151. 1540. augusztus 17. Vilna. Zsigmond király levele Károly császárhoz, amelyben kéri, hogy mérsékelje Ferdinándot a Magyarország elleni fellépésben, illetve vegye pártfogásába Izabellát és fiát.

LL. IX. kötet, 15a-16a. fol.

Imperatori Christiano Carolo

Serenissime princeps, etc.

Non est nobis dubium, quin allatum iam sit ad maiestatem vestram de morte serenissimi domini Joannis Hungariae regis, cui nos ante sesquiannum serenissimam dominam Isabellam Hungariae reginam, filiam nostram charissimam in matrimonium dederamus, quae ex illo non ita pridem filiolo aucta est: ita, ut non possimus de statu serenissimae filiae, nepotisque nostri non anxio esse animo et solicito. Sed non minus nos ipsius Hungariae regni status perturbat, quod si unquam antea, nunc certe in maximo discrimine versari videtur. Quamobrem etsi movent nos privatae serenissimae filiae, nepotisque nostri rationes, non minus tamen de regni Hungariae rationibus sumus soliciti, cui prospectum ante omnia cuperemus. Neque enim parum ex eo difficultatis et incommodi patimur, quod ex una iam parte vicinum habemus potentissimum Turcarum tyrannum, cuius vires quia perhorrescamus, inficias ire non possumus. Nollemus, ut altera quoque in parte, hoc est in Hungariae regno dominantem eum videremus atque ita, quod Deus omen obruat, undique copiis eius cincti, in maiore etiam, quam nunc vel potius in extremo periculo constituti essemus. Duo enim sunt regni nostri contra Turcas propugnacula et quasi antemuralia: Valachia, quae iam, pro dolor, in eorum potestatem, ditionemque pervenit et Hungaria, quae nullo unquam tempore, quam hoc maius in discrimen adducta fuisse videtur. Cui nos si antea summo semper studio omni ope nostra semper subvenire curavimus, multo id nunc maiore studio nobis faciendum est, cum serenissimam filiam, nepotemque eo in regno habeamus. Itaque maiestatem vestram rogamus, quandoquidem et ipsa serenissimum fratrem habet regem Hungariae coronatum, ut providere velit, ne quid regnum id detrimenti accipiat, neve in Turcarum potestatem perveniat. Quam ad rem nos quoque nostram opem et auxilium pollicemur atque pro virili nostra contendemus, ut ne per se satis iam afflictum Hungariae regnum magis etiam Turcarum armis affligatur. Una etiam pro officio nostro paterno maiorem in modum petimus maiestatem vestram serenissimae quoque filiae, nepotisque nostri rationibus favere, neque eorum dignitati deesse dignetur, quodque ipsa de suis liberis fieri vellet, si eodem essent in loco, id de nostris quoque statuat pro ea, quam apud omnes summam obtinet iustitiae et aequitatis laude. Nos vero si maiestatis vestrae hac in re favorem nobis non defuisse cognoverimus, dabimus operam, ut ad pristinum nostrum erga se studium non mediocrem cumulum accessisse intelligat. Cui nos serenissimaeque filiae, nepotisque nostri rationes diligenter commendamus atque eam quam diutissime incolumem esse et felicem optamus. Datum Vilnae, decimaseptima mensis Augusti, anno Domini M-o D-o XXXX-o.

 

152. [1540. augusztus 17.] Vilna. Zsigmond király levele Ferdinándhoz, amelyben menlevelet kér követe, Piotr Kmita számára és egyben kéri, ne engedje övéinek, hogy Izabellát háborgassák.

LL. IX. kötet, 16a-b. fol.

Ferdinando Romanorum regi

Serenissime princeps!

Allatum est ad nos serenissimum dominum Joannem Hungariae regem, filium nostrum charissimum, fratrem confoederatum maiestatis vestrae vitam cum morte commutasse. Quo ex nunctio tanto plus doloris accepimus, quod paulo ante mortem eius natum ei filium, nobis vero nepotem intellexeramus. Non possumus itaque de serenissima filia nostra, deque nato nobis proxime nepote non anxio esse animo et solicito. Quare a maiestate vestra petimus, ut memor arctae necessitudinis, quae cum illa nobis intercedit, viduae, pupillique rationibus favere velit atque suos in Hungaria prohibeat, ne quid contra serenissimam filiam, nepotemque nostrum moliantur, quod sit a mutua coniunctione alienum, factura maiestas vestra rem Christiano rege dignam, nosque sibi plurimum hoc officio suo devinctura. Quoniam vero mittimus in Hungariam ad consolandam serenissimam filiam nostram magnificum Petrum comitem in Wyssnicze, palatinum Cracoviensem, etc. rogamus maiestatem vestram, ut ei publicae fidei litteras, quem salvum conductum vocant, mittere velit, quod nemo ex iis, qui sunt ditionis maiestatis vestrae eum in regnum Hungariae ingredientem atque inde egredientem, et quoad res postulaverit, commorantem impedire audeat. Datum loco et anno, quo supra.

 

153. [1540.] augusztus 23. Vilna. Zsigmond király levele Izabellához, amelyben tájékoztatja, hogy Piotr Kmita helyett Jan Wilamowski kamienieci püspököt küldte hozzá követségbe.

LL. IX. kötet, 17a-b. fol.

Reginae Hungariae

Serenissima princeps, filia nostra charissima!

Dederamus negotium magnifico Petro comiti in Wyssnycze palatino Cracoviensi, ut consolandae atque consiliis suis adiuvandae maiestatis vestrae causa in Hungariam proficisceretur, qui cum iustas allegasset causas, quamobrem tam celeriter ad praesens provinciam hanc suscipere non possit, e vestigio alium consiliarium nostrum, reverendum in Christo patrem, dominum Joannem episcopum Camenecensem in locum eius sufficiendum curavimus. Quem isthic propediem affuturum et mandata nostra obiturum maiestas vestra dubitare non debet. Interim autem a maiestate vestra postulamus, ut ne se luctu et moerore conficiat, sed omnia moesta spe futuri boni a se depellat et ratione moderetur, factura in hoc rem nobis gratam et sua laude dignam. Quam optime sanam una cum filio et felicitate quavis maxima cumulatam ex animo optamus. Datum XXIII-a Augusti, Vilnae.

 

154. [1540. augusztus 23. Vilna.] Zsigmond király levele Jan Wilamowski kamienieci püspökhöz, amelyben felkéri, hogy Piotr Kmita krakkói palatinus helyett utazzék követségbe Izabellához.

LL. IX. kötet, 17b-18a. fol.

Episcopo Camenecensi

Reverende in Christo pater, sincere nobis dilecte!

Dederamus magnifico Petro Cmytha comiti, etc. ut consolandae atque consiliis suis adiuvandae serenissimae filiae nostrae causa in Hungariam proficiscetur. Is iustas adfert rationes, quamobrem provinciam hanc suscipere non possit. Visum itaque nobis est paternitatem tuam in locum eius sufficere, quam hortamur, ut legationem nostro nomine apud serenissimam filiam nostram obeat, neque ei rei morae quidquam interponat, ne se luctu et moerore serenissima filia nostra conficiat, si neminem missum a nobis habuerit, qui ei in hac rerum omnium perturbatione praesto adsit. Quemadmodum autem se gerere debeat paternitas vestra, ex instructione, quam ei mittimus, cognoscet. Viatico quoque regni nostri thesaurarius eam instruet. Quo maiore fuerit usa celeritate, hoc a nobis gratiam inibit uberiorem. Datum, ut supra.

 

155. 1540. augusztus 26. Vilna. Zsigmond király levele Lengyelország főuraihoz, amelyben tájékoztatja őket Szapolyai János haláláról és tanácsukat kéri a teendőkről.

LL. IX. kötet, 19a-20a. fol.

Consiliariis regni primoribus

Reverende in Christo pater, sincere nobis dilecte!

Tristem nunctium de adversa valetudine serenissimi domini Joannis Hungariae regis tristior de morte subsecutus est. Nos, qui et corpore sumus parum firmo et animo valde perturbato, quid consilii capiamus, certum non habemus. Revera serenissimae filiae, nepotique nostro nos deesse minime decet, quin potius omnia facere convenit, quae ad illorum rationes in tuto collocandas pertinebunt. Sed ut liceat nobis id facere, metuimus, salva amicitia, quae nobis cum serenissimis fratribus imperatore et Romanorum rege intercedit. Itaque inter sacrum, quod aiunt, et saxum stamus, si totis viribus nostris nepotem nostrum non adiuverimus, erunt fortasse, qui et pietatem, et animi magnitudinem in nobis desyderent. Quid enim esse possit a pietate magis alienum, quam si desit avus nepoti atque ei pupillo: quod quidem tanto videri queat turpius, si quis id animo pusillo factum existimet. Si vero fecerimus omnia, quae ad amantem nepotis avum pertinebunt, verendum est, ne pietas ista, ne animi nostri magnitudo nimis magno nobis constet: ne et Hungariae, et nostrum regnum perditum eamus. Sapiens ille fuit, qui dixit: diu delibera, citto fac. Non nos fugit in eiusmodi casibus multum esse in celeritate momenti, sed illud quoque nobis rectum videtur: sat cito, si sat bene. De tanta re absque paternitatis tuae consilio nihil nobis statuere visum est, cum in hac aetate nostra quamvis provecta nunquam aeque nobis anceps et difficilis deliberatio contigerit. Serenissimos fratres arctissima nobis necessitudine coniunctos disiunctos esse a nobis nollemus, serenissimae filiae, nepotique nostro pro paterno officio nostro non deesse vellemus. Aut paternus nobis animus abiiciendus, aut cum serenissimis fratribus constituta amicitia dirimenda est, utrumque nobis non potest non molestissimum accidere, neque statuere possumus, utrum molestius? Quamobrem mittimus paternitati vestrae [litterarum] earum exemplum, quae scripserunt ad nos spectabilis et magnificus Petrus Petrowicz a Zapolya comes Temessiensis et reverendus in Christo pater dominus Georgius episcopus Varadiensis, thesaurarius et consiliarius regiae maiestatis Hungariae, quae ut diligenter secum expendat, hortamur atque re bene deliberata consilium nobis det eiusmodi, quod et cum dignitate nostra coniunctum, et a regni nostri commodis ne sit disiunctum, factura pro fide atque officio suo et gratia nostra. Datum Vilnae, XXVI-a mensis Augusti, anno Domini Millesimo quingentesimo quadragesimo, regni nostri XXXIIII-o.

Ad mandatum sacrae maiestatis regiae proprium

 

156. 1540. szeptember 1. Vilna. Zsigmond király levele Ferdinándhoz, amelyben tájékoztatja, hogy követet küld hozzája.

LL. IX. kötet, 22b. fol.

Ferdinando regi

Serenissime, etc.

Mittimus ad maiestatem vestram oratorem nostrum de iis, quae praesens Hungariae regni status postulat, cum ea tractaturum. Quoniam vero ipsum oratorem nostrum cum erit a miestate vestra absolutus, ad consolandam serenissimam filiam nostram in Hungariam proficisci iussimus, praemittendum hunc cubicularium nostrum iussimus, qui et vestram maiestatem de legati nostri adventu certiorem redderet, et ab illa ad serenissimam filiam nostram proficiscens, illi quoque hoc ipsum significaret, ne se animi angat, quod opinione illius tardius orator ad eam noster veniat. Rogamus maiestatem vestram, ut providere velit cubiculario huic nostro, quo tuto in Hungariam proficisci possit. Interim maiestatem vestram bene ac feliciter valere optamus. Datum, ut supra.

 

157. 1540. szeptember 2. Bécsújhely. Ferdinánd levele Izabellához, amelyben arra biztatja őt, hogy a háborúra tekintettel és biztonsága érdekében ne maradjon Budán.

LL. VI. kötet, 161a-163a. fol

 

Transumptum litterarum Romanorum regis serenissimae dominae

Isabellae reginae Hungariae missarum

Ferdinandus Divina favente clementia Romanorum, Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, Sclavoniae, etc. rex, infans Hispaniarum, archidux Austriae, dux Burgundiae, etc. marchio Moraviae, etc. comes Tyrolis, etc. serenissimae principi dominae Isabellae reginae Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, etc. viduae, affini nostrae charissimae salutem et benevolentiae nostrae affectum.

Arbitramur serenitatem vestram iam satis superque intellexisse tum ex oratoris nostri ad se missi sermone, tum etiam per litteras nostras in hoc peculiariter ad serenissimam maiestatem vestram a nobis scriptas, quo animo erga serenitatem vestram affecti simus, quamque benigniter nos iam inde a morte serenissimi regis Joannis, coniugis sui obtulerimus, paratos scilicet esse ad omnia tumque quae nobis vigore tractatus pacis cum eodem serenissimo quondam rege Joanne, etc. initae facienda incumberent, tumque serenitatem vestram et prolem suam iuxta memoratae pacis tractatus directe concernerent. Deinde quum nihil magis in votis haberemus, quam ut regni nostri actualem possessionem pacifice, sineque strepitu armorum consequi possemus et in eum sane effectum serenitatem vestram iterum atque iterum hortati sumus, ut quantum in se esset, curare et adniti vellet, quatinus impedimento sublato pro iure nostro et in vim praefatorum tractatuum ad dicti regni Hungariae possessionem perveniremus, ne de secus praeter spem et expectationem nostram fieret, cogeremur, licet inviti, ius illud nostrum armorum via bellique sumptibus ac viribus persequi. Quod quidem omne maxime evitare, praecavereque cuperemus. Admonuimus praeterea eandem serenitatem vestram, ne commissum vellet, quin nobis adoptata, postulationesque nostras quantocius resolutum responsum daret, quod in hunc usque diem a serenitate sua obtinuere non potuerimus, esseque penes se quosdam homines ad patriae suae perniciem natos videamus, qui tum otii et tranquillitatis quasi inimici, tum pacti promissionisque obliti nobis in potiundo iure nostro negotium facessere, incertisque et suspectis consiliis adversus initos pacis tractatus et contra omnia iura tam divina, quam humana nos in successione adeptioneque praefati regni nostri violenter impedire statuerint. Necessario profecto impellimur susceptam expeditionem nostram prosequi. Quare serenitatem vestram latere nolumus nos magnifico Leonardo baroni a Welsch, etc. generali capitaneo nostro mandata dedisse, ut cum exercitu nostro progrediatur, recteque Budam versus tendat, omniaque moliri, tentareque aggrediatur, quae ad recuperationem regni istius nostri conferre, necessariaque esse videantur, praesertim cum non desint antedicti adversarii, qui sese nobis, iustissimisque conationibus nostris opponendo civitatem nostram ac sedem regalem Buda praesidiis firmare, eoque quascumque possunt, gentes adducere audent, idque non alio, ut accepimus, consilio, quam ut pro eorum summa obstinatia, pervicaciaque impedimento nobis sint, quo minus legittima regni possessione potiamur, sicque miserum et alioqui satis afflictum regnum, accersitis Turcorum auxiliis, extremis calamitatibus obruant. Quae cum ita sint, praetemittere in praesentiarum noluimus, quin serenitatem vestram, de qua paterna cura gerere omnino statuimus, pro mutuo sanguinis nexu, quo conglutinati sumus, affectuose, peramanterque praemoneamus, ut quoniam rogatos nos habuit in superioribus litteris manu sua scriptis, ut illius, filiique sui rationibus prospicere vellemus. Et quia parum tutum esse videtur istorum hominum uti consilio, qui sibi ius tutorium propria authoritate assumere videantur, eam in ista necessitate et difficultate positam non deseremus, quin potius consilio, auxilioque adiuvaremus, etiam atque etiam cogitare velit, num in praesenti belli statu cum filio suo Budae permanere satis consultum fuerit, et quia nudiustertius a serenissimo rege Poloniae, etc. serenitatis vestrae parentis, nostroque fratre et affine charissimo litteras accepimus, quibus significat nobis se oratorem ad nos mittere de his, quae praesens regni Hungariae status postulet, nobiscum tractaturum. Quarum litterarum exemplum cum his ad serenitatem vestram dedimus in eam sane opinionem adducimur, ut existimemus non abs re fore, ut serenitas vestra cum infante suo alibi potius, quam Budae hoc tempore esse velit, idque pro nostro paterno erga se amore illi suadere non dubitamus, sive enim sese cum filiolo suo in aliquem ditionis nostrae locum recipere, sive alio petere volet, peraccurate equidem dicto generali capitaneo nostro per litteras nostras iniunximus, ut quodcunque statuerit serenitas vestra in eo ipsam nomine, locoque nostro fidelissime adiuvandam protegendamque suscipiat, talemque illius curam, ut ubi-ubi inter armorum strepitus degere aut quocunque proficisci voluerit, quam tutissime, securissimeque habitet et absque omni prorsus molestia, damnove personae suae dignitate foveatur. Quocirca serenistatis vestrae voluntati, arbitrioque relinquimus, ut quod ei consultius in ea re esse videatur, libere statuat. Nam nos interim praefati serenissimi regis Poloniae legatum, quem tamen aliquantulum aegrotare intelleximus adeo, ut quando venturus sit, nondum pro certo sciatur, aequo animo expectabimus et quicquid serenitatis suae nomine nobiscum de istius regni nostri statu egerit, in eo nos inculpatos et prout iuri nostro et initis pacti tractatibus convenit, aequissimos praebebimus. De quo serenitatem vestram admonere voluimus. Quam feliciter valere praecamur. Datum in nostra Civitate Nova, die II-a mensis Septembris, anno Domini M-o D-o XL-mo, regnorum nostrorum Romani X, aliorum vero XIIII.

Ferdinandus

 

158. 1540. szeptember 5. Petrovics Péter és Fráter György levele Zsigmondhoz, amelyben figyelmeztetik annak következményeire, ha Ferdinánd megtámadja Magyarországot.

LL. IX. kötet, 95a-97a. fol.

Sigismundi I-o regi Poloniae

Serenissime princeps et domine, domine nobis clementissime!

Fidelis servitutis nostrae humilem commendationem. Litteras maiestatis vestrae accepimus et maiestas vestra erga serenissimam reginalem maiestatem, dominam nostram clementissimam, filiam et nepotem suum qua promptitudine animi, vereque paterna pietate afficiatur, simul etiam ad regni huius afflicti tutelam et conservationem, nostrorumque omnium deffensionem quantopere maiestas vestra inclinetur, ex iisdem litteris liquido intelleximus. Nos vicissim pro tam immensa maiestatis vestrae clementia fidelissima obsequia nostra, quae filiae ac nepoti maiestatis vestrae astringimur, ex animo offerimus. Scripseramus antea suppetiis maiestatis vestrae nobis cum primis opus esse, quibus adiuti filium maiestatis domini nostri clementissimi in regni huius regimine conservaremus. Ad haec maiestas vestra clementer respondit se amplius superinde deliberaturum, ne si continuo quidquam armis attentaret et alii eodem iure hoc ipsum sibi licere praetenderent. Maiestas vestra dignetur sibi de nobis persuadere nostram petitionem non eo spectasse et subsidium maiestatis intempestive et sine iusta ratione conferri postularemus, aut vero ut maiestas vestra inutiles, intempestivosque sumptus faceret, verum quod tum fere divinabamus, nunc ipsa re de eo admonemur. Proinde ut status rerum nostrarum agatur, maiestati vestrae apertius detegere statuimus. Cum enim maiestas domini nostri clementissimi adhuc vivus suo testamento unigenitum filium suum in regni haeredem constituebat, ut eum pro viribus nostris in regni regimine conservaremus, nobis demandaverat. Nos vere, sicut bonos fideles decet, eius maiestatis ultimae voluntati obtemperare volentes neque bonis, neque sumptibus parcendo, cum capitis nostri discrimine totis viribus in hoc incumbemus, ut Dei auxilio filium maiestatis domini nostri maiestate vestra coadiuvante in regimine regni conservemus. Thurcas quidem, aut eorum impetum non adeo formidaremus propterea, quod domini oratores, fratres nostri iam ad felicem portam potentissimae caesareae maiestatis summo desyderio expectati discesserunt, firmaque fiducia speramus filium maiestatis domini nostri ad regni huius gubernamen per maiestatem caesaream constitui. Hoc ipsum a finitimis Shandziakis et officialibus Thurcis comperimur, ut nisi ipsi a vicinis Germanis provocentur, quiescent, neque regnum hoc anteactis temporibus in simili tranquillitate fuisse atque imposterum erit, ni, ut diximus, provocentur. Rex vero Ferdinandus et omnis factio eius nunc, sicut pro certo nobis renunctiatum est, dies et noctes pro contrahendis viribus circumquaque laborat, omnisque conatus eius is est, ut collectis undecumque viribus Budam obsideat et quod Deus avertet, expugnet. Hinc iam est, quod nos summopere metuimus, hincque maiestatis vestrae auxilium impensius desyderemus. Si enim Ferdinandus et eius factio regnum hoc invaserint, Thurca procul dubio ediverso irrumpet, sicque nos in medio conterimur, penitusque opprimemur. Quare ut extremum hoc devitetur periculum, tempestivo maiestatis vestrae subsidio nobis opus est. Nam si maiestas vestra tum demum feret nobis auxilium, cum hostes intra regni viscera penetrabunt, periculum erit in mora. Iam adversarii et potissimum hii, qui noviter factioni Germanicae adhaeserunt, omnia hostilia exercent, munitiones, quasdam expugnarunt, domus subditorum filii maiestatis domini nostri succenderunt, multorum bona et possessiones violenter occuparunt, plerosque depraedarunt, novas exactiones fecerunt et quod destabilius est, maiestati reginali, dominae nostrae clementissimae ausi sunt nunctiare, ut nisi quandam munitiunculam demoliri faceret, adhaerentia bona, quae iam ab initio sacram regni coronam concernunt, pro se ipsis occuparent, in summa igne, ferroque omnia devastare instituerunt. Quorum insultus nisi vires Germanicae nobis imminerent, reprimere possemus. Si vero Germani incurrerint, nos succumbemus forsan et sic Thurcae haudquamque quiescent, fietque nisi maiestas vestra nobis in tempore succurrat, ut filius maiestatis domini nostri cum sua genitrice charissima (Deus avertere dignetur), nosque insimul pereamus, inter Thurcam enim et Germanos interpositi comprimemur. Nos quidem in instanti Budam ad maiestatem reginalem, dominam nostram clementissimam, filiumque maiestatis domini nostri conveniemus, cum suisque maiestatibus vivere et mori parati sumus. Licet nos auxilio Dei freti confidimus, ut si maiestas vestra nos a supernis istis hostibus protegere dignabitur, salvi superabimus, nepotemque maiestatis vestrae in regno conservare poterimus. Quamobrem maiestatem vestram impensius obsecramus, ne differat rebus nostris prospicere, ne in extremum corruamus periculum. Gratiosam expectamus a maiestate vestra relationem. Dignetur Deus optimus maiestatem vestram longaevum ac incolumem cum omni felicitate conservare. Datum ex Challya, quinta die mensis Septembris, anno Domini Millesimo quingentesimo quadragesimo.

Maiestatis vestrae serenissimae fideles

Petrus Petrowicz a Zapolya comes Themessiensis

Frater Georgius episcopus Varadiensis

 

159. 1540. szeptember 10. és szeptember 11. Frangepán Ferenc egri püspök instrukciója Perényi Péter abaúji főispánnal közös követük, Hős László számára (a), valamint levele Zsigmond királyhoz (b), amelyekben beszámol a Szapolyai János halála után történtekről.

LL. VII. kötet, 126b-134b. fol.

(a) Instructio ad serenissimos dominos et serenissimam dominam reginam

Poloniae data, nomine domini Agriensis et spectabilis ac magnifici

domini Petri de Peren comitis perpetui comitatus Abawivariensis

egregio Ladislao Hews data

Primam omnem humillimam servitutem dictorum dominorum Agriensis et comitis Petri de Peren offerat et commendet eorum maiestatibus. Deinde offerat eorum maiestatibus literas credentionales, quibus perlectis coram illis, quos eorum maiestates voluerint interesse, dicat in hunc modum.

Cum octava die mensis Julii proxime praeteriti nuntiatus fuisset per serenissimam dominam Isabellam Hungariae reginam domino Agriensi partus suae serenissimae maiestatis, illico ad congratulandum suae maiestati accessisset ad eam dominus Agriensis, sed ita vehementi tunc cruciabatur dolore tam manuum, quam pedum, ut nedum iter ingredi, verum ne in lectulo quidem viribus propriis moveri potuerit. Cum vero licet cessato dolore illo intenso, verum nedum recuperato beneficio vel pedum, vel manuum, cum inquam paulo post accepisset acerbissimum nuntium de intempestiva et inopinata morte serenissimi regis Hungariae, domini sui clementissimi. Ratus maiestatem reginalem tum ex dolore recentis partus, tum ex hoc infelici casu plus debito affligi, iudicavit esse boni servitoris victa etiam aegritudine iam non congratulaturus, quod differri poterat, sed consolaturus suam reginalem maiestatem accederet. Sponte igitur et non vocatus impositus currui alienis manibus Budam festinavit et suam maiestatem quantum potuit et quantum recentis doloris aculeus patiebatur, consolatus est. Cumque post verba consolatoria interrogasset serenissima domina regina dominum Agriensem, quod de suis, infantulique filii rebus sibi videretur et ut consuleret in medium, quid facto sibi opus esset in re tam angusta, vehementer rogavit. Dominus Agriensis credens esse officium boni et sinceri servitoris non celare id, quod indicaret summe necessarium reginam scire. Aperuit ei omnem rei veritatem de contractu inito ante biennium per serenissimum dominum regem Hungariae cum sacratissimo imperatore Carolo et serenissimo fratre suo Romanorum, etc. rege et nedum inito et concluso, verum et literis manu propria subscriptis, et sigillo, et iuramento firmatis.

Dixit praeterea se credere Romanorum regem antequam audita morte serenissimi regis aliquid moneret missurum oratorem ad suam regiam maiestatem de huiusmodi contractibus admonendo suam maiestatem, et quod tunc deberet bene deliberare sua maiestas, quid domino Romanorum regi esset responsura. Nam si aliquid impacati responderit, vereor, ne dominus Romanorum rex incipiat ius suum armis prosequi. Sed non mihi videretur esse ex re reginalis maiestatis, neque sui infantis. Nam si ad arma veniretur, primum omnem dominus Romanorum rex diceret forte se non teneri ad implectionem promissorum iuxta conditiones conscriptas in tractatu pacis, cum suae maiestati non servarentur promissa, hoc est consignatio regni sine armis. Quomodo autem reginalis maiestas viribus Hungarorum tantum, qui partes suae maiestatis sequerentur, posset resistere viribus domini Romanorum regis, hoc dominum Agriensis dixit: se non posse videre. Nam serenissimus rex defunctus in virili existens aetate, inter Hungaros nutritus multo maioribus viribus nunquam resistere potuit, quandocunque ad arma est ventum. Dixit autem multo maioribus viribus, quia si maiestas vestra reginalis ad arma cum domino Romanorum rege veniet, multo pauciores habebit secum Hungaros, quam dominus rex habuit.

Restat igitur, ut si maiestas vestra voluerit defendere filium in regno, veniat ad auxilia Turcica, quae quam infida, infirmaque sint, vel ex hoc liquido constat, quod serenissimus dominus rex defunctus nunquam ad tam duras conditiones descendisset sua sponte, si recte non cognivisset et se viribus Hungaricis solis non posse domino Romanorum regi resistere et auxilia Turcica nedum fida et firma esse et regno exitialia.

Item reverendissimus dominus, dominus episcopus Transilvaniensis Statilius dum iret orator domini regis defuncti ad caesaream et catholicam maiestatem (ex qua legatione nondum rediit), ex itinere nuntiavit sacratissimo domino nostro nomine domini regis defuncti penes literas credentionales suae maiestatis (ut ad me Agriensem ex urbe certo scribitur) caesarem Turcarum petiisse a domino rege defuncto Budam, Albam Regalem et Quinque Ecclesias, quod non credit dominus Agriensis fuisse ausum dominum Transilvaniensem nuntiasse summo pontifici, nisi sibi specialiter hoc fuisset datum in mandatis a domino rege defuncto. Neque suam maiestatem dedisse in commissis talia nisi vera fuissent. In cuius rei verum argumentum, cum sua maiestas proficisceretur in Transilvaniam Quadragesima proxime transacta, abstulit secum ex Buda quaecumque chara, quaecumque pretiosa habuit. Immo et vestram maiestatem iam commiserat spectabili et magnifico domino de Peren, ut ad medium Aprilis Varadinum duceret. Quod et fecisset, si per uterum maiestatis vestrae licuisset, firmiter credens hac aestate Turcam Budam occupaturam. Nec unquam destitit esse sollicitus de vestra maiestate reginali, antequam certum nuntium ex porta caesaris Turcarum habuisset, qui affirmasset caesarem Turcarum non venturum hac aestate. Facile est ergo hoc cogitare homini futura prospicienti, quod si caesar Turcarum a domino rege defuncto, viro illius aetatis et dignitatis ausus fuit Budam et alia praenominata petere, multo id fortius et petet, et volet habere a foemina et infante, praesertim ab ea foemina et infante, quae totam spem suae salutis in Turca reponit et collocat. Quod si sequeretur (quod absit), regnum Hungariae periclitaretur, maiestas quoque vestra et in anima, et in fama iacturam pateretur non modicam, filius autem eius inter istos duos in Hungaria nihil esset habiturus, nam partim Thurci pro se, partim Germani pro se occuparent. Dominus igitur Agriensis suasit maiestati reginali consultius eam facturam tam pro se, quam pro parvulo suo, ut ea haberet firma et certa, quae serenissimus dominus rex defunctus conclusit in tractatibus pacis, quam multo maiora infirma et incerta, praesertim addita conditione apposita in tractatibus pacis, quod scilicet dominus Romanorum rex desponsaret filiam suam ultimam filio domini regis defuncti.

Haec fuerunt consilia per dominum Agriensem data serenissimae dominae reginae, quae qualis sunt momenti, illorum iudicio relinquit, qui bene res ponderabunt, hoc unum asserens et Deum in testem invocans, qualiacunque sint, ex bono tamen et sincero animo processisse.

His dictis et duobus diebus Budae consumptis, valedicens maiestati reginali domum reversus est. Accidit interea paucis post diebus venisse oratorem domini Romanorum regis, comitem Nicolaum de Saleni praefectum cubiculi regii ad serenissimam dominam reginam. Quo audito illico misit sua maiestas reginalis adolescentem quendam ex curia sua cum literis et nuntiatis ad dominum Agriensem et ad dominum Petrum de Peren comitem etc., rogans et obtestans nos multis rationibus, ut visis literis maiestatis suae, nos ad suam maiestatem conferremus ad dandum responsum domino Romanorum regi. Iam enim ante praemiserat ad nos magnificum dominum Stephanum de Raska, rogando nos, ut cum opera nostra indigeret, ne gravaremur ad suam maiestatem accedere. Dominus Agriensis auditis postulatis maiestatis reginalis statim postposita omni mora contulit se ad dominum Petrum de Peren, eique suasit et persuasit, ne maiestatem reginalem in tanta calamitate desereremus tum propter personam maiestatis reginalis, tum propter memoriam serenissimi regis, domini nostri nuper defuncti, tum potissimum ex animo inserviendi vestris maiestatibus. Sed quia aliquibus non vanis rumoribus animus aliquorum nobis non potuit esse non suspectus, rogavimus maiestatem reginalem, vellet nobis providere de salvo conductu, cum quo secure possumus ire ad suam maiestatem et rursus redire. Et cum hic itineri iam nos accingeremus, rursus venit Erasmus secretarius cum literis et nuntiatis suae maiestatis. Nuntiabat autem sua maiestas reginalis discessisse oratorem non expectato nostro adventu, causando adversam valetudinem. Rogabat nihilominus nos, ut ad suam maiestatem accederemus tum pro responso domino Romanorum regi dando, nam nuntiabat se nihil aliud responsi dedisse domino Roma-norum regi nisi hoc, quod communicato cum dominis consiliariis negotio responsura esset per proprios oratores suae maiestati. Item nuntiabat propediem affuturum spectabilem et magnificum dominum Petrum Kmita palatinum et capitaneum Cracoviensem et regni Poloniae sumpremum marschalcum, cupiebat, ut nos quoque cum dicto palatino una constituemur, misso per Erasmum salvo conducto petito. Nos ad haec respondimus libenter nos ituros, cum dominus marsalcus aderit ad suam maiestatem. Interim paucis revolutis diebus misit ad nos rursum Erasmum secretarium, petens et obtestans, ut non expectato adventu domini palatini vellemus adire suam maiestatem, quia multa habebat ardua communicare nobiscum. Et cum nondum responsum dedissemus Erasmo, supervenit dominus Bayoni, provisor curiae reginalis maiestatis eadem magna cum instantia repetens. Nos respondimus utrique nos libenter ituros, dummodo mittatur nobis novus salvus conductus, qui plures personas comprehendat, quam prior. Nec vestrae maiestates cogitent nos petiisse salvum conductum ob vanos terrores. Nam iam allatum erat ad nos praefectos Budenses doluisse et dolere, quod dominum Agriensem non detinuissent, cum nuper descendisset ad reginalem maiestatem et licet causam et nunc ignoret dominus Agriensis, cur haec fieri debuerint, tamen haec vera esse probaturus, si res ita expostulaverit tempore et loco debitis. Rursum post paucos dies venit Erasmus cum literis credentionalibus et literis salvi conductus, et coepit nos nomine reginalis maiestatis obtestare per omnes Deos et quicquid sacri usque est, ne vellemus suam maiestatem in tanta calamitate deserere, vellemusque ad eam sine mora descendere. Nos communicato consilio decrevimus, ut reginalis maiestatis votis satisfacere etiam cum discrimine nostrae vitae, ut tum eo praesidio descendere, ne quispiam seorsum posset nobis illudere vel vim inferre, procul tamen dubio sicut non formidavimus vim unius aut alterius, ita obnoxii fuimus iniuriae omni coniunctim. Collectis igitur circiter mille militibus ingressi sumus istud iter bono et sincero animo nulli nocituri, nec quidquam aliud facturi, nisi id, quod maiestas reginalis iussisset. Et cum venissemus ad sex miliaria prope Budam, ad oppidum Hathwan vocatum, praemisimus ad maiestatem reginalem Joannem Themeswarii aulicum quondam domini regis defuncti, per quem nuntiavimus maiestati reginali nos ad iussa suae maiestatis venire, rogando suam maiestatem, ne eam moveret militum copia, quae nobiscum erat, ad aliquorum malevolorum falsam suggestionem. Nos enim ad nihil aliud veniebamus una cum militibus nostris, quam ut suae maiestati ad vota serviremus, neque cuiquam noceremus, contenti literis et fide nostra assecurare omnes Budae existentes, si ita maiestati suae videretur. Dimisso dicto Joanne Themeswari nos una cum nostris subsecutis sumus eum. Et cum venissemus ad tria miliaria prope Budam, in villam vocatam Hyrzazegh, visum est nobis ibidem praestolari responsum suae maiestatis, et cum ibi totum illum diem comsumpsissemus, tandem in medio noctis sequentis venit ad nos dominus Stephanus Mathucznay olim secretarius regis defuncti cum literis credentionalibus suae maiestatis, qui nobis nomine suae maiestatis denuntiavit, ut subsisteremus, nec ultra progrediemur, immo potius iremus ad dominum Varadiensem et ad alios dominos, qui corpus domini regis defuncti advehebant et sic una cum ipsis et corpore domini regis defuncti et non aliter Budam intraremus. Nos, ut verum fateamur, vehementer commoti hac inopinata denuntiatione respondimus nos vocatos fuisse ad praesentiam suae maiestatis et non, ut deberemus per ista campestria quaerere dominum Waradiensem et alios, si corpus defuncti domini regis honorandum erat, poteramus honorare illud cum sua reginali maiestate progrediendo illi obviam. Quia tunc videmus suggesta suae maiestati longe contraria veritati, videmusque maiestati suae non esse grata neque nostra servitia, neque nostras praesentias toties accersitas, et pro bona venia maiestatis suae nos volebamus redire ad domos nostros. Mane facto antequam illinc moveremus, rediit et Joannes Themeswary, quem praemiseramus, qui aperte nobis dixit nos non ingressuros Budam, nisi vellemus cum duobus kochy intrare. Et sic accepta hac ignominia, multis expensis inutiliter in gratiam reginalis maiestatis factis, retrocessimus. Et nunc primum dominus Agriensis cognovit serenissimum dominum regem suum defunctum esse, cuius fidem sua maiestas quondam adeo perspectam habuit, ut nedum portae civitatis vel arcis alicuius suae eo fuissent clausae, sed ne fores sui cubiculi unquam. Cum igitur dominus Agriensis rediisset Agriam, supervenerunt dominus Baioni et dominus Petrus Marcus, servitores primarii reginalis maiestatis missi ad dominum Agriensem et dominum de Peren comitem, qui nomine reginalis maiestatis multis verbis nisi sunt excusare suam maiestatem, illam hoc non fuisse animo deliberato, sed coactam per Urbanum Bathyany et Georgium Horwath, qui nomine domini Varadiensis praesunt Budae. Quantum haec excusatio potuit valere, maiestatibus vestris iudicandum relinquimus. Quia si illi et vitam nobis ademissent, eandem maiestatis reginalis excusationem potuisset in sui iustificationem adducere. Dominus Agriensis ibat certe eo animo Budam, ut et iussioni maiestatis reginalis satisfaceret, et corpus defuncti regis, domini sui suis manibus traderet sepulturae. Nam et suffraganeum suum pro hoc officio praestando secum ducebat, et omnia alia pertinentia ad rem divinam. Tamen obstiterunt, ne dicam fata, verum mala, meus malus animus.

Haec ut transacta sunt, nudae et purae voluimus vestris sacris maiestatibus innotescere, ut si aliqui malevoli aliter haec interpretantur. Ex hiis maiestates vestrae clare cognoscant rei omnimodam veritatem, quae omnia licet luce clariora sint, probari tamen possunt. Maiestates vestrae videant et iudicentur non nos deseruisse maiestatem reginalem, sed ad instructum aliorum improborum non sine ignominia a sua maiestate esse reiectos et exclusos. Admonendo nihilominus humiliter ac reverenter vestras maiestates ob eam servitutem, quam habuimus et habere volumus apud vestras maiestates ob memoriam defuncti serenissimi regis et domini nostri, ob amorem et reverentiam, quam habuimus et habebimus semper erga personam serenissimae dominae reginae, velint consulere rebus filiae suae, velint consulere rebus infantis nepotis et hoc quamprimum, et dum tempus est: quod utinam iam non periisset, quia hoc certo certius sciant maiestates vestrae, quod si maiestas reginalis perget uti consiliis illorum, qui nunc ei consulunt, et res suas ad arbitrium eorum dirigere, pessum ibunt omnia negotia sua et inter istos duos principes, dominum Romanorum vidlicet regem et principem Turcarum nisi divina misericordia obstiterit, dividetur regnum Hungariae, nepos autem maiestatum vestrarum nihil habiturus est, quia et illos paucos, qui adhaerebunt reginae, forte periculum est, ne patrimonio infantis illis promisso alienentur et adhaereant regi Ferdinando. Maiestates vestrae faciant iuxta suum prudentissimum consilium et Deus optimus, maximus omnia dirigat in bonum. Nos tamen voluimus admonere de his vestras maiestates, ut cum venerit hora, eorum reminiscamini, quia ego dixi vobis.

Hoc unum non tacebimus, quod reginali maiestati de nobis false suggestum est. Est enim nuntiatum suae maiestati, ut per hoc nobis maior invidia compararetur et conflaretur nos fide obstrictos esse regi Ferdinando adhuc antequam Budam ascendere vellemus. Quod falsum et mendacium est, nam in hodiernum diem dominus Agriensis non est astrictus, neque faciet nunquam dominus Agriensis res, nisi bono viro dignam et honesto. Datum Agriae, decima Septembris, anno Domini M. D. XL-mo.

Agriensis propria scripsit

 

(b) Literae ad maiestatem regiam a reverendissimo

domino Agriensi episcopo

Sacra regia maiestas et domine, domine mihi clementissime!

Post perpetuae meae humillimam servitutis commendationem. Postquam expedivissem hunc meum servitorem ad maiestatem vestram, supervenerunt duo mei servitores ex partibus inferioribus, qui certo retulerunt mihi dominum Varadiensem et caeteros, qui cum eo sunt, misisse ad sansacchum Belgradi ad accersendum eum una cum Turcis ad se, causam, cur hoc fecerit, ignoro. Nihil tamen boni licet in similibus suspicari, maiestas vestra sacra, quae hac tempestate ab omnibus et prudentior, et religiosior inter omnes reges Christianos censetur, videat et indicet, si haec fieri debeant nomine filiae vestrae maiestatis, qualem honorem ex hoc sua maiestas ab hominibus consequetur, quale praemium a Deo debeat expectare, si suae maiestatis auspiciis Turcae alteram partem Hungariae suae subiiciant tirannidi, alteram vero devastent et cultoribus vacuam reddant. Quid in hoc negotio etiam de vestra sacra maiestate dicatur, cuius filiam quotusquisque credet haec facere sine regis patris et consilio, et assensu. Succurrit memoriae, serenissime rex, cum oratorem serenissimi domini mei quondam regis defuncti apud vestram sacram maiestatem Vilnae agerem et falso fuisset relatum maiestati vestrae dominum regem meum Turcas in Hungariam vocasse in sui subsidium, quam religiose, quam Christiane, quam severe improbabat factum hoc maiestas vestra, asserens debuisse potius dominum regem defunctum omnia extrema pati, quam ad haec venire. Maiestas itaque vestra tanquam prudentissimus princeps amore Iesu Christi crucifixi quod maliis iuste improbavit, ne velit in filia admittere, vel in his convivere. Nam cum his et similibus nihilo meliorem fortunam video futuram vel filiae maiestatis vestrae, vel nepotis culpa facti apud Deum erit penes illos, qui vel talia admittunt, vel consentiunt facientibus. De regno autem fiet id, quod Deus iudex iustus sua praeordinaret providentia. Maiestati vestrae supplico tanquam domino meo clementissimo, velit ignoscere mihi, si liberius scripserim, quam tanto principi deceret, ad hoc enim teste Deo et conscientia nihil aliud me compulit, nisi amor et reverentia vestrae sacrae maiestatis et suorum, et zelus domus Domini. Maiestatem vestram sacram ad longa tempora conservet felicissime, cui rursus servitutem meam perpetuam humiliter commendo. Datum Agriae, XI. Septembris, 1540.

Eiusdem vestrae sacrae maiestatis

servitor et capellanus

Agriensis scripsit

 

 

160. 1540. szeptember 12. Bécsújhely. Ferdinánd király menlevele az Izabellához vigasztalás végett követségbe küldött Piotr Kmita számára.

LL. X. kötet, 4b-5b. fol.

Salvus conductus magnifico palatino Cracoviensi per serenissimum

dominum Romanorum regem in Hungariam datus

Ferdinandus divina favente clementia Romanorum rex semper augustus ac Germaniae, Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, Sclavoniae, etc. rex, infans Hispaniarum, archidux Austriae, dux Burgundiae, etc. marchio Moraviae, etc. comes Tyrolis, etc. recognoscimus tenore praesentium, quod magnificum syncere nobis dilectum Petrum Kmytha comitem a Wysnycze, palatinum et capitaneum Cracoviensem ac regni Poloniae marsalcum magnum, qui a serenissimo principe domino Sigismundo rege Poloniae, etc. ad serenissimam reginam Isabellam, serenissimi quondam principis domini Joannis regis Hungariae, etc. relictam viduam, etc. consolandi causa in regnum nostrum Hungariae mittitur de nostro pleno et amplissimo salvo conductu eundi ad dictam reginam Isabellam in Hungariam, redeundique ad loca sibi secura affidavimus et assecuravimus per praesentes ita, quod sub harum vigore et sub verbo nostro regio, fideque publica, quam ei per has litteras nostras damus et promittimus, quandocumque post harum emanationem ei placuerit cum comitatu quadraginta, aut ad summum quinquaginta personarum praefatum regnum nostrum Hungariae intrare et praefatam reginam viduam libere et absque omni impedimento accedere, et deinde ad loca secura una cum rebus et comitatu suo supradicto salvus et incolumis redire possit, promittentes etiam per praesentes, quod nec per nos, nec per aliquem alium vis, violentia, litis factio ac iuris strepitus sub hoc nostro salvo conductu ei vel alicui ex suis inferretur, sed quod eodem mediante securus et salvus esse debeat et possit una cum comitatu suo antedicto, dummodo se huic salvo conductui nostro conformem gerat et armata manu non veniat, neque quicquam in praeiudicionem sive detrimentum nostrum, seu tractatus pacis inter nos et praefatum quondam Joannem initae, sanctaeque, iuratae, aut iurium alioquin nostrorum, quae nobis in et ad dictum regnum competunt, per se vel alium, vel alios attentare praesumat. Mandantes idcirco et praecipientes universis et singulis generaliter nostris cuiuscumque status, ordinisve officialibus et subditis tam spiritualibus, quam secularibus, ubilibet existentibus sub indignatione nostra gravissima et sub ammissione capitis et bonorum suorum, quattinus praefatum Petrum comitem a Wysnycze ad dictam serenissimam reginam Isabellam proficiscentem illaesum et indemnem ire et redire permittant, eique et suis in nullo prorsus impedimentum, gravamen aut molestiam aliquam inferant seu inferre praesumant, in quantum poenas praedictas voluerint evitare, harum testimonio litterarum sigilli nostri impensione munitarum. Datum in Nova Civitate nostra, die XII. mensis Septembris, anno Domini M-o D-o XL-o, regnorum nostrorum Romanorum X-o, aliorum vero XIIII-o.

Ferdinandus

 

161_170