum est, ne et Hungariae regno non potiatur et suis ditionibus excidat et serenissimum dominum meum eandem in ruinam trahat. Quare suadet serenissimae maiestati vestrae serenissimus princeps et dominus meus, ut ne quid agat, quod sit cum orbis Christiani periculo coniunctum, ne lacessitum velit potentissimum Turcarum caesarem, cuius viribus nequaquam hoc tempore potest resistere, quo non opinionum magis, quam animorum inter se dissidiis certat Germania, quo ipsis etiam inter se Hungaris propter partium studia non satis convenit, quorum bona pars ne ultro Turcarum castra sequatur, cautio est. Ita existimet serenissima maiestas vestra, quod si fuerit per eam Turcarum caesar offensus, difficile poterit regnum Hungariae acquirere, difficilius retinere. Meminerit serenissima maiestas vestra, cum iritasset caesarem Turcarum Sclavoniae regnum sub imperium suum subiungendo, uno id autumno totum prope in potestatem eius recidisse. Sed et serenissimus dominus imperator, serenissimae maiestatis vestrae frater ex erepta sibi corona et castello nono, maiorem tulit iacturam, quam ex civitatibus iis expugnatis. At serenissimus Joannes Hungariae rex nuper in Christo defunctus quoniam placatum sibi semper Turcarum caesarem habere curabat, toto eo tempore, quo in Hungaria regnabat, non modo nulla ei arx, nullum oppidum per hostes Christiani nominis ereptum est, sed spes etiam fuit ostensa aliquam ei ammissam Hungariae regni partem restitutam iri. Quare etiam atque etiam hortatur serenissimam maiestatem vestram et rogat serenissimus rex et dominus meus, si abhorrere ab eo viderit Turcarum caesarem, ut ipsa regnet in Hungaria, tuta magis, quam quae specimen tantum splendoris et dignitatis habent, consilia sequatur, ne contra potentissimi illius voluntatem nitendo et se, et regnum Hungariae perditum eat ac vicinos populos, totamque reipublicam Christianam ingens in periculum et discrimen adducat.

Hoc agat serenissima maiestas vestra, in eo elaboret, in eo curas suas omnes et cogitationes consumat, primum ut adiuncta sibi habeat Hungariae procerum studia, deinde ut ne, quoad facere possit, caesarem sibi Turcarum capiat inimicum. Sed cum quibus potest rationibus, honestis tamen et quae contra dignitatem vestrae maiestatis non sint, deliniat utramque autem ad rem, quo et Hungariae procerum, et Turcarum caesaris animum sibi conciliatum habere queat serenissima maiestas vestra. Serenissimus princeps meus omne suum studium, operam et diligentiam ac laborem serenissimae maiestati vestrae quantum in se est, prolixe defert ac pollicetur, haud aliter, quam si sua ipsius res ageretur. Idque tanto maiore voluntate, quod ex serenissimae filiae suae literis intellexit, quam amanter serenissima maiestas vestra maiestatem illius per oratorem suum fuerit consolari dignata atque paternum suum erga illam animum declarare. Quo nomine serenissimus princeps et dominus meus serenissimae maiestati vestrae ingentes agit gratias atque ut in ista sua voluntate perstare velit, maiorem in modum petit. Nam de hoc non ambigat, quin facile sit ea omnia consecutura, quae per legatum suum a serenissima regina Hungariae postulavit. Neque enim tanti est regnum Hungariae serenissimo principi et domino meo, ut illius causa rescissam velit concordiam et amicitiam, quae illi cum maiestate vestra serenissima intercedit, quam etiam quibuscunque possit accessionibus auctam velit potius et amplificatam.

De serenissima quoque filia certo sibi pollicetur, quod pro ea, qua praedita est pietate, semper sit in officio, potestateque serenissimi domini parentis futura atque suam ad illius voluntatem aggregatura.

Quamobrem iam hoc sibi firmiter habere debet persuasum serenissima maiestas vestra, modo ut quae pacta sunt serenissimae dominae Hungariae reginae, ea serventur, modo ut nepoti serenissimi domini mei qua ratione in foederum conditionibus perscriptum est, prospiciatur, nihil sibi esse, quod regnum attinet Hungariae, a serenissimo rege et domino meo aut a serenissima filia eius pertimescendum. Nemo est enim mortalium, quem regnare malit in Hungaria serenissimus princeps meus, quam serenissimam maiestatem vestram, cuius eam esse prudentiam perspicit, eas vires, eam animi magnitudinem, ut illius opera fieri posse sperat, ut calamitosum et afflictum Hungariae regnum respiret tandem aliquando et ad florem suum pristinum perveniat.

Sed plurimum interesse putat serenissimae maiestati vestrae ad id, quod cupit consequendum, ut haec serenissimi domini mei voluntas aliquamdiu adhuc tecta sit et occulta. Nam periculum esse videt, si quorum animi adhuc a serenissima maiestate vestra abhorrent, si divulgatum sit serenissimum principem meum de regno Hungariae pro nepote obtinendo minime laborare, sed eo serenissimae maiestati vestrae voluntarium cedere, ne ii, cum nihil sibi esse in serenissimo principe meo praesidii cognoverint, ad Turcarum caesarem desciscant, quae res extremum esset regno Hungariae exitium allatura.

Atque hac potissimum de causa serenissimus dominus meus me prius apud serenissimam maiestatem vestram legationem hanc obire, deinde in Hungariam proficisci iussit, ut et serenissimam reginam in hoc tam acerbo suo casu consolarer et omni cura, quoad eius facere possem, providerem, ne qui ex regni proceribus calidis et praecipitibus usi consiliis regnum id in ultimum periculum adducerent, sed eos spe sustentarem atque omnia facerem, ut in fide et officio retineri possint. Non aliud erit mihi in Hungaria propositum, neque alia mihi data sunt a serenissimo principe meo mandata, quam ut omnes ingenii, consiliique mei nervos contendam, quo dissidentibus inter se procerum animis authoritate serenissimi principis et domini mei in gratiam et concordiam reductis pacata ibi omnia et tranquilla possim reddere. Id ubi Deo bene iuvante effectum fuerit tum demum ea, quae nunc per me secreto maiestati vestrae serenissimus princeps et dominus meus significare iussit, palam profitebitur ac verba ad rem conferre conabitur, salvis iis, quae serenissimae dominae Hungariae reginae dotis et antiphernae nomine, quaeque filio eius ex pacto debentur. Quoad autem procellae istae et tempestates in regno Hungariae duraverint, abdita vult et sepulta, quae iussi serenissimi principis mei cum vestra nunc serenissima maiestate communicavi. Aliter enim salvum et incolume regnum vix retineri posse videtur.

Habet iam serenissima maiestas vestra omne consilium serenissimi principis et domini mei ita sibi per me explicatum, ut si mentis eius penetralia intueri illi liceret, non aliud esset perspectura, quam quod a me nunc dici audivit, omnia enim serenissimi principis mei cogitata serenissimae maiestati vestrae fideliter exposui. A qua vicissim petit serenissimus princeps et dominus meus, ut ipsa quoque cum studium hoc tantum erga se maiestas eius perspiciat, velit suum itidem cum ea consilium communicare ac quid faciendum censeat, quo posset regnum Hungariae in ipsis fluctibus incolume conservari, mihi significare dignetur, ut si quid ego personam serenissimi domini mei gerens facere possim, cum in Hungaria fuero, quod ad regni illius statum tranquillandum pertinebit, id vestrae quoque serenissimae maiestatis consilio instructus rectius faciam, aut ad serenissimum principem meum quamprimum referram de eo, quod visum erit serenissimae maiestati vestrae faciendum, de cuius in se animo firmet, sibi persuasum habeat serenissima maiestas vestra, quod quae in rem illius esse putaverit, ea maiestati eius tam curae futura sunt, quam quae maximae. Nam quemadmodum maiestas eius in hunc usque diem amicitiam et benevolentiam maiestatis vestrae summo studio retinere conata est, ita deinceps quoque semper pari vel etiam maiori in eam rem cura incumbet, quo non modo non decedat quicquam, sed magnus etiam ad veterem inter maiestates vestras mutuam coniunctionem cumulus accedat. Id, quod re potius testabitur, cum re opus erit, quam ut se operamque suam serenissimae maiestati vestrae pluribus verbis velit vendicare.

Salutabit etiam orator noster nomine nostro serenissimas reginas Romanorum et Poloniae, filias nostras charissimas et illis felicitatem multam et diuturnam incolumitatem praecabitur. Rogabit denique eorum maiestates, ut iis de rebus, quas ab earum maiestatibus serenissima coniunx nostra postulat, intercessione sua apud serenissimum coniugem et parentem adesse velint eius maiestati. Nos enim eius benevolentiae earum maiestatum grati et memores futuri sumus semper.

Caeterum et serenissimi filii, et serenissimae coniugis nostrae nomine easdem maiestates salutabit et eadem omnia, quae et nos earum maiestatibus duplicata praecabitur. Sed apertius dum petitionem serenissimae coniugis nostrae de haereditate Mediolanensi et dotalitio, ita ut ex verbis nostris accepit, explicabit maiestatibus earum. Imprimis cum apud serenissimum Romanorum regem nomine nostro aget negotium serenissimae coniugis nostrae, ut maiestas sua velit apud serenissimum et excellentissimum fratrem suum ius haereditatis Mediolanensis et dotalitii promovere, quod ad id favore et authoritate suae caesareae maiestatis tendem aliquando pervenire possit et promissi hac de re a caesarea maiestate sibi facti fructum tamen aliquem celeriter reportare queat.

 

164. 1540. október 4. Vilna. Zsigmond király válasza Ferdinánd király követének, Herberstein Zsigmondnak.

LL. VII. kötet, 111b-116b. fol.

Responsum ad legationem serenissimi Romanorum regis oratorem Sigismundo

ab Herbersthayn IIII. die Octobris Vilnae datum, 1540.

Excusationem, qua usa est dominatio vestra de eo, quod serius aliquanto a serenissimo domino Romanorum rege huc missa sit, sacra maiestas regia in optimam partem accipit. Videt enim magnam partem in rebus humanis fortunam dominari, quin et sibi hoc accidisse perspicit, ut cum nihil morae voluerit interpositum suo hac ipsa de re ad serenissimum dominum Romanorum regem legato mittendo, nihilominus opinione, voluntateque illius tardius adhuc res processerit, quod quidem per ipsam serenissimam maiestatem regiam non stetit, sed per casus quosdam, quibus est natura hominum obnoxia, quos praestare nemo potest.

Quod narravit dominatio vestra de officio serenissimi domini Romanorum regis, quemadmodum maiestas eius, in cuius prope conspectu est serenissima filia sacrae regiae maiestatis simul, ut allatum ad illam est de morte serenissimi Joannis regis, dignata est oratorem suum mittere, qui serenissimam filiam sacrae maiestatis regiae magno in luctu, moeroreque constitutam verbis serenissimi domini Romanorum regis consolaretur atque omnia illi de maiestate illius promitteret, quaecunque a patre in filiam proficisci possunt et deberent, id ne ante hac quidem obscurum fuit sacrae maiestati regiae, cuius serenissima filia, domina regina Hungariae scriptis ad serenissimos parentes litteris mirifice gratias egit serenissimo domino Romanorum regi de hac tanta humanitate, qua maiestas eius erga se usa esset. Quae quam grata acciderint sacrae maiestati regiae, nulla satis oratione potest explicari, etenim cum ipsa longius absit a serenissima filia sua ita, ut ad subitos casus tempori praesto illi adesse vix possit, credibile non est, quantam ex eo voluptatem ceperit, cum serenissimum dominum Romanorum regem, qui proximus adesset, tantam ad eam humanitatem detulisse cognovisset, ut omnes illi vires atque opes suas polliceretur, si qua id necessitas postulasset, agit hoc nomine ingentes gratias sacra maiestas regia serenissimo domino Romanorum regi. Et quamvis antehac quoque ita visa est sacra maiestas regia in maiestatem regiam Romanorum suaviter esse effusa, ut nullus videretur fore accessioni locus, tantus tamen post factum id amoris cumulus accessit, ut miraretur locum fuisse augendi in eo, quod illi iampridem cumulatum etiam fuisse videbatur. Petit sacra maiestas regia, qua voluntate esse coepit serenissimus dominus Romanorum rex in serenissimam filiam suam, eadem esse perseveret, neque rationibus illius desit, si forte res ita postulaverit, ut serenissimae filiae serenissimi domini Romanorum regis auxilium sit implorandum, quam iterum atque iterum illius maiestati regiae in protectionem commendat eius maiestas.

Serenissimum dominum Romanorum regem esse eundem Hungariae regem coronatum non ignorat sacra maiestas regia. Neque est quisquam Christianorum principum, quem Hungariae regem esse malit, quam maiestatem eius, de cuius et magnitudine animi, et prudentia, et viribus cum serenissimi et excellentissimi fratris copiis coniunctis hoc sibi persuadet sacra maiestas regia neminem esse, qui contra impetum Christiani nominis hostium regnum id non tam armis, quam consilio rectius tueri possit et defendere. Est quidem ita natura comparatum, ut suos quisque liberos in amplissimo dignitatis gradu collocatos cupiat. Id avi quoque tanto faciunt impensius, quanto in nepotes suos maiore inclinatione voluntatis suae propendent. At sacra maiestas regia etsi cupit ipsa quoque nepotis sui rationibus pro dignitate prospectum, non hoc tantum, ut ille regnet, sed regnum Hungariae quietum sit et tranquillum, ut ne in Turcarum potestatem perveniat, contendit et elaborat. Semper eo fuit animo sacra maiestas regia, ut publicas rationes privatis anteponendas putaverit, neque quid sibi privatim, sed quid publice toti Christianae orbi expediret, id maxime attendendum, id sequendum esse duxerit. Hoc est enim vere regium habere in potestate motus animi, neque duci ac regi affectionibus, sed eas regere potius ac sub imperium rationis subiicere. Prima itaque semper cura fuit sacrae maiestati regiae de conservando Hungariae regno, de ornato nepote posterior. Quare libenter concedit sacra maiestas regia serenissimo domino Romanorum regi ac tantum abest, ut impedire maiestatem eius velit, quo minus in Hungariae regno regnet, ut adiutum etiam pro virili sua cupiat. Hoc modo petit, ut quae dotis, quaeque antiphernae sive contradotis nomine serenissimae dominae Hungariar reginae partim data, partim promissa sunt, in iis ne maiestatem eius a quoque impediri patiatur, neve permittat, ut quis arces illius, castra, civitates, villas et cuiuscumque generis possessiones armis invadere, etsi per iniuriam audeat vindicare. Deinde, ut filio quoque serenissimae dominae Hungariae reginae, sacrae maiestatis regiae nepoti, ut perscriptum est in foederum conditionibus, quae inter maiestatem regiam Romanorum et serenissimum olim Joannem Hungariae regem intercesserunt, ita prospectum velit. Etsi de iis nihil praeter auditum habet sacra maiestas regia, nam quod dixit dominatio vestra, capita foederum istorum fuisse coram illa producta, tamen cum desponsa esset serenissima domina Isabella serenissimo Joanni regi, id nunquam factum esse sciat, verbo tantum ea prolata, non scripto data fuerunt. Haec si praestita fuerint a serenissimo domino Romanorum rege, abunde sibi sacra maiestas regia satisfactum putabit, cui nihil est amicitia et benevolentia serenissimi Romanorum regis prius aut antiquius, quam auctam vellet potius, quibuscunque posset honestis rationibus, quam violatam et aliqua ex parte imminutam. Non de eo sollicita est sacra maiestas regia, quam late ipsa imperet vel nepos eius, sed ut amicitia cum serenissimo Romanorum rege non modo retineri, verum etiam augeri, ut Hungariae regnum incolume possit conservari, in eo cura eius omnis consumitur.

Poterat sacra maiestas regia collecto exercitu in Hungariam invadere, non deerant vires, non studia multorum, non, qui id faciendum suaderent vel impellerent potius. Sed cum id alienum esse videret ab ea coniunctione, quae cum serenissimo Romanorum rege sacrae maiestati eius summa intercedit, cum Hungariae quoque regnum ea re ultimum in discrimen et prope certum in exitium adductum iri videret, quietis consiliis uti maluit.

Quod factum sacrae maiestatis regiae si probatum serenissimo domino Romanorum regi, quemadmodum probatur proculdubio, hortatur sacra maiestas regia, ut id imitandum sibi quoque existimet, non vi, non armis, sed amore potius et benevolentia adiungendo sibi curet hominum studia atque omni cura provideat, ne qui non parum posse videntur, ii ad Turcarum caesarem desciscant. Etiamsi quos alieniores esse a se intelligit, non esos tamen ad extremum persequendo ad ultima consilia decurrere cogat, sed planum ad omnibus potius faciat tutum fore omnibus apud se perfugii locum, se privatas offensiones publicae utilitati condonare, omnesque in gratiam libenter recepturum, qui modo ad officium redire voluerint.

Summa haec est sacram maiestatem regiam suo nomine polliceri, quod nequaquam impeditura sit maiestas eius, quominus serenissimus dominus Romanorum rex tranquille regno suo Hungariae potiatur, hoc idem serenissimam filiam suam facturam esse pollicetur. De proceribus nonnullis regni Hungariae non posse eam idem polliceri, quod ii neque in sua, neque in serenissimae reginae Hungariae potestate sunt.

Plurium autem interesse putat sacra maiestas regia ad id, quod cupit serenissimus dominus Romanorum rex consequendum, ut haec sacrae maiestatis regiae voluntas aliquamdiu adhuc tecta sit et occulta. Nam periculum esse videt, quorum animi adhuc a serenissimo domino Romanorum rege abhorrent, si divulgatum sit sacram maiestatem regiam de regno Hungariae pro nepote obtinendo minime laborare, sed eo serenissimo domino Romanorum regi voluntarie cedere, ne ii, cum nihil esse sibi in sacra maiestate regia praesidii cognoverint, ad Thurcarum caesarem desciscant, quae res extremum esset Hungariae regno exitium allatura.

Faciet proculdubio sacra maiestas regia ea, quae se facturam recipit, utcumque fuerint aliquamdiu celata, quod ita videtur regni Hungariae rationibus expedire. Semper enim sacra maiestas regia eo fuit animo erga serenissimum dominum Romanorum regem, quem arctissima haec mutua necessitudo postulabat. Fieri potest, ut fuerit aliquando diversis suspicionibus locus, sed eae quam falsae fuerunt, vel hoc tempore res ipsa declarat. Regnum eiusmodi esse dicitur, ut illius causa ius esse violandum videatur. At sacra maiestas regia non quovis regno, sed Hungariae regno libenter cedit serenissimo domino Romanorum regi, dum animi erga illum sui integritatem ostendat. Atque cum iis ipsis mandatis legatum suum ad maiestatem eius misit, neque nunc primum eam deliberationem suscepit, sed statim, ut mortuus est serenissimus dominus Joannes Hungariae rex, id ipsum facere in animum induxit, ut regnum serenissimo domino Romanorum regi deferret, dummodo quae ex pacto serenissimae filiae, nepotique debeantur, ea praestentur. Quare nihil est, quod dubitet serenissimus dominus Romanorum rex de constanti erga se amore et benevolentia. Nam quemadmodum sacra maiestas regia in hunc usque diem amicitiam et benevolentiam serenissimi domini Romanorum regis summo studio retinere conata est, ita deinceps quoque pari semper vel etiam maiori in eam rem cura incumbet, quod non modo non decedat quicquam, sed magnus etiam ad veterem inter maiestates eorum coniunctionem cumulus accedat. Id quod res potius testabitur, cum re opus erit, quam ut se, operamque suam pluribus verbis velit venditare.

Quod postulat dominatio vestra, si ad arma ventum sit, ut contineat homines suos sacra maiestas regia, quo minus in militiam ad eos proficiscantur, qui velint serenissimo domino Romanorum regi negotii aliquid exhibere, ita sibi regia maiestas persuadet serenissimo domino Romanorum regi et dominationi vestrae obscurum non esse, quam difficilis sit haec continendi in regno milites ratio, quippe quae leges et libertates regni Poloniae in hac parte noverunt, ut hae non omnino in potestate maiestatis regiae esse videantur. Sed tamen quoad eius fieri poterit, dabitur opera a sacra maiestate regia, ut hac etiam in re serenissimo domino Romanorum regi, quantum in se est, satisfaciat.

Gratum est sacrae maiestati regiae, quod serenissimus dominus Romanorum rex libellos iniuriarum ad eos, qui authores earum esse dicerentur, transmiserit et eos iudicio se sistere iusserit. Ipsa quoque sacra maiestas regia idem fecit de libellis iis, quos ad se regia maiestas Romanorum misit.

Quam salutationem attulit dominatio vestra a serenissima domina Romanorum regina, nepte sacrae maiestatis eius charissima, ea accidit sacrae maiestati regiae gratissima ac eadem omnia cum foenore evenire optat maiestati eius reginali, quae sibi maiestas eius tanto studio est praecata. Non est, quod ambigat quicquam maiestas eius de paterno suo erga se animo, nullum proculdubio amantissimi erga maiestatem eius patris officium praetermittet. Et ipsam regni Hungariae haeredem, et serenissimum dominum maritum eius regem esse Hungariae coronatum meminit. Quare quod ultro factura erat sacra maiestas regia, ut regnum Hungariae serenissimo domino Romanorum regi deferret, id etiam praecibus serenissimae neptis suae adducta faciet multo libentius. Caeterum quemadmodum serenissima domina Romanorum regina haeres est regni Hungariae, ita et serenissima coniunx sacrae maiestatis regiae est et ipsa haeres legittima ducatus Mediolanensis. Quamobrem eodem iure petit a serenissimo domino Romanorum rege, quo se apud serenissimum et excellentissimum fratrem suum adiutum velit, ut tandem aliquando ad haereditatem suam et Tortonam, Cremonam dotalitium suum pervenire possit. Nam tot iam legationes, tot praeces, tot literae, tot sumptus sunt ea de re frustra et inaniter facti, ut nisi spes nos teneat promissionis serenissimae et excellentissimae caesareae maiestatis bonum tandem exitum habituras, poenitere nos eorum, quae facta sunt, opporteret.

Sacra maiestas regia adolescens agit ingentes gratias serenissimo domino Romanorum regi, parenti suo charissimo, quod maiestas eius per dominationem vestram tam officiose maiestatem suam salutare fuerit dignata, cui vicissim salutem atque incolumitatem diuturnam atque omnia prospera et foelicia praecatur non sibi magis, quam maiestati eius ex animi sententia omnia evenire cupiens. Caeterum quod postulat maiestas eius, ut suam quoque operam interponat, quo facilius possit ea obtinere, de quibus ad serenissimum dominum parentem dominationem vestram misit, non putat sacra maiestas regia adolescens opus esse currenti (quod aiunt) calcar addere. Videt enim inter utramque maiestatem, quam utramque loco parentis colit ac veneratur miram esse animorum consensionem, ut quamvis corporibus inter se longissimo sint intervallo disiunctae, tamen voluntatum nulla possit esse maior coniunctio. Qua ex re sacra maiestas regia adolescens incredibilem capit animo voluptatem, quod serenissimos parentes suos tanta esse videt inter se voluntatum coniunctione, ut unus prorsus in duobus animus esse videatur. Quare aliis quibuscuncque in rebus poterit libenter operam suam apud serenissimum dominum parentem interponere, in hac plane supervacaneum id fore arbitratur. Cum quae serenissimi domini Romanorum regis nomine postulat dominatio vestra, ea iam pridem illius maiestati ita, ut postulat, priusquam an postulatura id esset, sciri posset per oratorem serenissimi domini parentis sunt delata. Haec totidem verbis sacra maiestas regia dici postulat a dominatione vestra serenissimae dominae Romanorum reginae, matri suae charissimae et serenissimae, dulcissimaeque sponsae suae, quas cupit omnes bonis omnibus affluere et summa rerum omnium prosperitate frui.

 

165. 1540. október 5. Esztergom mellett. Leonhard Vels főkapitány levele Izabellához, amelyben kéri, hogy azonnal tájékoztassa őt, ha el akarná hagyni Budát.

LL. VI. kötet, 163a-164a. fol.

Transumptum litterarum ad serenissimam dominam Isabellam

Hungariae, etc. reginam Leonardi liberi domini in Fols capitanei

generalis exercituum serenissimi Romanorum, etc. regis

Serenissima princeps, regina et domina, domina gratiosissima!

Post humilem servitiorum meorum commendationem. Redditae sunt mihi hodie a serenissima Romanorum, Hungariae et Bohemiae, etc. regia maiestate, domino mihi clementissimo litterae, quibus sua regia maiestas mihi iniunxit, ut annexas has suae maiestatis litteras ad serenissimam maiestatem vestram certo destinare, eidemque maiestati vestrae ac eiusdem filio pro suo ex Buda discessu, si eandem maiestatem eius animi esse comperero ab eademque interpellatus, requisitusque fuero, per omnes suae sacrae maiestatis subditas provincias, praecipue vero hoc Hungariae regnum et militares cohortes, exercitumque regium tutum ubique et salvum iter, transitumque honorificum contingere curem. Qua in re procuranda cum tam pro mea in regalem maiestatem servitute, quam in vestram serenissimam maiestatem observantia ac studio meam operam, laborem, curam et obsequia haud immerito eidem vestrae serenissimae maiestati deferam paratissima, hinc eandem vestram maiestatem serenissimam hisce litteris meis admonendam duxi, ut quandocumque vel cum comitatu suo sola, vel filio etiam suo comitante ex Buda egredi, seque vel ad celeberrimum regnum Poloniae, vel serenissimum regem nostrum, aut alium quemvis tutum locum recipere instituerit ac in animo habeat, eius me rei tempestive per litteras suas gratiosas informare dignetur. Qua suae mentis intentione cognita mox meas ita interponam partes, ut nedum vestra serenissima maiestas, eiusque filius cum personis tam suis ipsius, quam omnibus aulicis, familiaribusque suis eandem comitatantibus ac bonis, rebusque universis tuto ac secure ex Buda vel ad patriam, vel sacram regiam maiestatem aut alium quemvis locum sibi in hoc delectum iter facere, sed et ab omnibus suae sacrae regiae maiestatis provincialibus et subditis honorifice excipi, observari et conduci certo debeat. Id, quod vestram serenissimam reginalem maiestatem, cui mea servitia, studiaque in omnibus suae maiestatis dignitatis salutem ac commodum concernentia rebus iuvandis, curandisque offero paratissima, latere nolui. Quam Deus optimus, maximus salvam et incolumem conservare dignetur. Datum ex castris regiis Strigonii, die V. mensis Octobris, anno Domini M-o D. XL-mo.

Eiusdem serenissimae maiestatis vestrae obsequissimus servitor

Leonardus liber baro, in Fels dominus

 

166. 1540. október 5. Vilna. Zsigmond király levele Károly császárhoz, amelyben biztosítja, hogy bár nem ellenkeznék az emberi természettel, ő mégsem kívánja, hogy unokája legyen Magyarország királya.

LL. IX. kötet, 26a-27a. fol.

Imperatori Christiano Carolo

Serenissime, etc.

Redditae sunt nobis litterae maiestatis vestrae, quibus pactorum nos admonet, quae inter serenissimum dominum Romanorum regem, fratrem maiestatis vestrae et Joannem olim Hungariae regem intercesserunt atque una hortari nos videtur, ut iis pactis acquiescere velimus, de quibus nihil adhuc praeter auditum habemus. Est quidem ita natura comparatum, ut suos quisque liberos quam fortunatissimos esse cupiat et ad amplissimum quemque dignitatis gradum evectos. In hoc parentes, in hoc avi omnia studia, omnes vires, omnes opes suas consumunt. Neque desunt nobis in ipso regno Hungariae, qui plurimum possunt, qui faces nobis ad eam rem addant, quique instent atque urgeant, ut ne deesse nepoti nostro velimus, quo possit serenissimi patris locum obtinere. Sed procul hanc a nobis mentem Deus avertat plus, ut valere velimus apud nos privatas animi affectiones, quam publicam totius orbis Christiani utilitatem! Hoc esse putamus vere regium habere in potestate motus animi, neque regi affectionibus, sed eas regere potius et sub rationis imperium subiicere. Faciemus itaque non inviti publicae tranquillitatis causa, ut consilio maiestatis locum demus. Chara quidem nobis est serenissima filia nostra, charus est nepos ex illa natus, sed multo charior salus et tranquillitas reipublicae Christianae, cui nihil est, quod anteponendum existimemus. Quare non alia in re magis curae nostrae omnes et cogitationes evigilant, quam ut afflictum Hungariae regnum conservari possit, quod id totius orbis Christiani plurimum interesse putamus. Deinde vero nulla nobis res tanti est, cuius causa diremptam velimus et vel minima ex parte violatam eam amicitiam et necessitudinem, quae nobis cum maiestate vestra, cumque serenissimo fratre eius arctissima intercedit, prae qua opes omnes contemnimus et pro nihilo ducimus. Quemadmodum itaque in hunc usque diem sancte semper illa coluimus, ita deinceps quoque dabitur a nobis opera, ut non modo nulla fiat eius imminuatio, sed aliquibus potius accessionibus augeatur. Hoc sibi de nobis maiestas vestra certo potest persuadere. Cui gratias agimus, quod opem nobis suam atque operam pollicetur, ut pactis satisfiat. Nos cum quietis conservandae, tum amicitiae inter nos, maiestatemque vestram et serenissimum fratrem eius retinendae causa nihil aliud postulamus, cum ea serenissimae filiae, nepotique nostro praestita fuerint, quae ex pacto debentur, abunde nobis satisfactum existimabimus, tametsi hiis scriptis animum nostrum tantum explicamus. Nam de iis, quae non sunt in potestate nostra, sicut est voluntas et animus noster, polliceri non possumus. Ab iniuria etiam serenissimam filiam et nepotem si forte, quod non speramus, illi a quopiam adferatur, tutari nos et defendere opporteret, nihil enim alienius ab humanitate et pietate atque Christiano officio arbitramur, quam ut hiis deesse suis velle. Cuiusmodi officium non dubitamus etiam serenissimum dominum Romanorum regem serenissimae filiae nostrae et nepoti delaturum. Optamus maiestatem vestram diu esse incolumem et felicem. Cuius nos benevolentiae commendamus. Datum Vilnae, quinta die mensis Octobris, anno Domini Millesimo quingentesimo quadragesimo, regni nostri anno tricesimo quarto.

 

167. 1540. október 17. Konstantinápoly. A szultántól hazainduló magyar követek: Verbőczy István és Eszéki János levele Magyarország tanácsosaihoz.

LL. VI. kötet, 190a. fol.

Consiliariis regni Hungariae

Reverendissime ac spectabiles et magnifici domini et amici nobis observantissimi!

Salutem et obsequiorum nostrorum commendationem. Nacta hac scribendi opportunitate facere non potuimus, quin summam legationis nostrae hic, apud excelsam caesareae maiestatis portam peractae brevibus dominationibus vestris perscriberemus. Sciant itaque dominationes vestrae nos refutatis rationibus adversariorum Deo optimo authore de omnibus negotiis nostris optatam a potentissimo caesare habuisse relationem, hoc est natum felicis memorae domini nostri clementissimi in solio patrono cum tota iurisdictione et omnibus terminis regni Hungariae et Transiluaniae per eius maiestatem relictum esse. Existimamusque nos ad valedicendum cras introduci et sequenti die Deo auspice hinc movere posse. Reliqua omnia in nostro reditu a nobis ipsis dominationes vestrae intelligent. Quas diu felicissimas ad vota valere desideramus. Datum ex Constantinopoli, XVII. die Octobris, anno Domini M-o D-o XL-mo.

Stephanus de Werbewcz cancellarius

et Joannes de Ezeek episcopus Quinqueecclesiensis

 

168. 1540. október 17. Konstantinápoly. Werbőczy István és Eszéki János levele Izabellához, amelyben jelentik, hogy a szultán elfogadja Szapolyai János fiát Magyarország királyának.

LL. VI. kötet, 177b. fol.

Serenissima princeps et domina, domina nobis clementissima!

Post humillimam nostri et fidelis servitutis nostrae in gratiam maiestatis vestrae commendationem. Nacta hac scribendi oppurtunitate facere non potuimus, quin maiestatis vestrae statum legationis nostrae hic, apud excelsam potentissimae caesareae maiestatis portam peractae eidem maiestati vestrae perscriberemus. Sciat itaque maiestas vestra nos refutatis rationibus adversariorum Deo optimo autore heri optatum in omnibus negotiis nostris a potentissimo caesare habuisse relationem., hoc est natum maiestatis vestrae in solio paterno cum tota iurisdictione regni Hungariae et Transiluaniae reliquisse. Existimamusque nos ad valedicendum cras introduci et sequenti die Deo auspice hinc movere posse. Reliqua omnia in nostro reditu a nobis ipsis maiestas vestra intelliget. Quam unacum felicissimo natu, novo Hungariae rege diu felicissimam ad vota valere desideramus. Datum Constantinopoli, 17. Octobris, anno M-o D-o XL-mo.

Eiusdem maiestatis vestrae fideles servitores

Stephanus de Werbewcz cancellarius et

Joannes de Ezevk episcopus

 

169. 1540. október 22-23. Ferdinánd követeinek a beszámolója az Izabella követeivel Óbuda mellett lezajlott találkozójukról és a közöttük folyt béketárgyalásokról.

LL. X. kötet, 14a-17a. fol.

Quae apud Veterem Budam inter commissarios tractata sunt

Consiliarii reginae viduae ad nos commissarios et oratores sacratissimae Romanorum ac Hungariae, Bohemiae, etc. regiae maiestatis ad veterem Budam XXII. mensis Octobris, hora vesperarum missi: Petrus Petrowicz comes Themesiensis, Benedictus Baiony, Joannes Zthary magister curiae reginae et Simon literatus de Atthyna. Qui convenientes nobis nomine reginae primum salutatione et omnis benevolentiae maiestatis eius reginalis commendatione habita, brevibus verbis denuntiaverunt reginam ipsam paratam esse regiae maiestati pro voto respondere, quo contractus inter ipsam regiam maiestatem et regem Joannem defunctum initus suum habeat effectum, modo maiestas ipsa regia huiusmodi tractatui in omnibus articulis satisfaciat.

Hoc itaque nuntio accepto consiliariis ipsis reginae parum a nobis secedere iussis, nos commissarii et oratores regiae maiestatis communicato consilio interrogavimus, quod cum regina ipsa postulaverit a regia maiestate, ut eius maiestas regia ad hoc favorabiliter accederet, ut commissarii utrique ad tractandum et concludendum destinarentur. Consiliarii serio responderent nobis, an nuntii vel commissarii ad nos per reginam missi essent? Exhibuerunt nobis litteras pleni mandati, quas cum legissemus et relegissemus, easque in omni parte sufficientes cognovissemus, cum eisdem consiliariis, utpote comissariis rursum in eundem consensum convenientibus nobis spectabilis et magnificus dominus Petrus de Peren comes, etc. quemadmodum iussus erat, nomine maiestatis proposuit.

Quod quoniam capitula et pacta contractus continerent intra annum a die, quo inter principes contractus erectus fuisset numerando, pax ipsa in omnem eventum publicari et tandem redemptio patrimoniorum defuncti regis Joannis de communi contributione regnicolarum subditorum unius atque alterius partis fieri debuisset. Quae quidem patrimoniorum redemptio ab ipsa pacis publicatione veluti a radice pendeat, regia maiestas domini nostri clementissimi, simul et sacratissima et catholica maiestas caesarea semel atque iterum et tertio debito tempore ipsum regem Joannem dum viveret, de pace publicanda diligenter admonendo curaverunt. Immo ad hoc quoque accesserant maiestates suae et utique se se contentos fore exhibuerant, ultimo per magnificum dominum Mathiam Hildt oratorem caesareum, ut primores omnes, praelati scilicet et barones et officiales defuncti regis iuxta formam contractus contraiurassent fidelitatem regiae maiestati. Verum quoniam idem rex Joannes donec vixit, ad neutrum horum ullis adhortationibus et admonitionibus flecti potuit. Non stetit igitur per regiam maiestatem domini nostri clementissimi, quominus redemptio bonorum ipsius regis Joannis tempore debito facta fuisset, quin potius etiam post mortem eiusdem regis praefata maiestas regia extrema quaeque tentavit, ut contractus iste in omni parte suum habuisset effectum, reginam diligenter admonens imprimis per magnificum Nicolaum comitem de Salm, dominum et collegam nostrum hic praesentem. Cum tamen eius maiestas regia per hos menses ne responsum quicquam ad hanc suam favorabilem admonitionem ab ipsa regina habere potuit, maiestas sua coacta est praesentem hanc expeditionem magnis impensis suscipere et tanquam lacessitus ius suum vi armorum prosequi. Verum enimvero sua maiestas regia ut Christianum decet principem, nulla praemissorum habita ratione paratam se se et nunc exhibet ad omnia digna, iusta, honesta et possibilia, modo a reginali quoque maiestate itidem postuletur, praesertim quod possibile erit et cum hoc citra ampliorem Christiani sanguinis effusionem regia maiestas iuxta contractum admittatur in integram regni possessionem. Nam qui inquit pro re quapiam petita, impossibile quippiam petit, rem ipsam petitam per omnia negat.

Ad haec Benedictus Bayony nomine aliorum commissariorum respondit, quod quum contractus iste erigeretur, etiam principes ipsi eorum omnium, quae tractarentur, diligentem habuerunt rationem et si quid in eis impossibile depraehendissent, non utique in transactionem posuissent. Et neque regia maiestas Romanorum per dominum comitem hic praesentem ad hoc, si suae maiestati impossibile visum fuisset, reginali maiestati se se paratam obtulisset. Ad quod tam ipse dominus comes, quam dominus generalis capitaneus responderunt, quod regia maiestas cum conditione iusta, honesta et possibili obtulisset se ad satisfactionem contractui in omni parte. Deinde comes Themissiensis adiecit: "Datae et dabitur vobis - inquit - absque omni dilatione, regina etiam non vult huic rei neque diem, neque horam ulteriorem praescribere, sed quamprimum datum fuerit per vos, dabitur - inquit - et per nos quoque citra ullam moram." Et praeterea dixit: "Quantum ad pacis publicationem attinet, scitis - inquit - vicinos hostes nostros, quod non modo eorum, quae palam sunt, sed etiam eorum, quae humano ingenio quovis modo cogitari possunt, maximam habent rationem. Ergo non absque causa - inquit - defuncta regia maiestas domini mei clementissimi difficultavit accedere ad ipsam pacis publicationem."

Porro Benedictus Bayony se et suos collegas asseveranter dixit latuisse admonitionem caesareae et regiae maiestatum de pacis publicatione factam, cum res ipsa debuerit esse secretissima. "Et alioqui fortassis - inquit - nos tum, quum ipsa admonitio ad regiam maiestatem defunctam referretur, fuimus aliis servitiis eiusdem defunctae regiae maiestatis occupati." Dominus generalis capitaneus obiecit: "Si vos - inquit - admonitiones caesareae et regiae maiestatum veluti res secretissima latebat, latere non potuit reverendissimum fratrem Georgium." Denique idem Baiony excusavit reginam, quominus tempori responderit regiae maiestati ad eius maiestatis [legationem], quia expectasset resolutionem serenissimorum parentum suorum.

Quae omnia tam idem dominus generalis, quam etiam reverendissimus dominus Strigoniensis, dominus de Peren, dominus comes de Salm, etc. argumentis validissimis inter disputando, quum strenue confutassent, quumque iam sero esset et ideo ipsis Budam, nobis vero ad castra redeundi tempus appeteret, dicti commissarii semel atque iterum requisiti tandem difficulter responderunt ad hoc, quod cras mane nobiscum tractaturi redibunt. Nitebantur enim levibus quibusdam verbis a nobis divelli, dicentes ea, quae utrinque in medio proposita sunt, referemus ad reginalem maiestatem. Nos vicissim constanter obiecimus illis dominum generalem capitaneum ne noctis quidem vel unius horae iacturam facere velle. Sic tandem serio responderunt ad tractandum cras, hora octava in eodem loco nobiscum conventuri. His habitis ab invicem divulsi sumus.

Vigesima tertia die mensis Octobris iidem commissarii reginae, adiuncto illis Thoma custode Albensi, ad locum constitutum circa horam undecimam ante meridiem redeuntes nobiscum rursum convenerunt. Qui habita excusatione, quominus ad horam octavam redire potuissent, de instructione, si quam de iusta, honesta et possibili compensatione patrimoniorum regis Joannis, donec ea commode liberari possint, per nos nomine maiestatis regiae pridie in genere oblata a serenissima domina regina haberent, quod per nos diligenter fuissent interrogati, responderunt se prorsus nihil habere. Sed quoniam nobis impossibilis videtur redemptio patrimoniorum regis defuncti, de ipsa iusta, honesta et possibili, oblatave compensatione si quam haberemus instructionem specialem, postposita generalitate mentem et voluntatem regiae maiestatis explicaremus.

Itaque abunde declarando imprimis eisdem commissariis reginae fuisse nonnullas causas et rationes satis efficaces, quibus maiestas regia non teneretur capitula pacis observare, immo etiam illas quoque impensas, quibus maiestas sua in praesenti exercitu comparando non mediocriter gravata est, ab ipsa regina tanquam filiam suam officiosissime declarare huiusmodi impensas et iniurias omnes suae reginali maiestati favorabiliter condonabit.

Deinde obtulimus reginae, ut sit liberum illi sive Budae, sive Cassoviae velit, residere, ita tamen, ut praesidia maiestatis regiae in eas admittantur et miseri exules Cassowienses restituantur. Pro intertentione autem usque tempus liberationis patrimoniorum obtulimus pensionem annuam florenorum quindecim millium Hungaricalium.

Denique obtulimus consiliariis, caeterisque officialibus omnibus unicuique pro sua conditione statum honestum.

Ad haec responderunt, quod si regina intromitteret praesidia regiae maiestatis in eam arcem vel civitatem, in qua ipsa residere deberet, cogeretur agere inquilinam. "Id, quod quantum conveniat dignitati suae, quisque - inquit - vel mediocriter prudens facile poterit diiudicare."

Quantum vero ad pensionem attinet, dicunt respectu proventuum patrimoniorum praescriptam summam quindecim millium florenorum quasi nihil esse, ideoque petierunt nos, quod si ampliorem instructionem a maiestate regia haberemus, illis explicaremus.

Obtulimus igitur reginae pro loco residentiae arcem et civitatem Posoniensem cum pertinentiis, quas scilicet comes Posoniensis teneret, pariter et ius conferendi honorem comitatus ac pariter civitatem Posoniensem.

Pro intertentione autem gradatim ad ultimum obtulimus viginti quinque millia florenorum Hungaricalium sive in tricesimis, sive in aliis quibusvis regiis certioribus proventibus.

De qua oblatione inter se a nobis iidem commissarii separatim consultantes responderunt: "Quamvis - inquit - oblatio haec iam tandem proposita non sit contemnenda", verum quoniam ipsis pernecessarium fore videretur, ut de ea reginam specialiter informarent.

Institerunt itaque apud nos, ut eos pateremur ad reginam redire, cras mane cum certa instructione, quatenus oblatio ipsa reginae placeret, ad nos redituros. Id, quod libenter admisimus, cum dominus generalis capitaneus hinc nullam temporis iacturam fieri posse arbitretur. Nam etiam si maxime velit, dominus ipse generalis ante horam octavam castra hinc movere non poterit. Interea poterimus mentem reginae exacte intelligere.

 

170. 1540. október 24. Ferdinánd követeinek a jelentése az Izabella követeivel Óbuda mellett lezajlott találkozójukról és tárgyalásaikról (az előző két nap tárgyalásainak a folytatása).

LL. X. köt. 17a-18a. fol.

Tractata per commissarios apud veterem Budam

Vigesima quarta die mensis Octobris castris in ipsa Buda veteri positis commissarii reginae viduae: Joannes Zthary, Benedictus Bayony, Simon literatus, Thomas custos Albensis loco Petri Petrowicz, ut ipsi dicebant, adversa valetudine correpti, quidam secretarius Polonus hora tertia post meridiem venerunt prope castra, quos excepimus et convenimus in ecclesia deserta Sancti Jacobi.

Qui quidem commissarii reginae excusantes imprimis absentiam dicti Petri Petrowicz, recenserunt fere ea omnia, quae pridie erant utrinque proposita et tractata.

Deinde proposuerunt: "Etsi - inquiunt - oblatio illa, quae pridie nomine maiestatis regiae Romanorum reginali maiestati facta est, non videtur esse contemnenda, verum quoniam nihil tale offerri censetur, quod filius regis defuncti pro se iure haereditario vendicare posset, restituat itaque maiestas regia Romanorum eam partem patrimoniorum et acquisitorum bonorum regis defuncti, quam facile reddere potest, cum sint ea, quae - inquiunt - petimus in manibus fidelium subditorum maiestatis suae regiae, castra videlicet et civitates ac oppida cum pertinentiis Trinchinium, Scepusium, Baymocz, Illewa, Kazza, Lethawa, Sthreczen, Arwa, Sclabinya, Lykawa, Wiwar, Kezmark, Zaard, Thorna, Thokay, Regecz, Wgod, destructas arces Thallya, Ryhno et Rakos, oppida Gewncz, Telky Banya, Ruda Banya et Wamos. Item Tirnawia et Zakolcza, ac pariter tricesimas omnes, quae sive in patrimoniis, sive in bonis acquisitis ubivis exigi solent."

Deinde dicunt: "Quia reginalis maiestas nullam occasionem dedit regiae maiestati, ut exercitum hunc praesentem compararet, cum fuerit - inquiunt - semper propensa, ut contractui ex omni parte satisfieret, ideo sua reginalis maiestas repetit et ea, quae ex ditione regis defuncti per ipsum exercitum regium sibi, scilicet reginae hisce diebus per potentiam sunt adempta, ut et ea quoque interim habeat, donec reliqua pars patrimoniorum regis defuncti commode liberari queat.

Pro qua quidem parte patrimoniorum residua donec ea liberentur, reginalis maiestas contenta est - inquiunt - de arce et civitate Posoniensi simul cum tricesima et iure conferendi honorem comitatus eiusdem Posoniensis. Praeterea, ut sit - aiunt - iusta compensatio residuae partis patrimoniorum redimendorum, petit arces Munkaach et Hwsth cum toto Maramarusio, saliumque Maramarusiorum fodinis, simul et antiqua libertate vendendi eiusmodi sales."

Haec cum videremus indigna ac impossibilia et utique derisoria esse, cum praeter arces Papa, Wiesnek, Muran et Zwcha ex patrimoniis regis Joannis hoc modo nihil non restitutum restaret, obiecimus illis arcem et civitatem Posoniensem cum tricesima et iure conferendi honorem comitatus Posoniensis, Mwnkaach item et Hwzth cum Maramarusio pro hac ipsa particula residua patrimoniorum compensationem esse valde iniustam cum ea, quae pro parte peterentur, perquam abunde praevalerent totum et praeterea arces Salmas, Lyppa, Chicho, Kylkellew et Dewa, in quibus videlicet per regem Joannem dos reginae constituta esset, apud eandem manerent. Si quid igitur iusti, honesti et possibilis aliud quidpiam praeterea in medium proferre haberent, commissarios ipsos diligenter et amice ad proponendum admonuimus. Ipsi vero cum amplius nihil se se habere respondissent, sub digressu nostro Benedictus Bayony in familiari colloquio, quod ad partem habuit cum Reway, eidem ad aures dixit: "Quare - inquit - ex patrimoniis prorsus nihil reddendum obtulistis?" Et cum idem Reway domino generali capitaneo insinuasset, dominus generalis capitaneus primum ipsi Benedicto Bayony ad partem, tandem collegis quoque eius omnibus publice dixit: arcem et comitatum Trinchiniensem cum tricesima si non in tribus hebdomadis liberaret, in captivitatem reginae se se in omnem eventum dederet. His habitis, post multa colloquia familiaria non sine lachrimis secretarii Poloni detestationibus et conviciis, quibus praesertim Monachus et Valentinus tanquam authores discordiarum per quosdam ex ipsis commissariis palam affecti sunt, ab invicem divulsi sumus. Idem commissarii non sine turbatione animi dantes nobis spem aliquam cras rursum conveniendi, et etiam obnixius rogantes, ut interea nos hinc ne discederemus. Manebimus igitur per totum cras et etiam amplius, si spem aliquam concordiae fore cognoverimus, nihilominus generalis capitaneus nihil eorum, quae ad rem pertinent, intermittet.

 

171_180