De vario genere vocabuli 'pumex' apud Catullum I

Scripsit Conradus Kokoszkiewicz

 

CONSPECTVS I

CODICES VETVSTISSIMI OGR

EDITIONES PLERAEQVE

qui dono lepidum nouum libellum

arido modo pumice expolitum

corneli tibi namque tu solebas

meas esse aliquid putare nugas

iam tamen cum ausus est unus italorum

omne eum tribus explicare cartis

doctis iuppiter et laboriosis

quare tibi habe quicquid hoc libelli

qualecumque quod patrona uirgo

plus uno maneat perenne sedo

Cui dono lepidum nouum libellum

arido (a. arida) modo pumice expolitum?

Corneli tibi, namque tu solebas

meas esse aliquid putare nugas

iam tum cum ausus es unus Italorum

omne aeuum tribus explicare cartis

doctis, Iuppiter, et laboriosis.

Quare habe tibi quicquid hoc libelli

qualecumque, quod o patrona uirgo,

plus uno maneat perenne saeclo.

II. Quare arida modo scribamus in uersu 2

1. Serv. Aen. XII, 587: INCLVSAS VT CVM LATEBROSO IN PVMICE PASTOR... ‘in pumice’ autem iste masculino genere posuit et hunc sequimur; nam et Plautus ita dixit, licet Catullus dixerit feminino.

2. Pastrengicus (Italus quidam †1362, id est ante, ut creditur, quam codices nostri OGR scripti sunt), De originibus rerum 88b: Siculi libros primi circumcidere coeperunt, cum ante pumicarentur, de quo Catullus ‘Qui (sic!) dono lepidum nouum libellum arida modo pumice expolitum’.

3. Cic. Mil. 23, 61 (ed. Albert C. Clark): neque uero se populo solum, sed etiam senatui commisit, neque senatui modo, sed etiam publicis praesidiis et armis, neque his tantum, uerum etiam eius potestati, cui senatus totam rem publicam, omnem Italiae pubem, cuncta populi Romani arma commiserat.

III. Quare arido modo inibi scribamus

1. Omnes codices, qui sunt OGR, ‘arido modo’ habent sine ullo uestigio uariae lectionis uel scripturae alterius;

2. Item docent pleraque testimonia:

a) Schol. Veron. in Verg. Ecl. 6, 1 (ed. H. Hagen): LVDERE autem ut Horatius: ‘Nec sicut olim lusit Anacreon’ uel Veronensis Catullus ‘‹Cui dono lepidum nouum libellum› arido modo pumice expolitum? Corneli tibi namque tu solebas meas esse aliquid putare nugas’ eqs.

b) Isid. orig. 6, 12, 3 (ed. W. M. Lindsay): Circumcidi libros Siciliae primum increbuit, nam primo pumicabantur, unde et Catullus ait ‘Cui dono lepidum nouum libellum arido modo pumice expolitum’;

c) Marius Victorinus Gram. Lat. VI p. 148, 20 (ed. Keil): Catullus... ‘cui dono lepidum nouum libellum arido modo pumice expolitum’;

d) Terentianus Maurus 2560 ibidem p. 401: docti carmine quae legis Catulli: ‘cui dono lepidum nouum libellum arido modo pumice expolitum’;

3. Pumex apud omnes auctores semper masculino genere dicitur, licet ex Seruio coniectare possimus eius temporibus genus uocabuli iam mutatum esse in femininum, fort. secundum petram;

4. Nemo grammaticorum ueterum — ante Seruium — quicquam scripsit de uario genere grammatico huius uocabuli aut apud Catullum aut ubicumque; ac ne Gellius quidem quicquam de hac re dixit, quamquam libentissime dicta inusitata colligebat et Catullum alioquin non ignorabat (quod uide e.g. lib. VI capit. 16 et praecipue lib. VII capit. 20).

5. Cicero licet syllabas similes iuxta positas uitaret, gustum tamen alium habebat, quam poetae neoterici, quos ceterum irridebat, ut ex epistulis constat; ita de Catullo quid scribere potuerit, quid non, ex Cicerone iudicari nequitur;

6. Catullus ipse a syllabis repetitis non abhorrebat, cf. 8.8: fulsERE uERE candidi tibi soles... 1.6: omne aeuum tribus expliCARe CARtis... 1.1: cui dono lepidVM nouVM libellVM... eqs.

7. Pastrengicus non Catullum citat, sed Isidorum, qui ipse arido habet;

8. Pastrengicus licet, ut nonnulli putant, codicem Catulli uetustum uideret, potuit tamen et ex Seruio textum corrigere, sicut Baptista Guarinus aliquantulum post — ed. Veneta 1521 facta ab Alexandro Guarino: ‘arida modo’, licet in omnibus codicibus tam antiquis et manu scriptis quam neotericis [id est ‘recentioribus’] et impressis ‘arido’ legatur, pater tamen meus [sc. Baptista Guarinus] ex Seruii auctoritate lib. XII aeneidos ‘arida’ correxit.

9. Seruius nihil scribit quo loci Catullus ita scripserit; potuit fieri, ut uersum 22.8 in animo habuerit (Catull. 22.8): derecta plumbo et pumice omnia aequata, quem perperam intellexit, sicut fecit Caesellius Vindex apud Gell. VI, 2 infra.

10. Denique Seruius ipse librum uitiatum potuit habere.

IV. An homo Romanus textum Latinum false interpretari potuerit

A. Gellii Noctium Atticarum lib. VI, 2:

De Caeselli Vindicis pudendo errore, quem offendimus in libris eius, quos inscripsit ‘lectionum antiquarum’.

Turpe erratum offendimus in illis celebratissimis commentariis lectionum antiquarum Caeselli Vindicis, hominis hercle pleraque haud indiligentis. Quod erratum multos fugit, quamquam multa in Caesellio reprehendendo etiam per calumnias rimarentur. Scripsit autem Caesellius Q. Ennium in XIII annali cor dixisse genere masculino.

Verba Caeselli subiecta sunt: ‘Masculino genere ut multa alia enuntiauit Ennius. Nam in XIII annali QVEM COR dixit’. Ascripsit deinde uersus Enni duos:

HANNIBAL AVDACI DVM PECTORE DE ME HORTATVR

NE BELLVM FACIAM QVEM CREDIDIT ESSE MEVM COR

Antiochus est, qui hoc dixit, Asiae rex. Is admiratur et permouetur, quod Hannibal Carthaginiensis bellum se facere populo Romano uolentem dehortetur. Hos autem uersus Caesellius sic accipit, tamquam si Antiochus sic dicat: ‘Hannibal me, ne bellum geram, dehortatur; quod cum facit, ecquale putat cor habere me et quam stultum esse me credit, cum id mihi persuadere uult?’.

Hoc Caesellius quidem, sed aliud longe Ennius. Nam tres uersus sunt, non duo, ad hance Ennii sententiam pertinentes, ex quibus tertium uersum Caesellius non respexit:

HANNIBAL AVDACI DVM PECTORE DE ME HORTATVR

NE BELLVM FACIAM QVEM CREDIDIT ESSE MEVM COR

SVASOREM SVMMVM ET STVDIOSVM ROBORE BELLI

Horum uersuum sensus atque ordo sic, opinor, est: Hannibal ille audentissimus atque fortissimus, quem ego credidi — hoc est enim ‘cor meum credidit’, proinde atque diceret ‘quem ego stultus homo credidi’ — summum fore suasorem ad bellandum, is me dehoratur dissuadetque, ne bellum faciam.