141. 1540. július 18. Szászsebes. Fráter György levele Zsigmond királyhoz Szapolyai János betegségéről és a várható halála esetén teendőkről.

LL. IX. kötet, 3a-7a. fol.

Serenissimo principi et domino, domino Sigismundo Poloniae regi, magno duci Lithvaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae, etc. domino et haeredi, etc.

Serenissime princeps domine, domine clementissime! Obsequii mei fidelissimi sinceram, perpetuamque oblationem.

Anno praeterito delegatus eram a meo domino clementissimo, serenissime rex, summo omnium ordinum consensu ad legationem Thurcicam in causa negotiorum huius regni Hungariae undiquaque aflictissimi ad excellentissimum imperatorem Thurcarum, quae legatio tametsi plena laboris ac difficultatis existebat, nihilominus pro commodo maiestatis domini mei clementissimi et regni emolumento eam non detrectabam, neque invitus capessebam. Nichil sanctius arbitratus, quam si vel principi bene merito, vel patriae ac reipublicae Christianae pro exigui ingenii mei facultate studium atque operam navare possem, cui dum totis viribus incumbo, dumque de conditionibus consultatur, dum munera conquiruntur (attritae enim regni huius opes sunt), dum necessaria ex dignitate tanti principis parantur, annus elabitur. Hiis tandem comparatis diversae ac ingentes illae quidem difficultates, quae felicitatem maiestatis regiae, domini mei clementissimi semper sequutae sunt, novarumque rerum ac factionum studia, quibus hoc regnum ab initio redundavit, emerserunt, quae non solum legationem meam sunt remoratae, verum solicitam maiestatis quoque regiae diligentiam fecerint, effectumque est, ut tam necessariae legationis progressus nullus hactenus (sive id Dei iudicio, sive nostra calamitate contigerit) datus est atque usque ad haec praesentia tempora provectus. Nunc cum toto pectore illam pro conservatione rerum Hungaricarum peragere instituissem, obtentaque gratia maiestatis domini mei clementissimi itineri ac functioni officii mei me commisissem, spatiumque terrarum emensus subito nunctium accepi, qui maiestatem regiam domini mei clementissimi alioqui valetudinariam morbo acriter ingravescentem nunctiaret, meque ex itinere eius maiestatis nomine revocaret, quo cum (neque enim aliter facere audebam, neque res tanti momenti aliud suadebat) reversus fuissem, omnem eius maiestatem ita, uti erat, graviter afflictam non destiti illico pro evocando medico Budam mittere, quem maiestas regia domini mei clementissimi percepto partu serenissimae dominae nostrae reginae, filiae maiestatis vestrae, ne in eo quoque casu deesset, pro cura eo transmittendum privata valetudine neglecta non dubitaverat. Qui cum celerius opinione venisset, homo in ea arte, usu et consuetudine propter aetatem et doctrinam insignis, Joannes Maria nomen est, instituimus omnes omnem operam et diligentiam opitulandae valetudinis causa praestare, ibique quindecim integros dies dolore commoratus sum, quem ex duplici malo, valetudine videlicet regia et susceptae admodumque necessariae legationis meae mora ingentem capiebam. Verum cum aliquanto convaluisset, ipseque medicus salutis spem indubitatam faceret, recepto iterum a maiestate domini mei clementissimi commeatu itineris continuandi legationis meae cursum peragebam. Dumque longius, quam priori itinere fuissem, praeter vectus insperato et praeter omnium opinionem ac expectationem litterae dominorum consiliariorum maiestatis domini mei clementissimi me consecutae sunt, quae maiestatem regiam ultimo vitae discrimine versari significassent, meque summis obtestationibus cogerent, ut institutum iter absolverem. Ego neglectis, ut fit in tali re, omnibus aliis, dies et noctes ad maiestatem domini mei clementissimi accurri et reversus sum, quo dum veni, offendi iam exanimem et fere animam agentem. Hanc calamitatem non solum regno Hungariae, sed principibus quoque ac reipublicae Christianae exitiosam arbitramur, qui dum viveret, e manibus tam potentissimi imperatoris regnum Hungariae sua prudentia eliberavit, magnarumque rerum gerendarum in Christianum orbem occasionem Turco frequenter ademit. Quare cum animo diligenter recenserem, quae beneficia, quamque cumulatam benignitatem in omni rerum ac statuum eventu maiestatis domini mei clementissimi receperim, quanta sedulitate animi mei contra obsequutus fuerim vivo, committere non potui, ut ea sublata studium meum, integritas, constantia et fides suis deesset, maxime vero memor verborum illorum, quibus in Wyschegradt arrepta manu sinistra me, dextra vero serenissimam dominam reginam, maiestatis vestrae filiam tenens, conceptis verbis contestatus est, si quid sibi humanitus contingeret, fidei meae eius curam et liberorum suorum commendaret et traderet. Accedit ad hoc singulare vocis extremae morientis testimonium, quo maiestatem reginalem cum filio suo noviter nato ac a Deo dato in fidem et curam tutelae ac educationis spectabilis et magnifici domini Petri Petrowicz a Zapolya comitis Themessiensis, fratris sui ac meam delegavit, cum alioqui quoque tot arcium cura, Budensis et Wyschegradiensis, aliarumque regiarum et civitatis Cassoviensis, et illarum quoque, quae in Transylvania sunt, officio meo incumbat atque ex hiis principatus serenissimae reginae, eiusque filii pendere videtur. A legatione supersedi, ne serenissimae reginae nostrae perinde e regno esset excedere necessarium ac nonnullis aetate nostra reginis huius regni contigisse vidimus, quod ut oculis ne cernamus, maluissemus honestam mortem oppetere, quam turpem exitum rerum videre. Igitur habito consilio hiis, qui maiestatis regiae domini nostri clementissimi praesentes erant consiliarii, decretum est reverendissimum dominum Joannem Ezeki episcopum Quinque Ecclesiarum maiestatis domini mei clementissimi a summis consiliis amanuensem, qui alias quoque simili legationi interfuit iisdem muneribus, eadem instructione ad imperatorem Thurcarum mittere, qui iam recte eo proficiscitur, per quem diligenter et summis praecibus supplicamus, ut ad reliqua immortalia beneficia sua, quibus principem nostrum, regnumque Hungariae prosecutus est, hoc quoque cumuli adiiciat, ut filio regnum confirmet, eumque pro haerede instituat. Ego enim cum parenti (qui utinam nunquam decessisset) vivo integra fide obsequutus sum, eo nobis a Deo adempto omnia studia, officia fidei meae pro debito constantiae et gratitudinis meae exhibere et praestare Dei optimi, maximique ope etiam cum iactura vitae meae conabor. Quapropter maiestati vestrae tanquam domino meo clementissimo, in cuius gratia summam spei meae collocavi atque fixi, supplico, dignetur omnem curam adhibere, qua serenissima domina regina nostra et filius suus, nepos maiestatis vestrae ab omni iniuria et periculo conservari possit. Nos quantum facultates nostrae suppetunt, nullo tempore deerimus, sed absque consilio, ope et auxilio maiestatis vestrae tantae rei non sufficimus, quae ut suis Christianis praestet, maiestatem vestram pro mea fide et maiestatis vestrae pietate ingentibus, quibus possum, extremis praecibus oro, obtestorque. Caeterum ad rem pertinere videtur (salvo tamen maiestatis vestrae prudentissimo consilio), ut maiestas vestra solemnem oratorem suum mox ad imperatorem Thurcarum expediret, qui una cum nostro communi consilio et studio laborarent, operam darent, intercederent, ut imperator Thurcarum annuat praedicto domino Petro Petrowicz comiti, etc. maiestatis regiae domini mei clementissimi fratri nepotem maiestatis vestrae fratris fratrem educare, tutelamque pueri illi committere, utque serenissimae reginae curam habeat, qui homo singulari in fratrem fide, tum in serenissimam dominam reginam observantia et integritate est. Neque ulla ratio conservandi regni et haeredis maiestatis domini mei clementissimi alia iniri posse videtur. Novit enim maiestas vestra praesentium temporum ac hominum perfidiam, quorum proditionibus maiestas domini mei clementissimi ad extremum usque exagitata est. Id ut ne eveniat, haec summa est ratio et unica, tum maiestatis vestrae auxilium et praesidium. Illud quoque non ab re foret ad serenissimum Galliarum regem per postas celeriori, quo posset, cursu mittere, quo pro fraterni coniunctione, quae cum principe nostro intercessit, cum maiestate vestra manet, oratori suo in porta imperatoris Turcarum existenti mandaret, novamque informationem hiisdem de rebus daret. Arbitramur fore, ut nepos maiestatis vestrae ad intercessionem tantorum principum, quae est imperatoris Turcorum benignitas et clementia non reiiceretur. Neque hoc omittendum agere per oratorem apud sacratissimam catholicam caesaream maiestatem, ut serenissimum Romanorum regem cohibeat, ne in regnum Hungariae quidquam tentet, neve solito more irrumpat et bello calamitates infligat, quoadusque nos conventu indicto, quod regno, conservationique eius conveniat, statuemus. Nam testamur filium domini mei clementissimi pro haerede regni et deffensione omnibus modis, viis et rationibus, quaecumque humano ingenio excogitari poterint, auxilio Dei optimi, maximi et maiestatis vestrae totis viribus nostris deffensuros. Maiestatem vestram feliciter, fausteque cum suis charissimis valere opto, cui fidelia obsequia mea iterum, iterumque humillime ac confidentissime offero. Datum ex civitate Sazsebews Transylvaniae, decima octava Julii, anno Domini Millesimo quingentesimo quadragesimo.

Eiusdem maiestatis vestrae sacrae fidelissimus et obsequissimus

Frater Georgius episcopus Varadiensis, thesaurarius

et consiliarius regiae maiestatis Hungariae, etc.

 

142. 1540. július 23. Szászsebes. Petrovics Péter temesi ispán és Fráter György levele Zsigmond királyhoz Szapolyai János haláláról és a teendőkről annak érdekében, hogy újszülött fia örökölhesse a koronát.

LL. IX. kötet, 7a-9a. fol.

Serenissimo principi et domino, domino Sigismundo Dei gratia regi Poloniae, etc.

Serenissime princeps et domine, domine nobis clementissime!

Obsequiorum nostrorum fidelissimorum sinceram, perpetuamque oblationem. Quamvis libenter pro nostra in maiestatem vestram observentia iucundiora scriberemus, tamen quoniam divinae potestatis humana deludunt ac regunt, arbitremurque ad maiestatem vestram, principem Christianum ac regni istius quasi parentem pertinere, de aerumnis suorum cognoscere, non dubitamus ea qualiacumque sint pro officii nostri munere maiestati vestrae perscribere. Maiestas itaque regia domini nostri clementissimi suscepta in Transylvaniam contra factiosos expeditione, dum gravius in dies morbo per plures dies affligitur, vigesima secunda mensis Julii, circa horam septimam diei e vivis excessit, nobisque extrema voce quoque et frequenter in ipsa valetudine curam deffensionis serenissimae dominae filiae maiestatis vestrae ac filii sui novissimis diebus nati tutelam mihi, tanquam fratri delegavit. Scimus autem vestram maiestatem optime callere et quis sit status regni Hungariae et quae conditio gentis huius, quamque sint rerum novandarum appetentissimi, qui adeo sunt studiis factionum deditissimi, ut notissimum sit maiestatem domini nostri clementissimi ad extremum usque fuisse exagitatam. Neque fugit maiestatem vestram, quantum periculi immineat huic regno ab ipsis Turcis, quique a Germanis conatis intendantur. Quare maiestati vestrae supplicamus (nam et maiestas domini nostri clementissimi serenissimam dominam reginam, maiestatis vestrae filiam et filium suum, maiestatis vestrae nepotem tum regnum istud in patrocinium et protectionem maiestatis vestrae tradidit), dignetur nos ope, consilio, auxilio et viribus adiuvare. Nam nos contra tanta incommoda interna et externa succumbamus, necesse est nisi manu maiestatis vestrae protecti adversariorum conatus repellamus. Cuius non solum auxilium praesentaneum, sed authoritas quoque maiestatis vestrae pro praesidio non exiguo nobis futura est. Et quoniam Buda, quae regni caput ac sedes est, undiquaque et Cassovia civitates tot habeant impetitiones, dignetur nos gentibus providere, ut ea loca serenissimae reginae et filio suo ac regnum istud conservare valeamus. Nos quantum in nobis erit, quantumque vires nostrae suppetunt, cum iactura quoque fortunarum nostrarum operam dabimus, ut salva tam a Turcis, quam Germanis posteris domini nostri clementissimi conserventur. Pro qua re misimus ad excellentissimum imperatorem Turcarum communi omnium ordinum consensu et voto spectabilem et magnificum dominum Stephanum de Werbewcz summum et secretarium domini nostri clementissimi et regni Hungariae cancellarium, tum reverendissimum dominum Joannem Ezeki episcopum Quinque Ecclesiarum a summis domini nostri clementissimi consiliis, per quos de successione regni filio domini nostri clementissimi totis viribus nomine Hungarico agimus, qui iam profecti sunt. Dignetur maiestas quoque vestra pro sua in regnum ac serenissimam reginam et nepotem pietate et amore Christiano oratorem suum ad imperatorem Turcorum expedire, ut pari consilio et communibus studiis hanc rem capescant, serenissimum quoque Galliarum regem admonere, ut ex sua in maiestates vestras necessitudine ac affectu Christiano oratori suo in porta caesarea existenti demandare velit, ut nomine suo idem suus orator huic intercessioni sanctissimae operam suam praestet. Spes nos tenet fore, ut tot et tam insignibus intercessionibus imperator Turcarum pro sua in maiestates vestras benevolentia morem gerat, illique subscribat. Apud catholicam caesaream maiestatem nequaquam maiestas vestra obmittat efficere, ne serenissimus Romanorum rex regnum Hungariae armis invadat: nam nos omnibus rationibus et viis, quibus fieri poterit, operam dabimus (Deo iuvante), ut regnum filio maiestatis domini nostri clementissimi conservetur et si illustrissimus dominus Romanorum rex perrexerit invadendi totius regni Thurcorum Hungaris magna perpessis et omnibus calamitatibus pene destructis deficiendi ad Turcam maximam praebebit occasionem. De quibus omnibus a maiestate vestra responsum expectamus, ut spe et fiducia maiestatis vestrae suffulti fideliores esse nunquam, sed animosiores esse valeamus. Maiestatem vestram cum suis omnibus et deffensione regnorum suorum ac patrocinio et protectione nostra longa per tempora feliciter valere optamus, cui nostra perpetua obsequia sincerissima et plena fidei iterum offerimus. Datum ex Zazsebews, vigesima tertia mensis Julii, anno Domini Millesimo quingentesimo quadragesimo.

Eiusdem maiestatis vestrae sacrae deditissimi et obsequentissimi

Petrus Petrowicz a Zapolya comes Themessiensis

Frater Georgius episcopus Varadiensis

 

143. [1540.] augusztus 1. Vilna. Zsigmond király levele Izabellához, amelyben örömét fejezi ki fiának szerencsés megszületése felett.

LL. VIII. kötet, 309b. fol.

Isabellae Hungariae reginae

Serenissima princeps, filia nostra charissima!

Maiorem, quam dici queat, animi voluptatem cepimus ex laetissimo nunctio de nepote nobis, maiestati vero vestrae filio nato, ea nihilominus salva et incolumi Deo gratias agimus et acturi semper sumus, qui tanto nos gaudio cumulaverit, quem etiam praecamur, ut filiolo huic maiestati vestrae, nepotulo nostro suavissimo diuturnam incolumitatem, felicitatemque largiatur ad singularem nostram consolationem et reipublicae Christianae utilitatem. De statu maiestatis vestrae cupimus quam saepissime fieri certiores, quem illi prosperum semper optamus. Datum Vilnae, 1. Augusti, anno, quo supra.

 

144. [1540.] augusztus 6. Vilna. Zsigmond király levele Izabellához, amelyben kéri, viselje erős lélekkel férje betegségét és tájékoztatja, hogy elküldte hozzá Piotr Kmita krakkói vajdát.

LL. VIII. kötet, 312a-313a. fol.

Isabellae Hungariae reginae

Serenissima princeps, filia nostra charissima!

Quam nos exhilaravit gratissimus de foelici partu maiestatis vestrae nunctius, tam vicissim perturbavit novum hoc de tam gravi morbo serenissimi coniugis maiestatis vestrae, filii nostri charissimi, ex quo maiorem etiam, quam ex nostra ipsorum adversa valetudine dolorem concepimus. Sed cum subit animum nostrum recordatio, qua lege nati sumus omnes, quibusque casibus vita sit humana obnoxia, ferimus aequo animo, quae mutare non possumus. Ac vestram maiestatem hortamur, ut ipsa quoque vel nostro exemplo forti ferat animo, quidquid acciderit, quodque dies aliquando impetratura est, id repraesentet ratio. Speramus equidem et optamus serenissimum coniugem maiestatis vestrae divina ope restitutum iri pristinae bonae valetudini. Sed si quid etiam, quod Deus omen avertat, secus eveniret, non se ideo afflictet maiestas vestra, neque voluntati Dei repugnet, qui facile quos afflixerit, eos erigere potest et consolari. Nos maiestati vestrae neque consilio, neque auxilio sumus defuturi, deque et illius et serenissimi filii, nepotis nostri rationibus stabiliendis erimus soliciti. Dedimus iam negotium magnifico Petri Cmyta a Vyssnycze, palatino Cracoviensi ac regni nostri supremo marsalco sincere nobis dilecto, ut is ad maiestatem vestram proficiscatur, si salvis rebus serenissimi coniugis eius venerit, ut illi filium nobis nepotem natum gratuletur ac festos cum maiestate vestra dies agat. Si vero, quod Deus procul avertat, factum iam esset aliquid de serenissimo coniuge, ut omni ratione et maiestati vestrae, et serenissimi filii illius rationibus prospiciat. Eius consilio utetur maiestas vestra et quantum nos amat, tantum dabit operam, ut ne se animi angat, ne quid sibi moerore morbi adsciscat. Si chara est maiestati vestrae salus nostra et incolumitas, non alio id argumento magis docebit, quam si dolori suo modum fecerit, si moerorem represserit, si hoc potius illi curae fuerit, ut firma atque integra valetudine esse queat. De caeteris rebus nostra sit solicitudo. Semper spem nostram omnem et fiduciam in Deo positam et defixam habuimus: neque nos ea unquam frustrata est, ne nunc quidem frustrabitur. Erunt illo opitulante multorum opinione meliora omnia. Quam optima frui valetudine optamus. Datum Vilnae, VI-a Augusti.

 

145. 1540. augusztus 11. Vilna. Zsigmond lengyel király levele Piotr Gamrat krakkói püspökhöz, amelyben tájékoztatja őt Szapolyai betegségéről és tanácsát kéri a teendőkről.

LL. IX. kötet, 1a-2b. fol.

Petro de Gamratis episcopo Cracoviensi

Reverende in Christo pater et domine sincere nobis dilecte!

Agimus gratias paternitati vestrae, quod non per litteras modo, verum etiam per nunctium nos suum viserit. Neque hac tantum re singulare studium erga nos suum et observantiam ostenderit, sed multo magis etiam id declaravit ea cura et solicitudine, qua non mediocri afficitur de serenissimae filiae nostrae, Hungariae reginae rationibus. Probatur nobis consilium paternitatis vestrae, quod cum nostra quoque et senatorum hic nostrorum sententia plurimum congruit. Nam et nobis, et illis idem iam ante fuit visum. Itaque misimus volucrem nunctium ad magnificum Petrum Kmitha palatinum Cracoviensem atque eum litteris nostris hortati sumus, ut hanc provinciam susciperet, quod eum non gravati facturum confidimus. Cui collegam quidem nullum adiunximus, sed eadem tamen prope mandata dedimus, quae visum est paternitati vestrae. Nam si quod vehementer optamus serenissimum dominum Hungariae regem salvum et incolumem invenerit, nihil aliud, quam gratulabitur natum filium serenissimae filiae nostrae, festos dies una cum illius maiestate agat atque una cerimoniis omnibus nostro nomine intererit, cum sacro puer fonte lavabitur. Si vero quod Deus omen obruat, factum esse aliquid de serenissimo rege cognoverit, tum et privatim, et publice senatores et consiliarios regni Hungariae admonebit, quod et serenissimae filiae, et serenissimi nepotis nostri eam, quam par est, rationem habeant ac quibuscumque poterit rationibus eorum animos conciliabit. Si vero serenissimum Hungariae regem repererit viventem quidem, sed morti proximum atque ea valetudine, ut nulla sit spes vitae longioris, exitum expectavit, neque prius ad nos revertetur, quam vel acciderit ei aliquid humanitus, vel quod malumus, plane fuerit conformatus. Ad serenissimum Romanorum regem nulla ei mandata dedimus, sed observare tamen diligenter iussimus quidquid aut ipse, aut oratores ipsius fuerint machinati, nosque tempori de rebus omnibus facere certiores. Misimus duos volucres nunctios ad serenissimum dominum Romanorum regem iam inde ab aliquot mensibus, eorum neuter adhuc rediit, in horas tamen redituros speramus, ex hiis quid agatur, ibi cognoscimus atque e re nata consilium capiemus. De nostro quoque isthuc reditu certi aliquid statuere poterimus.

Quod Tartaros attinet, speramus nil hoc anno ab illis fore periculi. Nam donatium per nos illis mittitur, quo eos adduci posse speramus, ut in Moschos potius arma sua convertant. Vestrae tamen paternitati studium hoc in propulsandis a regno nostro periculis plurimum commendamus, futurum est, ut eam tali erga nos, regnumque nostrum animo fuisse minime poeniteat. Illorum tamen officium non est nobis gratum, qui sparsis istis vanis et incertis de hoste rumoribus trepidationi hominum causam praebuerunt, et ut rerum suarum iacturam non mediocrem facerent, impulerunt. Nos, Deo sit gratia, melius iam valemus, quam ante aliquot dies valuimus et fiduciam in eo habemus, quae nunquam fallit, quod brevi pristinam nostram valetudinem recuperabimus. Bene valeat paternitas vestra. Datum XI-a Augusti, anno, quo supra.

 

146. 1540. augusztus 13. Vilna. Zsigmond király levele Petrovics Péter temesi ispán és Fráter György számára, amelyben elutasítja a katonai segítségadást és tájékoztatja őket, hogy követségbe küldi Izabellához Piotr Kmitát.

LL. IX. kötet, 9b-11a. fol.

Petro Petrouicz comiti et Georgio episcopo Varadiensi

Spectabilis et magnifice ac reverende in Christo pater, amici sincere nobis dilecti!

Ex litteris sinceritatum vestrarum incredibilem luctum hausimus, posteaquam ex iis cognovimus serenissimum filium nostrum Hungariae regem vitam cum morte commutasse. Nam et illum dolemus nobis ereptum, quem arctissime necessitudinis vinculis nobis coniunctum charissimum habebamus et cum serenissimis filiae, nepotique nostris, tum toti Hungariae regno vehementer metuimus, ne quod apertum in discrimen veniat. Magnam tamen ex eo consolationem capimus, quod tantam fidem et constantiam sinceritatum vestrarum, tantum studium atque ardorem animi videmus in serenissimi regis mandatis exhauriendis in serenissima filia, nepoteque nostro tuendis et conservandis. Virtutem hanc sinceritatum vestrarum credibile non est, quantum amemus et exosculemur. Ex qua ut solidam aliquam voluptatem percipere possint, curae nobis est futurum. Utinam vero eodem essent animo caeteri quoque regni proceres, utinam eandem pietatem mortuo, gratamque voluntatem praestarent ii praesertim, quos ille sibi vivens multis devinxit beneficia! Utinam perinde se eorum memores declararent! Eius rei si certam significationem haberemus, minus nunc anceps esset ac difficilis nostra deliberatio. Quoniam vero quorsum inclinent aliorum animi, certi et explorati nihil habemus, ne ipsi quidem certi aliquid statuere possumus. Probantur nobis consilia de legatis sinceritatum vestrarum atque iis parere in animum induximus. Sed de praesidiis mittendis amplius etiam deliberandum censemus. Veremur enim, si quid armis a nobis tentatum fuerit, ne alii quoque eadem ratione sibi uti licere existiment. Quod autem hoc praesertim adhuc tempore minime nobis convenire videtur, id nos maxime decere sinceritates vestras arbitramur ex iis, quas defunctus reliquit, facultatibus militum certum numerum conscribant, qui praesidio sint civitatibus, de quibus sinceritates vestrae meminerunt. Nos interim quid alii consilii capiant, dispiciemus. Deinde si res ita postulabit, non erit ulla honesta ratio, qua nos serenissimam filiam, nepotemque nostrum non simus pro virili nostra adiuturi. Hoc sibi certo de nobis persuadeant sinceritates vestrae nullis nos sumptibus parsuros, nulla pericula non adituros, nihil intentatum relicturos, dum serenissimae filiae, nepotisque nostris rationes in tuto collocemus. Nunc mittimus isthuc spectabilem et magnificum Petrum Kmitha comitem a Wisnycze, palatinum et capitaneum Cracoviensem ac regni nostri supremum marsalcum sincere nobis dilectum, ut is pertentet animos omnium atque eos nobis adiungere conetur, serenissimamque filiam nostram consoletur, cui nos cum res postulabit, re ipsa defuturi non sumus. Interim sinceritates vestras hortamur, ut qua ceperunt fide et constantia, ea esse pergant, de nobis non dubitent, qui etsi ipsi quoque imbecilla nunc sumus valetudine, tamen ubi melius erimus confirmati, omnibus viribus nostris afflicto huic regno sumus adfuturi, neque de illius, quam de nostri huius regni incolumitate minus soliciti sumus futuri, in Deo spem nostram positam et defixam habendo, quod is causam nostram summa cum aequitate coniunctam minime destituet. Datum Vilnae, XIII-a Augusti.

 

147. 1540. augusztus 13. Vilna. Zsigmond király levele Izabellához, amelyben vigasztalja férje halála miatt, valamint segítséget ígér neki és fiának.

LL. IX. kötet, 11a-12b. fol.

Isabellae Hungariae reginae

Serenissima princeps et domina, filia mea charissima!

Quod nos maiestas vestra gaudii sui de nato sibi filio, nobis vero nepote fecerit participes, agimus illi gratias: laeta omnia et felicia praecamur. Sed contaminavit plurimum nostram laetitiam tristis nunctius de morbo primum, mox de morte serenissimi coniugis maiestatis vestrae. Nam et illum ereptum nobis esse dolemus, et de rationibus maiestatis vestrae, filiique eius multo magis angimur. Tum ea nos cura vehementer solicitat, quod veremur, ne se maiestas vestra nimio maerore conficiat, quam animo esse cuperemus minime perturbato. Fieri quidem nequit, quin tristi eiusmodi et acerbo nunctio accepto commoveatur initio animus hominis: sed est hoc prudentiae regere motus animi rationi non obtemperantes, neque imperium illis permittere. Si quid luctu et maerore profici posset, esse fortasse iusta lugendi, maerendique causa. Nunc cum non alius sit eius rei fructus, quam quod sublato e vivis amico, suam ipsius aliquis vitam in discrimen adducit, ut pro uno duplex incommodum referat. Multo satius est, fortique et prudenti principe dignius ferre aequo animo, quae mutari iam non possunt. Nam lachrimis modum non facere, seque nimium adversis in rebus afflictare quid aliud esse videtur, quam cum Deo quodam modo pugnare et illius voluntati adversari? Qui cum optimus sit, summaque prudentia praeditus, nihil nisi optime, prudentissimeque facit ac saepe qua nolumus, rationes rationibus nostris quam optime prospicit, cum quae sint e re nostra multo ille melius, quam nos intelligat iudicia Dei abyssus multa. Semper nos in ipsius misericordia spem nostram omnem et fiduciam positam et defixam habuimus, neque nos ea unquam fefellit. Is procul dubio nec vestram maiestatem deseret, quamque recenti hoc maerore perturbavit, eam non ita multo post ingenti gaudio cumulabit. Ea est rerum humanarum vicissitudo, quarum nunquam idem est et aequabilis status: nunc tristia laetis, nunc tristibus laeta mutantur. Ac videat maiestas vestra, quam benigne cum ea egerit fons ille totius bonitatis et misericordiae: non prius marito spoliatam eam voluit, quam suavissimo filio auxisset, ut habere posset maiestas vestra amisso coniuge, in quo tamen acquiesceret, cuius aspectu, amplexu, osculo curas omnes animi poneret. Quod si iis ipse aliqua maiestatem vestram solicitudine afficit, nobis eam curam relinquat, ipsa otioso sit animo. Non est quid vivente avo patrem nepos desyderet. Non fuisset ille magis ex animo infantis rationibus consulturus, quam nos ipsi facturi sumus semper. Nulla erit honesta ratio, qua maiestati vestrae, filioque eius, nepoti nostro non praesto simus adfuturi. Hoc modo illam hortamur, etiam atque etiam videat, cui consilia sua credat: neve temere cuivis fidat. Audiat omnes, neque alicuius diffidentiae signa det, sed non omnibus tamen auscultet. Consulant in medium proceres regni, quae interesse illius putaverint et quae decreta per eos fuerint, exequantur. Ipsa maiestas vestra nulla de re, nisi de ea prius ad nos retulerit, quidquam statuat. Non deerit illi neque consilium, neque auxilium nostrum. Quae ad maiestatis vestrae, nepotisque nostri melitissimi rationes in tuto collocandas pertinebunt, ea nobis curae sunt futura maxime. Hoc autem, quod dicimus, ne agat quidquam sine nobis, de legationibus, de aliquibus maioris momenti approbationibus intelligi volumus, non autem de domesticis rebus maiestatis vestrae et quae praesenti provisione indigent, nam de hiis melius isthic consulere poterit maiestas vestra cum iis, qui peccuniam et thesauros in manu sua habent serenissimi olim regis demortui. Datum Vilnae, tredecima die mensis Augusti, anno Domini Millesimo quingentesimo quadragesimo.

 

148. 1540. augusztus 13. Vilna. Zsigmond király levele Piotr Kmita krakkói palatinushoz, amelyben megbízza, hogy utazzék Magyarországra Izabella segítségére.

LL. IX. kötet, 13a-b. fol.

Petro Kmitha palatino Cracoviensi

Magnifice, sincere nobis dilecte!

Cum esset nobis renunctiatum natum esse nobis nepotem ex eius maiestate serenissima, filia nostra, Hungariae regina, fuimus vehementer exhilarati ac deliberatum nobis omnino fuerat aliqua laetitiae nostra signa dare, nisi Deus pro sua erga nos misericordia clementer nos corripere fuisset dignatus, consueto nos morbo nostro nonnihil affligendo. Ecce autem venit interea tristis admodum nunctius de serenissimo domino Joanne Hungariae rege, filio nostro charissimo, quod is vitam cum morte commutarit. Qui quidem quanto nos maerore affecerit, nulla satis oratione consequi possumus. Nam et illius causa dolemus, quem semper charissimum habuimus, et serenissimae filiae nostrae non possumus non vehementer condolere, quod ne in hoc tam adverso mariti casu ad ipsam quoque non parvum incommodi perveniat. Cuius rationibus pro paterno officio nostro provisum diligenter cupimus. Providendi autem non alia nobis nunc ratio succurrit, quam si sinceritatem tuam ad illam mittamus et consolari verbis nostris, atque adesse consiliis faciemus. Nam et de fide, studio et observantia erga nos sinceritatis tuae tantum nobis pollicemur, ut plus de alio nemine et serenissimam filiam nostram ab illa fieri maximi scimus, neque alium videmus, cui status regni Hungariae sit exploratior, quique gratia et authoritate apud proceres illius magis valeat, denique cum ipsa sinceritas tua non modo interfuerit, verum etiam praefuerit rebus iis omnibus, quae ad perficiendum serenissimae filiae nostrae matrimonium pertinebant. Ne licere quidem nobis existimavimus alium mittere praeter sinceritatem tuam, quae cognitas habet omnes et perspectas serenissimae filiae nostrae rationes. Quare magnopere a sinceritate tua postulamus, quanti nos facit, tantum det operam, ut omni cunctatione semota ad serenissimam filiam nostram proficiscatur legationem ibi, cuius formam ei praescripsimus, obitura. Pertinebit hoc illi ad gratiam nostram uberiorem demerendam, cum neque praestitum sit, nequae praestari ab illa nobis possit gratius ullum officium, quam sit hoc, cui quamplurimum celeritatis a sinceritate tua cupimus adhiberi. Datum, ut supra.

 

149. [1540. augusztus 13. körül.] Zsigmond király utasítása az Izabellához küldött követe számára, akinek az özvegy királyné vigasztalása mellett feladata az is, hogy ügyeljen az érdekeire és a legfrissebb eseményekről tájékoztassa a királyt.

LL. VII. kötet, 101a-102b. fol.

Instructio legationis ad serenissimam dominam Isabellam

Hungariae reginam et consiliarios regni illius

Orator noster ita verba faciet. Cum esset nobis renuntiatum natum esse nobis nepotem ex eius maiestate serenissima, filia nostra, Hungariae regina, fuimus vehementer exhilarati ac deliberatum nobis omnino fuerat aliqua laeticiae nostrae signa dare, nisi Deus pro sua erga nos misericordia clementer nos corripere fuisset dignatus, consueto nos morbo nostro nonnihil affligendo. Ecce autem, venit interea tristis admodum nuntius de serenissimo domino Hungariae rege, filio nostro charissimo, quod is vitam cum morte commutaret. Qui quidem quanto nos moerore affecerit, nulla satis oratione consequi possumus. Nam et illius causa dolemus, quem semper charissimum habuimus, et serenissimae filiae nostrae non possumus non vehementer condolere, quod in hoc tam adverso mariti casu ad ipsam quoque non parum incommodi perveniat. Cuius rationibus pro paterno officio nostro provisum diligenter cupimus. Providendi autem non alia nobis nunc ratio succurrit, quam si serenitatem tuam ad eam mittemus et consolari verbis nostris, atque adesse consiliis faceremus. Quare orator noster quam poterit accuratissimis verbis serenissimam filiam nostram consolabitur, nostram illi opem atque operam pollicebitur, nos neque consilio, neque auxilio ei defuturos dicet. Denique curabit omnia diligenter, quae ad stabiliendas et adiuvandas rationes illius putaverit pertinere. Sicubi coronatia esse acceperit orator noster, ad ea, si erit voluntas serenissimae filiae nostrae, advolabit. Causam aget serenissimae filiae nostrae. Commemorabit patrui nostri, fratris nostri, nepotis nostri merita, qui nullum periculum pro regno Hungariae adire recusarunt, qui ne sanguinem quidem et vitam pro illo suam profundere dubitarunt. Atque una illud quoque proferet, ne nos quidem ipsos ullos unquam labores declinasse, aut ullis sumptibus pepercisse, quo regnum id pro virili nostra tueri et conservare possemus. Non modo apud Christianos principes, verum apud ipsum etiam Turcarum caesarem omnem nos operam nostram interposuisse, omnem lapidem movisse, neque intentatum quicquam reliquisse, quo pacem ei regno conciliare possemus: adeo, ut ne nostri quidem, quam illius regni conservandi cura nobis fuerit antiquior. Harum rerum et meminisse velint, rogabit. Nullum unquam tempus accidisse dicet, quo vel nostram sibi voluntatem demereri, vel magis gratos et memores erga nos, necessariosque nostros reges olim suos animos declarare queant, quam hoc, quo nihil petimus aliud, ut ad ea, quae obtinenda, consilium atque auxilium nobis suum imparciant atque omni ratione provideant, ut quae serenissimae filiae, nepotique nostro debentur, ad ea absque negotio et difficultate pervenire queant. Rem nos postulare piam, iustam et aequam: et qua cum apud omnes homines laudem et gloriam, tum apud nos favorem, apud Deum vero gratiam et misericordiam consequi valeant. Poterit etiam illis reducere in memoriam foedera, quae inter nostrum et Hungariae regnum intercedunt, quanta fuerit inter haec duo regna animorum semper coniunctio. Neutrum, ut alteri periclitanti defuerit, ut vel horum recordatione serenissimam filiam, nepotemque nostrum ne velint auxilio et consilio destitutos. Cum praesertim hic ipse nepos noster longo intervallo ex Hungaro patre rege natus sit, ut vel hoc nomine charus eis esse debeat.

Quae arces, civitates, oppida, villae serenissimae filiae nostrae doti dictae sunt, earum si tuto poterit, possessionem adire curabit. Denique pro ea, qua est ingenii dexteritate, ita se geret, quemadmodum serenissimae filiae, nepotisque rationibus quam maxime conducere existimabit.

Curabit praeterea legatus noster, ut tam ex itinere, quam ex ipso loco, ubi erit serenissima filia nostra atque ubi mandata nostra exponet, quam celerrimos ad nos nuntios aut literas mittat, si quid novi acciderit, si quid praesertim eiusmodi evenerit, quod nos scire nostra plurimum intersit, ut de eo quam celerrime certiores reddamur. Si qui fuerint ibi serenissimi regis Romanorum legati, odoretur diligenter, quid rerum agant, quidve moliantur. Atque omnia eorum consilia explorata diligenter, si fieri poterit, ad nos celeriter scribat.

Quod petit a nobis maiestas eius consilium reginalis, quid illi respondendum sit ad ea, quae per legatum suum serenissimus dominus Romanorum rex illi renuntiari fecit, nobis aliud non videtur, quam ut iterum quod fecit antea, agat illi gratias de ista insigni humanitate, qua usus est erga maiestatem eius. Deinde dicat accepisse maiestas eius ex legato nostro, quae sit voluntas nostra, se quoque suam ad nostram voluntatem aggregare, neque postulare aliud, quam ut satisfiat pactis, quae intercesserunt inter serenissimum coniugem eius et maiestatem regiam Romanorum, utque maiestas eius rata esse velit, quae sunt dotis et contradotis nomine serenissimae filiae nostrae obligata. Quod regnum attinet Hungariae, se iuxta nostram libenter eo cedere. Caeterum non modo Budam aut Casschoviam, sed ne thesauros quidem serenissimi coniugis sui, qui iure haereditario filio debentur, in sua esse potestate, neque proceres regni ex nutu atque arbitrio suo pendere. Quare quae quidem in potestate sua sunt, se alacri animo facturam omnia, quae volet maiestas regia Romanorum plura se polliceri non posse, neque ideo minus dubitare, quin qualem se maiestas eius polliceri dignata est. Talem sit reipsa praestatura.

 

150. 1540. augusztus 15. Vilna. Zsigmond király levele Piotr Kmita krakkói palatinushoz a korábban elrendelt magyarországi utazásával kapcsolatban.

LL. IX. köt. 14a-b. fol.

Eidem palatino Cracoviensi

Magnifice, sincere nobis dilecte!

Tristem nunctium de morbo serenissimi Joannis regis tristior de morte subsecutus est. Itaque quod antea sinceritatem tuam hortati sumus, id nunc maiore etiam studio hortamur atque ab ea postulamus, ut ne quid morae suae ad serenissimam filiam nostram profectioni interponat. Quid consilii demus, certum non habemus, dum quorsum inclinent senatorum regni Hungariae consilia prorsus ignoramus. Scripserunt ad nos duo, quarum litterarum exempla sinceritati tuae mittimus, sed quo sint alii animo, nihil ad nos affertur. Quare nulla in praesentia alia sinceritati tuae mandata dare possumus, quam quae dedimus antea. Ut primum facta potestas illi fuerit alicuius ex Hungariae proceribus, qui quidem serenissimo Joanni regi fuerit addictus, expiscetur ex eo diligenter, quid reliqui proceres cogitent, quid consilii capiant. Hortetur eum nomine nostro ac roget, qua fide fuit erga mortuum dominum suum, ut eadem esse perseveret erga eum, quem reliquit filium, nepotem nostrum et erga serenissimam reginam filiam nostram. Nos memores futuros, daturosque operam, ut fidei, constantiaeque suae neminem poeniteat, pro virili etiam nostra praesto adfuturos, modo quid a nobis fieri velint, significent. Odoretur etiam sinceritas tua, quid Turcarum caesar, quid Romanorum rex moliantur atque una de iis omnibus primo quoque tempore nos faciat certiores, ut tanto certius quid nobis porro sit faciendum, statuere possimus. Deinde vero suum quoque nobis consilium perscribat de mittendis ad imperatorem, regemque Galliarum et Turcarum caesarem nunctiis. Ac quantum nos amat, tantum det operam, ut omni cunctatione se-

mota munus sibi per nos iniunctum conficiat. Quam bene valere optamus. Datum Vilnae, XV-a die mensis Augusti, anno Domini Millesimo quingentesimo quadragesimo.

Ad mandatum sacrae maiestatis regiae proprium

 

151_160