11. [1526.] október 31. Krakkó. Zsigmond király levele Szapolyai Jánoshoz, amelyben kifejezi szándékát, hogy elküldi követeit a fehérvári országgyűlésre, bár tart attól, hogy ezek nem érnek oda időben. LL. V. kötet, 354b. fol. Acta Tomiciana, VIII. kötet, CXCIC. sz. 257. p. Waywodae Transilvaniae Spectabilis et magnifice domine, affinis noster charissime! Hodie primum redditae sunt literae suae maiestatis, quibus nobis conventum nuper in oppido Thokay habitum, simul et singularem animi sui erga nos propensionem declarat. Nos imprimis agimus illi gratias non vulgares, ut quod ea tam sollicite agit, quae saluti patriae suae et honori nostro conducere intelligit. Fuit haec nostra semper de illa fiducia et mittemus quidem citra moram ad ipsum conventum Albensem oratores nostros non gravatim, verum quia terminus est iam admodum propinquus, haud scimus, an ita per tempus, ut res postulat, venire illuc poterit. Tua tamen maiestas curare interim non praetermittat id, quicquid communibus rebus et dignitati nostrae expedire intelligit. Et feliciter valeat. Datum Cracoviae, feria quarta in vigilia Omnium Sanctorum, etc.
12. [1526.] október 31. Krakkó. Zsigmond király két, egyszerre kelt levele Magyarország főuraihoz, amelyek közül az egyikben még nem tudja, kit küld követségbe a fehérvári országgyűlésre, de a másikban már megnevezi a követeket.LL. V. kötet, 355a-355b. fol. Acta Tomiciana, VIII. kötet, CC. és CCI. sz. 257-258. p. Praelatis et baronibus, liberisque civitatibus in Transilvania congregatis Sigismundus. Reverendissimi in Christo patres et magnifici, generosi, egregii, nobiles et famati, nobis sincere dilecti! Accepimus literas vestrarum dominationum, quibus nobis conventum suum, quem ad consulendum saluti patriae suae nuper in oppido Thokay habuerunt, declarant et cum considerent se absque rege et directore suo nihil certi aut solidi agredi aut constituere posse, indixerint conventum generalem regni pro festo Sancti Emerici ducis et confessoris in Alba Regali, postulantes a nobis, ut ad illum oratores nostros mitteremus. Fuerunt nobis istae literae vestrarum dominationum in his modernis turbatissimis temporibus non mediocri solatio, quando intelligimus illas id agere et curare, quod in eo casu reliquum salutis et opportunum videtur. Unde speramus adiutore domino Deo et sanctissima illius Matre, vestrarumque dominationum maturo consilio regem imprimis salutarem, deinde ordinem necessarium et postremo firmam et certam defensionem adversus tantum hostem istic adhuc constitui posse, ad quod illarum saluberrimum institutum adiuvandum mittemus libentissime citra ullam moram oratores nostros, ut optant, ad conventum ipsum. Verum quod hodie primum literas de hac re vestrarum dominationum accepimus, tam subito ipsos oratores expedire non potuimus, curabimus tamen, ut quantum fieri poterit, non morentur, quod dominatones vestrae si tardius venerint, boni consulent et angustiae temporis ascribent. Interim dominus Deus dirigat omnia consilia et actus illarum in gloriam nominis sui et regni istius salutem et incrementum. Quae valeant feliciter. Datum Cracoviae, feria quarta, in vigilia Omnium Sanctorum, anno Domini etc. Reverendi in Christo patres, spectabiles et magnifici domini, generosi, egregii, nobiles et famati, nobis sincere dilecti! Intellecto conventu vestrarum dominationum, quem ad consultandum bono statui regni istius Ungariae agunt, misimus in medium illarum reverendum in Christo patrem, dominum Andream, episcopum Premisliensem et magnificum Stanislaum de Sprowa, castellanum Byecensem et capitaneum Opocznensem, consiliarios nostros sincere nobis dilectos, nolentes vestris dominationibus et isti regno aliqua in parte consilio et auxilio, pro virili nostro deesse. Itaque postulamus ab eisdem dominationibus vestris, ut ipsis oratoribus nostris plenam fidem in his, quae nostro nomine retulerint, adhibeant et quae salutis suae et regni istius sunt, diligenter expendant et provideant pro sua prudentia et virtute facturi. Quae feliciter valeant.
13. [1526. november 10. és 25. között.] Zsigmond király levele Thurzó Elekhez, amelyben tájékoztatására, hogy Ferdinánd a magyar trón megszerzésére törekszik, közli, hogy mindent megtesz Magyarország egysége érdekében. LL. V. kötet, 351b-353a. fol. Allexio Thurzoni Spectabilis et magnifice, sincere nobis dilecte! Accepimus literas spectabilitatis tuae, quibus nobis declaravit serenissimum dominum archiducem Austriae, regem Boemiae electum cum serenissima domina Ungariae et Bohemiae, etc. regina Hamburgi una fuisse et illic pariter constituisse, ut eadem serenissima domina regina cum domino palatino regni Ungariae generali et reliquis optimatibus ad proximum Divae Katherinae festum de futuro rege Hungariae eligendo, simul et de tam afflictis Hungariae rebus fulciendis conventum indiceret, etiam quomodo magnificus dominus waywoda Transilvaniae omnibus primoribus et nobilitati regni Ungariae poena per literas denunctiata proscriptionis, si quis contrairet, adiecta, ut conventui, quem ipse ad proxime praeteritum Sancti Emerici festum in Alba Regali indixerat, coram interessent, ibique de creando novo rege comitia haberent, praeterea eundem serenissimum principem Ferdinandum in animo habere ius suum, quod ad regnum Ungariae se habere praetendit, armis et viribus prosequi, si alter quispiam, quod ipse in regnum Ungariae designaretur, postremo, ut quominus aliqua scissio et dissidium in regno isto Ungariae fieret, operam et auctoritatem nostram interponeremus, nos admonuit et impense rogavit. Et primum omnium hoc spectabilitatis tuae in nos officium, studium et fidem, quod nos videlicet de tantis rebus certiores effecerit, grato animo suscipimus, hancque eius de salute communi sollicitudinem plurimum commendamus. Scire denique eam volumus nos et florentibus, et iam ruinam minantibus regni Ungariae rebus auxilio et consilio nostro nunquam defuisse, et nuper statim post miserabilem interitum serenissimi domini regis Ludovici, nepotis nostri desideratissimi nihil officii et benevolentiae nostrae pro reliquiis eiusdem regni servandis praetermisisse, ad ultimum, cum proximo ab eodem superius nominato domino waywoda Transsilvaniae et reliqua congregatione, quae cum eo apud Tokay convenerat, per literas rogaremur, ut ad conventum in Alba Regali indictum oratores nostros mitteremus. Nos ut favorem et benivolentiam nostram erga dictum Hungariae regnum re ipsa comprobaremus, evestigio ipsos oratores nostros illuc misisse, quibus inter caetera ad salutem eius regni pertinentia mandata hoc primum et principium dedimus, ut seposita omni ambitione, quae regnorum et rerum publicarum praecipue pernicies et excidium fieri solet, sublatisque intestinis dissidiis, simultatibus, odiis et factionibus, domini ipsi ac universi ordines regni Hungariae de tali rege eligendo agerent ac omnia studia, curas, cogitationesque suas intenderent, suffragiaque sua conferrent, qualis et regno ipsi Ungariae, et toti reipublicae Christianae saluti, praesidio atque decori esset futurus, quique genere, dignitate, finitimarum nationum amicitiis et auxiliis, armis, virisque ita suffulcus sit, ut ad resistendum tanto hosti sufficere posset. Sed et in posterum quicquid possibile nobis factum fuerit pro regno isto salvando, in quo tanto tempore genus nostrum feliciter regnavit et in quo multum benevolentiae et favoris semper cognovimus, nihil omnino praetermittemus. Dabimus etiam omnem operam, ut in eo ipso regno scissio modis omnibus evitetur, ne ad calamitatem externam haec quoque domestica non minus noxia accederet, et ut unanimi voto et sententia rex eligeretur. Bene valeat tua spectabilitas.
14. [1526. november 10. előtt.] Zsigmond király utasítása Szapolyai János vajdához küldött követe számára, aki által biztosítja iránta való bizalmáról az ország helyreállítását illetően és megígéri rokoni támogatását. LL. V. kötet, 365b-367a. fol. és XXII. kötet, 478b-479. fol. Instructio ad dominum vayvodam Transilvaniae Dicta salute et oblatis literis, declarandus ingens dolor maiestatis regiae, quem habet de tantu casu et interitu serenissimi nepotis sui, deque regni Ungariae moderna calamitate et iactura, quam ammisso principe, ammisso exercitu et magna parte procerum et optimatum suorum, ammissis denique arcibus plurimis et terra depopulata, nunc accepit. Dolere etiam singillatim maiestatem suam de interitu spectabilis et magnifici domini Georgii de Zapolya comitis Scepusiensis, fratris germani suae magnificentiae, quod utrumque et domum ipsorum maiestas sua pro debito affinitatis et pristinae benivolentiae, singulari affectu et favore complectitur. Non dubitare etiam maiestatem suam ipsum dominum waywodam hac iactura cum principis, tum patriae et germani sui in magno dolore et moestitia positum esse. Verum cum haec mutatio est dexterae Excelsi, cui resistere nemo potest, consolandus est nomine regio et admonendus, ut eam adversitatem aequo et infracto animo ferat, quod ille, qui adeo nos per hostes nostros affligere voluit, idem post rursum consolari poterit. Cum autem perpendat maiestas sua vim hostilem, conatumque occupandi istud regnum Ungariae et istinc aditum sibi parandi ad reliqua Christiana regna et dominia oprimenda, perpendat item discordiam intestinam aliorum principum Christianorum, nullamque auxilii ipsorum spem hiis regnis esse, quae adeo iam fracta sunt et inclinata, vehementer sollicitam esse maiestatem suam, ne his pessimis eventibus adhuc peiores sequantur. Rogare itaque et hortari maiestatem suam ipsum dominum vayvodam, ut cum ille nunc unicus sit istic, in quo potissima spes sit tantis malis providendi, curaret unacum reliquis dominis et proceribus regni, qui adhuc relicti sunt, ut quamprimum status regni componatur, rexque talis eligatur, qui auctoritate, prudentia et unitis aliorum regnorum et dominiorum vicinorum viribus, sciret et posset tantam hostilem vim et impetum propulsare et haec regna, totamque Christianitatem ab extremo interitu vindicare. Non ambire quidem, neque cupere maiestatem suam plura regna et pricipatus nunc praesertim in tanta rerum omnium perturbatione et adversitate, nequaquam tamen deesse velle maiestatem suam, cum regno Ungariae, in quo tanto tempore genus maiestatis suae feliciter regnavit et in quo maiestas sua multum benivolentiae et favoris semper cognovit, tum sibi ipsi et regno suo, totique Christianitati, postquam res communis agitur, et proinde offerre maiestatem suam pro salute ipsius regni Ungariae omne studium, vires et facultates suas. Singillatim vero spem omnem habere maiestatem suam in domino waywoda, quod et saluti patriae et debito affinitatis, quo maiestati suae iunctus est, non sit defuturus. Maiestatem vero suam ita se gesturam esse semper adversus illius magnificentiam in omnibus eventibus, sicuti bonum et favorabilem affinem decet, nec minus illius commodis ac honori maiestatem suam propensam et faventem futuram, quam cum suis sui arctissimi necessarii.
15. [1526.] Zsigmond király levele Mária királynéhoz, amelyben kéri, hogy Marcin Leszycki, akin a meghalt király felszerelésének egy részét keresi, biztonságosabb időben utazhassék az elszámoltatásra.LL. V. kötet, 367b-368b. fol.
Reginae Ungariae Serenissima princeps, etc. Martinus Lasszyeczkj, qui et Vladislao, fratri nostro, et item Ludovico nepoti, serenissimis Ungariae et Bohemiae, etc. regibus ab primis suis annis servivit, declaravit nobis maiestatem vestram se literis admonuisse certarum rerum, videlicet vestium, reliquaeque suppellectis regiae, quasi ipse post interitum serenissimi domini Ludovici regis, etc. ea sibi usurpasset, et ob eam causam eadem maiestas vestra ei coram se comparendi et de praedictis respondendi certum tempus, videlicet diem Sancti Martini eisdem literis designasset. Idem Lassyeczki tametsi publice apud nos testatus esset se praeter peculium suum nihil isthinc abstulisse, et idem ipsum peculium cum curru, caeterisque rebus sibi per praedones in Moravia direptum et ablatum esse ita, ut aegre ipse vitam suam servaverit, tamen imperio vestrae maiestatis libentissime vellet et ad constitutum tempus se ei sistere et se innocentem esse docere, si sibi securo et sine quovis discrimine (quod iam semel expertus est) istuc venire liceret. Et proinde maiestatem vestram rogamus, ut habita etiam eiusdem Lessyczkj veterum meritorum benigna ratione, hanc eius iustam et a ratione profectam contumaciam boni consulere dignetur, quandoquidem ipse cum primum provinciae istae post tantam cladem acceptam tumultuantes, pacatiores, itineraque ipsa a grassatoribus securiora fient, ad maiestatem vestram venire et in quibus locis vel apud quos supellex regia consistat, et quomodo, praeter res suas proprias nihil inde abstulerit, nec tamen eas huc attulerit, significaturus. Quam quidem ad rem et nos ipsi operam navabimus, ut ita maiestatis vestrae voluntati mos geratur. Quam felicissime valere optamus, eiusque mutuo amori nos commendamus. Datum, etc.
16. [1526. november 10. után.] Zsigmond király levele Szapolyai Jánosnak, amelyben kifejezi örömét annak királlyá választása miatt és megígéri, hogy közbenjár a német fejedelmeknél a Ferdinánddal való kiegyezés érdekében. LL. XXII. kötet, 403a-b. fol. Joanni regi Hungariae Serenissime princeps et domine, frater, affinis et tanquam fili charissime! Accepimus litteras maiestatis vestrae, quibus nobis declarat, quanta fide, amore et constantia universi proceres et incolae regni sui Hungariae illam complectantur, quid item ex adverso commiserunt et committere plura molliuntur hii, qui partibus serenissimi principis Ferdinandi adhaeserunt. Nos, uti per litteras et oratores nostros maiestati vestrae significavimus, nolumus illi et regno ipsius, cuius fortunas omnes communes cum successibus regni nostri semper existimavimus, ulla in parte, quantumcumque a nobis praestari poterit, unquam deesse, omniaque illi fausta, feliciaque ex animo semper optamus pro communi nostra et rei Christianae defensione. Proindeque ut multum nobis placeat et gratulamur maiestati vestrae, quod tam propensos et obsequentes sibi subditos habeat, ita e diverso vehementer nobis displicent haec mollimina, quae fiunt aliunde adversus maiestatem vestram quam in rebus tam aflictis et toti rei Christianae perniciosissimis, omnesque post terga nostra degunt, potius adiuvare deberent. Quare scribemus non gravatim ad illustrissimos principes Germaniae, praesertim consanguineos et affines nostros, ut operam omnem adhibeant, ne res ad tam perniciosum incendium et arma veniret, unde communis hostis occasione nacta posset tanto commodius universam rem Christianam opprimere, sed ut potius haec differentia, quae inter maiestatem vestram et dictum serenissimum principem Ferdinandum exorta est, aequis ac honestis mediis componatur. Nos etiam ipsi quantum praestare poterimus, et occasio vel via nobis aliqua patebit, hoc ipsum facere diligenter curabimus et quidquid aliud pro maiestate vestra, eiusque bono et tranquilo statu efficere poterimus, nihil unquam operae et studii praetermittere volumus. Felicissime valeat maiestas vestra et nos diligat. Datum.
17. [1526. november 10. után.] Zsigmond király levele Szapolyai Jánoshoz, amelyben szerencsét kíván neki ahhoz, hogy a tokaji és a fehérvári gyűlésben egyaránt királyukká választották a rendek. LL. V. kötet, 368b-369b. fol. Acta Tomiciana, VIII. kötet, XXXIX sz. 285-286. p. (a címzés kivételével). Joanni regi Ungariae Serenissimo principi domino Joanni, Dei gratia Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, etc. regi, fratri et affini nostro charissimo Sigismundus eadem gratia rex Poloniae, etc. dominus et haeres salutem et omnis felicitatis ac prosperorum successuum perpetuum incrementum. Serenissime princeps et domine, frater et affinis noster charissime! Etsi post mortem ac infelicem eventum serenissimi principis domini Ludovici, Hungariae et Bohemiae regis, nepotis nostri desideratissimi iusto dolori nostro aliquatenus indulseramus, nonnihilque, ut par erat, fuimus commoti, non solum propter mutuam necessitudinem et arctissimum sanguinis vinculum, sed etiam quia casus illius maiestatis ingentem iacturam et periculum attulit regno isti maiestatis vestrae Hungariae et universae reipublicae Christianae. Tamen cum naturae legem inevitabilem et durissimam rerum humanarum conditionem nobiscum in animo revolveremus, resumpsimus animum, acerbitatemqua moeroris mitigavimus et nos ipsos sumus consolati, sed et literae maiestatis vestrae peropportune nobis nuper oblatae, amice simul et humaniter ad nos perscriptae non minimam partem doloris nostri levaverunt. Quibus omnem ordinem et seriem rerum in regno suo hiis diebus gestarum, utpote de congregatione in oppido Thokay item de altera apud Albam Regalem, sepultura ipsius serenissimi domini Ludovici regis, iustisque persolutis et quod maxime optabile et periocundum erat, de sua in regem Ungariae omnium ordinum concordibus suffragiis provectione et coronatione nos certiores effecit. Quas cum perlegissemus, incredibile dictu est, quantum ex tam honorifico maiestatis vestrae successu exhilarati ac in spem bonam errecti simus. Iam enim multo ante cognovimus, quanta sit animi vestrae maiestatis magnitudo, quanta prudentia, quantus denique in rebus agendis usus, quibus fore confidimus, ut cum iam Deus optimus, maximus illam regno isti multis cladibus nuper afflicto et ferro ac igne crudelissime depopulato praeficere voluerit, curabit imprimis statum illius componere, turbas et dissensiones intestinas sedare, discrimini, quod foris impendet, quam celerrime prospicere et totam Christianitatem ab extremo interitu vindicare. Et proinde maiori studio et alacritate, qua possumus, gratulamur vestrae maiestati hoc regium culmen et fastigium, in quo ut diutissime praesit ac dominia sua cum summa sua gloria et perpetua subditorum suorum pace et tranquillitate moderetur, summopere optamus et praecamur. Et cum maiestati vestrae pro nostra singulari in eam benivolentia, proque ea affinitatis necessitudine, quae inter nos intercedit, regnum istud, quod Deo duce, virtute comite est assecuta, ex animo favemus, postulamus ab ea, persuasum sibi habere velit, quod nos erga illam semper in omnibus eventibus ita gerere volumus, sicuti bonum et favorabilem affinem decet, quicquid etiam consilii et auxilii pro conditione temporum et facultate nostra illi et regno eius praestare poterimus, nihil omnino praetermittemus. Dominus Deus servet diutissime maiestatem vestram sospitem et felicem. Datum Cracoviae.
18. [1526.] Zsigmond király levele Szapolyai Jánoshoz, amelyben válaszol a követe, Mikołaj Nipszyc által tőle hozott üzenetre a francia házasságot és Ferdinánd visszatartását illetően.LL. V. kötet, 370a-371b. fol. Joanni regi Ungariae Serenissimo principi, domino Joanni, Dei gratia Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, etc. regi, fratri et affini nostro charissimo Sigismundus etc. salutem et felicium successuum continuum incrementum. Serenissime princeps et domine, frater et affinis noster charissime! Cum nuper rediisset ad nos a maiestate vestra nunctius noster generosus Nicolaus Nypschicz, inter multa amoris et benevolentiae maiestatis vestrae erga nos testimonia hoc unum et pracipuum nobis etiam retulit, quod cum Deo ita volente, praeter illustrissimam dominam Hedvigim, filiam nostram charissimam et maiestatis vestrae ex sorore neptem generis eius supersit nemo, eandem maiestatem vestram esse in eo proposito, in eaque deliberatione, ut eam in magno aliquo et illustri honoris et dignitatis fastigio collocaret, habereque maiestatem vestram viam et modum, quo illam serenissimo et Christianissimo domino Francorum regi connubio iungeret. Quod cum ex eodem nunctio nostro intellexissemus, non mediocri animi laetitia fuimus affecti talem videlicet affinem et vicinum regem nobis obtigisse, qui praeter amorem et benevolentiam erga nos etiam in filiam nostram, reliquias generis sui tam insigni pietate et favore existeret. Agimusque et habemus maiestati vestrae pro tam eximia in nos et in suos voluntate magnas gratias ac eam plurimus rogamus, velit in tam pia, tamque laudanda sententia sua perseverare et nos ea, qua coepit benevolentia et amore prosequatur, filiae nostrae, nepti suae honori et dignitati ut coepit, consulat, faveatque, utque negotium cum dicto serenissimo Francorum rege conceptum finem debitum ac honorificum sortiatur, studiosissime agat et perficiat. Digna namque, nostro quidem iudicio, res foret et utrique nostrum honorifica, si Deo cooperante filiae nostrae et nepti maiestatis vestrae talis maritus contingeret. Audivimus quidem iam antea et certo didicimus ipsum serenissimum dominum Francorum regem priusquam ex captivitate caesaris dimitteretur despondisse sibi in uxorem in forma ecclesiae consueta serenissimam dominam Leonoram, sororem maiestatis suae caesaris, quod connubium si ita, prout accepimus, contractum est, nos turbare et impedire nollemus. Fieri enim non posset eius scissio absque magna perturbatione reipublicae Christianae. Verum hoc quod factum et quomodo factum et obfirmatum est de eo ipso connubio, nemo melius novit, quam ipse serenissimus rex Francorum, qui sciet expendere et deliberare secum, quid sibi ac regno suo hac in re facere expediat, postquam illius maiestati Christianissimae proposuerit maiestas vestra desiderium et voluntatem suam ineundi cum illa affinitatem et amicitiam medio neptis suae et filiae nostrae. Quod ut quamprimum facere maiestas vestra velit et quidem secrete, plurimum illam rogamus. Cuius sapientiae et pietati negotium hoc iam plene committimus, promittentes nos vicissim advigilaturos, ut et filiae nostrae quam honorificentissime consulatur et maiestati vestrae in amore et benevolentia a nobis respondeatur. De admonendo per nunctium aut literas nostras serenissimo domino principe Ferdinando, ne maiestatem vestram et regnum eius Ungariae armis impetat, ac sollicitandis et pertrahendis in partem nostram statibus et ordinibus marchionatus Moraviae et ducatus Slesiae, deque aliis rebus, quas nobis significavit maiestas vestra per praefatum nunctium nostrum, ita nos gerere volumus, prout amor et coniunctio nostra cum maiestate vestra mutua exposcere videtur, idque, quod pro dignitate et bono ac tranquillo statu maiestatis vestrae et regni eius praestare poterimus, nihil omnino praetermittemus. Dominus Deus diu servet maiestatem vestram sospitem et felicem in decus et tutelam regni sui et totius reipublicae Christianae. Datum, etc.
19. [1526. december 17. után.] Válasz Báthory István nádor követének a lengyel király aggodalmáról a kettős királyválasztás miatt, illetve a nádor feleségét megillető jegyajándékról. LL. XXII. kötet, 403b-404a. fol. Acta Tomiciana, IX. kötet, 19. sz. 19. p.
Responsum nuntio palatini Ungariae Stefano Bator Sacra maiestas regia cum magno suo dolore accepit eam scissionem regni Hungariae, quae electione duorum regum est subsecuta. Nam cum ea differentia vel in media pace non possit non esse perniciosissima, quanto magis nunc perniciosa videri debet, regno ipso Hungariae in faucibus communis hostis constituto. Non dubitat enim maiestas sua serenissimum principem Ferdinandum vigore iuris sui, quod habere dicitur et huius electionis factae regnum modis omnibus repetiturum, non dubitat item maiestas sua alterum, qui iam coronatus est, ad tuendum se nichil ommissurum et si res postulabit, etiam extrema quaeque tentaturum. Itaque qualis alius exitus expectari debeat, nisi perniciosissimus, maiestas sua non videt. Cuperet tamen maiestas sua ex animo differentiam hanc componi, nec in ea re quidquam operae et studii praetermitteret. Sed ne modum quidem adhuc ullum videt maiestas sua tantae dissensionis et differentiae sistendae. Si rebus integris haec vel illa pars maiestatem suam consuluisset et parere consiliis maiestatis suae voluisset, fortasse res in tam perniciosissimum dissidium non venisset. Nunc rebus transactis et eo deductis, ut neque consiliis, neque remediis ullis locus relictus videatur, quid aliud respondere possit maiestas sua praeter id, quod vehementer de eo eventu dolet, omnino non habet. Caeterum, quod ad negotium spectabilis et magnifici domini palatini et illustris eius coniugis attinet, datura est vobis maiestas sua mille florenos iuxta promissum suum in Warschovia, dabit reliquum maiestas sua non gravatim, quando dominus palatinatus iuxta contractum et inscriptiones suas mittet huc litteras suas factae et reformatae dotis et dotalitii in bonis suis certis et convenientibus. Nam maiestas sua ut in dominium et haereditatem ducatus Masoviae successit, ita illi patrocinium et cura incumbit ambarum dominarum ducum superstitum, ne in sinistro aliquo eventu maiestas sua culpari vel ab illis, vel a quovis alio iuste possit. Quandocumque igitur dominus palatinus bona certa ipsi dominae ducissae, coniugi suae consignabit et inscribet, litterasque huc ad maiestatem suam mittet, reliquum dotis citra omnem difficultatem accipiet.
20. 1527. március 13-március 26. Krzy sztof Szydłowiecki követsége Ferdinánd prágai udvarában a Szapolyai Jánossal való megegyezés érdekében, valamint Ferdinánd követének, Jan Mrakessnek a tevékenysége ezt megelőzően és a két követ számára kiadott utasítások.LL. XXII. kötet, 5a-42b. fol. Act a Tomiciana, IX. kötet, 52. sz. 47-52. p. (Csak a Szydłowiecki számára kiadott utasítást közli, valamint egy Ferdinándnak címzett követi megbízólevelet, amely viszont az alábbi anyagban nem szerepel.)
Narratio legationis per illustrem et magnificum dominum Christophorum de Schydlowyecz in Sczmyelow et Magna Oppathow palatinum et generalem capitaneum Cracoviensem ac regni Poloniae cancellarium, etc. apud serenissimum dominum, dominum regem Ferdinandum, etc. nomine serenissimi domini, domini Sigismundi regis Poloniae habitae et transactae Post infelicem et miserabilem casum serenissimi domini Ludovici, Hungariae et Bohemiae regis et cladem a saevissimo Selimano Turcarum imperatore acceptam regnum Hungariae in duas partes divisum est: pars regnicolarum Mariam reginam Posonii agentem, pars vero dominum Joannem comitem Scepusiensem et vayvodam Transsilvaniae secuti sunt. Per hos vero, qui partium Joannis comitis fuerunt, decretum est regnum ipsi Joanni et corona sacra capiti eius in arce Albae Regalis, anno a natali Domini vicesimo sexto supra millesimum et quingentesimum, decima Novembris imposita est. Bohemi autem, amisso hoc modo rege, serenissimum dominum Ferdinandum Austriae regem et Annam, coniugem eius, regis Ludovici sororem et domini Wladislai natam in reginam elegerunt 24. Februarii anni praesentis, [et] in arce Pragensi solenni ritu coronaverunt et nihilominus illi domini et proceres Hungari cum regina Maria Posonii existentes eundem regem Ferdinandum, non attenta coronatione Joannis comitis, regem Hungariae, tanquam verum et legitimum successorem declaraverunt. Dum haec acta sunt, scripsit rex Ferdinandus ad serenissimum dominum, dominum Sigismundum, Dei gratia regem Poloniae, magnum ducem Lithvaniae, Russiae, totius Prussiae et Masoviae dominum et haeredem, quaestusque fuerat de rege Joanne contra pacta et iura sua et coniugis suae electo et coronato. Restupserat serenissimus dominus rex Poloniae responsurum se eius maiestati per oratorem suum, quem ad visendam maiestatem suam et serenissimam dominam Annam, coniugem eius, neptem suam charissimam mittere destinaverat. Supervenit utriusque maiestatis orator, magnificus Joannes Mrakesz, orator et consiliarius earumdem maiestatum: is quoniam gravi aegritudine correptus fuit, per se munus legationis sibi demandatae exequi non potuit, ideo sacra maiestas regis Poloniae reverendissimum dominum Petrum de Thomycze episcopum Cracoviensem ac regni Poloniae vicecancellarium, et illustrem ac magnificum dominum Christophorum a Schydlowyecz, palatinum et capitaneum Cracoviensem, regni Poloniae summum cancellarium, etc. ad dominum Mrakess misit, diceret legationem coram illis, quum ipse per valetudinem conspectum regium adire non potest. Dominus Mrakess legationem (sive, quod dici solet, instructionem) sibi datam Germanice conceptam et conscriptam dominis dedit regiae maiestati perferendam, quam legationem magnificus dominus palatinus postea Latinam fieri iussit. Cuius series ita se habet. Ferdinandus Dei gratia rex Boemiae, infans Hispaniarum, archidux Austriae, marchio Moraviae, etc. Instructio pro Joanne Mrakess de Nastaw consiliario, fideli nostro dilecto, quid ipse nostro et serenissimae principis, consortis nostrae charissimae, dominae Annae, Hungariae et Boemiae, etc. reginae nominibus apud serenissimum principem, dominum Sigismundum, Poloniae regem, fratrem et affinem nostrum charissimum tractare et agere debeat. Nempe ad suae maiestatis curiam proficiscatur, ubi oblatis literis nostris et coniugis nostrae credentionalibus, dicat fraternum nostrum amorem, amicitiam et singularem benivolentiam, si suae maiestati et eius coniugi in bona valetudine et felici regimine omnia pro voto bene verterent, vehementer gauderemus. Praeterea declarabit, quemadmodum olim noster charissimus praedecessor, caesar Maximilianus, simul et Wladislaus, Hungariae et Boemiae, etc. rex ambo praefatae coniugis nostrae necessarii in suam maiestatem singularem et eam fraternam confidentiam habuerunt, eam ob rem illae utraeque maiestates in humanis agentes regiae maiestati Poloniae nos, iuxta et serenissimum olim Ludovicum regem Boemiae, nostrum desyderatissimum affinem felicis recordationis et uxorem iam nunc charissimam unice commendaverant. Hinc est, quod praedictus rex Poloniae ex singulari affectu eam ipsam coniugem nostram, ut patruus, sed et pater post obitum serenissimi olim Wladislai, Hungariae et Boemiae, etc. regis complexus est, quam paterno amore et fide prosecutus est. Proinde nos unacum coniuge nostra obnoxii sumus suae maiestati, ut fratri, affini, patri et patruo occasione huiusmodi benivolentiae et studii, ut nos gratos exhibeamus, nos item cum coniuge nostra in illa maiestate ponimus prae caeteris amicis nostris nostram singularem et summam confidentiam. Quam ob rem visum nobis sint, ut illi maiestati nostram et coniugis nostrae gravitatem et adversitatem, quae iam nunc nobis instat, pro benivolentia nostra erga illam maiestatem innotesceret. Quam ob rem praefata domina Anna, coniunx nostra secundum sanguinem deinde nos iuxta tenorem nonnullorum contractuum, de quibus sua maiestas indubie bene scit, proximis superioribus annis hic, inter quondam praefatum caesarem Maximilianum et regem Wladislaum felicis recordationis erectorum, veri et a Deo ordinati haeredes regni Hungariae sumus. Neque nobis persuadebamus, ut quispiam, quicumque is esset, nobis in hoc impedimentum facere ausus fuisset. At qui non animadverso iure haereditatis praedictae et contractus erecti, Joannes comes a Scepusio, vayvoda Transsilvaniae ausus est contra Deum, honorem, ius, ymmo omnem aequitatem et iustitiam nostram agere. Quippe qui se per adhaerentes suos in regni Hungariae haereditatem intrusit, seque regem, ut praetendit, declarans contra utriusque nostrum iustitiam et haereditatem. Quantum nos eam ipsam rem apud nos ipsos expendimus, nihil aliud dispicere et invenire possumus, nisi quod ipse id genus practicam longo tempore et spatio ante pro suo et suorum complicum commodo intenderat, quod multis suis factis colligi potest. Quippe qui viventibus serenissimis Wladislao et Ludovico regibus, ad culmen regni Hungariae aspirare conatus est, ut non incognitum est. Qui etiam id tempus, cum Thurcus Christianae fidei hostis et persecutor cum ingenti vi et exercitu Hungariam invasisset ad expugnandum castrum Nandor Albensem, tum domino suo serenissimo Ludovico nullum subsidium, quod tamen nunquam non apud se habuit, ad suae maiestatis multiplicem requisitionem praestitit, quinymmo suam maiestatem in castris agentem deseruit. Quo imperator Thurcarum fortissimas munitiones difficilium passuum, nimirum arcem, pariter et civitatem Nandoralbae et alias id genus munitiones et loca communi Christianitati in gravissimum dispendium expugnavit et ditioni suae subiungavit. Insuper manifestum est et res ipsa fert, quod idem vayvoda proxima superiori aestate, cum ipsi serenissimo domino Ludovico contra Thurcum in campo castra metanti cum non contemnendis copiis equitum et peditum in procinctu esset, ut regi praesto fuisset, cum autem animadvertisset belli molem, suam profectionem causando remoratus est et ita pugnae non interfuit, ymmo a domino suo in suprema necessitate deseruit, quo, proh dolor, interitus serenissimi domini Ludovici subsequutus est, quod nos et charissimam coniugem nostram et utriusque nostrum necessarios haud parum afficit. Ad haec potissimum colligi potest, quod praedictus vayvoda privatam intelligentiam cum imperatore Turcarum habuit, siquidem cum idem Thurca post acceptam cladem nostrorum Budam concessisset, unde se rursus promovit discessurus cum exercitu suo descendens partim perditiones ipsius vayvodae praetereundum exercitum eius. Quam profectionem ipse vayvoda Turco sine aliqua renitentia permisit. Quamobrem vayvoda una cum suis a Thurcis indemnis permansit. Postea idem vayvoda auctoritate sua propria civitates capitales, Budam et arces sibi usurpavit, positis in eisdem praesidiis. Quo non contentus, atqui cum complicibus suis conventum in oppido Thokaw celebravit, ubi contra praefati regis Ludovici derelictam, sororem nostram, ut coronatam reginam et palatinum regni Hungariae in vita existentem, in dispendium regni Hungariae statutorum decretorum et solemnem ex antiquo consuetudinem, conventum promulgavit in Alba Regali, quem a decessu regis nisi reginae et palatino regni nulli indicere et statuere convenit. Quo non animadverso se in hoc ita gessit et conventum ipsum ita, quasi verus heres regni Hungariae esset, universis innotuit. Quamvis soror nostra praefata et palatinus Regni iuxta tenorem ordinationis statuti et decretorum regni Hungariae etiam conventum omnibus statibus induxerant et declararent, et maxime vayvodae, qui sibi huiusmodi conventum non displicere prae se ferebat, ymmo consultum visum esset, qui denique in ea re secum tractare permisit, ut videlicet suum praetensum conventum abrogaret et ad illius reginalis maiestatis et palatini regni Hungariae legitimum conventum veniens una cum aliis statibus regno obedientibus super rebus regno necessariis in medium consuleret. Quorum omnium ipse vayvoda nullam rationem habuit, sed iuxta conatum suum, quem in vita saepius nominatorum Wladislai et Ludovici regum practicando meditatus est, procedens, seque 30. Octobris proxime praeteriti Budam cum certo numero equitum recepit, ubi regium palatium in possessionem accipiens, deinde cum suis complicibus ad Albam Regalem pervenit, ibi cumprimum demortuo regi Ludovico sub apparentia gratificaturus, eum sepelire iussit, se ipsum porro decima Novembris in praetensum regem Hungariae eligere et postridie mox coronari permisit, contra ipsius regni Hungariae laudabilem et receptam consuetudinem, decreta simul et immunitates. Et si nos pro nostra parte et persona ad vayvodam miseramus ipsum super omnibus hiis commonefacientes [et] postulantes, ne nos in iure nostro hereditario impediret, qui tamen praeterea, quod eius rei oblitus est, nuntios nostros verbis datis detinuit, pollicendo illis non nihil spei, quos coram communi contione sui praetensi conventus comparere impedivit. Hinc est, quod sub eo ipso conventu nuntii nostri nostram, simul et coniugis nostrae iustitiam ad consortes ipsius vayvodae deferre minime potuerunt. Itaque ipse cum suis ius nostrum et coniugis nostrae ad regnum Hungariae praeripuit, ad quod administrandum tum a superis, tum a natura nihil iuris aut aequitatis habet. Ex omnibus iam praemissis sua maiestas pro sua summa prudentia praedicti vayvodae et suorum adhaerentium machinationem expendat, quae serenissimi Ludovici regis cladis et interitus et Thurcae victoriae non parva occasio fuit. Proinde nos cum uxore simul et sorore nostris ipsius Ludovici regis, fratris et amici nostri factum ex animo dolemus. Esto praefati vayvodae negotium in meliori fundamento fixum et locatum sit, quin est, si etiam plurium suffragiis et legitimus rex ad regni habenas evectus esset, neque etiam in aliquibus pactis cum Thurco staret, cum ipse pro sua parte adeo parvae potentiae est, ut ipsi Thurco, si proxime venturo vere contra Christianos ingenti vi belligerendum, ut praeterita aestate decreverit, neutiquam ita resistere possit, ut nos cum regno nostro Boemiae et aliis ad nos spectantibus ducatibus et provinciis, simul et caesareae maiestatis, domini ac fratris nostri, necnon imperii statibus auxilio, quod nobis dubio procul non contemnendum affuturum persuademus, stantibus rebus vayvodae in eo statu, ut nunc non regnum Hungariae modo, sed alia finitima Christiana dominia multis partibus maioribus discriminibus exponantur, opportet. Si vero nobis et coniugi nostrae charissimae, ut veris et naturalibus regni Hungariae haeredibus habenae regni traderentur, tum illa omnia bono modo vitari et praecustodiri possunt. Praeter haec exponendum est, si praefatus vayvoda in eo regiae dignitatis culmine contra nostram [et] coniugis nostrae iustitiam mansurus sit, tum id in futurum aliis se libenter in altum ferre volentibus exemplum, ut a decessu principis derelinquentis liberos vel non se per vim in haereditates intrudendi praestabunt. Ex quo tandem nihil, nisi sanguinis ingens effusio consequeretur, prout idem rex Poloniae apud semet ipsum sufficienter aestimare potest. Licet nos ab interitu serenissimi domini Ludovici regis tam strenuum exercitum equitum et peditum conscriptum habuimus, quod Deo bene volente ipsi vayvodae re ipsa ita conatus suos, ne a ratione coronam nostram nobis praeriperet, prohibere potuissemus. Verum nos, ut non inique nostro haereditario iuri et contractibus inter caesarem Maximilianum et Wladislaum regem factis omnino confidebamus. Ne autem contra regni Hungariae decreta, statuta, ordinationem et modum praescriptum regnicolae eligendi regem quicque attentare auderent, conventum soror nostra, Hungariae et Boemiae regina simul cum palatino regni ad Posonium iuxta vim et tenorem ordinationis regni Hungariae et statu[torum] indixit, ubi obsequentibus regni statibus tum congregatis per nostros insignes oratores nostram et coniugis nostrae iustitiam et contractus in hoc erectos proposuimus. Super quo praefati status bene deliberato et maturo consilio et causa debite expensa heri, nempe Dominico die ante festum Sancti Thomae apostoli, qui XVI. Decembris est, superis sic volentibus nos et coniugem nostram in regem et reginam legitima electione eligendos publicarunt. Quare electio et coronatio vayvodae, quae ex sua ipsius et adhaerentum suorum propria voluntate et audacia facta est, invalida et nullius roboris est. Pro electione vero nostra cumprimis superis acceptum cum laude et honore referamus, opportet, quam serenissimo regi Poloniae, fratri et consanguineo nostro charissimo pro mutua benevolentia, ut nobiscum congaudeat, celandam esse volumus. Quemadmodum nos, ut praemissum est, cum conjuge nostra ex illa singulari commendatione, qua nos caesar Maximilianus et Wladislaus rex paterno amore et affectu maiestati suae commendaverant, pro illa arctissima necessitudine et summa confidentia, quam in illam maiestatem figimus et locamus, minime dubitamus, quin sua maiestas nobis utusque unice affecta sit, ut honorem et fortunas nostras iure ad nos spectantes promoveat et dispendium, et iacturam nostram praecustodiendo, quod denique eundem serenissimum dominum regem Poloniae nos cum coniuge nostra maiorem in modum requirendo rogamus, ut sua maiestas, in quam caesar Maximilianus et Wladislaus rex singularem confidentiam, ut fratrem habuerunt, huiusmodi ardua negotia animo perpendat, super quo nobis suum fraternum atque adeo paternum consilium imparciat et ad suscipiendum pro nostra et coniugis nostrae iustitia regnum Hungariae, ad quod iam debita electione vocati sumus, auxilio et assistentia sua nos nequaquam deserat, quinimmo se erga nos favorabiliter exhibere velit. Nos et coniunx nostra secundum Deum spem summam in suam maiestatem collocamus, cui nos rursus offerimus, ubi maiestati suae inservire possumus, etiam contra eius adversarios et hostes cum requisiti fuerimus, quod nos pro facultate nostra non illibenter, ut nostro charissimo fratri et affini, praesto esse volumus, suam maiestatem nulla ratione derelinquentes. Praenominatus consiliarius noster illi maiestati Poloniae significet, si sua maiestas nomine coniugis suae propinquitatis in regno Neapolitano aliquid difficultatis haberet, quo suae maiestati auxilio esse possumus, ut nos sua maiestas confidenter certiores reddat, tum nos ea in re domino et fratri caesareae maiestati fideliter scripturi sumus, negotiumque ipsum sollicitabimus et promovebimus non aliter, quam si nostrum proprium esset, quo se indubie caesarea maiestas amice erga illam maiestatem exhibebat, itaque sua maiestas Poloniae cum coniuge sua bene contenta erit. Ex quo deliberavimus intra paucos dies, nempe post festum Epiphaniarum Domini, hinc esse soluturos versus regnum nostrum Boemiae ad suscipiendum diadema. Tum consiliarius noster supranominatus regem Poloniae verbis nostris ac coniugis nostrae requirat et petat, ut sua maiestas pro honore nostro et complacentia nostra oratorem suum ad huiusmodi coronationem mittere non deneget. Quae omnia nos una cum coniuge nostra illi maiestati, ut nostro singulari fratri, affini, patri et patruo obsequiis nostris compensare et promereri studebimus. Post huiusmodi legationem, quam consiliarius noster ad regem Poloniae delaturus est, tum ad reginalem maiestatem, affinem nostram, coniugem suae maiestatis adeat, cui post oblatas nostras literas et coniugis nostrae credentionales pari ratione utriusque nostrum verbis benivolentiam et studia nostra dicat, si suae maiestati reginali omnia prospere responderent, quod id nobis singulari gaudio esset. Postea suae maiestati reginali declaret, quomodo ipse a nobis utriusque ex speciali confidentia, quam erga dominum et maritum suae reginalis maiestatis gerimus, in necessitatibus et gravitatibus nostris apud illam maiestatem fidele consilium, auxilium et assistentiam petiit. Non dubitamus, quin etiam eius legationis tenor ad notitiam suae reginalis maiestatis perveniet, quam obnixius rogabit, ut sua maiestas apud dominum et maritum suum nostro et coniugis nostrae nominibus modo meliori, quo potest, promoveat. Nos rursus suae maiestati reginali exhibentes, si ipsa in regno Neapolitano ratione haereditatis suae aliquam difficultatem habet, ut nobis innotesceret, tum nos suae maiestati reginali apud dominum fratrem et caesaream maiestatem summo studio adesse volumus. Itaque sua maiestas bonam et celeriorem expeditionem consequatur, quemadmodum idem Mrakess id diligentius, pluribus verbis ad suam maiestatem reginalem deferre novit. Quodcunque responsum ex utraque parte ei dabitur, nos in reditu suo praesens edocturus est, quo voluntati nostrae satisfaciet. Datum in civitate nostra Viennensi, Dominica post Luciae, XVI. mensis Decembris, anno Domini Millesimo Quingentesimo vigesimo sexto, regni vero nostri primo. Ad mandatum domini regis proprium Secunda instructio Ferdinandus Dei gratia rex Bohemiae, etc. Instructio pro Joanne Mrakess de Nastaw, quid in secreto inter caetera, quae a nobis in speciali instructione ad fratrem et affinem nostrum charissimum, regem Poloniae et deferre, et tractare in commissis habet. Quemadmodum in praemissa instructione eidem consiliario nostro data, ut post enumeratam benivolentiam et amorem, de quo nobis apud illam maiestatem Poloniae, ut fratrem, affinem, patrem et patruum plurimum confidimus, etiam exposito negotio Joannis comitis Scepusiensis et vayvodae Transsilvaniae, quomodo ipse contra nostram et coniugis nostrae haereditatem, nempe regnum Hungariae hactenus iniuste gessit, quod petitio, desiderium et studium nostrum eo tendant, ut serenissimus rex Poloniae, in quem quondam caesar Maximilianus et Wladislaus rex singulariter confidens, ut fratre suo charissimo totam spem fixerant, nostram simul et coniugis nostrae iniuriam respiciat, utque nobis sua maiestas pro suo fraterno amore paternum consilium ad suscipiendam haereditatem nostram regni Hungariae auxilium et assistentiam praestet, quemadmodum latius instructio nostra in se continet. Nihilominus ipse Joannes Mrakess debet in speciali regiae maiestati Poloniae significare, quod quamvis nostrae petitiones et desideria ac contra exhibitiones erga suam maiestatem in generalitate consistunt, tamen non est animus noster, ut haec exhibitio nostra huiusmodi limitibus, ut instructio in se continet, arctetur. Quinymmo offerimus nos respectu illius auxilii, quod nobis futurum speramus pro repetendo diademate regni Hungariae illi maiestati Poloniae econverso contra hostes et adversarios, nempe Moscos, Tartatos et alios nostrum sedulum subsidium equestre et pedestre, cum id a nobis sua maiestas requireret. Cum sua maiestas in id, de quo nos minime dubitamus, consentiet, ad idque ventum fuerit, ut designetur et nominetur, quali aut quam magno auxilio nos suae maiestati obnoxii esse debebimus, et cum quali et quam magno nobis sua maiestas iam nunc adesse voluerit. In quo consiliarius noster cum sua maiestate finaliter conveniret et concordabit iuxta continentiam mandati nostri in hoc a nobis ei dati. Per huiusmodi amicam et fraternam intelligentiam ex utraque parte nostrum non parum commodi conventurum est. Quo etiam magna Christiani sanguinis effusio praecustodiri potest, nimirum cum utriusque nostrum adversarii et inimici huiusmodi fraternam unionem et confoederationem senserint, futura illis erint maiori terrori, quam gaudio, seque non facile contra alterum nostrum aliquid hostiliter attentando movebunt. Demum consiliarius noster ea omnia praemissa summo studio, cura et opera apud illam maiestatem agat et referat, quod nobis de sua maiestate firmiter huiusmodi subsidium futurum persuademus eo nomine, quod sua maiestas, ut prius, pater et patruus nostrae coniugi in causa matrimonii et alias nunquam defuit, quinimmo ipsamet matrimonium iuvit, ut videlicet regnum Hungariae post decessum masculini sexus, nempe regis Ludovici ad nos veniat et dovolvatur. Siquidem cum nos suae maiestatis auxilium habuerimus, quo brevem possessionem regni Hungariae pervenire possumus, speramus Deo duce brevi futurum, quod cum regni nostri et aliis ducatibus et dominiis nostris, etiam caesareae maiestatis, domini et fratris nostri et imperii insigni subsidio, pro quo iam nunc non indiligenter sollicitamus, Thurco tantam resistentiam facturi sumus, per quam non solum regna nostra Hungariae et Boemiae, sed etiam regnum Poloniae atque adeo utriusque nostrum ducatus et dominia, immo tota Christianitas ad ulteriori illius hostis impetu et incursatione immunes erunt. Si autem ipse vayvoda cum suis adhaerentibus diutius in regno moraturus sit, id nequaquam fieri possit, sed cum Thurcus proximo vere cum suo exercitu veniret, tum non solum regnum Hungariae, sed alias magna strages et sanguinis effusio et alia irrecuperabilia damna subsequerentur. Sua maiestas pro comperto habeat, quod a statibus imperii ipsi vayvodae contra Thurcum nullum subsidium dabitur, quamquidem Christiani sanguinis profusionem sua maiestas, frater et affinis noster, ut Christianus rex, praecustodire cupidus et inclinatus est. Cum autem minime ambiendum est, quin uterque vayvoda, tam Moldaviae, quam minoris Valachiae ipsi vayvodae Transilvaniae adhaerere poterint, a quibus sibi subsidium non vulgare fore sperat; proinde sua maiestas adiuvet, ut nobis eam adiuturam persuademus, ut praefati vayvodae ab auxilio sibi praestando alienentur et abducantur. Sunt praeterea plures civitates in Hungaria, quarum spes omnes sitae sunt in rege Poloniae, ad quem respectum singularem habent, ut sua maiestas illas flectat et ducat in id, ut nos et coniugem nostram pro veris haeredibus cognoscant, partesque nostras sequantur, neque se alterius cuiusque debito subiicere sinant. Si sua maiestas nos et coniugem nostram in regnum nostrum haereditarium reponere adiuvabit, tum sua maiestas regnum Hungariae non solum a Thurcis servabit, sed suae ipsius maiestatis regno, ducatibus et dominiis de securitate optime consuluit, de tota denique Christianitate bene meruit. Id, quod si secus fiet, sua maiestas dispicere possit, quid suae maiestatis haeredibus expectandum sit et quod huiusmodi bono et utili communis Christianitatis sua maiestas impedimento foret. * * * Post datam vero huiusmodi legationem, sollicitabat multum Joannes Mrakess, ut sibi ad ipsam legationem maiestas regia responderet, petens consilium et auxilium ad regnum ipsum Hungariae recuperandum et regem illum exturbandum. Sacra vero maiestas Poloniae Joanni Mrakess nullum ad legationem suam responsum dedit, quam quod missura sit brevi ad serenissimum dominum regem Ferdinandum insignem oratorem suum, per quem ad omnia illa in legatione contenta respondere dignabitur. Egit igitur summa diligentia, ut illustris et magnificus dominus palatinus Cracoviensis mitteretur. Egit hoc ipsum et Sigismundus de Eberstayn, orator regis Ferdinandi, qui tum ex Moscovia rediens, Cracoviae erat. Non erat dominus palatinus ad legationem hanc dispositus, utpote qui habebat domi multa negotia privata et equos omnes in possessionibus suis Masoviticis tenebat, sed rex non modo iussit magnificentiae suae, ut hoc munus legationis ad Bohemiam obiret, sed etiam repetitis vicibus postulavit, hoc ipsum et omnes domini consiliarii ab eo postularunt. Dominus palatinus, licet fuit, ut dixi, imparatus, non potuit tamen votis regis et dominorum consiliariorum contravenire, sed ut levius fieri potuit, se itineri accinxit. Non tamen ita leviter iter ingressus est, ut non habuerit decemocto currus et supra centum et quinquaginta equos simul cum rhedariis. Priusquam autem Cracovia solvisset, accepit a sacra maiestate hanc instructionem et mandata infrascripta in medio consilii et senatus, cuius instructionis tenor fuit talis. Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithvaniae, Russiae, totiusque Prussiae ac Masoviae et dominus, et haeres. Orator noster apud serenissimum regem Ferdinandum haec aget: declarabit inprimis, quanta sit et fuerit benivolentia nostra et amor noster fraternus erga caesaream maiestatem et ipsum serenissimum regem Ferdinandum, et ut hactenus quicquid per nos praestari potuit, nihil unquam praetermiserimus studii et officii nostri ad provectionem et honorem utriusque maiestatis ampliandam. Proindeque cum nunctiatum esset nobis de provectione ipsius serenissimi regis Ferdinandi ad regnum Boemiae, ut ex animo laetati fuerimus, utque de inclinata re Christiana meliorem hoc successu spem conceperimus. Gratulabiturque nostro nomine illius maiestati verbis, quibus poterit, amplioribus de assecuto et suscepto hoc novo regio diademate et praecabitur, ut haec maiestatis suae sublimatio cedat in confusionem hostium nominis Christiani et horum regnorum, totiusque Christianitatis commodum et incrementum. Quae orator noster apud serenissimum regem Ferdinandum agere debet speciatim Declarabit, quanto nos dolore affecerit ingens casus regni Hungariae et serenissimi olim domini Ludovici regis desideratissimi, nepotis nostri miserabilis interitus, quantum igitur auxerit nobis hunc dolorem nostrum ipsius regni Hungariae discordia et scissio intestina, quae cum vel in media pace perniciosa sit omni reipublicae, tum in tanto discrimine et casu plane exitialis. De qua cum ad nos ipse serenissimus rex Ferdinandus scripserat, quaestusque fuerat de rege illic adversus pacta et iura sua electo et coronato, nos vero rescripseremus responsuros nos eius maiestati per nunctium nostrum, quem ad visendam maiestatem suam et serenissimam neptem nostram mittere destinaveramus. Supervenit utriusque maiestatis orator et consiliarius magnificus Joannes Mrakessz et de hiisdem rebus nobiscum egit, postulans a nobis utriusque maiestatis nomine consilium et auxilium ad regnum ipsum Hungariae recuperandum et regem illum exturbandum. Ad quae potulata declarabit ipse orator noster nemine quidem esse, cui concedamus, ut plus, quam nos faveat omnes felices successus earum utrique maiestati, neque ambigere nos, quin et regnum Hungariae, et tota respublica Christiana commodius a domo caesarea, quam ab ullo alio principe defendi et salvari posset. Habere item nos in memoria, quantum nobis maiestates suae cum a divo olim Maximiliano caesare, cum etiam a defuncto serenissimo rege Wladislao, fratre nostro sint commendatae, verum de praestandis suppetiis nihil omnino hoc adversissimo tempore nostro nos illi polliceri posse. Eo enim angustiarum deductum esse regnum nostrum, ut a vicinis potentissimis hostibus, praesertim vero a Thartaro, quem Thurcus in hoc constituit, continuo etiam hieme praeter solitum acerrime infestetur. Unde tantum abest, ut praestare possumus auxilium aliis, ut etiam ipsi aliorum auxilio, quod hactenus nemo praestare curat, plurimum indigeamus. Quam autem non ficta sit haec excusatio nostra, facile vel hinc maiestates suae cognoscere possunt, quod licet serenissimum olim regem Ludovicum filii loco habuerimus, isque non minus, quam maiestates suae commendatus nobis fuerat, tamen in piissimo eius bello ac in summo eius discrimine non potuerimus illius maiestati, quod omnium maxime cupiebamus, ullas suppetias ferre. Cum enim Thurcus Hungariam agressus erat, sublegavit Thartarum, qui nos, data opera, domi distineret et viribus omnibus infestaret, quod usque huc facere non cessavit. Et licet hiis diebus milites nostri ex Dei benignitate insignem ex illo victoriam reportarunt ita, ut supra viginti millia hostium caesa sint et profligata, tamen ea est eorum multitudo, ut subinde veluti hydriae capita succrescant. Petet igitur orator noster maiestates suas, uti has rationes nostras boni consulant, neque aliorsum vertant, quin ut res est et amor noster mutuus exposcit. Namque consilium nostrum requirunt de iustitia sua vindicanda, utcumque non satis comperta sint nobis ea pacta et iura maiestatum suarum, de quibus nihil nobis praesentibus actum meminimus, nec id quoquomodo consulere vellemus, quod honori et accessioni earum officeret. Tamen considerantes in quanto discrimine constitutum sit regnum Hungariae, quamque iam in ipsis faucibus hostilibus haereat, cognoscentes plane, ut si arma et infestatio Christianorum accederent, quam facile hac occasione communis hostis non solum regnum ipsum Hungariae, sed etiam universam rempublicam Christianam opprimere posset, censemus et consulimus ex animo, ut aliis potius honestis modis et conditionibus ius maiestatum suarum requiratum, quam tumultu bellico exigatur, ne ulcus asperius tractatum universo corpori exitium afferret. Ad componendas autem has perniciosissimas discordias et iustitiam maiestatum suarum aequis ac decentibus modis et conditionibus obtinendam offeret orator noster studium, favorem et omnem operam nostram, offeret amorem et coniunctionem nostram mutuam ad communium regnorum ac dominiorum nostrorum, ac totius Christianitatis commodum et tranquillitatem. Si quaeretur de voluntate regis Hungariae, utrum nos velit de ipsa concordia inter se et serenissimum regem Ferdinandum agere et tractare, dicendum nos minime dubitare, quin ipse serenissimus rex Hungariae non abnuet sequi hoc salutare studium et consilium nostrum, cum nemo sit adeo rationis expers, qui non malit certam et honestam concordiam, quam dubii eventus bellum aggredi. Et proinde modis omnibus orator noster admittetur, ut inter ipsos duos reges bellum intercipiatur et concordia inter eos et pax honesta componatur. De iure nostro, quod nobis vigore bullae aureae ad regnum Boemiae competit, prius et seorsum agendum erit cum aliquibus dominis illis nobis affectis et si ex illis cognoscet nihil esse literarum alicuius vigoris, quod huic iuri nostro et bullae aureae obsisteret, videlicet si non ostenderent aliam bullam seu literas bullae aureae contrarias, quibus concederetur Bohemis libera electio et excluderentur propinquiores agnati ex linea masculina, tum demum agat prius privatim idem orator noster cum serenissimo rege Ferdinando et declaret, quam plenum et optimum ius habeamus ad ipsum regnum Boemiae, quod tamen prosequi nolumus, nec impedire in animo habemus illius maiestatem, cui favemus ex animo omnem felicitatem et provisonem, sed tantum ius nostrum commemoramus, ut tametsi illud potuissemus prosequi, destitimus ab eo prosequendo causa pacis Christianae. Rogamus tamen ipsum serenissimum regem Ferdinandum, ut iuris nostri benignam habere velit rationem et providere, ut illud nos et posteri nostri non ammittant. Nam consiliarii et subditi nostri expostulant a nobis, ut hoc ipsum ius nostrum silentio non praetermittamus. Quemadmodum autem nos in praesens ius nostrum praedictum prosequi substitimus, sic et ipse serenissimus rex Ferdinandus facere dignetur causa rei Christianae de iure, quod ei competit ad regnum Hungariae, quod quibusvis aliis modis potius, quam bello et armis repetere dignetur. De foederibus et arctiori coniunctione nostra cum caesarea maiestate et rege ipso Ferdinando ineunda, licet nobis necessitudo sanguinis et vetus coniunctio cum earum maiestatibus intercedat, tamen ad firmandam magis ipsam coniunctionem nostram et ad communium subditorum nostrorum tranquillitatem et pacem fiat innovatio et confirmatio antiquorum foederum, quae fuerant inter serenissimum olim parentem nostrum Casimirum regem et Georgium Bohemiae regem. Et si quid in eis mutandum vel addendum videbitur iuxta conditionem et statum praesentis temporis, id immutetur et addatur, videlicet si magis expedire cognoscetur pro conservanda inter communia regna, dominia et subditos pace et tranquillitate incipiendo anno praesenti, deinde singulis trienniis fiant conventus in finibus, alter in aliquo loco prope fines Slesiae in minori, alter in maiori Polonia. Ad quos conventus convenirent statis diebus consiliarii, seu commissarii de regno nostro et ducatu Slesiae, qui quaerelas et iniurias subditorum tam de ipso regno Hungariae, quam de ducatu Silesiae et Lusatiae audirent et iustitiam ministrarent. De ducatibus et castris Osswyanczim, Zathor, Szyewyor, Volek, Berwalth et caetera si non incidet mentio aliqua per dominos Bohemos et alios consiliarios serenissimi regis Bohemiae, etiam de illis in praesens orator subticebit et nihil constituet. Ubi vero illi aliquam ipsorum ducatuum et castrorum memoriam facerent, producet e diverso orator literas dotis promissae et debitae serenissimae olim dominae Elisabeth reginae, matri nostrae et curet, ut in recompensam eiusdem dotis castra et ducatus praedicti apud regnum ipsum nostrum ita, ut nunc possidentur, remaneant. Quod si effici non posset, reservaretur et suspenderetur tractatus de illis ad tempus componendae pacis et concordiae inter serenissimos Hungariae et Boemiae reges: tum demum enim commodius haec et alia inter eiusmodi tractatus ingeri et expediri possent. Quoniam vero multae suboriuntur differentiae inter communes subditos ratione finium et limitum, aget orator, ut deputentur commissarii de ducatu Slesiae, qui cum nostris commissariis convenientes, limites faciant et omnes controversias ratione illarum subortas sopiant et componant. Et cum in foederibus antiquis cavetur, ne cudatur falsa moneta in damnum alterius dominii, dicatur, quod in Slesia cusa est a longo tempore, et etiam nunc cuditur moneta Swidnicensis sub signis nostris in maximum rei publicae regni nostri detrimentum, agatque orator et petat, ut prohibeatur eius cussio et moneta illa amplius in regnum nostrum non importetur. Referetque eam fuisse potissimam causam prohibitionis commerciorum in Slesiam ex regno nostro, quamvis et aliae fuerint rationes non vulgares, praesertim heresis Lutherana, qua subditos nostros per eiusmodi commercia infici et corrumpi nollemus. Quae quantum malorum rebus humanis invexerit, latius patet, quam explicare necesse sit; tamen vellemus de ipsa prohibitione cum consiliariis et subditis nostris in hoc conventu consilium capere et alio tempore serenissimo regi Ferdinando de hoc negotio, prout ad nos scripsit, respondere. Visenda erit serenissima regina, neptis nostra et post declaratum illi debitum necessitudinis nostrae amorem, explicandae erint causae, propter quas ipsum oratorem ad earum maiestates miserimus. Nempe, ut adesset et honorem exhiberet nostro nomine coronationi maiestatum suarum et de renovandis antiquis foederibus et arctiori coniunctione cum caesarea maiestate et serenissimo rege Ferdinando ineunda ageret. Et praeterea cum discordia inter ipsum serenissimum regem Ferdinandum cum rege Hungariae vergere videtur in maximum non solum horum regnorum, sed etiam totius Christianitatis discrimen, declarabit orator noster studium nostrum de reducendis ad concordiam ipsis ambobus regibus propter salutem rei Christianae in extremo periculo constitutae. Agetque, ut ipsa serenissima neptis nostra adiuvare sequeretur hoc ipsum studium nostrum et alia negotia, quae tractabit, pro voto nostro transigenda. Eadem erunt speciatim agenda cum dominis regni Boemiae, simul ac cum aliis, ad quos literas fidei dari fecimus. Et si ventum fuerit ad tractatus de concordia inter hos duos reges serenissimos, utendum erit consilio oratorum illustrissimi domini Georgii ducis Saxoniae. De matrimonio inter filium nostrum et serenissimi regis Ferdinandi filiam cum ad tractatum eius solidum ventum fuerit, consentiet orator noster ad ipsum connubium et promittet pro nobis nos filium nostrum ad hoc inducturos, ut cum illustrissima filia serenissimi regis Ferdinandi septennis fuerit, sponsalia per verba de futuro, cum vero aetatem legitimam duodecim annorum attigerit, matrimonium per verba de praesenti cum eius illustritate contrahere debebit et contrahet. In omnibus autem hiis et aliis negotiis tractandis si quid tale occurrerit, quod ipse orator facere non posset absque speciali instructione et voluntate nostra, id quidquid fuerit, evestigio nobis perscribere curabit, ut quae voluntas et sententia nostra fuerit, illam plane instruere possemus. Caeterum visendus erit et salutandus nomine serenissimae coniugis nostrae dominae reginae serenissimus rex Ferdinandus, visenda et serenissima eius coniunx, neptis nostra. Et utrique gratulabitur orator de provectione ad hoc regium fastigium cum spe maioris incrementi tum ob sanguinis et arctissimae affinitatis necessitudinem, tum etiam ob ipsius serenissimi regis Ferdinandi animi magnitudinem, prudentiam et in rebus peragendis dexteritatem, quibus sua serenitas labanti rei publicae Christianae consulere poterit. Testabitur deinde et declarabit singularem affectum et benivolentiam non vulgarem reginalis maiestas erga illas ambas maiestates et subinferet per occasionem de negotiis ducatus Barensis. Imprimis de libera restitutione arcis Barensis, quae iussa est resignari, sub conditione videlicet, quod nominetur praefectus aliquis, qui sit gratus caesari vel vicegeri, et deinde confirmetur. Et quia possent hinc multae ambigitates oriri et difficulter inveniretur, qui placeret, idcirco rogandus erit serenissimus rex Ferdinandus, quod literas scribat caesareae et catholicae maiestati, ut arcis Barensis restitutio libera et sine conditione aliqua concedatur. Nam non aliter custodietur et fideliter, et vigilanter, quam si per praefectum caesaris servaretur. Praeterea exponendae erunt multae difficultates, quae emerserant post obitum illustrissimae dominae ducis Isabellae felicis memoriae super ipso ducatu Barensi, quod quem illustrissimus vicerex totis ingenii viribus anhaelabat. Nam et modo idem vicerex ex Hispaniis Italiam rediens, licet commissum fuit illi a caesare, ut ad ducatum Barensem specialem respectum haberet, tamen in primo concilio, quod Neapoli habitum est, proposuit, quod serenissima domina coniunx nostra teneatur persolvere "adoham", quae est contributio pecuniaria solita iudici inter proceres et barones illius regni tempore belli, vel alterius urgentis necessitatis. Et hoc esse de mente caesaris asserebat, quod minime credendum est. Et quia per alios consiliarios hoc fuit revocatum in dubium et reiectum in consultationem caesaris, pendente hoc dubio, verendum est, ne ipse vicerex temere ad executionem et exactionem pecunariam procedat. Idcirco scripsimus oratori nostro, Joanni Dantisco, quem apud caesarem habemus et rationes significavimus, quibus nos cum serenissima coniuge nostra ad hanc contributionem, quam adoham vocant, non teneremur, tum quia illustrissima domina dux Isabella nunquam ad hanc adoham compulsa sit, licet pluries fuerit indicta, tum quia ex regula regiae camerae summarie cautum est, quod reges et filii regum non debeant huic tributo subiicere, et hoc fuit diutius et semper in regno illo observatum. Modo si nos et serenissima coniunx nostra ad hanc adoham compelleremur, esset iniustissimum et in nostram gravem iniuriam et levitatem, et praesertim si retractarentur ac infringerentur, quae illustrissimae dominae duci Isabellae fuere iuste observata et generose concessa per serenissimum et catholicum regem Ferdinandum, divae memoriae caesaris et regis Ferdinandi proavum et praedecessoram. Quamobrem impetrandae erunt literae a serenissimo rege Ferdinando ad caesarem, quibus rogetur caesari, velit mandare et iubere illustrissimo viceregi et in eius absentia collaterali consilio regni Neapolitani, quod super ducatu Barensi singularem et specialem respectum habeant, nec innovent aut innovari permittant quidquam in eo ducatu, quod nobis et serenissimae coniugi nostrae damnum aut dedecus parere posset, inconsulta caesarea maiestate, a qua nihil iniusti timeri debet, sed prout ducatus Barensis per illustrissimam dominam ducem Isabellam fuit quiete et pacifice tentus et possessus, sic et ad praesens in possessione pacifica et tranquilla nostra et serenissimae coniugis nostrae continuetur et perseveret cum eisdem gratiis, privilegiis, iuribus, exemptionibus et immunitatibus, quibus illustrissima domina dux Isabella iure potita est. Obtineantur et alterae literae ad ipsum viceregem, quibus a serenissimo rege Ferdinando moneatur ad ea omnia observanda, quae super statu Barensi caesar illi mandavit. Quod reliquum est, erit prudentiae ipsius oratoris, ita operam, studium et sermones suos accomodare et dirigere, ut temporis et rerum nostrarum, ac regni nostri ratio postulabit, utque maxime ex usu et dignitate nostra fieri posse videbitur, quod totum illius consilio et industriae committimus. Datum in civitate nostra Cracoviensi, die vigesima quarta mensis Februarii, anno Domini Millesimo quingentesimo vigesimo septimo, regni vero nostri vigesimo primo. Sigismundus rex scripsit * * * Iis mandatis et instructione acceptis soluit Cracovia illustris et magnificus dominus orator die Martis ante Carnisprivium, quae fuit vigesima quarta Februarii. Pervenit autem Pragam feria quarta post Invocavit. Pridie autem eius diei, quo Pragam attigisset, substiterat pro nocte tribus miliaribus in oppido Nehvizd ab urbe Pragensi, unde postridie mane Pragam versus se accinxit et vix sese loco movit, magnificus dominus Zdenek Trczka primus omnium illustrem et magnificum dominum oratorem apud dictum oppidum Nehvizd excepit et salutavit, Pragamque cum equitatu suo satis numeroso et splendido comitatus est, apud quem in arce Opoczno sabbato ante praedictam dominicam Invocavit nocturnum habuit, ibidem lautissime et splendidissime habitus et tractatus est. Cumque urbi Pragensi illustris et magnificus dominus orator appropinquaret, exierunt obviam illustri et magnificae dominationi suae illustrissimus dominus dux Carolus Minsterbergensis, magnifici ac generosi viri dominus Vilhelmus liber dominus in Valtpurk, sacri Romani imperii dapifer et sacrae maiestatis regiae Boemiae magister curiae, dominus [- - -] de [- - -] iudex [- - -] dominus Adam de Novadomo cancellarius, dominus Raczlaus notarius regni Boemiae, dominus Joannes Offman thesaurarius et dominus Detrich Stayn consiliarius, totaque aula serenissimi domini regis Ferdinandi continens in se Bohemos, Hispanos, Italos, Moravos et Slesitas, constabatque ipsa aula ex sexingentis equitibus. Cum autem Pragam pervenisset, diversoria pro se parata invenit talia, qualia in civitate Pragensi meliora haberi non potuerunt, in quibus omnia necessaria ad bene, lauteque vivendum pertinentia abunde adornata invenit, provisores adhibiti viri non indiligentes. Eodem etiam die rex Ferdinandus miserat magnificum dominum cancellarium regni Boemiae et generosum dominum Albertum de Perstyn, postulans, esset dominus orator boni animi, respiraretque ex tam longo et gravi itinere? Provisoribus autem iniunxerant, ut de omnibus rebus pertinentibus ad necessitatem domini oratoris et suorum omnium subministrent. Magnificus vero dominus orator servavit in omnibus modestiam, aequum reputans tantam liberalitatem honesta parsimonia compensare. Haec acta fuerunt, quo die Pragam intraverat. Postridie vero rex iterum misit invisere, salutareque dominum oratorem, et si quibus egeret, diligenter perquirebant. Itaque nihil egit dominus orator illo die. Die autem Veneris significavit rex illustri et magnifico domino oratori, quod habiturus esset audientiam sub horam vicesimam ad integrum horologium. Sed quia rex eo die occupatus erat iudiciis, exigebatque postea iuramenta ab officiariis regni Boemiae, audientia domino oratori extracta fuit sequentem diem Saturni, quae sunt sedecima Martii, in horam quartam decimam. Sub qua quidem hora praedicto die Saturni misit rex pro domino oratore magnificos dominos Vilhelmum liberum dominum in Valtpurk magistrum aulae, Zdeslaum Dupsky iudicem, Raczlaum notarium supremum regni Boemiae, Petrum Rasthy succamerarium reginae, [- - -] Bohumyecz et Pragar adolescentes optimae indolis australes, aulicosque regios, qui dominum oratorem ad arcem Pragensem comitati sunt et in conspectum regium deduxerunt. Et cum pervenisset dominus orator ad regiam maiestatem, assurgens processit rex in margines usque erga dominum oratorem loci ante eminentioris, et receptum per manus secum prope solium regium substitit, et denuo manu regia [- - -] dignatus est. Magnificus dominus orator praemissis salutationibus et gratulationibus solitis, literas fidei de more porrexit, legationemque publicam doctore Venceslao interprete dixit, quae etsi fuit fusissime dicta, placuit tamen eam in compendium hic inserere. "Serenissime et excellentissime rex et domine, domine gratiosissime! Etsi persuasum habeat maiestas domini mei clementissimi satis cognitum, perspectumque esse maiestati vestrae suum erga caesaream et vestram maiestatem fraternum amorem et benivolentiam, nihil enim unquam maiestas sua praetermisit studii et officii sui, quo utrique maiestati vestrae gratificari, earumque dignitati et accessionibus commodari posse videbatur. Tamen cum intellixisset ex magnifico domino Joanne Mrakessz, gratissimo sibi nuntio maiestatem vestram felicibus auspiciis ad suscipiendum diadema huius incliti regni provectam esse, licet plane diem eius festivitatis ignoraret, me tamen evestigio, ut per celeritatem fieri potuit, ad maiestatem vestram expedire dignata est, ut et maiestatis suae amorem ac propensionem animi erga maiestatem vestram abundius declarem et in ea nova provectione maiestatis vestrae omnem illi, quem possem honorem et obsequium exhiberem. Cuius suscepti diadematis festivitatem quod neglexerim, eo factum est, quod neque maiestas vestra certam eius diem significare dignata sit, neque illa ipse orator maiestatis vestrae nominare scivit. Tamen quam celerius fieri potuit, me illius maiestas ea causa huc expedire curavit. Cum enim maiestas sua post miserabilem regni Hungariae cladem fuisset ingenti dolore perculsa partim ob ammissam tam infeliciter dulcissimum nepotem suum, partim ob perfractum usque adeo praecipuum rei Christianae clipeum, proindeque quod in illo insperato casu oportunum censebat, admonuisset per literas et nunctios suos tam huius regni, quam etiam Hungariae proceres, ut eum sibi principem eligerent, qui potens et sufficiens esset ad imminantem horum regnorum et totius Christianitatis calamitatem et ruinam propulsandam. Plurimum laetata fuit maiestas sua, audita vestrae serenitatis ad regnum hoc provectione, plane considerans, quod cum maiestas vestra unum sit cum caesarea celsitudine, de cuius fortunae et imperii amplitudine dici satis non potest. Spem indubiam capit illius maiestas, quod nemo efficacius et pro pietate sua libentius, quam maiestates vestrae sint rebus Christianis afflictis et labantibus opem allaturae. Quare, serenissime princeps, gratulatur ex animo illius maiestas vestrae celsitudini hoc regium culmen adeptum et diadema susceptum, gratulatur et reipublicae Christianae hanc illi provectione vestrae maiestatis spem non vulgarem salutis exortam, optatque omni desiderio maiestas sua, ut haec vestrae serenitatis sublimatio cedat illi in gloriam perpetuam et in totius rei Christianae defensionem et incrementum. Rogatque illius maiestas vestram celsitudinem, ut cum videat ipsam rem Christianam non solum ab externis potentissimis hostibus in dies magis labefactari, sed etiam internis bellis et seditionibus acriter aestuare, divina et humana omnia confundi, omniaque ad extremum spectare interitum, animum suum inducere et casaream maiestatem cohortari velit ad ipsam rem Christianam a tam praesenti ruina vindicandam, ne tum demum illi consultum vellent, cum actum de salute ipsius videbitur. Nam ipsa maiestas serenissimi domini mei, quae assidue multo sanguinum et impendio suo hanc molem et impetum infidelium sola sustinet, sola etiam clarius videt, quantam, quamque praesens toti Christianitati immature ab omnibus provisum fuerit, calamitas et exitium impendeat. Aderit in hoc sanctissimo studio illius maiestas vestrae celsitudini omnibus viribus et facultate, quacumque poterit, ut sedatis tandem domesticis bellis et turbis insanissimis, communi omnium hosti oportuno modo resistatur et quacumque alia in re maiestati vestrae illius celsitudo commodare et gratificari posse videbitur pro conservando mutuo et fraterno amore et benivolentia vestrarum maiestatum, id semper pro virili sua praestare curabit, quod etiam vicissim eius maiestas de vestra serenitate sibi certissime persuadet, neque dubitet, quin vestra maiestas sit illius fraterno amori et benivolentiae pari affectu et studio semper responsura. Quod ad me attinet, ut missus sum ab ipso serenissimo domino meo ad honorem et obsequium maiestati vestrae pro virili mea praestandum et ad coniunctionem maiestatum vestrarum arctiorem ineundam, foederaque cum hoc inclito regno confirmanda et augenda, ita me illi fidem quoque et studium omne meum ad serviendum et commodandum vestrae maiestati, quantum per me fieri potest, offero et addico. Nomine tamen sacrae maiestatis regiae, domini mihi clementissimi latius dicturus et acturus sum cum maiestate vestra, quando illa audientiam angustiorem mihi dare dignabitur." Sed praemissam legationem illustris et magnificus dominus orator plurimum locupletavit ita, ut una et dimidia horis eam diceret, commemorans ea quam aptissime, ut serenissimus Wladislaus rex Hungariae anno Domini 1444. pro regno Hungariae pugnans interiit, utque eodem exemplo Ludovicus rex nuper interiit, impari manu contra [Thurcam] dimicare volens. Post dictam vero huiuscemodi publicam legationem rex Ferdinandus evestigio advocavit ad se consiliarios regni sui Boemiae et archiducatus Austriae, praemissaque cum eis consultatione reverendissimus dominus episcopus Tridentinus consignatis in tabulis (quas tum habebat) legationis suprascriptae capitibus, summatim Latino sermone nomine regio respondit, eodem doctore Venceslao interprete. Contentus fuisset illustris et magnificus dominus orator, ut absque interprete responsio daretur, verum rex voluit propter dominos Bohemos, ut doctor Venceslaus ex Latina responsione Bohemicam faceret. Cuius summa ita se habet: "Spectabile et magnifice - inquit episcopus Tridentinus - domine orator! Ea, quae magnificentia vestra vice et nomine serenissimi domini, domini Sigismundi Dei gratia regis Poloniae et suae charissimae, amantissimaeque coniugis, etc. serenissimo domino, domino Ferdinando eadem gratia Hungariae et Boemiae, etc. regi, domino meo clementissimo copiose, simul ac ornate et optimo ordine exposuit, ipsa sacra maiestas domini mei gratiosissimi abunde satis intellexit. Omniumque primum magnas agit et habet gratias sua maiestas serenissimo domino regi Poloniae de hac, quam declarastis amicissima et plane fraterna salutatione et gratulatione ex ea nova et auspicatissima maiestatis eius ad hoc regium solium incliti regni Bohemiae suffectione et coronatione. Praecaturque vicissim maiestas sua serenissima, ut sacrae maiestati regiae Poloniae in omnibus rebus et actionibus felicissime succedat, et quod Deus optimus, maximus maiestatem serenissimi domini vestri una cum suae maiestatis clarissima coniuge et dulcissimis liberis salvam et incolumem cum incremento felicissimorum successuum quam diutissime servet et augeat. Agit insuper illius maiestati magnas gratias, quod illustrem et magnificam dominationem vestram oratorem ad serenitatem suam mittere dignata est, oratorem tam gratum et acceptum serenissimo domino meo, ut gratiorem, acceptioremque mittere non potuit. Quod vero illustris et magnifica dominatio vestra recensuit serenissimum dominum regem Poloniae nihil unquam praetermisisse, in quo possit primum sacrae casareae et catholicae maiestati, deinde etiam serenissimo domino regi Ferdinando gratificari, satis haec omnia et caesareae, catholicaeque maiestati, et serenissimo domino regi Ferdinando, totique orbi Christiano nota sunt, longumque esset, neque refert ea omnia officia repetere, quae serenissimus dominus rex Poloniae in sacram domum Austriae multis modis praestitit, agitque et habet princeps meus de hiis omnibus serenissimo domino regi Poloniae amplissimas gratias, offerens se et sacratissimam caesaream, catholicamque maiestatem domini et fratris sui charissimi in omnibus sacrae maiestati Poloniae gratificaturas. Quod autem diem certum felicissimae coronationis suae maiestas domini mei serenissimo domino regi Poloniae nec datis literis, nec medio Joannis Mrakess significaverit, quod eo celerius maiestas sua magnificentiam vestram huc expedivisset ad condecorandum hunc sacratissimum actum, nec ipsamet maiestas domini mei priusquam Pragam pervenit, scire potuit diem coronationis suae. Pragam vero veniens, rebus ita postulantibus, paucis diebus ab ingressu suo se coronari Deo bene iuvante permisit. Nihilominus tamen moram hanc serenissimi domini vestri regis et illustris ac magnificae dominationis vestrae boni consulit, locumque huic iustissimae excusationi dare dignetur. Quod autem gravissimum casum illum serenissimi domini Lodovici, Hungariae et Boemiae, etc. regis et cladem a Turcis acceptam attinet, fidem habet indubiam serenissimus dominus rex Ferdinandus, quod serenissimus dominus rex Poloniae maximo dolore et moerore affectus et consecutus erat tam ex immatura morte sui amantissimi nepotis, quam ex tam gravissimo casu regni Hungariae et totius rei Christianae. Serenissimus etiam rex meus, audita tam atroci et inauspicatissima rei novitate, quanto moerore et dolore affectus fuit, nulla ratione, nullisque verbis id consequi potest. Verum cedens moerori et dolori praesertim, cum doloribus et lachrimis frustra sit reipublicae Christianae succurrere, eo omnes vires ingenii sui, omne studium, curam et diligentiam, omnes facultates, omnesque nervos suos intendere coepit, ut tam praesentissimis malis et periculis, quae reipublicae Christianae imminent, gratia Dei et ope ac consilio caesareae et catholicae maiestatis, serenissimi domini regis Poloniae, aliorumque principum imperii occurreret et iniuriam, mortemque a Turco desyderatissimo sororio suo illatam quam citissime fieri possit, vindicaret. Gaudet etiam toto pectore maiestas serenissimi domini regis mei, et gratulatur plurimum serenissimo domino regi Poloniae se parta recens victoria tam insigni et memorabili de Tartaris, de qua primum literis, postea medio illustris et magnificae dominationis vestrae suae maiestati significavit, praecaturque dominum Deum, ut huiusmodi victoriis et multo maioribus serenissimum dominum regem Poloniae de hostibus Christiani nominis Tartaris, aliisque infidelibus ornet et augeat pro nostra et reipublicae Christianae summa consolatione et incremento, nihilque tam felix, tam iucundum sacrae maiestati illae accidere et evenire potest, quod maiestas regis mei non multo feliciora, iucundioraque suae serenissimae maiestati non vehementer optaret. Quod vero foedera antiqua innovanda et nova facienda attinet, ad quae illustris et magnifica dominatio vestra plenam habet instructionem et mandata, sacra maiestas regia contenta est omnia facere, quae putabit pertinere ad gloriam Dei et arctiorem coniunctionem non modo personarum suarum maiestatum, sed etiam regnorum et dominiorum eorundem. Gratissimaque est ista exhibitio serenisimo domino meo regi, quam nomine sacrae illius maiestatis declarastis, in quibus viscissim illius maiestati serenissimus dominus noster gratificari poterit, libentissime id facere dignabitur. Postremoque illustris et magnifica dominatio vestra obsequia sua serenissimo domino meo obtulerit, commendaveritque in hiis, quae forent ex honore et utilitate suae maiestatis et reipublicae Christianae, sua maiestas quemadmodum scit, quod illustris magnificentia vestra divo caesari Maximiliano et serenissimis dominis Wladislao et Ludovico clarissimae memoriae regibus bene, utiliterque inservierit, ita certissimam spem habet de illustri magnificentia vestra, quod pariter maiestati suae et regnis eius obsequia sua praestabit, vultque uti libenter, in quibus necessarium erit, obsequiis illustris magnificentiae vestrae perinde ac eius viri, cuius virtus et integritas, in rebusque benegerendis dexteritas maiestati suae regiae est notissima, perspectissimaque. Polliceturque maiestas sua, quod vicissim haec omnia illustri magnificentiae vestrae gratia et liberalitate regia compensare dignabitur. De hiis tamen et aliis rebus secretioribus secreta audientia illustri magnificentiae vestrae a maiestate sua alio tempore praestabitur." Dato hoc responso, rex e solio surgens, illustrem et magnificum dominum oratorem per manus accipiens, clementissime allocotus est: "Domine - inquit - orator, licet sitis a nobis hic hospitio remoto, volumus tamen praesentia vestra saepe uti et interdum toto die nobiscum retinere. Cras - inquit - nobiscum prandebitis. Estisve vocati ad prandium nostrum?" Et illustris ac magnificus dominus orator gratias egit maiestati regiae de clementissima allocutione, offerens se ad omnia, quaecumque virium suarum essent et prandium libens, gratusque excepit. "Sed - inquit - serenissime rex, nemo me vocavit." Et tum rex: "Ecce, nos rogamus illustrem dominationem vestram." Voluit postea illustris et magnificus dominus orator adire sacram et serenissimam reginalem maiestatem, salutaturus eam serenissimorum dominorum regis et reginae Poloniae nomine. Sed regia maiestas Boemiae et hoc ipsum in diem sequentem extraxit. Die vero Solis, decima septima Martii, quae erat dominica Reminiscere, illustris et magnificus dominus orator ad regiam maiestatem vocatus erat circa horam XVII, sumptoque prandio lautissimo et plane sumptu regio instructo, rex cum illustri domino palatino et cum domino episcopo Tridentino, cum domino Leone, cum domino Vilhelmo magistro aulae regiae, cum domino iudice, cum domino cancellario regni Boemiae, cum domino cancellario Austriae, cum domino Raczlao notario regni Boemiae, cum domino Joanne Mrakess, cum domino [- - -] de [- - -] thesaurario Austriae et cum domino Detrich Stayner secretum consilium intravit. Interfuit illic dominus castellanus Plocensis et secretarius illustris et magnifici domini oratoris, Paulus Crassowski. Sed antequam ad consilium illustris et magnificus dominus orator intraret, commemoravit serenissimo domino regi Ferdinando de matrimonio, idque fecit semotis arbitris. Rex fuit plurimum ex hac re contentus et dixit: "Illustris et magnifice domine orator, libenter alio tempore de hiis loquemur, vos interim cum nullo in hoc negotio tractetis, reservemus haec in aliud tempus." Hiis dictis contulit se rex, ut dictum est, ad cubiculum secretum cum suprascriptis dominis. Illustris vero dominus orator legationem secretam secundum instructionem a maiestate regia Poloniae datam lingua Polonica, domino Plocensi interprete dixit, repetita prius summatim legatione domini Joannis Mrakess. Cuius legationis capita et articuli ut fuerunt a serenissimo domino rege Poloniae dati, ab exordio ipsius narrationis sunt inserti. In hac autem legatione illustris et magnificus dominus orator omne studium suum, omnem diligentiam et omnes ingenii sui vires eo intenderat, ut regem Ferdinandum ad concordiam cum serenissimo domino rege Joanne flecteret, ponens ob oculos pericula ex hoc bello toti Christianitati imminentia, vires imperatoris Thurcorum fusissime declarans et deducens ac probans, quam sit potens Thartarus et quam instructus a Thurco gentibus, machinis bellicis, globis, pulveribus et pecuniis, et quam sine intermissione regna et dominia maiestatis regiae infestat. Cuius exercitum licet gentes regiae fuderunt, hoc tamen vires eius parum sunt attritae, ymmo irritatus fiet nobis infestior. "Et utinam sim - inquit - falsus vates, quod hoc anno maximis copiis dominia serenissimae regiae maiestatis Poloniae invadet, volens ulcisci casum suorum. Et si quando Tartarus potens fuit, nunc maxime, praesertim cum (ut dictum est) Thurcum habet sibi valde propitium, qui illum et gentibus, et pecuniis, et caetero bellico apparatu instruit in eum usum, ut regnum Poloniae non infestet solum, sed etiam vastet, non permittatque serenissimum dominum regem Poloniae contra Thurcum principibus Christianis auxilia ferre, et quod posthac fractis viribus Polonorum, securius possit ad alia regna penetrare et ea sibi et Thurcorum potestati, et dominio eiusdem subiicere." Allegavit illustris et magnificus dominus orator illud miserabile exemplum de Batti imperatore Tartarorum, qui per Poloniam, Slesiam et Moraviam omnia ferro, ignique vastans, ad Hungariam usque pervenerat cum omnibus copiis suis, eamque totam triennio occupaverat duobus castris exceptis, "Strigoniensi et si bene memini, montis Sancti Martini. Nec tum fuerat Batti tam potens, ut nunc est." Commemoravit rursus illum divi Wladislai Hungariae et Poloniae, et Ludovici Hungariae, Boemiaeque regum casum acerbissimum, quorum prior patruus, alter nepos regis nostri fuit et strenue pro regno Hungariae cum Thurco armis decertantes, accubuerunt, suoque sacro sanguine terram Hungaricam consecraverunt. Ad haec subiunxit illud per insinuationem, quod serenissimus rex Poloniae ex utraque linea sit arctissima necessitudine coniunctus sacratissimae caesareae ac catholicae maiestati ac serenissimo domino Ferdinando Hungariae et Boemiae, etc. regi. "Ex linea quidem paterna sic deduxit, quod diva Cymbarka dux Masoviae, neptis ex sorore serenissimi domini olim Wladislai Jagellonis regis Poloniae, avi sacrae maiestatis regiae Poloniae, mirae pulchritudinis mulier locata fuit in matrimonium serenissimo domino Hernesto archiduci Austriae, ex qua princeps Hernestus Fridericum tertium susceperat, proavum miestatis vestrae. Ex linea vero materna: rex Casimirus, parens serenissimi domini nostri regis clarissimae memoriae Elisabeth, filiam Alberti Hungariae et Boemiae regis, archiducis Austriae, caesaris Friderici fratris patruelis uxorem accepit, dominam illam omnium mulierum felicissimam. Fuit enim neptis caesaris, filia regis, soror regis, uxor regis, quatuor regum coronatorum et unius cardinalis mater et mater divi Casimiri, qui inter beatos reputatur. Supervenerunt ad haec illa clarissima duo matrimonia, quod serenissimus dominus Ferdinandus duxit uxorem dominam Annam, filiam divi olim Wladislai regis, neptem ex fratre serenissimi domini regis Poloniae; acceperat vicissim olim rex Ludovicus serenissimam dominam Mariam in coniugem, sororem sacrae caesareae et catholicae maiestatis et serenissimi domini Ferdinandi regis. Ex hiis et aliis causis neminem esse, cui serenissimus dominus rex Poloniae concedat, ut plus, quam ille faveat omnes prosperos successus earum utrique maiestati. Nec dubitat maiestas eius, quod regnum Hungariae et tota Christiana respublica multo commodius a sacra caesarea domo, quam ab ullo alio principe defendi potest. Sed dum - inquit illustris et magnificus dominus orator - maiestas regia Bohemiae regnum illud armis repetere adoriretur, plurimum timet serenissimus dominus rex Poloniae, ne Thurcus litem illam dirimat et totam Hungariam (quod Deus avertat) occupet. Cumcum - inquit - maiestas vestra contra regnum Hungariae arma et gladios cruentos eduxerit et ex alia parte Thurcus frameam cruentam in hoc regnum extenderit, parvo negotio hoc miserum et afflictum regnum sit periturum. Taceo, quid de aliis vicinis regnis, si casus iste, quem tamen Deus procul vertat, sperandum erit. Quae omnia altius secum maiestas regia Poloniae perpendens, videt velut in speculo gravissimum discrimen, in quo constitutum est regnum Hungariae, videt, quod haeret in faucibus hostium, si ad haec mala accedent arma Christianorum principum, cognoscit, quod Turcus communis hostis non solum ipsum regnum Hungariae, sed etiam totam Christianitatem facillime opprimet. Censet ergo et consulit ex animo, ut aliis potius honestis modis maiestas vestra - inquit illustris et magnificus dominus orator - ius suum, quam tumultu bellico exigat." Egit modis omnibus dominus orator, perducere volens regem ad concordiam, offerebatque studium et operam serenissimi domini regis Poloniae. "Cuius maiestas licet habuerit in magno ducatu Lithvaniae magna et gravia negotia sua et illorum subditorum, utpote apud quos a quadrennio non fuit, destinaveratque in animo illuc se cum serenissima domina regina et illustrissimo domino Sigismundo Augusto, magno duce Lithvaniae, filio suo amantissimo conferre, sed perpendens, quid periculorum superimmineat toti reipublicae Christianae, nedum Hungaris revocavit propositum suum, meque - inquit - ad maiestatem vestram misit, agerem de pace inter maiestatem vestram et regnum Hungariae." Data opera, illustris et magnificus dominus orator ex nomine serenissimum regem coronatum apellare noluit, videbat enim regem Ferdinandum ad voculam hanc quodam modo irritari. Quod autem auxilium attinet per maiestatem regiam Poloniae serenissimo domino regi Ferdinando contra Hungaros praestandum, exposuit affatim, quod perpetua bella maiestas regia Poloniae adversus Thartaros gerit vim et potentiam eorum reprimendo. "Et licet - inquit - hiis diebus illustris dominus dux Constantinus, supremus maiestatis regiae, domini mei exercituum capitaneus cum gentibus et subditis maiestatis suae ex regno Poloniae et ducatu Lithvaniae collectis ex Dei benignitate insignem ex illo victoriam reportavit, ut supra viginti milia hostium caesi sunt et fere ad unum profligata, tamen ea est eorum multitudo, ut eorum imperator possit habere delectae gentis supra centum milia. Is, ut dictum est, clade suorum irritatus et subordinatione caesaris Thurcorum, cuius ille totus est, illique vivit et moritur, nos invadet. Unde tantum abest, ut praestare possemus auxilium aliis, ut etiam ipsi aliorum auxilio, quod hactenus nemo praestare curat, plurimum indigeamus." Et dixit demum: "Quum autem non ficta sit haec excusatio, facile vel hinc maiestas vestra cognoscere potest, quod licet serenissimum dominum olim Ludovicum regem filii loco habuerit dominus rex meus, in illo tamen piissimo bello ac in summo eius discrimine non potuit illius maiestati, quod omnium maxime cupiebat, ullas suppetias ferre. Cum enim Thurcus Hungariam agressus erat, sublegavit Tartarum, qui cum validissimo exercitu terras maiestatis suae ingrediens, maiestatem suam domi distineret et viribus omnibus infestaret, quod usque huc facere non cessavit, prout haec insignis victoria de illis accepta testatur." Postulavit demum dominus orator maiestatem regiam Bohemiae, ut has rationes boni consuleret, neque aliorsum verteret, quam ut res est et mutuus amor utriusque maiestatis exposcit. Declaravit posthac dominus orator, quod serenissimus dominus rex Poloniae missurus esset nuntium suum ad conventum imperialem Ratisbonam gratia petendi auxilii contra infideles praesertim Tartaros, postulavitque, ut serenitas sua dignaretur illi oratori Ratisbonam venturo in hiis et aliis omnibus consilio et auxilio esse. Post haec vocavit ad se rex Ferdinandus consiliarios suos et parumper collocutus cum illis, per reverendissimum dominum Tridentinum illustri et magnifico domino oratori respondit: "Audivit - inquit - sacra maiestas regia, illustris et magnifice domine orator, legationem vestram satis prudenter et copiose dictam. Super hiis paululum sua maiestas deliberabit, postea alio tempore opportuno vobis respondebit." Egit tum etiam dominus orator de negotio Barensi, commendavitque illud diligentissime. Rex vero et celerem, et bonam expeditionem in causa Barensi facere promisit. Protracta fuit haec sessio et legationis enarratio in tres horas et iam sub crepusculum illustris et magnificus dominus orator sacram reginalem maiestatem Bohemiae nomine serenissimorum principum suorum, regis et reginae abiit, salutavitque illius maiestatem et datis literis ex parte utriusque maiestatis dominorum nostrorum, de adepto novo regno affatim gratulatus est, aliaque egit, prout in suprascripta instructione notata sunt. Super hac legatione secretiori deliberavit rex Ferdinandus per totam diem Lunae. Postridie vero, hoc est decima nona mensis Martii misit maiestas sua ad illustrem et magnificum dominum oratorem dominum episcopum Tridentinum et dominum cancellarium curiae. Affuturus erat et Joannes Mrakess, sed ob adversam valetudinem venire non poterat. Reverendissimus autem dominus episcopus Tridentinus illustrem et magnificum dominum oratorem ita allocutus est: "Illustris - inquit - et magnifice domine orator! Longum esset repetere legationem domini Joannis Mrakess, quam sacra maiestas regia domini nostri clementissimi et illustris ac magnifica dominatio vestra bene memoria tenetis. Postpositis igitur vebis fucatis, plane synceriter, ingenueque ac ut dici solet, domestice et familiariter negotium aggrediemur et tractabimus. Ignoscet etiam nobis illustris et magnifica dominatio vestra, si non eo ordine, nec pari eloquentia articulos legationis vestrae tractabimus et ad eos respondebimus, breviter tamen et in compendium nomine principis nostri illustri dominationi vestrae respondebimus, quoniam urget necessitas maiestatem suam, ut negotium uno vel alio modo celeriter agat. Descendendo ergo ad propositum: imprimis, quod serenissimus dominus rex Poloniae et ad literas, et ad legationem proxime per dominum Mrakess actam per suum oratorem, hoc est, per illustrem et magnificam dominationem vestram respondere dignata est, gratissimum fuit serenissimo domino nostro, agitque et habet immensas gratias sacrae maiestati regiae Poloniae, ut domino, fratri et consanguineo suo charissimo, quod illustrem et magnificam dominationem vestram huc miserit et eidem istius legationis munus commiserit. Non potuit enim maiestas illa prudentiorem et regi, dominoque nostro gratiorem mittere, quam illustrem et magnificam dominationem vestram. Gratulatur item sacra maiestas regia ex corde et animo serenissimo domino regi Poloniae ob tam insignem victoriam de Thartaris recens reportatam, praecaturque dominum Deum, ut quemadmodum ex omnibus lateribus sua maiestas regia hostibus circumsepta est, ita de illis huiusmodi et longe maioribus victoriis uti liceat pro gloria sui nominis regii et incremento regnorum suorum, in terrorem vero hostium Christiani nominis. Quod autem serenissimus dominus rex Poloniae per vos, illustris et magnifice domine orator, invitat serenissimum dominum meum ad concordiam cum vayvoda Transsilvaniae ineundam, polliceturque interponere suas partes, non dubitat serenissimus dominus meus, quin maiestas regia Poloniae facit istud bono zelo et amore pacis Christianae. Dominus autem noster, serenissimus dominus rex Ferdinandus tam bonae, mitis ac benignae naturae est princeps, ut quam libentissime cum quocumque hoste, amore reipublicae Christianae, conveniret, concordaretque. Serenissimus dominus noster non esset certe alienus ab hac sententia, ut esset pax inter principes Christianos propter necessitates ingruentes et gravissima pericula, quae reipublicae Christianae imminent. Sed videretur maiestati suae istud esse durum et difficile, quod deberet illud, quod sibi omni iure debetur et sequitur, dimittere. Esto, quod sua maiestas esset disposita ad concordiam propter exempla ab illustri et magnifica dominatione vestra allegata. Nec fideret tamen ac nec ullam spem poneret in ullis tractatibus cum homine illo, qui non considerato optimo iure serenissimi domini nostri, se in regnum Hungariae, ad quod adhuc vivente rege Wladislao et postea, rege superstite Ludovico, mirum in modum aspiravit, modosque quaesivit, quibus regnum illud occuparet. Cum enim Thurcus Nandoralbam obsidione cinxerat, habuit ipse vim non contemnendam gentium armatorum, praesidium tamen tam insigni arci ferre noluit: num simul hoc infelicissimo casu ad regem cum suis venire neglexit, sed id volens, prudensque fecit? Insuper omnes contractus, qui olim intercesserunt inter regnum Hungariae et inclitam domum Austriae occasione successionis ad regnum Hungariae, quibus pater ipsius interfuit, manumque et sigillum apposuit, irritos fecit, se contra eos in regem furtim eligi et coronari permittendo. Non conveniret etiam, ut maiestas domini nostri cum isto ad ullam concordiam descenderet ac secum de illa tractari permitteret. Et indignum esse censeret id facere, nisi regno Hungariae libere et simpliciter cederet, ac etiam inconsulta et irrequisita caesarea et catholica maiestate, domino et fratre suo charissimo, inconsultis et irrequisitis principibus imperii, caeterisque amicis, qui maiestati suae contra hunc auxilia promiserunt et sine consensu dominiorum et terrarum, subditorumque suorum, cum omnes sciunt, quid ipse valet, quid potest, et - quod cum bona venia dicere volo, quia non ex nobis, sed ex speciali regia commissione loquemur - ex qua geneologia sit. Non deseret principem nostrum adversus hunc intrusum caesar, non deseret (quod firmiter credit) serenissimus rex Poloniae. Aderunt illi principes imperii pro recuperando regno suo Hungariae, habemusque prae manus bona principia ad hanc rem plurimum conducibilia. Habemus amantissimas literas a sacra caesarea et catholica maiestate, quibus promittit maiestas sua caesarea fratri modis omnibus auxilio fore, etiam si cum omnibus hostibus suis pacem et concordiam vel iniquissimis conditionibus inire deberet, quod tamen futurum non est, nisi cum summa laude maiestatis suae. Habet enim pacem in manu sua, quandocumque optaverit. Quod vero vayvodas utriusque Moldaviae attinet, boni consulit excusationem serenissimae maiestatis regiae Poloniae, similiter et de comitatibus Scepusiensibus. Quod autem oratorem ad conventum imperialem Ratisbonam mittendum attinet, consulit et optat maiestas domini nostri, ut mitteretur et serenissimus princeps noster si illic aderit, curabit diligentissime, ut maiestati suae serenissimae auxilia ferantur contra infideles. Si vero aliis negotiis impedita illic venire non poterit, committet suis consiliariis et oratoribus, adessent in hac re oratori serenissimi domini regis Poloniae." Hiis ita dictis, secessit dominus episcopus Tridentinus cum domino cancellario ad partem et illustris ac magnificus dominus orator paululum deliberatus, actis gratiis pro ea benivolentia, quam serenissimus dominus rex Ferdinandus ostendit et declarat erga serenissimum dominum regem Poloniae et personam ipsius domini oratoris, iterum atque iterum pacem suasit, allegans causas, ob quas pax ista foret ne dum serenissimo domino regi Ferdinando, sed toti reipublicae Christianae perquam necessaria ac utilissima, cuius etiam et subditi suae maiestatis serenissimae sunt multum avidi. "Vos - inquit -, reverendissime et illustrissime domine episcope, estis princeps spiritualis, vobis convenit inter principes istos pacem procurare, illam consulere, quam serenissimus dominus rex Poloniae ommissis (ut nuper in secreta audientia dixi) suis in magno ducatu Lithvaniae rebus maximi momenti, in quo a quadrennio non fuit, Cracoviae substitit, ut possit inter hos serenissimos reges et regna litem hanc componere et bellum tollere, bellum, inquam, toti orbi Christiano perniciosissimum. Non quaerit hic maiestas sua commodum suum privatum, nec quaesivit vacantibus regnis, nisi haec Deo commiserat solimet. Non favet partibus serenissimi domini Joannis coronati regis, quamquam non parum útique sit illi cum domo Trancinensi necessitudinis ob acceptam ex ea uxorem Barbaram reginam, ex qua suscepit dominam Hedvigim, filiam sibi charissimam. Multo tamen magis debet et favet serenissimo domino regi Ferdinando, cum quo maiestati regiae domini mei tam ex paterna, quam materna linea arctissima coniunctio intercessit." Commemoravit enim originem divi Friderici caesaris, quem Cymbarka dux Masoviae, neptis ex sorore avi sacrae maiestatis regiae Poloniae, serenissimi domini Wladislai Jagelonis ex principe Ernesto archiduce Austriae suscepit, et Elisabeth reginae felicissimae mulieris. "Nulli ergo magis conveniret pacem istam procurare et promovere, nisi serenissimo domino meo, ad quod illum caeteri quoque principes Christiani invitant, invitant et nonnulli subditi istius maiestatis. Rogo itaque et obsecro, dent operam dominationes vestrae et praesertim vos, reverendissime domine episcope, ut potius tractatibus, quam armis negotium agrediatur. Non desunt, credo, apud vos, quibus bellum dulce est, sed rei Christianae valde amarum est, praecipue tam periculosissimo tempore." Et alia multa in hunc sensum illustris et magnificus dominus orator disseruit. Hiis auditis, dominus episcopus Tridentinus cum collega suo rursus secessit in partem et parumper inter se collocuti, reverendus dominus episcopus in eum modum loqui orsus est: "Illustris et magnifice domine! Audivimus ea, quae rursus illustris et magnifica dominatio vestra, quae ad pacem sunt, suasit. Referemus haec omnia serenissimo domino nostro regi, repetentes, quantum nostra memoria feret, postulata et consilia illustris et magnificae dominationis vestrae. Quantum autem ad nos attinet, curabimus ea suae maiestatis suadere, quae fides nostra, debitumque nostrum exposcit et quae futura sunt ex honore et utilitate serenissimi domini nostri. Nam neque nobis alia consulere, neque maiestati suae consilia nostra sequi licet, nisi quatenus honor et gloria, utilitasque maiestatis suae exposcit. Sed ut dixi, perdificile est aliter concordiam fieri, nec nobis secus consulere pacem convenit, nisi regnum Hungariae serenissimus dominus noster in possessionem pacificam accipiat, quod iste nullo modo obtinere poterit. Scimus enim nos practicas eius, scimus, quas literas ad quosdam scripsit, habemus prae manibus literas ipsius et illorum, ad quos scripserat, novimus vires eius. Sed si quid illustris et magnificus dominatio vestra habet certarum conditionum ex parte ipsius vayvodae, quibus concordari vellet, dicat nobis ingenue et libere, cum videt nos etiam secum libere et plane agi." Tum illustris et magnificus dominus orator dixit: "Reverendissime domine, ego nullas habeo ac neque scio ex rege Hungariae pacis conditiones. Sperat tamen serenissimus dominus meus, quem ille nuntiis et literis saepe invisere solet cum mirificis commendationibus et gratulationibus." Et dominus episcopus: "Nos haec omnia dicemus serenissimo domino nostro et alio tempore illustri et magnificae dominationi vestrae respondebitur. In negotio Barensi fiet bona et optata expeditio, non deeritque, quantum maiestati suae licebit, rebus et iustitiae serenissimi domini regis Poloniae et clarissimae coniugis eius." Meminit etiam veterum inscriptionum inter regna Poloniae et Boemiae, quas maiestas regia in archivo quaerere fecit et cum invenientur, libenter illas innovare et confirmare ac si opus erit, augere dignabitur. Postremo postulavit dominus episcopus Tridentinus illustrem et magnificum dominum oratorem nomine serenissimi domini regis Ferdinandi, ut quemadmodum illustris et magnifica dominatio sua divo Maximiliano caesari et serenissimis Wladislao et Ludovico, Hungariae et Boemiae regibus inserviebat, tantundem et huic sacrae maiestati regiae suorum obsequiorum impenderet. Ad haec illustris et magnificus dominus orator omnem operam, omniaque studia sua exhibuit. Haec acta fuerunt decima nona Martii. Rex autem aliis sequentibus diebus cum dominis Bohemis de exactionibus constituendis et auxiliis ferendis tractabat. Die dominico Oculi venit ad illustrem et magnificum dominum oratorem dominus Sigismundus de Eberschteyn, nuntians dominationi suae illustri et magnificae, ut apud sacram maiestatem regiam postridie illius diei, hoc est in festo Annuntiationis Sanctae Mariae, comparet ad horam decimam nonam. Sed quia illustris et magnificus dominus orator invitaverat ad prandium oratorem sacrae caesareae et catholicae maiestatis et alium oratorem serenissimi domini regis Angliae, aliosque multos dominos et aulicos regios, cumque illustris et magnificus dominus orator cum hospitibus ad mensam sedere pararet, rursus dominus Sigismundus venit nomine maiestatis regiae, quod sequenti die proximo ad horam tredecimam apud maiestatem illam regiam constitueretur. Eo itaque die toto illustris et magnificus dominus orator cum dictis dominis oratoribus et aliis hospitibus laetus fuit. Feria autem tertia, post tactum duodecimae horae venerunt pro illustri et magnifico domino oratore magnificus dominus Vilhelmus magister aulae regiae et supranominatus dominus iudex, velit dominatio sua regiam maiestatem adire habitura finale responsum ad legationem suam. Et illustris et magnificus dominus orator evestigio ad arcem se contulit et regiam maiestatem adiit. Ubi reverendissimus dominus Tridentinus sic dicere orsus est: "Serenissimus dominus noster rex, illustris et magnifice domine orator, proximis decursis diebus satis abunde per me et magnificum dominum Leonardum de Arach, cancellarium suum illustri et magnificae dominationi vestrae respondit, quando nos ad hospitium illustris et magnificae dominationis vestrae miserat. Et licet tantum duo sunt in consideratione, de quibus nos cum illustri et magnifica dominatione vestra in hospitio egimus. Et tum rex: sunt enim illa adiectiva, nisi ista substantiva, sepositis ergo istis adiectivis, videamus substantiva. Primus articulus est, quod illustris et magnifica dominatio vestra multis argumentis et hiis quidem efficacissimis nititur, ut propter bona publica et privata maiestatem regiam inducat, quod sua maiestas velit concordiam cum Joanne waywoda Transilvaniae inire per medium serenissimi domini regis Poloniae. Sacra maiestas regia etsi nihil prorsus dubitat de iure suo optimo et clarissimo, quod illi tum ex foederibus et contractibus antiquis, quum ex sanguine ad illud regnum competit, non dubitat etiam, quod in eo ipso iure repetendo non destituet maiestatem suam serenissimus et invictissimus Romanorum imperator semper augustus, dominus et frater suae regiae maiestatis, non destinent etiam maiestatem suam in hoc et principes imperii, essetque magnanimitas et generositas, quod regia maiestas modis omnibus optimum ius suum defendere non deberet: tamen non obstantibus istis omnibus rebus, ne videatur maiestas sua aliqua in parte non adquiescere votis et desyderiis serenissimi domini regis Poloniae et illustris et magnificae dominationis vestrae, et ut toti orbi constaret nihil maiestatem suam non tentare pro repetendo regno Hungariae, sive id fiat armis, sive concordia. Inclinat se ergo maiestas sua regia ad ipsam concordiam, quod si illustris et magnifica dominatio vestra considerat, quod per media istiusmodi concordiae regnum Hungariae absolute remaneat in manibus serenissimi domini mei, hoc est, quod sua maiestas tanquam verus rex possideat regnum Hungariae, tunc sua maiestas poterit pati, ut suo loco et tempore fierent tractatus et sermo de aliis conditionibus ad hanc concordiam necessariis. Secundus articulus: in consideratione de antiquis foederibus confirmandis et novis, si opus est, innovandis inter maiestates regum nostrorum et regna Boemiae et Poloniae, ducatusque, terras, dominia et terras ad ea pertinentes, agit et habet maiestas regia maximas gratias serenissimo domino regi Poloniae, ut fratri et consanguineo suo charissimo, quod maiestas sua dignetur ad haec animum suum inclinare. Inclinata est ad haec maiestas sua regia et placet, ut antiqua foedera innoventur. Verum quia maiestas sua nunc est maximis negotiis distenta, estque in expeditione rerum suarum, nec vacabat antiqua foedera, illa videlicet, quae facta erant inter serenissimos dominos Casimirum Poloniae et Georgium Boemiae, etc. reges, quaerere et invenire. Promittit verbo maiestas sua illa omnia in eis contenta tenere et conservare. Postea tamen loco et tempore suis dignabitur de hiis cum serenissimo domino rege Poloniae mutuam habere intelligentiam et per mutuos oratores, sive commissarios de hiis tractare et transigere." Et haec fuit tota expeditio et totum responsum datum finaliter illustri domino oratori super totam legationem suam. Hiis auditis, illustris et magnificus dominus orator assurgens dixit: "Ago et habeo sacrae maiestati vestrae immortales gratias nomine serenissimi et clementissimi domini mei, quod tam gratiose et benigne ad legationem meam mihi medio reverendissimi domini episcopi Tridentini respondere dignata est. Quantum igitur attinet caput principale, ubi dictum est per reverendissimum dominum Tridentinum, quod si ego considerarem, quod per istam concordiam absolute regnum Hungariae perveniat ad manus sacrae maiestatis vestrae et tunc maiestas serenissima dignetur inclinare animum suum regium ad concordiam, ego, serenissime rex, sicut prius et non semel dixeram serenissimam maiestatem regiam Poloniae, dominum meum gratissimum nihil de mente illius domini regis coronati intellexisse, an vellet ipse ad aliquam concordiam accedere, nec ne, ita et nunc ingenue loquor, quod illa maiestas nihil penitus scit de mente et voluntate illius domini regis pro ista concordia. Credit tamen, quod si maiestas vestra animum suum ad aliquas conditiones in effectu concordiae inclinari dignabitur, quod etiam ille dominus rex ad vota et postulata serenissimi domini mei descendet ad aliquas conditiones pacis. Promittit enim per nuntios et literas in omnibus parere voluntati serenissimi domini mei regis. Huius autem concordiae non alia de causa avida est maiestas serenissimi domini mei, nisi propter commodum nedum regnorum istorum, sed etiam totius reipublicae Christianae, quae stantibus huiusmodi discordiis, maximis discriminibus exposita est. Etiam adhortatur maiestas sua, ut rex aetate senior a nonnullis principibus Christianis, ut sua maiestas vires suas interponat, quo haec differentiae inter maiestates vestras possint sine sanguinis effusione sopiri. Permonet etiam hoc maiestatem suam, quod ut prius dixi, ab utroque latere coniunctus est maiestati vestrae serenissimae arctissimo sanguinis vinculo, quibus modis et conditionibus, declaravi abunde in proxima audientia et postea reverendissimo domino Tridentino et domino cancellario." Praeterea dixerat etiam uxorem divae memoriae, dominam Barbaram ex domo Tranczinensi, ex qua suscepit filiam unicam charissimam. "Hiis de causis, serenissime rex, nulli principum magis convenit in hac concordia tractare, quam serenissimo domino meo regi, qui maiestati vestrae supra omnes regnum hoc et aliorum multorum regnorum accessionem ex animo optat et favet. Neque in hoc dubitet maiestas vestra, quod serenissimus dominus meus deberet auxilio fore ipsi regi coronato contra maiestatem vestram. Non erit certe, quia ipsamet maiestas domini mei continua bella adversus Tartaros gerens, aliorum auxilia merito petere debetur, quae tamen nemo praestat. Supplico igitur, ut maiestas vestra dignetur inclinare animum ad inducias et concordiam inter maiestatem vestram et coronatum regem tractandam, quae si non subsequetur, maiestas vestra erit excusata apud Deum et apud homines. Quod vero antiquorum foederum innovationem et confirmationem attinet, habeo super hoc plenum mandatum a principe meo, habeo articulos ex confoederatione illa transcriptos, quos si opus esset, ostendam et legi faciam, prout lecti sunt. Qui si placet maiestati vestrae, innoventur et confirmentur. Ego paratus sum omnia facere, quatenus facultas mea extendit." Tum voluit rex videre mandatum et antiqua foedera. Post haec surrexit illustris et magnificus dominus orator et secessit in aliud cubiculum. Nam regia maiestas dixit potesse istic secedere, nam ibi non sunt, nisi vestri. Jusserat enim rex omnibus dominis Boemis et Hispanis inde exire, solam familiam illustris et magnifici domini oratoris manere. Cum autem illustris dominus orator secessit ad cubiculum, maiestas vero regia habita deliberatione cum suprascriptis dominis, misit dominum Sigismundum ab Ebersstayn pro articulis antiquorum foederum, quos illustris et magnificus dominus oratur dari fecit et cum in consilio lecti essent, vocatus iterum est illustris et magnificus dominus orator ad regiam maiestatem, et sacra maiestas regia dixit: "Illustris et magnifice orator, vidimus hic rursus articulos antiquorum foederum inter serenissimum dominum olim Casimirum Poloniae et Georgium Bohemiae reges, mutatis quibusdam paucis et praesertim in primo articulo, quae possunt absolvi per dimidium horae. Fiat omnium innovatio et confirmatio. Commisi itaque reverendissimo domino Tridentino, domino cancellario Boemiae et domino cancellario [- - -], supremoque notario regni Boemiae, ut isti super hiis omnibus concordent vobiscum, nos interea commedemus." Secessit rex ad prandium. Et reverendissimus dominus Tridentinus ita locutus est: "Illustris et magnifice domine orator! Contenta est sacra maiestas regia confirmare ista antiqua foedera, nisi quod in isto articulo, in quo stat, quod nos in pura fraternitate, favore et amicitia ex utraque parte manebimus, et etiam ita se se mutuo pertractabimus, nec unus nostrum contra alium cum regnis, principatibus, terris et dominiis suis ullo unquam tempore cum quibuscumque personis in favorem quarumcunque personarum ecclesiasticarum vel secularium, solo domino nostro summo pontifice exempto, debet esse consilio et auxilio, etc. Hic sacra maiestas vult, quod ubi positum est: excepto summo pontifice, apponatur etiam: exempta sacra caesarea et catholica maiestate. Et tum illustris et magnificus dominus orator paulum assurgens, dixit: "Intellexi, quae reverendissima dominatio vestra nomine sacrae maiestatis regiae dixit. Sed quia ego non habeo mandatum, ut videt reverendissima dominatio vestra, speciale excipiendi ab hoc vinculo sacram et catholicam maiestatem, nisi summum pontificem Romanum, satisque constat omnibus, quod inter istas maiestates serenissimas et serenissimum dominum meum regem alias arctissima intercessit ex omnibus partibus et lateribus, ut prius dixi, sanguinis coniunctio et necessitudo. Nihil in hoc dubito, quod sacra maiestas regia Poloniae potius studebit officiis suis una cum regnis et dominiis suis sacrae et serenissimae caesareae maiestati ac serenissimo domino regi Ferdinando placere, quam aliquid sinistri, quod absit, in favorem quarumcunque personarum contra illarum maiestates machinari. Etsi forte serenissimus dominus rex Ferdinandus habet mandatum a carsarea maiestate ad tractandum de novis foederibus, ego etiam habeo, cuius vigore paratus sum de novis foederibus tractare." Et rursus dominus Tridentinus dixit, quod "Non conveniret illo modo serenissimo domino nostro, ut fratrem et dominum suum, sacram caesaream et catholicam maiestatem in hoc deserere, est enim dominus frater et benefactor maiestatis suae. Item serenissimus dominus rex Boemiae est rex feudatarius et tanquam rex Boemiae, et tanquam elector sacri Romani imperii, nam neque caesar in omnibus confoederationibus excludit serenissimum dominum nostrum Ferdinandum." Et dominus illustris orator: "Non arbitror necessarium esse in hac confoederatione maiestatem caesaream excludere propter causas prius a me dictas. Erat rex Georgius rex Bohemiae, erat elector sacri Romani imperii, nihilominus tamen non excluserat imperatorem, nisi summum pontificem Romanorum. Eodem exemplo et nunc poterit non excludi caesar, vel si placet, quod et summus pontifex Romanus et sacra atque catholica maiestas non excludantur, non fiatque in literis utriusque exceptio." Rex tum a prandio venerat, sed sine mora in aliud cubiculum ivit. Reverendissimus dominus autem Tridentinus cum collegis suis regem secutus est et habita ibi aliquanto tempore deliberatione et consultatione mutua, rursus redeuntes dixerunt: nullo modo vult rex caesaream et catholicam maiestatem ab hac exceptione dimittere, quia neque decet, neque potest maiestas sua id facere. Et ita sit in omnibus foederibus et contractibus huiusmodi, ut semper caesar excipitur. Iterum illustris et magnificus dominus orator dixit: "Reverendissime et magnifici domini! Dixi dominationibus vestris me super hoc non habere a serenissimo domino meo mandatum, nec mihi licet facere extra limites mandatorum meorum. Sed ut prius diximus, non faciamus mentionem neque de pontifice, neque de imperatore Romanorum, fiat sine ulla exceptione contra omnes confoederatio." Dominus episcopus Tridentinus concessit iterum cum dominis collegis suis ad regem et accepta consultatione redierunt, dicentes, dimittatur articulus pro hac vice de subsidio mutuo hincinde contra Thurcos ferendo, quia serenissimus dominus rex Ferdinandus hunc articulum contra Thurcos concernentem absque scitu et consensu omnium regni Boemiae et cohaerentium provinciarum pronunc sic accipere et concludere non potest. Et illustris et magnificus dominus orator dixit: "Posteaquam video, quod serenissimus dominus rex Ferdinandus differe dignetur istum articulum, in quo agitur de ferendo auxilio contra Thurcos, ego etiam consimiliter deliberationem accipio ad serenissimum dominum meum regem Poloniae, dominum meum clementissimum referendi et communicandi ista omnia suae sacrae maiestati." Et reverendissimus dominus Tridentinus dixit: "Quicquid autem super hiis serenissimus dominus noster rex Ferdinandus cum statibus et provincialibus sui regni Boemiae desuper concluserit, certificabit super hoc serenissimum dominum regem Poloniae." Et illustris et magnificus dominus orator dixit: "Similiter cum ego - inquit - istud serenissimo et clementissimo domino meo referam et ordine declarato quicquid super eodem articulo maiestas sua regia cum suis dominis consiliariis deliberare et statuere dignabitur, curabit maiestas sua id per literas serenissimo domino regi Ferdinando significare." Et hoc modo actum est de primo articulo. Super secundo articulo, in quo fit mentio, quod unus rex contra alium cum quibuscunque personis et in favorem quarumcunque personarum cum regnis, dominiis, terris et principatibus suis non debeat esse consilio vel auxilio, summo duntaxat pontifice Romano excepto, dominus reverendissimus Tridentinus dixit: "Illustris et magnifice domine orator! Omnino cuperet maiestas serenissimi domini nostri, quod in isto secundo articulo, ubi sit exceptio pontificis, etiam serenissimus ac potentissimus princeps et dominus, dominus Carolus Romanorum imperator semper augustus excipetur et excludetur." Et illustris ac magnificus dominus orator dixit: "Cum ego, ut dixi, non habuerim speciale mandatum a serenissimo domino meo ad hunc articulum isto pacto concludendum, quapropter hunc articulum ad deliberationem serenissimi et clementissimi domini mei referendum accipio." Et dominus Tridentinus dixit: "Quantum vero ad renovationem articulorum eiusdem contractus et confoederationum antiquorum regum et regnorum Bohemiae et Poloniae pertinet, ut eos serenissimus dominus noster acceptare dignatus est, ita dignetur renovare." Tum illustris et magnificus dominus orator dixit: "Quemadmodum serenissimus dominus, dominus Ferdinandus reliquos articulos acceptare et confirmare dignatus est, ita ego vice et nomine serenissimi domini mei ad confirmandum eosdem sum paratus." Egit illustris et magnificus dominus orator summam diligentiam, ut et isti articuli antiquae confoederationis literis regiis inscriberentur. Paratus est ipse vigore mandati regii suas dare, tamdiu valituras, donec alias similes sacra maiestas regia Poloniae mittere dignaretur. Hiis auditis reverendissimus dominus Tridentinus cum suis collegis adiit serenissimum dominum regem Ferdinandum et post aliquantum temporis redeuntes, dixerunt: "Illustris et magnifice domine orator! Ex quo duo articuli suspensi sunt in deliberationem principum, contenta est maiestas domini nostri, ut tantum conscribantur articuli et sigillis illustris et magnificae dominationis vestrae ac magnifici domini cancellarii regni Boemiae subsignentur et manibus dominationum vestrarum subscribantur." Contendebat magnum in modum illustris et magnificus dominus orator, ut sicut prius volebat, inscriberentur articuli alii antiquae confoederationis literis regiis, praeter duos superiores, volens ipse in vim reversalium suas dare. Reverendissimus dominus episcopus Tridentinus dixit: "Cum praecipua pars istarum confoederationum extracta est in consultationem et deliberationem regium nostrorum, sufficit istorum reliquorum articulorum sola annotatio et memoria per literas illustris et magnificae dominationis vestrae et domini cancellarii regni Boemiae." Et dominus illustris orator videns eorum difficultatem, tandem assensit in solos articulos confoederationis conscribendos, quorum exemplum in calce istius narrationis videre, legereque licebit, sed ultra articulos in antiqua confoederatione positos articulus novus per sacram maiestatem regiam Boemiae adiectus est, iste videlicet, quod "Si aliquis serenissimorum dominorum regum praedictorum aut regna et dominia eorum praetenderet petere ab altero regum et regnorum suorum, quod istud utrique regi simpliciter facere licetur." Cogitavit inter se illustris et magnificus dominus orator, quod articulus praedictus haberet in se nonnihil scrupuli et addidit, ut scriberetur: "Liceret petere utrique regum ab altero, si quid habuerit, iure mediante." Demum reverendissimus dominus Tridentinus dixit: "Quis deberet esse iudex?" Et contulit se ad regem et rursus rediens: "Nominemus - inquit - iudicem illustrissimum dominum ducem Georgium Saxoniae." Et dominus illustris et magnificus orator dixit ad suos, qui tum aderant: "Et hic est Germanus! Sed ponatur in literis, quod illa petitio sive repetitio fiat iure mediante coram iudice vel iudicibus, in quem vel in quos ambae maiestates utrinque consenserint." Recurrit iterum reverendissimus dominus Tridentinus ad regem suum, et paulo post rediens: "Consensit in eum modum, ut alter regum ab altero id, quod debet, iure mediante repetat et coram iudice vel iudicibus, in quem vel in quos ambae maiestates utrinque consenserint." Absolutis hoc modo articulis antiquarum confoederationum, incidit sermo inter dominos de induciis pacis et temperatione ab armis inter praedictum serenissimum dominum regem Ferdinandum ex una et serenissimum dominum Joannem regem Hungariae partibus ex altera ob spem concordiae. Hic rursus reverendissimus dominus Tridentinus revocabat in memoriam illustri et magnifico domino oratori serenissimum Ferdinandum inclinatum quidem esse contemplatione serenissimi domini regis Poloniae ad concordiam, sed ea lege, ut regnum Hungariae perveniret, ut iustum est, in possessionem realem praedicti serenissimi domini regis Ferdinandi et proposuit, quod serenissimus dominus Ferdinandus temperabit ab armis [et] a bello movendo contra waywodam ad primam Junii proxime futuri. Laborabat illustris et magnificus dominus [orator, ut] instantissime fierent longiores induciae usque ad ultimam mensis Julii. Iniit iterum reverendissimus dominus Tridentinus ad regem et post breve tempus rediit, dicens: "Non potest pati, illustris et magnifice domine orator, serenissimus dominus rex noster longiores inducias, nisi ad primam Junii." Optabat magnificus dominus orator, fierent ad medium Julii, neque id potuit obtineri. Et nihilominus dominus episcopus cum collegis rursus adiit regem suum super hiis consulendum, rediensque dixit, nullo modo secus fieri potest propter multas causas. Et hoc modo iste articulus absolutus fuit, quod hincinde non moverentur arma ad primam Junii, hiis conditionibus servatis, quod serenissima domina Maria regina Hungariae et Boemiae utatur libere bonis dotalibus et reformatoriis suae reginali maiestati iuste et legitime inscriptis. Item, quod domini praelati, barones, nobiles et proceres, civitates, oppida, terrae, villae et alii quicumque tam spirituales, quam saeculares regni Hungariae serenitati suae adhaerentes libere et pacifice utantur et fruantur bonis suis tam mobilibus, quam immobilibus, et etiam ecclesiasticis, in quorum possessione nunc sunt. Curavit econverso illustris et magnificus dominus orator, quod domini praelati, barones et nobiles, proceres, civitates, oppida, terrae et villae, et alii quicumque tam spirituales, quam saeculares adhaerentes serenissimo domino regi Hungariae coronato libere et pacifice utantur et fruantur bonis tam mobilibus, quam immobilibus, et etiam ecclesiasticis, in quorum possessione nunc sunt. Effecit etiam summo studio et diligenti opera illustris et magnificus dominus orator, quod uterque rex ad diem primam mensis Junii praefati mitterent duos consiliarios et oratores sufficienti mandato et instructione suffultos ad civitatem Olomucensem, quae sit inter utrumque regem, [qui] tractent et concludant ad tollendas omnes differentias et discordias inter eosdem reges, et quod in dieta sic constituta orator vel oratores serenissimi domini regis Poloniae, etc. comparebunt cum sufficienti mandat, tanquam mediatores et arbitri, arbitratores, amicabilesque compositores, qui etiam studebunt talem differentiam sopire et extinguere. Consensitque propter certas et magnas causas serenissimus dominus rex Ferdinandus et dedit plenam facultatem serenissimo domino regi Poloniae, ut sua maiestas serenissimi domini regis Hungariae oratoribus in conventu Olomucensi comparituris det salvum conductum libere et secure ad civitatem praedictam Olomucensem veniendi, ibidemque manendi et redeundi ad sua propria, salvis personis ac bonis eorundem. Hic non brevis erat altercatio inter reverendissimum dominum Tridentinum et illustrem ac magnificum dominum oratorem, siquidem dominus episcopus Tridentinus iussu regio nominaverat oppidum Edenburgi pro conventu isto locum esse aptissimum, ex quo quilibet regum faciliter potest a suis oratoribus super omni dubio consuli. Illustris vero et magnificus dominus orator huic sententiae renitebatur, contrarium probans, quod ex civitate Olomucensi multo facilius suum quisque regem consulere poterit super omni dubitatione. Ambulatum est rursus bis aut ter ad regem super unico isto loco conventus, volebat enim rex Edemburgum locum conventui esse aptissimum. Tandem post multas altercationes locus conventui huiusmodi in praedicta civitate Olomucensi consensu regio designatus est. Voluit item rex, quod oratores Joannis waywodae venturi ad conventum Olomucensem non excederent numerum centenarii, et quod tractatio illa intra quintum decimum diem mensis Junii praedicti conficeretur. Et illustris et magnificus dominus orator cavit et providit, ne hiis quindecim diebus durantibus mensis praedicti Junii nichil per utramque partem hostiliter agatur. Et insuper providit illustris ac magnificus dominus orator, quod dicto quinto decimo die mensis supranominati Junii decurso, decem dies eiusdem mensis sint et censeantur oratoribus praedictis pro termino redeundi ad regnum Hungariae et loca illis securiora, quem salvum conductum serenissimus dominus rex Ferdinandus tenebit et observabit, sicut decet principem et regem Christianum. Serenissimus autem rex Ferdinandus nolens rebus suis per moram nocumentum afferre, instetit diligenter per praedictum reverendissimum dominum Tridentinum episcopum et obtinuit, ut serenissimus dominus rex Poloniae significaret literis serenissimo domino regi Ferdinando hinc ad sextam diem proximam Maii nunc instantis, an serenissimus dominus rex Hungariae huiusmodi conditiones suscipere voluerit, nec ne? Cum vero serenissimus dominus rex Poloniae serenissimo domino regi Ferdinando significaverit praefatum serenissimum dominum regem Hungariae huiuscemodi conditiones non suscepisse, quod extunc intelligatur contractus iste esse et fore invalidus, hiis duobus contractibus, videlicet de antiquis confoederationibus et de induciis (pacis inter praedictos reges. Illud medium horae, quod serenissimus dominus rex Ferdinandus dicebat extraxisse ab hora quarta decima, usque in horam vicesimam secundam illius diei, postridie scripti sunt contractus super his articulis, quorum tenores sequntur, in pactorum tomo videantur.) |