211. 1541. június 29. Bécs. Andrzej Górka levele Zsigmond királynak, amelyben egyebek mellett beszámol Buda helyzetéről és a várható fejleményekről is.

LL. X. kötet, 98b-100b. fol.

Litterae a domino castellano Posnaniensi

Serenissime rex et domine, domine clementissime!

Post humilem mei in gratiam serenissimae maiestatis vestrae commendationem. Quo in statu essent negotia serenissimae reginalis maiestatis Hungariae, filiae serenissimae maiestatis vestrae, quidque ego apud serenissimum dominum Romanorum, etc. regem egerim, quidve responsi retulerim, abunde posterioribus meis serenissimae maiestati vestrae perscripsi. Et tametsi non dubitem serenissimum hunc regem se erga serenissimam filiam serenissimae maiestatis vestrae in omni eventu ut iustum, benignum et propinquitate coniunctum regem decet observaturum, tamen quia status omnium rerum serenissimae reginalis maiestatis Hungariae ab exitu praesentis belli dependet, exitus vero, ut omnium ita istius belli, incertus sit, nesciaturque, cui parti fortuna afflari voluerit, quod cum cogitatione metum repeto, variosque casus dispicio, in quos serenissimae maiestatis suae negotia incidere possint, et licet binas iam litteras a serenissima maiestate vestra receperim, nullam tamen explicatam voluntatem serenissimae maiestatis vestrae habeam, ad quam studiorum, consiliorumque meorum rationes in tam arduis, difficilibusque negotiis referre possim, cubicularium hunc ad serenissimam maiestatem vestram amandandum volui postulans serenissimam maiestatem vestram, ut sapienti iudicio consideratis futuris eventibus, quid me postremo facere velit, mature et celeriter informare dignetur. Primum enim, si serenissimus dominus Romanorum, etc. rex Budam armis receperit, quorsum se serenissima reginalis maiestas conferre debeat, Budae ne (si per optionem dabitur) manere, an ad bona dotalitia se recipere debeat? Budae manere meo iudicio nec esset cum dignitate maiestatis suae propter praesidium serenissimi domini Romanorum, etc. regis, ex cuius arbitrio summa rei dependeret, nec sine metu obsidionis a Turcis, ob aliaque incommoda multa. Ad bona dotalitia etiam si honorificum esset maiestatem suam se conferre, tamen parvum tutum propter proxima Turcarum confinia, nec haberet facultatem maiestas sua commode se transferendi cum rebus suis tam longinquo et terrestri itinere, quod confici sine equis et iumentis non possit, quorum maiestas sua nulla, quod ego sciam, habeat, nam cum Budae essem et maiestas sua exitum adornaret, sex tantummodo curribus trahendis extabant equi hi, qui ob pabuli defectum tam attenuati, ut non dubitem omnes ad hunc diem inedia consumptos interiisse. Non habet etiam maiestas sua eum servitorum numerum, qui maiestatem suam deducerent, omnibus enim, qui praesentem calamitatem cum maiestate sua sustinent, eadem victus penuria equi interierunt. Non dubitarem tamen serenissimum dominum Romanorum, etc. regem curaturum, ut maiestas sua honorifice atque tuto deduceretur, quod si serenissimus dominus Romanorum, etc. rex voluerit maiestatem suam vel in Posonium, vel in regiam [civitatem] Viennae honoris et officii causa deduci, ut tantisper in alterutro loco resideret, dum de commodiore incolatu suae maiestati prospiceretur. Possent quidem illo res maiestatis suae, adverso licet flumine commode transvehi, sed qua istic conditione, quave commoditate sua maiestas esset, incertum mihi est. Porro si Turcae, ut constans fama est, tantis copiis venerint, ut cogerent Germanos solvere obsidionem ac ipsi capta Buda, rerum potirentur, intelligit, scio, perspicitque maiestas vestra, quo tunc in statu filia serenissimae maiestatis vestrae cum filiolo, rebusque suis esset constituta, futurumque enim metuo, ne si Turcae semel Buda potiti fuerint, neminem amplius praeterquam imperatorem suum dominari permissuros. Certo enim accepi Turcarum imperatorem indignanter tulisse, quod qui oppugnandam Pesthem missi essent, nec illis ex sententia cessisset non Budam saltem praesidio obtinuerint. In hoc ancipiti, difficilique casu quid me serenissima maiestas vestra facere volet, significare dignetur. Id enim potissimum visum est mihi, de quo ad serenissimam maiestatem vestram referrem, Turcos non procul abesse ferunt, sed et Germanos ex adverso contendere, ut illis accessum ad Budam impediant. Quid futurum, Deus novit. Apud Budam nihil adhuc post ultimas meas litteras innovatum est, nullaque tentata oppugnatio, tametsi intellexi Germanos ad oppugnandam arcem conatus omnes suos et omnes machinas convertisse, cuniculosque agere, quod mihi tanto est auditu asperius, quia intelligam serenissimae reginalis maiestatis salutem magis nunc, quam cum civitas oppugnaretur, periclitari.

Exploratores serenissimi domini Romanorum, etc. regis, qui pridie redierunt, ferunt pontem in flumine Sawa extructum esse atque aliud in Drawa extrui, seque vidisse magnum camellorum agmen contrahi, quibus rebus in eam opinionem se adductos esse, ut credant, si non ipsum Turcarum imperatorem, certe magnas copias eius traiecturas esse.

Expecto sententiam serenissimae maiestatis vestrae et interim quoad hic me perseverare volet, non permittam apud serenissimum regem hunc rebus serenissimae reginalis maiestatis suae, quantum in me situm est, prospicere. Commendo me in gratiam serenissimae maiestatis vestrae et oro Deum, ut eam ad multos annos incolumem reipublicae servet. Datum Viennae, paenultima Junii, 1541.

Serenissimae maiestatis servitor

Andreas comes a Gorka

Latere nolui serenissimam maiestatem vestram cum resciscerem Hieronimum Poswiatni cubicularium serenissimae maiestatis vestrae Strigonii per capitaneum detineri me cum serenissimo domino Romanorum, etc. regem de eo dimittendo egisse et renovasse apud maiestatem suam expostulationem, mihi inter caetera in litteris instructionis a serenissima maiestate vestra mandata de non concesso nuntiorum serenissimae maiestatis vestrae ad serenissimam filiam suam libero comeatu, super quibus maiestas sua tali excusatione usa est, quod id non voluntate maiestatis suae, sed culpa tabellariorum serenissimae maiesatis vestrae accidere solet, si quando retinentur. Si enim serenissima maiestas vestra significasset et si quos ad serenissimam reginam Hungariae, filiam suam tabellarios amandaret, praeciperet illis, ut se primum in aula maiestatis suae declararent, ut tandem ipsis receptis serenissimae maiestatis suae litteris proficisci liceret tuto. Id vero hunc cubicularium non observasse, ut qui praeterita maiestatis suae aula cum litteris securi transitus, quibus priori itinere usus eart, recta Strigonium se contulerit, ubi cum ex eo litterae maiestatis suae exposcerentur, nec ille recensiores testimonii ullas haberet, capitaneus visa data litterarum antiquiore, hinc arripuit occasionem retinendi. Ad haec cum ego maiestati suae respondissem, quod nulla esset metuenda suspicio ex nuntiis serenissimae maiestatis vestrae, cuius occasionem tanta est sanguinis et officiorum coniunctio inter maiestates vestras constituta submovisset, maiestas sua dixit se id non alterius rei gratia factitare, quam quod rationibus suis plurimum referat scire, quod hominum genus per ditionem suae maiestatis his potissimum turbulentis temporibus iter faciat.

 

 

212. 1541. augusztus 12. Bécsújhely. Ferdinánd levele Zsigmond királyhoz, amelyben vizsgálatot ígér azokkal a panaszokkal kapcsolatban, amelyek a szepesi alattvalóik részéről felmerültek.

LL. X. kötet, 100b-101a. p.

Ferdinandus, etc. serenissimo principi domino Sigismundo, etc.

Serenissime, etc.

Accepimus binas serenitatis vestrae litteras, quarum unis serenitas vestra conquaeritur indigne tractatos fuisse ipsius viros, qui ad civitatem Scepusiensem ideo venerant, ut differentias inter arcis et civitatis homines exortas cum commissariis nostris, sicuti inter utramque partem convenerat, disceptarent. Nam cum illi in diversorio essent, ex arce in eos duos globos emissos atque adeo metu ipsos rebus infectis discedere coactos fuisse, generosum autem fidelem nostrum Loboczky tum authorem turbarum illarum extitisse, tum etiam alia contra dignitatem serenitatis vestrae et illius subditos incessanter ab eo patrari, praeterea Waraliensibus serenitatis vestrae subditis certa privilegia a commissariis nostris recepta nondum illis restituta fuisse. Alteris vero litteris deffert ad nos serenitas vestra quaerelas generosi Joannis a Comorow castellani Cswiruczignensis et Laurentii eius fratris, subditorum serenitatis vestrae asserentium generosum Nicolaum Costka fidelem nostrum hostili impetu in bona ipsorum fratrum certos equos et pecora abegisse. Petens proinde serenitas vestra a nobis ita provideri, ut privilegia illa recepta, pecoraque et equi abacti vel restituantur, vel pretium exolvatur, utque de caetero eiusmodi indignitates, quippe quae graviorum malorum originem praebere possent, non exerceantur. Quae quidem omnia uti praeter voluntatem nostram, nobisque insciis acciderunt, ita nobis pro eo atque debuerunt maxime displicuere, quandoquidem mens nostra nequaquam est, ut vel minima contra dignitatem serenitatis vestrae a subditis et fidelibus nostris exerceri, vel ipsius subditi ullo modo contra debitum gravari, ullave iniuria a nostris affici debeant. Quare de iis omnibus inquisitionem, indagationemque fieri iam mandavimus subinde serio poena et castigatione etiam adhibita ita curaturi, ut serenitas vestra plane perspectura sit nobis illa ipsa non nisi molestissima accidisse, nosque nihil antiquius ducere, quam ut pro mutua, fraternaque necessitudinis, sanguinisque coniunctione inter subditos utriusque nostrum bona vicinia, amicitiaque ac iustitia et aequitas tueatur, conservaturque. Id, quod serenitati vestrae ad ipsius litteras fraterno animo respondendum duximus. Quam diu feliciter vivere et regnare ex animo optamus. Datum in nostra Civitate Nova Austriae, die XII. mensis Augusti, anno Domini M-o D XLI-o, regnorum nostrorum Romanorum XI-o, aliorum vero XV-o.

Ferdinandus

 

213. 1541. augusztus 17. Bécsújhely. Andrzej Górka levele Zsigmond királynak, amelyben egyebek mellett beszámol a török érkezésével kapcsolatos hírekről és az erdélyi eseményekről.

LL. X. kötet, 101b-104a. fol.

 

Litterae a domino castellano Posnaniensi

Sacra, etc.

Post servitiorum meorum, etc. Reddidit mihi litteras sacrae maiestatis vestrae cubicularius Kilianek, ex quibus intellexi, quid mihi suscipiendum sit negotii in rebus reginalis maiestatis Hungariae, filiae sacrae maiestatis vestrae, sive Budam in potestatem serenissimi domini Romanorum regis, sive Turcarum imperatoris cesserit ac hortatur me sacra maiestas vestra, ne qua ex parte serenissimae filiae eius in praesenti necessitate deessem. Cui mandato sacrae maiestatis vestrae summa certe fide et animi propensione ad extremum usque satisfacere curabo, dominumque Deum oro me gratia sua adiutum velit, ut ita me in hoc munere gerere possim, nihil ut in me officii possit a sacra maiestate vestra desiderari.

Imprimis vero quod sacra maiestas vestra me admonere dignata est, ut in negotio mihi commisso ita me geram, ne vel minimam praebeam occasionem Turcarum imperatori vel rumpendi foederis, vel alienandi animi eius a sacra maiestate vestra, de quo et si memini me sacra maiestas vestra petiisse, ut signanter mihi et explicate declaratum esset, quidnam illud foret, in quo cavere me necesse putarem, et nunc certe indigeram quin maxime perspectum habere. Tamen quantum in me industria fuit initio adhuc, cum in hanc legationem venissem, praecipuam rationem habui et in posterum habiturus sum, ne quid alienum ad commissa iussa mihi negotia accerserem, unde possit eiusmodi quippiam oriri.

Porro quod legationem meam apud Turcarum imperatorem vel satrapas eius attinet, si (quod Deus procul avertat) Budam in potestatem suam receperit, non erit quidam in me studium et opera adeundi eius, quocumque etiam discrimine meo, et exponendi illi ea omnia, quae sum a sacra maiestate vestra iussus. Sed tamen admiratio mihi in animum subiit, quo fiat, quod cum sacra maiestas vestra cognitum habeat a nullo unquam rege vel principe solere adiri et salutari Turcarum imperatorem sine aliquo munere, tamen nullum ad me sacra maiestas vestra miserit, quod vel ipsi imperatori, vel bassis et summis praefectis apud eum primo aditu donarem et id quidem cum in alio minoris ponderis negotio sacra maiestas vestra antea fecerit, in hac tanta re ac tanti momenti postulatione ita prorsus intermittendum censuit, ut ne quidem minimam significationem eiusce rei ad me facere dignata fuit. Ego itaque conscius debiti mei erga sacram maiestatem vestram, deferendum ad sacram maiestatem vestram putavi, ne in hac re vel de pristino more suo, vel certe, quod tempore flagitant, quicquam intermittere velit, ne si ego nec inferior sacrae maiestatis vestrae caeteris, qui ante fuerunt oratores, nec in re minoris momenti vel ipsum Turcarum imperatorem, vel bassas et praefectos eius parum officiose et parum decore videbor adiisse, minus eos gratos atque minus benevolos erga sacram maiestatem vestram repperiam atque ideo hunc sacrae maiestatis vestrae cubicularium, quem alioqui debebam adhuc certis de causis retinere, dimittere sum coactus, ut sacra maiestas vestra si id illi visum fuerit, eiusmodi dona mittere ad me velit priusquam Turcarum imperator adventu suo antevertat, quem ea adhuc distantia loci abesse opinor, ut si maiestas vestra mature nuntium ad me expediverit, possit adventum Turcarum imperatoris ad Budam praeoccupari. Quod si omnipotens Deus pro sua in Christianos misericordia effecerit, ne a Turcarum imperatore Buda potiatur, hac certa ratione, sicut neque aditu meo ad ipsum ullo opus erit, ita et ea munera, si quae sacra maiestas vestra mittere voluerit, integra conservabuntur. Quod si sacra maiestas vestra non posse eiusmodi dona tempestive huc adferri spatio unius ad maximum mensis, et tamen voluntas eius fuerit imperatorem et bassas eius muneribus honorandos esse, curarem egi hic, apud mercatores comparare, si sacra maiestas vestra mihi declaraverit, cuiusnam generis et pretii ea dona esse volet? Spero enim me tantum fidei apud mercatores habiturum, ut non gravatim ea mihi suppeditare volent.

Scripsi postremis sacrae maiestati vestrae Lutphi bassam a Turcarum imperatore dignitate exauctoratum et in ordinem redactum esse eo, quo sacrae maiestatis vestrae in negotiis apud caesarem Turcarum expediendis sollicitatore utebatur, quemque benevolum sibi liberalitate deiunxerat, ammisso profecto non mediocri commoditate hoc adverso eius casu sacra maiestas vestra exclusa est, in cuius locum cum alius quidam suffectus sit, necesse arbitror hunc vel si qui maiori sunt apud Turcam auctoritate praediti, aliquo gratitudinis officio demerendos esse. Nam et ex inferioribus praefectis Turcae accepti nonnullos esse, ut quendam Sonussbek, qui quoties cum sacra maiestas vestra legatos ablegavit, conabatur eorum negotia praepedire non alia de causa, quam quod nihil ad ipsos ex largitione sacrae maiestatis vestrae pervenisset, adeo cupiditate donorum illius aulae praefecti flagrant, ut in se partem liberalitatis ab externis principibus derivari et ipsi cupiant.

Interpretem eadem ratione miror a sacra maiestate vestra non esse ad me missum, quem adhibere legatis etiam de minori negotio solet, qui omnes rationes in reddendis apte et pro more aulae Turcarum verbis notas habeat, quem si fieri possit, mittendum ad me cuperem, facile enim sacra maiestas vestra cum animo suo reputare potest, quantum erit nostri negotii interprete extreno atque alieno quaerendo, tum si non adest eius copia maiestati vestrae, cogar hoc incommodi ut potero praeferre.

Quod ad me de remittenda parte familiae, levandisque in ea victus caristia sumptibus sacra maiestas vestra scribere est dignata, id lubens facerem si vel supervacaneos mecum haberem servitores, vel id posset fieri cum sacrae maiestati vestrae dignitate et commoditate mea, sed et domi adhuc, priusquam iter essem ingressus, hanc mecum rationem inii, ut minimo numero atque eos tantum, quibus carere non poteram, ad breve, quod tunc mecum supputaveram, temporis spatium acciperem, quum vero negotia mihi a sacra maiestate vestra commissa in eas moras et temporis protelationes incidissent, ut manendum mihi praeter opinionem esset diutius, interimque nonnullos ex famulis morte ammisi, nonnulli languore sint correpti, non possum reliquos a me ulla ratione dimittere, quod ut sacra maiestas vestra aequi, boni consulere velit, oro.

Egi cum serenissimo domino Romanorum, etc. rege iuxta litteras novae commissionis mihi a sacra maiestate vestra missas, cuius maiestas ut antea, ita et nunc omnia se facturum pollicetur, quaecumque mutua maiestatum vestrarum necessitudo requirit, nihil ut a se maiestas sua ad officium Christiani regis et integri amici amplius desiderari sinat, si modo misericors et clemens Deus Budam cum reliqua Hungaria apud maiestatem suam esse voluerit. Id, quod non modo ad rationes serenissimae reginalis maiestatis Hungariae et filioli suae maiestatis recte constituendas, sed et totius reipublicae Christianae utilissimum indicarem, sed si nos, qui ex sententia plerumque praesentium metiri futura solemus, haec etiam, quae quasi in conspectu sunt posita, velimus diiudicare, mihi certe tot occasiones praeteriisse videntur, ut vix credam posse Budam hoc tempore in ditione Christiana retineri nisi Deus aliter pro sua misericordia convertere voluit. Nam quid sit consilii, quidve animi Budensibus consiliariis, quum ex nostra tractatione, legationisque apud ipsos exitu sacra maiestas vestra cognoverit, tum ex hoc cognoscet, quod oratorem sacrae caesareae catholicae maiestatis, de quo in postremis sacrae maiestati vestrae scripseram, neque colloquio, neque legittimo ad litteras eius, quibus causam sui adventus declaravit, responso signati fuerint, puero tantum, qui litteras eius Budam attulerat, hoc responsi dederunt non esse quicquam integrum factum.

De adventu Turcarum cum antea, rumor adferretur, tum ante paucos dies rediit tabellarius serenissimi domini Romanorum, etc. regis, nepos domini Sigismundi ab Herberstain, quem sua maiestas post dominum Lasky cum litteris in ingressu adhuc Quadragesimae miserat. Is detentus et in custodia habitus, nec admissus ad dominum Lasky, eousque retinebatur, dum caesar Turcarum Constantinopoli Hungariam versus movisset, in cuius comitatu cum biduum esset profectus, dimissus tandem huc ad maiestatem suam pervenit, dixitque eam diem, qua Turcarum imperator exivit, fuisse vigesimam Julii.

Sed et adventus eius coepit esse notior ex eo, quod palatinus Walachiae motis castris Transylvaniam ingressus hostiliter omnia populetur, quod quo palatinum Transylvaniae, Stephanum Maylath fiducia evocatum ad colloquium vi cepit, vinctumque Turcarum imperatori misit. Post nostras postremas ad sacram maiestatem vestram scriptas Turcarum exercitus multo est auctior factus adventu Beglerbege, qui toti Romaniae summus praefectus est. Is terrestribus et navalibus copiis veniens priori exercitu se adiunxit. Et interea auxilia serenissimo domino Romanorum, etc. regi ab imperio promissa in expectatione habentur. Tempore, quo primum Buda obsidione soluta fuit, necdum serenissimus dominus Romanorum, etc. rex Ratispona rediisset, egi apud consiliarios et locum tamen suae maiestatis, ut mihi tabellarium ad sacram reginalem maiestatem Budam mittere liceret sciscitatum de statu suae maiestatis, a quibus impetrare non potui, cum dicerent de hac re se nihil inconsulta maiestate regia statuere posse. At postquam maiestas sua rediisset, facile impetravi, misique servitorem meum cum litteris ad serenissimam reginalem maiestatem, hic utut cedet et quicquid attulerit, non praetermittam maiestati vestrae significare. Faxit Deus, ut aliquid optati nuntii a serenissima maiestate sua adferat.

Latere etiam sacram maiestatem nolui venisse huc Papugam tabellarium cum litteris reverendissimi domini archiepiscopi Gnesnensis et domini castellani Biecensis ad serenissimam reginalem maiestatem suam scriptis, ut aliquod responsum a maiestate sua, quo in statu valetudinis et rerum versetur, adferret hunc etiam impetrato commeatu a serenissimo domino Romanorum, etc. rege Budam, una cum servitore meo misi.

Iucundissimum mihi est, quod sacra maiestas vestra gratissimam sibi fore testetur hanc operam et sollicitudinem meam, qua vellem serenissimae filiae eius et filioli, rebusque maiestatis suae pro dignitate quam optime provisum et consultum iri, polliceturque benignitate sua regia sumptus meorum se prolixam rationem habitura esse, hac certe significatione gratitudinis suae sacrae maiestatis vestrae animum meum ad haec et quaecumque ardua obeunda, quantum viribus meis effici possit, non mediocriter inflammat. Cum his me et servitia mea in gratiam sacrae maiestatis vestrae commendo et opto illam ad multos annos ad solidam reipublicae consolationem incolumem et felicissimam valere. Datum Nova Civitate Austriae, XVII. Augusti, 1541.

 

214. 1541. augusztus 25. Vilna. Zsigmond király levele Piotr Kmita krakkói vajdához, amelyben kéri, hogy kisebb gyanúság végett ő küldjön valakit magyarországi emberei közül Budára hírt hozni Izabelláról.

LL. IX. kötet, 142b. fol.

Petro Kmitha palatino

Magnifice, sincere, nobis dilecte!

Iam pridem a serenissima filia nostra nullum accepimus nunctium, de cuius statu non possumus non esse anxio animo et solicito. Neque qua ratione adiuvari a nobis queat videmus, praecario nihil valemus, neque apud serenissimum dominum Romanorum regem, neque apud eos Hungariae proceros, in quorum potestate est serenissima filia nostra. Vi et armis quo minus experiamur, multa nos prohibent, quod non modo serenissimum dominum regem, sed ipsum etiam Thurcarum caesarem offensuri et regnum nostrum in periculum essemus adducturi. Cuperemus ad serenissimam filiam nostram nuntium mittere, sed arduos et interclusos aditus esse videmus. Habet sinceritas tua bona nostra in Hungaria, ex iis non parva videtur esse commoditas mittendi alicuius non nostro, sed sinceritatis tuae nomine ita, ut minus apud omnes contrahat suspicionis. Id ut faciat, postulamus, mittatque aliquem, si fieri posset, qui in ipsam penetret Budam et a serenissima filia nostra litterarum nobis aliquod adferat, rem nobis fecerit sinceritas tua multo gratissimam. Quae bene valeat. Vilnae, XXV-a Augusti, anno 1541.

 

215. 1541. augusztus 29. Bécsújhely. Andrzej Górka poznani kastellán, lengyel követ levele Zsigmond királyhoz a Buda alatti harcokról.

LL. X. kötet, 104b-106b. fol.

Serenissime rex domine, etc.

Post obsequiorum, etc. Hoc decursu temporis, quo legatione serenissimae maiestatis vestrae perfungor, quae scriptu digna habui, etsi non frequentibus litteris ac serius aliquanto, quam res novae flagitarent, ob loci distantiam et tabellariorum raritatem. Scripsi tamen omnia diligenter et copiose, ut arbitror. Nunc quae potremas meas infelici sane eventu consecuta sunt, accipere dignetur. Postquam uterque exercitus ad eum modum, ut serenissimae maiestati vestrae scripseram, posuisset castra, per diesque complures lenibus certaminibus mutuo conflictarentur. Vigesima die praesentis mensis diluculo Turcae magno impetu, uno atque eodem tempore et hii, qui in classe erant, insulam, quam Germani praesidio tenuerant, paulo infra Pest sitam, et hii, qui in castris erant, castra Germanorum invaserant et insula quidem depulso Germanorum praesidio parum tunc attento potiti sunt, sed a castris cum acerrime pro vallo et fossis dimicaretur, cumque ex uno loco incredibili multitudine, Turcae ex altero Budenses insisterent, fortitudine et robore militum Germanorum depulsi, fessi atque debilitati, cum quattuor horis pugnarent, pedem in castra retulerunt, nec multa hora interiecta Germani insulam amissam, quae sibi et quod a latere esset hostilium castrorum, et classem hostium ab ascensu Danubii prohiberet, magno usui erat, immisso novo praesidio, depulsis Turcis recuperarunt, duosque tunc hostium galeones et sex minores naves globis fractas et disiectas una cum classiariis militibus naufragio dederunt. Sed non diu haec fortuna Germanos fovit, eodem enim die ex nuntio uno atque altero affirmans Turcarum imperatorem magnis copiis adventare, nec procul iam abesse, subito metus et trepidatio cohorta est inter Hungaros primum, deinde inter Germanos, quae totam rationem consiliorum capitaneis exercitus variavit, ut non de alio iam, quam de fuga cogitaverint. Sequenti itaque die, vigesima prima Augusti tormenta loco movere, equos et impedimenta in Pesth transferre praetextu primum firmandi praesidii in Pesth, sed revera, ut milites consilium fugae celarent. Nocte tandem insurgente classis, quae infra castrorum situm classi hostium obiecta steterat, iusso capitaneorum retrocederet et quaedam tantum naves militum capessendorum gratia ad litus ex alto adductae essent, renuntiatumque esset militibus, ut se ad fugam cum silentio, sine tumultu aptarent, subito postquam capitanei dispositis navigiis se subduxissent, milites tumultuari, quique propius essent ad litus, inscendere naves et pro se quisque occupare nituntur, inter quos cum plurimi venissent et navigia minus, quam pro dimidiato eorum numero essent adnecta contentione suscitata, clamor et strepitus primum in arce Budensi, deinde in castris hostium exauditus, hostes ad arma concitavit. Magno itaque impetu quarta hora noctis et terrestres, et navales hostium copiae irruptionem fecerunt in Germanos, qui destituti navibus in praelium redierant, magna cum caede et strage suorum bis aut ter repulsi castris retrocessere totidem vicibus suppetias Budensium flagitarent, cum Germani necquiquam suorum opem implorantes deffessi viribus, cinctique pauci a multis, postremo ut quo quisque pugnaverat loco, in eo strenue occubuit. In eo tumultuario militum in naves ascensu tres cum ferre pondus valerent, una cum militibus submersae sunt. Porro Turcarum navales copiae cum ad fugientem classem Germanorum et ipsae excirentur, facto impetu recte in Pesth gressum tenuere, a quibus tam ipsi, qui navigio ex castris ad Pesth evaserant, quam illi, qui aegrotatione multi nobilium illo decumbebant, ad unum caesi atque oppressi sunt. Tormenta optima quaeque et validissima, quae ex omni Austria, provinciisque aliis comportata ad exercitum erant, praeter quinque mediocria, quae secum abstulerunt, in potestatem hostium devenerunt, quae certe praestiterat vel submergere Danubio, vel vi sulphurei pulveris disrumpere, quam ad usum infensissimorum Christiani nominis hostium relinquere. Ferunt ex toto exercitu vix tertiam partem evasisse, cum duae vi et armis hostium obtritae atque deletae perierint, capitanei vero, qui levibus navigiis priores evaserant, primum Strigonii, deinde in Comarno constiterunt reliquia exercitus colligentes, quorum ad quinque millia novo stipendio auctoratos lustrarunt, designarentque tuendae classi, quae in Comarno pervenit, lectis ex eo numero octingentis, quos Strigonii et ducentis, quos Wissegradi praesidio imposuerunt.

Quum sic serenissimo domino Romanorum, etc. regi fortuna reflasset, nullaque superesset amplius facultas, cum maiestas sua de rebus serenissimae reginalis maiestatis Hungariae constituendi, disserui tamen cum maiestate sua, quomodo in eo rerum statu consulendum suae maiestati censeret, simulque patefeci serenissimo Romanorum, etc. regi me habere ad Turcarum imperatorem mandata, si Budae rerum potiretur et interea aulicus quidam suae maiestatis, quem paulo ante ad Turcarum castra ad Mechmethbek, supremum copiarum parefectum miserat, ut salvum conductum legatis maiestatis suae ad Turcarum imperatorem obtineret, qui retulit imperatorem ipsum die Veneris, 26. praesentis ad Budam venisse, in eoque loco constitisse, ubi priores Turcae, a quibus Germani milites caesi sunt, castra tenuerant. Ego itaque intellecta imperatoris Turcarum praesentia et si non ita, ut res poscit, a serenissima maiestate vestra provisus atque instructus essem, sine intreprete et sine ullis donis ad ipsum contendo, quod et si multis admirationi sit me vacuis manibus adire imperatorem, idem certe sinistre ominantur me vix ex animi sententia posse quicquam impetrare, non quidem ipsius imperatoris causa, quam satraparum, qui nisi aliquibus muneribus deliniantur, legatorum negotia adiuvare non soleant. Iam vero quot me pericula, quot modi insecuritatum circumstent in hoc itinere, facile sacra maiestas vestra intelligit, cum non modo ad Budam, sed ad Viennam si quis contendere velit, vix possit periculum effugere, sitque omni commoditate cariturus, cum universi inhabitatores desertis villis atque diversoriis in munitiora loca praefugerint. Famaque quottidie metum augeat Turcas celeritate et excursionibus itinera omnia occupare, nec minor mihi a latrociniis metus imminet, quibus usu venit sub his miseris et iniquis Hungariae fatis itinera obsidere et praedari ex insidiis, cum ego nunc minimo comitatu stipatus sim, ut cui ex famulitio satis alioqui exiti non minima pars partim contagione decessit, partim aegrotatione decumbit, Utinam saltem serenissima maiestas vestra pluris apud se habuisset necessitatem filiae suae, quam personae meae rationem! Vereor enim et ipse, ut si salvus, vacuis tamen manibus eo pervenirem, possim legationis fructum aliquem auferre, proficiscor tamen in Dei nomine quacumque tamen ratione, ut serenissimae maiestatis vestrae iussis satisfacerem.

Serenissimus dominus Romanorum, etc. rex cum ante aliquot dies serenissimam consortem suam, impedimentaque omnia praemisisset, hodie hinc exivit Lincium versus, dominos vero Nicolaum comitem de Salm et Sigismundum ab Herberstain legatos ad Turcarum imperatorem ablegavit, si qua ratione possent efficere, ut a vastandis suae maiestatis ditionibus cohiberet. Ego servitorem meum ad serenissimam reginalem maiestatem Budam cum Papuga missum quattuordecim dies expecto, quem et si proximo ante, quam castra Germanorum direpta essent, die sciam a consilariis Budensibus intromissum esse Budam, tamen quid secum actum sit, curque tam diu retineatur, incertum est michi, quicquid tamen eveniet, dabo operam, ut quuum possibile erit, ad serenissimam maiestatem vestram litteris meis perferatur. Commendo interea me et humilem servitutem meam in gratiam serenissimae maiestatis vestrae, quam dominus Deus ad multos annos felicem et incolumem servare dignetur. Datum Nova Civitate Austriae, XXIX Augusti, anno Domini M-o D-o XLI-o.

Serenissimae maiestatis vestrae servitor

comes a Gorka manus sua scripsit

Ad indicem